Capitulum 3
Numérotation du verset
2Tim. 3,1
Hoc autem scito
quod in novissimis diebus
instabunt tempora periculosa,
Numérotation du verset
2Tim. 3,2
et
erunt
homines se ipsos amantes,
cupidi,
elati,
superbi,
blasphemi,
parentibus
non obedientes1, ingrati,
1 non obedientes] inoboedientes
Weber
scelesti,
Numérotation du verset
2Tim. 3,3
sine affectione,
sine pace,
criminatores,
incontinentes,
immites,
sine benignitate,
Numérotation du verset
2Tim. 3,4
proditores,
protervi,
tumidi,
voluptatum2 amatores
2 voluptatum] voluptatium
Weber
magis quam Dei,
Numérotation du verset
2Tim. 3,5
habentes speciem
quidem pietatis,
virtutem
autem eius abnegantes.
Et hos
devita.
Numérotation du verset
2Tim. 3,6
Ex his enim sunt
qui penetrant
domos et captivas
ducunt mulierculas
oneratas peccatis
que ducuntur variis desideriis.
Numérotation du verset
2Tim. 3,7
Semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.
Numérotation du verset
2Tim. 3,8
Quemadmodum autem Iamnes et Mambres
restiterunt Moysi, ita et hi
resistunt veritati, homines corrupti mente,
reprobi
circa fidem,
Numérotation du verset
2Tim. 3,9
sed
ultra non proficient. Insipientia
enim eorum manifesta erit omnibus,
sicut et illorum
fuit.
Numérotation du verset
2Tim. 3,10
Tu autem
assecutus es meam doctrinam,
institutionem
propositum,
fidem,
longanimitatem,
dilectionem,
patientiam,
Numérotation du verset
2Tim. 3,11
persecutiones,
passiones.
Qualia
mihi facta sunt Antiochie Iconii Lystris,
quales persecutions
sustinui
et ex omnibus me eripuit Dominus.
Numérotation du verset
2Tim. 3,12
Et omnes
qui volunt pie vivere
in Christo Iesu,
persecutionem
patientur.
Numérotation du verset
2Tim. 3,13
Mali
autem homines et seductores
proficient in peius
errantes
et in errorem
mittentes.
Numérotation du verset
2Tim. 3,14
Tu vero
permane
in his que didicisti,
et credita sunt
tibi,
sciens
a quo
didiceris.
Numérotation du verset
2Tim. 3,15
Et
quia ab infantia sacras litteras
nosti, que
te possunt3 instruere ad salutem per fidem
3 possunt] possint
Weber
que est in Christo Iesu.
Numérotation du verset
2Tim. 3,16
Omnis Scriptura
divinitus inspirata
et utilis
ad docendum,
ad arguendum,
ad corrigendum,
ad erudiendum
in iustitia,
Numérotation du verset
2Tim. 3,17
ut perfectus sit
homo Dei ad omne opus bonum instructus.
Capitulum 3
Numérotation du verset
2Tim. 3,1
dist. 1
dist. 1
marg.|
{192.374B}
Hoc autem.
quasi1: Dixi: profana et stulta devita: ad ipsa autem vitanda,
scito quoniam in novissimis diebus instabunt
sanctis
tempora periculosa,
vel seva. [AUGUSTINUS] Hec est autem causa periculi,
et,
id est quia
erunt homines amantes seipsos,
non Deum, ut Petrus qui ter interrogatus a Domino, ter confessus est se eum diligere, dicens: « Tu scis quia amo te » (Io. 21). Unde et Dominus oves ei pascendas tradidit, quia in pascendis ovibus vera monstratur dilectio si quis ibi non querit sua, sed que Iesu Christi sunt. Ex eo autem quod seipsos, non Deum amant, quasi ex radice hec que sequuntur {192.374CB} mala oriuntur [Haimo. AUGUSTINUS.] scilicet quod erunt
cupidi
pecunie;
elati
ad Dominum;
superbi
de honoribus sibi impensis a subditis;
blasphemi
in Deum per hereses;
non obedientes
parentibus, carnalibus vel spiritualibus;
ingrati
de bonis, ut qui corrigentibus mala pro bonis reddunt;
scelesti,
in gravibus perpetrandis, ut quando modum peccandi transcendunt, scilicet suas vel aliorum animas interficientes;
sine affectione
ad aliquem, sine qua sunt non compatiendo infirmis;
sine pace,
id est inquietantes alios;
criminatores,
id est crimina aliis imponentes, vel detractores famam sanctorum maculare conantes;
incontinentes
gule vel libidinis, {192.375A} non refrenando malas cupiditates;
immites,
id est crudeles, exercendo lites;
sine benignitate,
id est largitate, dum nesciunt subvenire aliis;
proditores
secretorum alterius, dum indicant inimicis piorum que occultanda noverunt;
protervi
vel procaces, habitu vel verbis pudorem non servantes, sed humanam verecundiam inverecunde agitantes;
tumidi
inflato corde; ceci,
non intelligentes que loquuntur, neque de quibus agunt. Voluptatum
quarumlibet
amatores magis quam Dei,
id est carnales letitias spiritualibus preponentes,
habentes quidem speciem pietatis,
id est religionis, quia eadem sacramenta habent cum piis, et ideo periculosi sunt.
