Capitulum 3
Numérotation du verset
1Tim. 3,1
Fidelis sermo,
si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.
Numérotation du verset
1Tim. 3,2
Oportet ergo
episcopum irreprehensibilem,
unius1 uxoris virum,
1 unius] esse unius
Weber
sobrium,
prudentem,
ornatum,
pudicum2,
2 pudicum]
om. Weber
hospitalem,
doctorem,
Numérotation du verset
1Tim. 3,3
non vinolentum,
non percussorem,
sed modestum,
non litigiosum,
non cupidum,
Numérotation du verset
1Tim. 3,4
sue domui bene prepositum,
filios habentem subditos
cum omni castitate.
Numérotation du verset
1Tim. 3,5
Si quis autem domui sue
preesse nescit, quomodo Ecclesie
Dei diligentiam habebit ?
Numérotation du verset
1Tim. 3,6
Non neophytum,
ne in superbia elatus,
in iudicium incidat diaboli.
Numérotation du verset
1Tim. 3,7
Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt
ut non in opprobrium
incidat et laqueum diaboli.
Numérotation du verset
1Tim. 3,8
Diaconos
similiter
pudicos,non bilingues
non multo vino deditos, non turpe lucrum
sectantes
Numérotation du verset
1Tim. 3,9
habentes mysterium fidei
in conscientia pura.
Numérotation du verset
1Tim. 3,10
Et hi
autem probentur primum, et sic ministrent
nullum
crimen habentes.
Numérotation du verset
1Tim. 3,11
Mulieres similiter
pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.
Numérotation du verset
1Tim. 3,12
Diacones
sint unius uxoris
viri qui filiis suis bene presunt et suis domibus.
Numérotation du verset
1Tim. 3,13
Qui enim bene ministraverint,
gradum sibi bonum
acquirent et multam fiduciam
in fide
que est in Christo Iesu.
Numérotation du verset
1Tim. 3,14
Hec
tibi scribo sperans venire ad te cito.
Numérotation du verset
1Tim. 3,15
Si autem tardavero
ut scias
quomodo oporteat te
in domo Dei conversari
que est Ecclesia
Dei vivi,
columna
et firmamentum veritatis.
Numérotation du verset
1Tim. 3,16
Et manifeste magnum est
pietatis
sacramentum
quod
manifestatum est
in carne,
iustificatum est in spiritu,
apparuit
angelis,
predicatum est
gentibus, creditum est, in mundo
assumptum est
in gloria.
Capitulum 3
Numérotation du verset
1Tim. 3,1
marg.|
Fidelis
etc. Quasi: Mulieri non convenit preesse, viro autem. Qui tamen subditis prodesse intendat et non tam honorem debitum dignitati quam in subditos intendendi necessitatem sibi impositam diligat.
marg.|
[Augustinus]
1 Et hoc est fidelis sermo, id est credi debet, quod hoc prelato impositum est.
1
marg. Zw58
marg.|
[Hieronymus]
2 Episcopus enim grece, latine superintendens dicitur. Unde et Apostolus nomen episcopatus interpretans ait:
Si quis episcopatum desiderat, bonum opus.
Conveniat inde et summe dignitatis nomen quod est episcopus, non ab honore sed ab opere decrescere. Ex quo manifestum est eum non esse episcopum qui preesse diligit, non prodesse.
2
marg. Zw58, ut ref. Glossa ordinaria in loc. cit.
marg.|
Desiderat
. Opus vere non dignitatem, laborem non delicias, non crescere fastigio, sed humilitate.
marg.|
[Augustinus]
3 Ideoque attendendum est ex quo sensu dicat
desiderat.
Locus enim superior sine quo populus regi non potest, etsi ita teneatur atque amministretur ut decet, tamen indecenter appetitur, immo sanctum ocium querit caritas cognoscende veritatis, negotium vero iustum suscipit necessitas illius qua diligitur proximus caritatis. Quam sarcinam si nullus imponit, intendende vacandum est caritati. Si autem imponitur, suscipienda est propter necessitatem illius que ad proximum est caritatis. Hanc igitur in carne Apostolus attendens ait: Desiderat. Recte utique, non tamen propter desiderium est desideranda suavitas veritatis.
