Glossa media

Capitulum 1

Numérotation du verset 1Tim. 1,1 

Paulus apostolus
Christi Iesu
secundum imperium
Dei
salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostre
Numérotation du verset 1Tim. 1,2 

Timotheo, dilecto filio in fide, gratia et1 misericordia,
1 et] om. Weber
pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro.
Numérotation du verset 1Tim. 1,3 

Sicut
rogavi te
ut remaneres
Ephesi
cum irem in Macedoniam, ut
denuntiares quibusdam
ne aliter
docerent,
Numérotation du verset 1Tim. 1,4 

neque intenderent
fabulis
et genealogiis interminatis,
que questiones
prestant magis quam edificationem
Dei, que est in fide.
Numérotation du verset 1Tim. 1,5 

Finis enim2
2 enim] autem Weber
precepti est caritas
de corde puro
et conscientia bona
et fide non ficta.
Numérotation du verset 1Tim. 1,6 

A quibus
quidam aberrantes
conversi sunt
in vaniloquium,
Numérotation du verset 1Tim. 1,7 

volentes esse legis doctores, non intelligentes neque que loquuntur,
neque de quibus
affirmant.
Numérotation du verset 1Tim. 1,8 

Scimus autem
quoniam3 bona est lex
3 quoniam] quia Weber
si quis
ea legitime utatur,
Numérotation du verset 1Tim. 1,9 

sciens hoc
quia
iusto lex non est posita,
sed iniustis
et non subditis,
impiis
et peccatoribus,
sceleratis
et contaminatis,
patricidis et matricidis, homicidis
Numérotation du verset 1Tim. 1,10 

fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis,
mendacibus et periuris et4 si quid aliud sane doctrine
4 et] om. Weber
adversatur
Numérotation du verset 1Tim. 1,11 

que
est secundum
evangelium glorie beati Dei,
quod creditum est mihi.
Numérotation du verset 1Tim. 1,12 

Gratias ago
ei qui me confortavit,
Christo Iesu Domino nostro, quia fidelem
me existimavit,
ponens in ministerio.
Numérotation du verset 1Tim. 1,13 

Qui
prius fui blasphemus
et persecutor
et contumeliosus,
sed misericordiam Dei 5
5 Dei] om. Weber
consecutus sum,
quia ignorans
feci in incredulitate.
Numérotation du verset 1Tim. 1,14 

Superabundavit autem
gratia Domini nostri
cum fide et dilectione que est in Christo Iesu.
Numérotation du verset 1Tim. 1,15 

Fidelis sermo
et omni
acceptione dignus,
quia
Christus Iesus venit
in hunc mundum6
6 hunc] om. Weber
peccatores salvos facere
quorum
primus ego sum.
Numérotation du verset 1Tim. 1,16 

Sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me
primo
ostenderet Christus Iesus omnem
patientiam
ad informationem7
7 informationem] deformationem Weber
eorum qui credituri sunt illi in vitam eternam.
Numérotation du verset 1Tim. 1,17 

Regi
autem seculorum immortali,
invisibili
soli Deo
honor
et gloria
in secula seculorum amen.
Numérotation du verset 1Tim. 1,18 

Hoc preceptum
commendo tibi,
fili Timothee, secundum precedentes in te prophetias,
ut milites
in illis
bonam
militiam,
Numérotation du verset 1Tim. 1,19 

habens
fidem
et bonam conscientiam.
Quam
quidam repellentes
circa fidem
naufragaverunt.
Numérotation du verset 1Tim. 1,20 

Ex quibus
est Hymeneus et Alexander
quos tradidi Satane,
ut discant non blasphemare.

