Capitulum 2
Numérotation du verset
1Tim. 2,1
Obsecro igitur
primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones
pro omnibus hominibus,
Numérotation du verset
1Tim. 2,2
pro regibus
et omnibus
qui in sublimitate sunt constituti1,
1 constituti]
om. Weber
ut quietam et tranquillam vitam agamus
in omni pietate
et castitate.
Numérotation du verset
1Tim. 2,3
Hoc enim
bonum est
et acceptum
coram salutari nostro Deo
Numérotation du verset
1Tim. 2,4
qui omnes homines
vult salvos fieri
et ad agnitionem
veritatis
venire.
Numérotation du verset
1Tim. 2,5
Unus
enim Deus,
unus et mediator Dei et hominum
homo Christus Iesus
Numérotation du verset
1Tim. 2,6
qui dedit redemptionem semetipsum
pro omnibus nobis2
2 nobis]
om. Clementina Weber
cuius3 testimonium
3 cuius]
om. Clementina Weber
temporibus suis,
Numérotation du verset
1Tim. 2,7
in quo
positus sum ego predicator et apostolus
veritatem dico,
non mentior,
doctor gentium
in fide et veritate.
Numérotation du verset
1Tim. 2,8
Volo ergo viros orare
in omni loco,
levantes
puras manus,
sine ira
et disceptatione.
Numérotation du verset
1Tim. 2,9
Similiter
et mulieres
in
habitu ornato cum verecundia
et sobrietate
ornantes se,
et4 non in tortis crinibus
4 et]
om. Weber
aut auro, aut margaritis, vel veste
pretiosa,
Numérotation du verset
1Tim. 2,10
sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona.
Numérotation du verset
1Tim. 2,11
Mulier
in silentio
discat
cum omni subiectione.
Numérotation du verset
1Tim. 2,12
Docere autem
mulieri non permitto, neque dominari
in virum,
sed esse in silentio.
Numérotation du verset
1Tim. 2,13
Adam enim primus formatus est, deinde Eva.
Numérotation du verset
1Tim. 2,14
Et Adam non est seductus,
mulier autem seducta
in prevaricatione fuit.
Numérotation du verset
1Tim. 2,15
Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserint in fide et dilectione
et sanctificatione
cum sobrietate.
Capitulum 2
Numérotation du verset
1Tim. 2,1
iv
iv
marg.|
1
Obsecro ergo
2etc. Huc usque ut resistat pseudo Apostolis monuit. Nunc autem persone quibus ordinentur officiis docet, et primum quod omni sexui orare, solis viris docere conveniat dicit. Qualiter igitur et pro quibus et quare oretur ait: Obsecro etc. Quasi: Iesus venit peccatores salvos facere. Igitur primum omnium ego obsecro, vel tu hortare, [Zw58, f.160v] fieri obsecrationes, orationes, postulationes vel deprecationes, orationes, interpellationes, gratiarum actiones. His verbis ea vult intelligi que in celebratione sacramentorum mense Dominice fiunt.
1
[•IV•]
Hic incipit capitulum 4 1Tm.,
[•II•]
Hic incipit capitulum 2 Zw58
2 ergo] igitur
Cas235 Val89
marg.|
[Augustinus]
3 Deprecationes enim sive precationes quas greci deesis vocant, vel obsecrationes, id est presacras adiurationes sunt, que dicuntur anteqam illud quod est in mensa Domini incipiat benedici. Orationes vero sunt cum illud sanctificatur et benedicitur et ad distribuendum communicatur. Quas orationes fere omnis ecclesia Dominica oratione concludit. Interpellationes autem sive postulationes sunt, cum populus ab antistite tamquam aduocato susceptus misericordissime potestati offertur et benedicitur. His autem peractis et participato tanto sacramento gratiarum actio cuncta concludit. Potest dici quod, quandocumque fiant, obsecrationes sunt pro rebus difficilibus ut pro convertendis impiis. Orationes vero, cum iam conversis spiritualia huius vite bona petuntur. Postulationes autem, cum iam iustis gloria celestis oratur. Ne quis autem existimaret ista non esse facienda, pro his etiam qui ecclesiam persecuntur ait generaliter: pro omnibus hominibus. Specialiter vero pro regibus et pro omnibus qui in cuiuslibet potestatis et dignitatis sublimitate sunt, ut ducibus et quibuslibet prepositis. Et quare etiam pro malis, duas causas subponit, id est et propter ipsos de quorum omni genere membra vult colligi Deus, quod ait ibi: Hoc est enim bonum, etc. Et propter nos, quorum pax temporalis in illorum est pace, quod hic ait: Ut nos Christiani agamus quietam extra in opere et tranquillam intra in mente vitam, in omni pietati culture ad Deum et castitate in vobis. Ad hoc enim pax illorum nobis est necessaria, dum inter babylonios tenemur captivi, quibus etiam propter nostram pacem servire et tributa prestare et huiusmodi facere salvo Dei nostri cultu iubemur. In hac pace quies principum et regimen ecclesiarum servatur. Nam in bellis tranquillitas dissipatur, reposcit [vel tepescit superscript] pietas, districtio solvitur qua soluta infirmorum castitas violatur. Hoc enim. Quasi: pro omnibus hominibus orationes fieri obsecro. Hoc enim, id est orare pro omnibus bonum est ipsis facientibus et eis pro quibus fit. Et tamquam sacrificium acceptum coram Deo salvatore nostro qui omnes etc.