3
marg. Zw58
Numérotation du verset
1Tim. 3,2
marg.|
Oportet autem
etc. Quales autem ad hoc officium eligi convenit docet. Quasi: Opus est quod quis in episcopatu desiderat. Ut autem bene possit operari, oportet eum qui eligitur ordinandus episcopum irreprehensibilem esse. Crimen est peccatum grave accusatione et damnatione dignissimum. Id ipsum est quod ad titum dicitur: sine crimine esse. Res pene contra naturam, cum etiam otiosum verbum reprehensione dignum sit. Non igitur absolute vult hoc intelligi, sed ut talis eligatur cuius comparatione ceteri grex dicantur.
marg.|
Unius uxoris virum
post baptismum. 4 Si enim ante baptismum coniugem habuit, non obest novo, sicut nec stupra quecumque fecit. Sobrium. Nam et ministri templi prohibentur vinum et siceram bibere, ne corda eorum ebrietate graventur et ut sensus vigeat semper et tenuis sit. [Zw58 f. 162v] Prudentem hoc loco dicit contra eos qui sub nomine simplicitatis sacerdotem excusant. Ornatum virtutibus, quibus supra irreprehensibilis dicitur. Pudicum, hoc est quod dixerat ornatum, sed spiritualiter vult intelligi pudicum ornatum castitate et moribus, hoc est motu, incessu, et sermone communi. Hospitalem ut imitetur Abraham et cum peregrinis, immo in peregrinis Christum suscipiat. Doctorem quia innocens absque sermone conversatio quantum exemplo prodest, tantum silentio nocet. Et latratu canum et baculo pastorum luporum rabies est depellenda.
Numérotation du verset
1Tim. 3,3
marg.|
Non vinolentum.
Qualis esse debeat hucusque dixit. Nunc autem dicit qualis esse non debeat. Vinolentia, comessatio et huiusmodi alia et venter mero estuans cito despumat in libidines. Noe ebrietate nudavit femora sua. Loth quem Sodoma non vicit5* vina vicerunt ut libidini adiungeret incestuma
. Non percussorem.
Hoc enim damnat ille, qui dorsum posuit ad flagella.
Sed modestum
vinolentie et percussioni modestiam opponit, qua una duo mala refrenantur. A
a Cf. Gn. 19, 30-38.
5
vicit] vitit
Zw58
marg.|
[
Nota3
]
6
Non litigiosum.
Nihil enim impudentius arrogantia rusticorum, qui garrulitatem auctoritatem putant et parati ad lites in subditos tumidis sermonibus intonant.
Non cupidum.
Avaritiam in sacerdote vitandam docent Apostoli, qui preter victum et vestitum nihil se velle gloriabantur.
6
marg. Zw58, om. P12028
Numérotation du verset
1Tim. 3,4
marg.|
Domui sue bene prepositum,
non ut opes augeat vel huiusmodi alia faciat, sed ut quod precepturus est prius a domesticis exigat.
Filios habentem subditos in
b
omni castitate,
ne imitentur filios Heli, qui in vestibulo templi cum mulieribus dormiebant et religionem predam putantes quod in hostiis erat in suas delicias convertebant.
b in] cum Biblia communi
Numérotation du verset
1Tim. 3,5
marg.|
Si quis enim domui sue
parve de qua et familiarior sibi cura est
preesse nescit, quomodo ecclesie Dei
que maior est et in qua sunt plurimi in illa sibi parentela coniuncti
diligentiam
adhibetur? Quasi: Nullomodo.
Numérotation du verset
1Tim. 3,6
marg.|
Non neophitum,
id est noviter renatum. Hoc tam manifestum testimonium pauci custodiunt. Nam heri cathecuminus, hodie pontifex, heri in amphiteatro, hodie in ecclesia, vespere in circo, mane in altario, dudum fautor histrionum, nunc consecrator virginum.
marg.|
Quare autem non neophitum supponit:
Ne in superbiam elatus in iudicium incidat diaboli,
id est ne sicut diabolus per arrogantiam ruat, qui nec dum discipulus sit magister. Nescit enim momentaneus magister sacerdos humilitatem et blanditias christianas, nescit seipsum contempnere. Non ieiunavit, non flevit, non mores suos reprehendit vel assidua meditatione correxit, non substantiam pauperibus erogavit.
Numérotation du verset
1Tim. 3,7
marg.|
Oportet autem illum et testimonium habere bonum.
Talis clausula quale principium scilicet irreprehensibilem eum esse oportet, non solum a domesticis, verum etiam ab alienis, scilicet ab his etiam qui foris sunt ab Ecclesia, id est Iudeis, gentilibus, hereticis, ut qui religioni detrahunt vite eius detrahere non audeant. Qualis ergo descriptus est oportet episcopum esse, ut non incidat populis in opprobrium, id est contemptum, et sic in laqueum diaboli, ut aut pretio aliquo fauorem populi redimat, aut tanto odio omnium vivat, ut quod minimi solis gestibus impetrant, ipse etiam pecunia extorquere non possit.