Capitulum 1

Numérotation du verset 1Tim. 1,1 
marg.| Paulus etc. Primo salutat eum, et propter illos quibus erat responsurus sui nominis et officii auctoritatem premittit et ait: Paulus Apostolus Iesu Christi, non secundum presumptionem suam sicut pseudo Apostoli, sed secundum imperium Dei patris et eiusdem Iesu Christi, cuius cum patre est idem imperium. Salvatoris nostri et spei nostre, per quem salvari certa spe exspectamus. Timotheo etc. Gratia, misericordia, et pax. Hec tria simul ei orat, ut contra eos qui iustitiam esse ex operibus predicant intelligat se et omnes fideles gratis per misericordiam reconciliatos a Deo etc.
marg.| Sicut rogavi te etc. Ut pseudo Apostolis legem adhuc tenendam predicantibus resistat hortatur, significans neque tot operum observantias perfectis in caritate, neque tot penarum sanctiones remissis gratia necessarias esse. Quasi: Nunc absens tibi mando gratia, misericordia, et pax, sicut etiam cum irem macedoniam easdem presens commendans, quod tibi tamquam subdito mihi precipere possem, rogavi te quasi comparem, ut scilicet remaneres ephesi et denuntiares quibusdam, qui scilicet ab unitate se dividunt, ne aliter, id est contra hoc quod gratis per misericordiam fideles dicimus Deo reconciliatos docerent neque illis aliter docentibus aliqui intenderent fabulis etc. Quod lex cum gratia dicitur esse necessaria fabula est.
marg.| [Augustinus] 1 Vel quoniam hereticus quidam inimicus legis et prophetarum existimat Apostolum hoc loco illa divina eloquia fabulas appellasse, quod contra se ipsum [Zw58 f. 158v] fecisse posset ostendi, cum ipse dicat: Abraham duos filios habuit etc., et huiusmodi alia. Melius dicitur quod Iudei preter legis et prophetarum scripturas habent traditiones suas, quas non scriptas memoriter tenent et alter in alterum loquendo transfundit, quas deuteres vocant, in quibus sepe falsitas atque contrarietas esse deprehenditur, sicut est quod dicunt Deum primo homini duas uxores creasse. Ex quibus texunt genealogias vere interminatas, que prestant questiones magis quam edificationem que est in fide. Fides est fundamentum. Ea namque intelligimus, que a Deo reposita sunt nobis, que sperantes et diligentes edificamur. Hec ergo in moribus edificatio a fide inchoat, sed eam caritas consummat. Hac caritate cor plenum latissimam divinarum Scripturarum doctrinam sine errore comprehendit et sine labore custodit. Cuiuslibet enim precepti finis non consumptionis sed consummationis est caritas. Et ideo cui non vacat in volucra divinorum sermonum evolvere aut eorum secreta omnia penetrare, teneat caritatem in qua “tota lex pendet et prophete”a. Ille namque tenet et quod patet et quod non patet in divinis sermonibus, qui caritatem tenet in moribus. Hanc a mundana cupiditate descriptionem dividit dicens: De corde puro etc.
a Mt. 22, 40.
1 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 2 Cor in caritate purum est, cum nihil nisi quod et qualiter diligendum est diligit. Hec autem est res qua fruendum est, id est Deus, et res que nobiscum Deo frui potest, id est proximus, quos diligi Scriptura precipit dicens: Diliges Deum 238 tuum et proximum, in quo et dilectionis modum prescriberes ait: Diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo, id est plus quam te ipsum, et proximum sicut te ipsum. Ut autem se quisque diligat non erat opus precepto. Ubi tamen dictum est tamquam te ipsum, non est pretermissa cuiuslibet a se ipso dilectio. Ille etenim cui dicitur: Tamquam te ipsum, quod iuste vivat diligere significatur. Iuste autem vivit, si rerum est integer estimator et ordinatam habet [ Nota4 ] 3 quam intelligit caritatem plus scilicet vel minus vel eque diligens, quod his gradibus diligendum esse non nescit, id est Deum plus omnibus etiam se ipso, proximum plus quam corpus suum, omnes homines eque. Sed cum omnibus quis prodesse non possit, his potissimum consulere debet, qui pro locorum et temporum vel quarumlibet rerum opportunitatibus constrictius sibi quasi quadam sorte iunguntur. Et sic quidem de corde puro est ille animi motus, qui dicitur caritas. Sed eundem convenit esse de conscientia bona, ut scilicet de operibus que caritati conveniant bene respondeat conscientia bona. Addit etiam et fide non ficta. Oportet enim, ut zelum et opera que illum secuntur dirigat fides, preter quam illa recta esse non possunt.