3
marg. Zw58
marg.|
[Augustinus]
4 Quoniam veritas dicit omnia quecumque voluit Dominus fecit, profecto facere noluit quecumque non fecit. Non ergo salvos homines fieri voluit quos salvos non fecit. Ideoque salva hac veritate dicere possumus: Vult salvos fieri omnes homines, id est omne hominum genus, qualiter et illud phariseis a Domino dictum intelligitur: decimatis omne holus, hoc est omne holerum genus.
4
marg. Zw58
marg.|
[Augustinus]
5 Vel quod dicitur: vult omnes homines salvos fieri, non ex hoc sensu dicitur, quod nullus sit hominum nisi quem velit, sed quod nullus fiat salvus nisi quem velit, ideo rogandus est ut velit, quia necesse est fieri si voluerit. Sic intelligitur et illud: qui illuminat omnem hominem, videlicet, non quia nullus est hominum qui non illuminetur ab ipso, sed quia nullus illuminatur nisi ab ipso. Similiter et illud: Omnes in Christo vivificabuntur, non scilicet quod nullus hominum sit qui non vivificetur, sed quia nullus vivificatur nisi in Christo. Et hoc quidem modo dictum est: omnes vult Deus salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire, cum tamen sint multi quos salvos fieri non vult neque veritatem agnoscere.
5
marg. Zw58
marg.|
[Augustinus]
6 Nos tamen eos nescientes, qui salvi futuri sint, omnes velle fieri salvos iubet Dominus, et per spiritum qui datus est nobis hanc in terris caritatem diffundit, ut secundum hoc quod dictum est possit intelligi, quod Deus omnes vult salvos fieri, etc., quoniam scilicet nos id velle fieri facit. Quod ergo velle Deus dicitur, diversis [Zw58 f. 160v] modis et necesse est fieri et potest non fieri. Illud enim necesse est fieri, quod ille sue essentie veritate dicitur velle. Illud vero potest non fieri, quod ideo dicitur velle, quia nos gratie sue beneficio facit velle. Ac ut velit, id est ut faciat velle rogandus est, qui illa que est essentia eius non potest aut nolle quod voluit, aut velle quod noluit. Contra hanc quoque que est gratie multi faciunt, qui contra illam que essentia eius est facere nihil possunt eamdem in suppliciis iusto 241 iudicio experturi, qui illam que gratie est arbitrii libertate contempnunt. Unus enim. Quasi: Recte dico vult omnes salvos fieri, etc.
6
marg. Zw58
marg.|
[Augustinus]
7 Ad hoc enim homo Christus Iesus Dei et hominum factus est mediator, hoc est arbiter ille, id est ad componendam causam inter Deum et homines medius, quem Iob desiderabat dicens: Utinam nobis esset arbiter. Qui vere necessarius erat. Deus enim et homo longe ab invicem erant seiuncti, quoniam Deus immortalis et beatus erat, homo vero mortalis et miser. Sed inter eos medius esse non potest, qui cum altero horum sic convenit ut omnino ab altero differat, quales sunt boni angeli, qui ita cum Deo sunt immortales et beati, ut cum homine non sint vel mortales vel miseri. Mali vero angeli cum Deo immortales et cum homine miseri medios quidem se interponunt, sed ut in miseria persistentes ad beatam immortalitatem transire non sinant. Christus autem beatus atque mortalis se interposuit, non sic ut in ipsa immortalitate persistens ad immortalitatem transire non sineret, immo ut mortalitate transacta et immortales ex mortuis faceret et beatos ex miseris. Malorum itaque angelorum multitudo male media est que separat amicos, Christus vero bene medius est qui reconciliavit inimicos. Iste mediator non est inter Deum et Deum, quia non nisi unus Deus est quod est trinitas. Mediator autem unius non est. Nec Dei et angelorum, quoniam et boni non egent et mali non reconciliantur, sed Dei et hominum. Unde et mediator est Deus cum patre et homo cum hominibus, ut qui diabolo superbo mediatore superbiam persuadente deiecti sunt, Christo humili mediatore humilitatem persuadente revocentur et fiant unius Dei participatione beati, ad quod etiam non nisi uno mediatore opus erat, et hoc eo ipso cuius participatione sicut angeli sumus beati. Unde ait: Unus est et mediator etc. Nec homo per divinitatem, sed Deus per humanitatem. Unde non ait: Deus Christus Iesus sed homo Christus Iesus, qui tantum dilexit nos, quod cum esset in forma Dei Deo equalis, formam servi accepit et dedit semetipsum pro nobis omnibus. Nullum excepit qui velit. Cuius rei testimonium quod in precedentibus servis, id est prophetis missis ad colonos fuerat datum temporibus suis, id est novissime cum ad eosdem missus est filius confirmatum est. In quo scilicet quod pro omnibus tandem se ipsum dederit filius positus sum ego predicator et Apostolus, id est ad predicandum legatus, et ego doctor gentium non dico in veritate et fide, sed in fide et veritate, id est qui doceo non ut cognoscentes credant, sed ut credentes cognoscant. De predictis veritatem dico, et hoc adeo pure quod in nullo mentior. Volo igitur etc. Quasi: Dedit se pro omnibus. Recte igitur volo orationes fieri ad huius officii usum. Nec sexus nec locus discernitur.
