Glossa media

Capitulum 4

Numérotation du verset 1Tim. 4,1 

Spiritus autem manifeste dicit
quia in novissimis temporibus
discedent
quidam
a fide, attendentes
spiritibus erroris
et doctrinis
demoniorum,
Numérotation du verset 1Tim. 4,2 

in hypocrisi loquentium mendacium
et cauteriatam habentium suam conscientiam,
Numérotation du verset 1Tim. 4,3 

prohibentium nubere,
abstinere a cibis
quos Deus
creavit ad percipiendum
cum gratiarum actione fidelibus
et his qui cognoverunt veritatem.
Numérotation du verset 1Tim. 4,4 

Quia
omnis creatura Dei bona est1,
1 est] om. Weber
et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur,
Numérotation du verset 1Tim. 4,5 

sanctificatur
enim per verbum Dei
et orationem.
Numérotation du verset 1Tim. 4,6 

Hec
proponens fratribus,
bonus
eris minister Christi Iesu,
enutritus verbis fidei
et bone doctrine
quam assecutus es.
Numérotation du verset 1Tim. 4,7 

Ineptas autem
et aniles
fabulas devita, exerce te ipsum
ad pietatem.
Numérotation du verset 1Tim. 4,8 

Nam
corporalis exercitatio
ad modicum
utilis est, pietas autem
ad omnia utilis est, promissionem habens vite que nunc est et future.
Numérotation du verset 1Tim. 4,9 

Fidelis
sermo
et omni acceptione dignus.
Numérotation du verset 1Tim. 4,10 

In hoc
enim laboramus
et maledicimur,
quia speravimus in Deum
vivum
qui est salvator
omnium hominum, maxime fidelium.
Numérotation du verset 1Tim. 4,11 

Precipe
hec
et doce.
Numérotation du verset 1Tim. 4,12 

Nemo
adolescentiam tuam contemnat, sed exemplum esto
fidelium in verbo,
in conversatione,
in caritate,
in fide, in castitate.
Numérotation du verset 1Tim. 4,13 

Dum venio,
attende lectioni, exhortationi
et2 doctrine.
2 et] om. Weber
Numérotation du verset 1Tim. 4,14 

Noli negligere
gratiam
que in te est, que data est tibi per prophetiam
cum impositione manuum presbyteri3
3 presbyteri] presbyterii Weber
Numérotation du verset 1Tim. 4,15 

Hec
meditare, in his esto,
ut profectus tuus manifestus sit omnibus.
Numérotation du verset 1Tim. 4,16 

Attende tibi
et doctrine,
insta in illis.
Hoc enim faciens et teipsum salvum facies et qui te audiunt.