Virtutem autem eius,
pietatis, id est caritatem,
abnegantes
factis. Virtus pietatis est caritas de corde puro et {192.375} conscientia bona, et de fide non ficta, hec est virtus quam nihil vincit, nullus ignis, nulli fluctus seculi, nulla flumina temptationis eam extinguunt. De hac dicitur:
Fortis est ut mors dilectio
(Cant. 8). Sicut enim mors quando venit ei resisti non potest, sic contra violentiam caritatis nihil potest mundus. Econtrario data est similitudo. Quomodo enim mors ad auferendum violentissima est, sic caritas ad salvandum violenta est. Vel secundum aliam litteram, veritatem autem eius, id est rem pietatis, abnegant, idem sensus.
Et hos
tales
devita.
Ecce quare incepit de novissimis temporibus.
1 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Ex his enim.
quasi2: Bene dico ut tales devites, quia iam horum prenuntii quidam sunt; plures autem in fine futuri sunt. [Haimo.] Et hoc est {192.375} quod ait:
Ex his enim sunt qui penetrant domos.
Ad litteram. Ingrediebantur enim in domos mulierum, et decipiebant eas. Unde subdit:
Et captivas ducunt
[AMBROSIUS] id est subdolis et versutis verbis seducunt,
mulierculas
prius, et per eas viros earum, ut diabolus prius Evam seduxit, et per eam Adam. Vel
penetrant domos,
id est rimantur proprietatem cuiusque, et quos idoneos inveniunt ducunt captivos. Unde subdit: Et mulierculas ducunt captivas, id est viros seductiles, quasi mulieres seducunt. Mulierculas, dico,
oneratas peccatis,
et ideo erant digne seduci. Unde subdit:
Que seducuntur variis desideriis,
quia semper nova desideriis sunt.
Semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes,
{192.375} quia semper ambulant et numquam ad eam viam perveniunt. Nos autem semper ambulemus in via donec eo veniamus quo ducit via; nusquam in illa remaneamus, donec perducat ubi maneamus, atque ita et querendo tendimus, et inveniendo ad aliquid pervenimus.
Quemadmodum autem.
quasi3: Tales seducunt: veritati autem semper resistunt. Et hoc est quod ait:
Quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati.
Iannes et Mambres duo fratres fuerunt magi Pharaonis; horum nomina non invenit Apostolus in divinis libris, sed in apocryphis de {192.376} quibus hoc sumitur. Hi autem restiterunt Moysi usque ad tertium signum, in quo defecerunt dicentes:
Digitus Dei est hic.
Et sicut illi restiterunt Moysi, ita et hi, scilicet heretici, restiterunt veritati,
homines corrupti mente,
id est corrupte rationis, et
reprobi,
operibus semper existentes,
circa fidem,
et numquam in fide,
sed ultra,
scilicet post hec presentia,
non proficient,
seducendo, quia in brevi deficient superati a Catholicis.
2 Quasi] + dicat
PL
3 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
2Tim. 3,9
dist. 2
dist. 2
prol.|
marg.|
Insipientia enim eorum,
que modo putatur sapientia,
omnibus erit manifesta,
per bonos, presertim {192.376} per Ioannem apostolum, per quem in Asia destruendos hereticos predicit hic. Manifesta erit, dico,
sicut et
in presenti
illorum
magorum fuit iniquitas manifesta per Moysen. Nota quod animositas hereticorum semper inquieta est, quos magorum Pharaonis habere conatum declarat hic Apostolus comparans eos magis Pharaonis. Quos Ieremias perdici insipienti avicule comparat dicens:
Clamavit perdix, congregavit que non peperit, fecit divitias, non cum iudicio: in medio dierum eius derelinquent eam, et in novissimis suis erit insipiens
(Ier. XVII). Perdix contentiosum animal est: similiter et heretici sunt contentiosi qui non amant disputare, sed quoquomodo superare impudentissima pervicacia. {192.376} Et sicut perdix clamat, et congregat que non peperit, ita et hereticus Christianos iam per Christi Evangelium natos invenit, et illos divitias suas facit, non sano cum iudicio, sed cum temeritate inconsiderata. Non enim intelligit ibi esse veram et salubrem et quodammodo germanam atque radicalem Christianam societatem. Unde istos separavit quos ad suas divitias congregavit; sed postea derelinquitur, et est insipiens, quia qui primo per pollicitationem et ostentationem excellentis sapientie seducebat, erit insipiens, id est apparebit insipiens. Eis enim quibus primo sapiens erat, tunc erit insipiens, {192.377} cum apparebit, quia dementia eius nota erit omnibus, ut hic dicitur. Sed ultra non proficient. Insipientia enim eorum manifesta erit omnibus.