2 marg. Zw58
3 marg. Zw58
marg.| Attende quod fidem, spem, et caritatem, que Apostolus alibi commendat dicens: nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hec, hic quoque coniungit. Nam conscientia bona prospere ponitur ideo utique quoniam qui de operibus bene sibi conscius est ad id quod crediderit et diligit se peruenturum sperat, sicut qui male desperat.
marg.| Attende etiam quod cum alibi ex eodem sensu dicat: plenitudo legis est caritas ex quo dicit hic: finis precepti est caritas, ibi tamen nihil addit, hic vero addit: de corde puro etc. Recte utique quia non omnia ubique dici possunt aut debent ideoque quod alibi tacet, alibi dicit, ut scilicet nec ubique diceret nec nusquam. A quibus. Quasi: Finis precepti est caritas, cum spe, et fide. A quibus scilicet fide, spe, et caritate quidam aberrantes, id est nescientes et que credimus [Zw58 f. 159v] et que speramus et que diligimus legis mysteriis contineri, conversi sunt in vaniloquium littere occidentis et sensus exterioris. Etsi quando de falsa opinione sua reprehendi ceperint atque convinci, sacre Scripture verba que ad illam opinionem defendendam valere arbitrantur pronuntiant, volentes legis esse doctores, non tamen intelligentes neque quid locuntur neque de quibus affirmant, eo quod dictorum rationes ignorant. Scimus autem. Quasi: Illi non intelligunt, nos autem intelligimus.
marg.| [Augustinus] 4 Nam ut hoc in aliquo ostendatur, scimus quod lex bona est si quis ea utatur legitime. Hoc etiam scientes quod huic videtur contrarium, scilicet quia iusto non est lex posita, sed iniustis etc. Videtur enim esse iustus qui lege legitime utitur. Quomodo autem legitime utitur ea iustus, si ei non est imposita?
4 marg. Zw58
marg.| Sed attendendum quod lege legitime utendi modus est multiplex, ut secundum alium iniustus et secundum alium iustus recte dicatur lege legitime uti. Iustus namque quando iniustis terrendis legem imponit lege legitime utitur. Iniustus vero eadem lege legitime utitur, cum intelligens, quare data sit, eius comminatione tamquam pedagoga perducitur ad gratiam qua iustificetur, et iustificatus impleat quod lege iubetur.
marg.| [ Nota4 ] 5 Datur enim gratia non quia bona opera fecimus, sed ut facere valeamus, id est non quia legem implevimus, sed ut implere possimus. Sic ergo iniustus factus iustus hoc modo ea non utitur sicut quis non utitur vehiculo, postquam eo quo tendebat peruenerit aut pedagogo postquam eruditus fuerit. Secundum hoc igitur recte dictum est quod per gratiam facto iusto non est lex imposita, sed iniustis. Et quibus per partes aliquas gratia exempli ostendit dicens: Non subditis humilitate, impiis in Deum, et peccatoribus in se et proximum, sceleratis gravibus vitiis, contaminatis ipso actu vitiorum, et hos contaminatos dividit dicens: parricidis etc., et siquid est aliud quod adversatur sane doctrine, que scilicet est secundum non contra evangelium glorie, id est quo predicatur gloria beati Dei quod mihi tamquam fideli creditum est. Unde ei qui in Christo Iesu Domino nostro, id est in caritate Christi me confortavit ut neque mors, neque vita ab eius caritate me separaret, gratias ago, quia scilicet me ponens in ministerio evangelii predicandi certa prescientia sua existimavit me fidelem