Capitulum 4

Numérotation du verset 1Tim. 4,1 
marg.| [GME69.4.1] 1 Spiritus autem etc. Quasi: Sacramentum in Ecclesia tam2 magnum predicatum creditum est.3 Spiritus autem sanctus manifeste dicit mihi in corde, quia in novissimis maxime temporibus quidam discedent a fide Christi cupide attendentes spiritibus erroris, et ut apertius dicatur,   attendentes doctrinis demoniorum
1 Hic incipit 1Tm. 4 marg., + [•IIII•] Zw58
2 tam] om. P656²
3 Spiritus autem etc.... creditum est] om. P656* (al. m. compl. marg.)
Numérotation du verset 1Tim. 4,2 
marg.| loquentium per homines   mendacium per hypocrisin, id est simulata religione, ut magis decipiant, et   habentium cauteriatam, hoc est manifesta corruptionis nota signatam   conscientiam suam.
Numérotation du verset 1Tim. 4,3 
marg.| Et, ut de multis que in hypocrisi facturi sunt alique exempli causa ponamus,   prohibentium nubere et   abstinere a cibis , etc. Volentes non tam esse quam videri casti et abstinentes nuptias alii omnes et alii secundas et quosdam cibos damnabant. Sed cum sacra Scriptura castitatem abstinentiamque commendat nequaquam nuptias detestatur aut cibos, sed meliora bona bonis minoribus anteponit4 et ad illa fortiores exhortans hec infirmis concedit, et ut spiritaliter de cibis loquamur, non solum tempore legis omnes ex precepto, verum etiam hoc tempore gratie, quidam ex voto ab aliquibus cibis vel semper vel certis temporibus aut diebus abstinent. Illi causa significandi, isti causa corporis edomandi, nulli vero causa cibos tamquam natura immundos damnandi, quos cibos spiritaliter carnes non sicut Manichei dicunt diabolus de feculentiore5 mali materia operatur, sed   Deus creavit 6   * etc.   fidelibus, scilicet   his qui cognoverunt veritatem hanc, A
A ¶Codd. : P656 Zw58
4 anteponit] ponens P656*, ante(-ponens) P656²
5 feculentiore in vocem cancel. P656²
6 creavit P656 cum Textu] creat Zw58
Numérotation du verset 1Tim. 4,4 
marg.| quia omnis 7*   creatura Dei bona est sui natura principii,   et nihil omnino   reiciendum tamquam natura immundum   quod cum etc. B
B ¶Codd. : P656 Zw58
7 omnis P656 cum Textu] omnia perperam Zw58
Numérotation du verset 1Tim. 4,5 
marg.| [GME69.4.5] Sanctificatur enim per Verbum Dei, id est per filium Dei, per quem a patre substantia eius et usus et per orationem qua libertas arbitrii divine gratie non preiudicare monstratur, sed totum ad eius referens gratiam promeretur.
Numérotation du verset 1Tim. 4,6 
marg.| Hec de nuptiis et creaturis   proponens publice   fratribus, bonus eris re et opinione   minister Iesu Christi, quippe   enutritus verbis fidei de rebus   et bone doctrine de moribus   quam fidem sive doctrinam   assecutus es sacris ab infantia litteris eruditus.
Numérotation du verset 1Tim. 4,7 
marg.| Ineptas autem et aniles de lege et genealogiis fabulas, quasi: in quibus nullus est fructus devita.
marg.| Exerce etc. Hucusque que persone quibus ordinentur officiis docuit. Nunc vero qualiter ipse in propria persona se habeat docet. Quasi: Hec propone fratribus, te ipsum vero exerce, sed hoc in his maxime que ad divini cultus et operum misericordie pertinent pietatem.
Numérotation du verset 1Tim. 4,8 
marg.| Nam corporalis exercitatio balnearum aut venationum aut huiusmodi utilis quidem est, sed non nisi   ad modicum, quoniam carnali quidem sanitati non nisi ad breve proficit tempus.   Pietas autem ad omnia utilis est, scilicet   habens promissionem et   vite que nunc est et future. Sicut enim Dominus in evangelio ait: Accipient in hoc seculo centies tantum, id est multiplicationem omnium que in mundo [Zw58 f. 163v] sunt divitiarum et glorie. Hec enim nulli desunt qui non amat et omnibus fidelibus serviunt et accipient in futuro vitam eternam. Illa ad levam, hec ad dexteram pertinent, de quibus in Canticisa: « Leva eius sub capite meo et dextera eius amplexabitur me ». Et alibi de ipsa sapientia: In dextera eius anni vite, in sinistra eius divitie et gloria.
a Ct. 2, 6 ; Ct. 8, 3.