Tu autem.
quasi4: Illi contradicunt veritati.
Tu autem assecutus es meam doctrinam,
id est habes scientiam per meam doctrinam. Et ideo potes illis resistere; et
institutionem
bonorum operum, et
propositum meum
quia tendis quo ego; et
fidem
invisibilium, et
longanimitatem,
in exspectatione promissorum, et
dilectionem
Dei et proximi, et
patientiam
de adversis, et
persecutionem
de loco ad locum, et
passiones
tormentorum.
Qualia.
quasi5: tales tibi illate sunt passiones et persecutiones,
qualia
tormenta
mihi facta sunt Antiochie, Iconio, Lystris, et quales persecutiones sustinui, et ex omnibus.
Quasi {192.377} dicat: Ego sustinui persecutiones et tribulationes,
et ex omnibus eripuit me Dominus,
sic et te eruet. Nec solus ego patior, sed
et omnes qui volunt pie,
id est religiose ac iuste,
vivere in Christo,
224 qui venit pati,
patientur
in corde vel corpore a diabolo [AUGUSTINUS] vel a malis hominibus vel a suis concupiscentiis, vel pro dolore peccantium,
persecutionem.
[Haimo.] Hoc semper fit, sed maxime primo tempore Ecclesie: et sicut omnes qui pie volunt vivere persecutionem patiuntur, ita necesse est, et tibi si pie vivere vis. Pie vivit ille in Christo qui dicit:
Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror?
(2Cor. 11) Aliorum infirmitates et scandala sunt illi persecutiones. {192.377} Quid enim sic persequitur vitam bonorum quam vita iniquorum? non modo cum cogit imitari quod displicet, sed etiam cum cogit dolere quod videt, quia coram pio vivens impie, et si non obligat consentientem, cruciat tamen sentientem. Unde:
Vidi prevaricantes, et tabescebam
(Ps. CXVIII). Hec est persecutio quam patiuntur omnes pii secundum apostolicam sententiam.
4 Quasi] + dicat
PL
5 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Mali autem homines.
quasi6: Boni patiuntur, sed
homines mali
in se,
et seductores
aliorum. quasi7: Qui huius officii sunt,
proficient in peius,
ita scilicet ipsi dico,
errantes
a bono, et alios
in errorem mittentes,
ipso actu. Quales sunt illi qui timentes hos ledere coram quibus loquuntur, non solum non preparant se ad imminentes temptationes, {192.377} sed etiam promittunt felicitatem huius seculi quam Deus in seculo non promisit. Ille predicit labores super labores usque in finem venturos ipsi seculo, tu prospera; ille ad confortandum cor tuum venit pati, mori, sputis illini, spinis coronari, opprobria bibere, ligno configi. Omnia hec ille tulit pro te, tu nihil pro illo; sed pro te ille confortans infirmum ut, cum crediderit, non speret prospera huius seculi ait:
Fili, accedens ad servitutem sta in iustitia et timore et prepara animam tuam ad temptationem. Tu vero.
quasi8: Mali errant et in errorem mittunt,
tu vero permane
firmus
in his que didicisti
{192.378} a Deo vel a me; et
credita sunt tibi
ut fideli dispensatori, ut aliis annunties; permanens, dico,
sciens,
id est memoriter retinens, a
quo,
id est a qua, vero doctore, scilicet a me,
didiceris.
Et ideo non debent tibi venire in dubium. Et ideo etiam permane, quia
ab infantia tua nosti sacras litteras
legis et prophetarum. Ecce facultas.
Que
littere spiritualiter intellecte possunt
te instruere
ad salutem obtinendam,
per fidem,
quam ipse docent,
que fides est in Christo Iesu,
multum significat prodesse Veteris Testamenti habere notitiam, ubi Christi persona et incarnatio insinuatur, que ad salutem hominum valet.
Omnis enim.
quasi9: Vere Scripture valent ad salutem quia valent ad causas salutis.
Omnis enim Scriptura,
cuius auctor Deus est,
inspirata
{192.378} alicui divinitus, id est per Spiritum sanctum,
utilis est ad docendum
nescientes,
ad arguendum,
id est ad convincendum de malo negligentes,
ad corripiendum,
id est ad increpandum duriter in malo persistentes,
ad erudiendum
dico, et hoc,
ad iustitiam vel in iustitia,
id est
ut
iustum faciat, ita ut homo Dei
instructus ad omne bonum opus sit perfectus.
Et quia sic potes,
6 Quasi] + dicat
PL
7 Quasi] + dicat
PL
8 Quasi] + dicat
PL
9 Quasi] + dicat
PL
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (2Tim. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 18/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=70&chapitre=70_3)
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (2Tim. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 18/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=70&chapitre=70_3)
Notes :