Numérotation du verset
1Tim. 3,8
marg.|
Diacones
etc. De presbyteris tacet. Unde conici potest quod eos quoque episcopi [
Zw58 f. 162v
]nomine sicut et ad Philippenses et in Actibus Apostolorum comprehendit. Ideoque post episcopos recte de diaconis agit dicens:
Diacones similiter
sicut episcopos7 oportet esse castos8 continentia,
non bilingues,
id est discordiarum seminatores, non multo vino deditos, id est ebriosos,
non turpe lucrum
terreni questus maxime de celestibus mysteriis studiose
sectantes,
7 episcopos] episcpos
Zw58 (cacogr. ?)
8 castos] pudicos
Cas235
9
marg.|
marg.|
habentes mysterium fidei,
id est sane credentes in conscientia pura de operibus caritatis, sine quibus fides est mortua.
Numérotation du verset
1Tim. 3,10
marg.|
Et hii.
Non ait simpliciter hii, sed
et hii.
Quasi: Sicut episcopi probentur primum antequam ordinentur et sic inventi nullum crimen habentes ministrent.
Numérotation du verset
1Tim. 3,11
marg.|
Mulieres
etc. Loquendo de diaconis interserit de mulieribus quas appellant diaconas, que scilicet presbyteris ministrant sicut Apostolis et ipsi Domino ministrare solebant. Has ergo monet eligi. Similiter sicut et diacones pudicas castitate et habitu, non detrahentes sicut sepe mulieres faciunt. Sobrias, urgentibus sensibus fideles in omnibus dicendis aut faciendis.
marg.|
[Ambrosius]
9 Quia sanctum precipit creari episcopum atque diaconum, plebem quoque vult esse non disparem iuxta illud quod Dominus ait: Estote sancti, quoniam ego sanctus sum. Ideoque et mulieres que inferiores sunt vult sine crimine esse, ut munda sit ecclesia. Sed catafrige horum verborum occasione, quia scilicet ubi de diaconis agit de mulieribus loquitur, diaconas dicunt debere ordinari. Quod nulla auctoritas habet.
9
marg. Zw58
Numérotation du verset
1Tim. 3,12
marg.|
Diacones
etc. Post interpositionem de mulieribus iterum de diaconis dicit:
Sint unius uxoris viri.
marg.|
[Ambrosius]
10 Nam et Deus decrevit homini unam uxorem cum qua et benedicitur, quod non cum secunda. Qui filiis bene presint et suis domibus, sicut et de eligendo in episcopum dictum est. Hec autem de qualitate eorum qui eligendi sunt in diaconos dicta sunt, ut bene, id est ad utilitatem suam atque subditorum ministrent.
10
marg. Zw58
Numérotation du verset
1Tim. 3,13
marg.|
Qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum,
id est dignitatem excelsiorem
acquirent et multam fiduciam
eternorum adipiscendorum
in fide,
hoc est per fidem
que est in Christo Iesu.
Numérotation du verset
1Tim. 3,14
prol.|
+
Numérotation du verset
1Tim. 3,15
marg.|
Hec tibi scribo
etc., ut huius epistole sententia confirmatus scias etc.
in
domo Dei que est Ecclesia Dei vivi. Quasi: Que multorum ad unius veri Dei cultum ex quo vite convocatio est, et idcirco11 tibi cautius agendum. Que est columpna et firmamentum veritatis, id est in qua sola nunc veritas stat firma.
11 idcirco]
scrips.,
iccirco
Zw58
Numérotation du verset
1Tim. 3,16
marg.|
Et manifeste
veritatem quam in Ecclesia esse significavit commendat et dicit quod ab ea aliqui sunt discessuri. Unde cautius est in Ecclesia conversandum. Quasi: Hec tibi scribo
ut scias
etc. Et necesse est
ut scias,
etc. Nam
manifeste,
id est iam cognoscentibus multis est in Ecclesia magnum dignitate nature et beneficio gratie
sacramentum pietatis,
id est ineffabile sacrum ad divini cultus pietatem maxime pertinens. Ex quo etiam humani generis pietas est collata. Hoc sacramentum vult intelligi Christum. Ex hoc qualiter et quibus sit manifestum, et quomodo magnum ostendit dicens:
Quod manifestum est in
assumpta
carne, iustificatum est in spiritu,
id est in spiritu esse iustum per multa demonstratum est.
Apparuit angelis.
Nam et angelis non in Deo tantum nitescit quod occultum est, sed et hic apparet eis cum efficitur atque propalatur.
Predicatum est
mundo,
assumptum est
de ea ad quam se exinanivit humilitate
in gloria,
[Zw58 f. 163v] qua datum est ei nomen quod est super omne nomen, ut eidem omne genu flectatur.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (1Tim. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=69&chapitre=69_3)
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (1Tim. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=69&chapitre=69_3)
Notes :