marg.| Vel corporalis exercitatio, ut ieiunare sine pietate, id est sine misericordia qua debemus reddere vicem parentibus non multum prodest, qui vero pietati student, in presenti auxilia Dei, in futuro immortalitatem habebunt. Omnis enim summa discipline nostre in misericordia est quam sequens, si lubricum patitur, vapulabit. Si quis enim solum sine pietate corporis exercitium habeat perennes penas patietur.
Numérotation du verset 1Tim. 4,9 
marg.| Fidelis. 8* Quasi: Pietas habet9 promissionem vite etiam future. Et hic   sermo est   fidelis et omni acceptione dignus, id est et credi veritas eius et diligi debet utilitas que certa est. C
C ¶Codd. : P656 Zw58
8 Fidelis] corr. cum Textu, Fideles perperam Zw58
9 habet] ab hinc alia manu P656
Numérotation du verset 1Tim. 4,10 
marg.| In hoc enim intendentes   laboramus corpore et maledicimur, id est opprobria patimur,   quia scilicet   speramus in Deum vivum, qui est scilicet10   salvator omnium hominum carnali salute cum iumentis sicut est, quod"solem suum facit oriri etiam super malos"   maxime fidelium quia non solum secundum corpus sed etiam secundum animam et hic et in futuro. D
D ¶Codd. : P656 Zw58
10 scilicet] om. P656
Numérotation du verset 1Tim. 4,11 
marg.| Precipe. Quasi: Fabulas devita. Exerce te ipsum ad pietatem.   Precipe 11 scientibus ut similiter faciant   et doce nescientes ita mature quod E
11 Precipe] ab hinc require P656 (f. 68v1) ¶Nota : la première main s’arrête au f. 56v, 6 lignes avant la fin ; une autre main corrige le texte du f. et la copie jusqu’au bas du feuillet, puis poursuit après l’épître aux Hébreux. Le f. 56v se termine par une marque d’association alphabétique : « a » qui renvoit au f. 67v1 . Le signe d’association (« b ») y est suivi d’une sorte de réclame : « Hec eadem de fabulis vitandis et de exercicio ad pietatem. Precipe [et la suite comme dans le texte édité].
Numérotation du verset 1Tim. 4,12 
marg.| nemo contempnat adolescentiam tuam. Esto exemplum, non dico infidelium quod esse potes a maioribus criminibus abstinendo, sed fidelium, ut videntes tuam etiam a licitis pluribus continentiam ipsi sancti comparatione tui indignos se esse iudicent. His ergo fidelibus esto exemplum in verbo cauto, in conversatione inter eos circumspecte vivendi. In caritate Dei et proximi et fide sana, in castitate mentis et corporis cuius insignia etiam gravitate habitus preferuntur.
Numérotation du verset 1Tim. 4,13 
marg.| Dum venio attende lectioni ut Scripturas intelligas, et   exercitationi qua pietatis affectum in ceteris moveas,   et doctrine qua Scripturarum obscura aperias.
Numérotation du verset 1Tim. 4,14 
marg.| Noli negligere gratiam que in te est virtute intelligendi,   que data est tibi, ut utaris officio talentum tibi traditum erogandi.   Data dico   per prophetiam, id est per divinam inspirationem te ad hoc officium eligendi,   cum impositione manuum presbyterii, hoc est presbyterorum cuius impositionis verbis mysticis ad hoc opus confirmatus es. Et hanc auctoritatem teste conscientia accepisti, ut vice Domini offerre Deo sacrificium audeas.
Numérotation du verset 1Tim. 4,15 
marg.| Hec de tua electione atque ordinatione   meditare. Et ne non sit in ministrando ministerii gratia, esto ipso officii actu assiduo in his que dicta sunt, id est lectione, exhortatione, doctrina,   ut profectus tuus qualiter scilicet augmento gratie tibi et aliis proficis non modo sit, sed etiam   manifestus sit omnibus tuo exemplo similiter profecturis.
Numérotation du verset 1Tim. 4,16 
marg.| [GME69.4.16.1] Et ut que iam dixi breviter repetam, attende non dico doctrine et tibi, sed   tibi et doctrine, id est primum ut recte vivas, deinde ut recte doceas.   Insta in illis, que ad vite proprie pertinent et doctrine qualitatem.
marg.| [GME69.4.16.2] [Zw58, f.164v] Hoc enim faciens, etc. Ut autem tacens de qualitate vite dicam de qualitate doctrine.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (1Tim. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=69&chapitre=69_4)

Notes :