in ipso. Me inquam qui prius fui blasphemus in eundem Christum et persecutor sanctorum eius et contumeliosus comprehensis scilicet. Sed misericordiam remissionis consecutus sum, eo facilius quia ignorans hec feci, manens adhuc in incredulitate, id est nondum credens in hoc me peccasse. Si enim credens me peccare fecissem, hoc gravius esset sicut peccatum quod David fecit non ignorans gravius fuit, qui tamen misericordiam consecutus est sicut et ego. Superabundavit autem gratia Domini nostri Iesu Christi in fide et dilectione, id est non solum peccata dimisit, sed et fidem et dilectionem dedit. De quibus non est dubitandum, quia Christus Iesus venit, etc. Hic sermo humanus est ut non dicam divinus, quia sicut [Zw58 f. 159v] homo qui homini subvenit humaniter agit, ita Christus homo factus, ut humano generi subveniret, humaniter egisse dicitur. Et ideo sacramenti huius sermo quamvis divinitus sit recte dicitur esse humanus. Vel fidelis et omni acceptione dignus, id est cuius veritas credenda et pietas omni dilectione est amplectenda, quia Christus Iesus qui erat in mundo per divinitatem venit per humanam infirmitatem in hunc tam miserum mundum facere salvos natos ex Adam peccatores quales sunt, et parvuli,
5 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 6 etiam ex baptizatis nati quia hoc carne non spiritu, id est eo quod corrumpitur, non eo quod de die in diem renovatur. Quorum ego sum primus, non ordine temporis, sed magnitudine iniquitatis. Hoc ideo dicit quoniam in persecutione ecclesie acrior ceteris sibi fuisse videtur. Sed misericordiam consecutus sum, ideo utique ut Iesus Christus in me per iniquitatis magnitudinem primo peccatore, vel primum, id est maxime ostenderet omnem, id est perfectam patientiam, qua tanta patienter sustinuit, et hoc ad informationem eorum scilicet ne desperent quicumque credituri sunt illi, quod similiter gratis ab ipso gratificentur, per hoc tendentes in vitam eternam.
6 marg. Zw58
Numérotation du verset 1Tim. 1,17 
marg.| [Augustinus] 7 Regi autem seculorum, quod est trinitas,   immortali, invisibili in natura sua, quamvis quando vult et quali specie vult in hac vita non tamen sicut est videatur. In futuro enim tantum videbitur sicut est.   Soli Deo. Non ait: soli invisibili, quia sunt et creature quedam invisibiles, sed quoniam dicuntur dii qui non sunt, ait:   soli Deo substantie veritate sit   honor et gloria , id est una eius a creaturis predicetur potestas, et una qua eius reconciliamur, et hoc   in secula seculorum. Amen.
7 marg. Zw58
Numérotation du verset 1Tim. 1,18 
marg.| Hoc preceptum. Quasi: Iste de gratia est fidelis sermo. Et ne aliter docerent quidam ut eis denuntiares rogavi te. Nunc quoque, o   fili Timothee, idem tibi precipio, et   hoc preceptum ne dissimulare possis,   commendo secundum precedentes in te prophetias, id est secundum hanc quam te novi habere scientiam prophetarum, quoniam ab infantia sacras litteras nosti, habere etiam gratiam prophetandi, id est Scripturas interpretandi, ut contra eos qui gratie derogant in illis prophetiis exponendis, in quibus hec predicta est gratia, [ M ]   milites bonam militiam, id est in se honestam et utilem multis,
Numérotation du verset 1Tim. 1,19 
marg.| habens fidem rectam de sacramento incarnationis Christi   et conscientiam bonam commendabilis vite, ne cum aliis predicaveris ipse reprobus sis. Quam conscientiam bonam quidam flagitiis repellentes etiam   circa fidem naufragaverunt, id est etiam fidem perdiderunt.
Numérotation du verset 1Tim. 1,20 
marg.| Ex quibus etc.   quos ego tradidi Satane, non ut pereant sed  ut per ipsum a Domino correpti   discant non blasphemare.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (1Tim. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=69&chapitre=69_1)

Notes :