7
marg. Zw58
Numérotation du verset
1Tim. 2,8
marg.|
Nam viros volo orare
non in monte vel in Hierosolymis, sed quia veri adoratores adorant in spiritu, faciant hoc
in omni loco,
id est ubicumque fuerint
manus puras,
id est opera bona non ad terrena deponentes, sed ad eterna intentionis fine
levantes sine ira
animi et sine alienarum cogitationum
disceptatione
et omni prorsus eorum [Zw58 f. 161v] que ad fidem pertinent hesitatione.
Numérotation du verset
1Tim. 2,9
marg.|
Similiter et mulieres volo orare in omni loco,
etc.
In habitu ornato,
id est convenienti nature feminee salva humilitate. Quod ait ita:
Cum verecundia
vultus
et sobrietate
mentis
ornantes se.
Hec enim vera sunt femine ornamenta.
Non
ornantes se aut
intortis crinibus aut auro aut margaritis aut veste preciosa
quibus ultra persone modulum et mores occasione movende concupiscentie studeant, A
Numérotation du verset
1Tim. 2,10
marg.|
[Hieronymus]
8
sed
potius
per bona opera
exterius apparentia,
promittentes
interiorem animi voluntatem9* ad Deum,
quod decet
10* maxime
mulieres
eo quod mulier prior contempsit Dei11 preceptum.B
a
a
¶Fons :
Cf.
Hieronymus,
Adversus Iovinianum, lib. 1, par. 27, PL 23, 260 : « consequenter itaque mulieribus dat praecepta uitae, et ait:
similiter et mulieres in habitu ornato, cum uerecundia
et castitate,
ornantes se, non in tortis crinibus, aut auro,
uel margaritis, siue
ueste pretiosa:
sed secundum quod decet mulieres
, promittentes pietatem per opera bona.
mulier in silentio discat cum omni subiectione. docere autem mulieri non permitto, neque dominari in uirum; sed esse in silentio ».
¶Nota :
Le rapport de la Glossa media à la source proposée se réduit au mot pietas que Zw58 et P12028 remplacent par voluntatem. [MM2023]
8
marg. Fi1633 Zw58 P12028
9
pietatem
Fi1633 cum Hieronymo
] voluntatem
P12028 Zw58
10
decet
Fi1633
] docet
Zw58
11
Dei] + filii
P12028
Numérotation du verset
1Tim. 2,11
marg.|
Mulier
etc. Quod orandi officium conveniat omnibus dixit exponens qualiter et pro quibus et quare et quod ubique orandum sit. Nunc dicit quod docendi officium solis viris conveniat, et quales ad illud debeant ordinari determinat. Quasi: Mulier oret ubique, et discat etiam mulier ubi sit publica doctrina, sed in silentio, id est nihil interrogans, sed si quid ignorat, domi virum suum interroget; debet enim discere cum omni subiectione, id est ut etiam ad interrogandum muta omnino subiecta viro monstretur.
Numérotation du verset
1Tim. 2,12
marg.|
Non
autem
permitto mulieri docere
publice. Domi enim sicut in sequentibus dicetur suam potest familiam regere.
Neque dominari in virum
publice administrationis dignitate aut potestate,
sed
omnino
esse in silentio
ad quaslibet publicas que cum dignitate aut potestate sunt amministrationes. Nam etsi Apostolus dicat: Servite invicem, non tamen ait: dominamini invicem. Legitur autem in Genesi mulieri dictum: « Ad virum conversio tua et ipse dominabitur tibi ». Quod si ante peccatum et mulier serviendo convertitur, recte post peccatum Dei sententia hoc viro detulit quoniam maritum habere dominum meruit: Mulieris non natura, sed culpa.
Numérotation du verset
1Tim. 2,13
marg.|
Adam enim
etc. Cur mulier viro subiecta sit causam reddit, quia scilicet et ordine creationis posterior facta est quod ait ita: Adam enim primus formatus est, deinde Eva. Et quod prior fuit in culpa, quod ait ita: Et Adam non est seductus, mulier autem seducta est. Diabolo namque dicenti: eritis sicut dii, Adam preditus spirituali mente non credidit. Unde etiam Adam interrogatus a Domino non ait: mulier seduxit me, sed ait: Mulier dedit mihi de ligno et manducavi. Mulier autem interrogata ait: Serpens seduxit me. Inexpertus tamen Adam divine severitatis et mulierem videns accepta illa esca non esse mortuam in eo falli potuit, ut veniale crederet esse commissum. Ideo sicut aaron erranti populo ad idolum fabricandum non consensit inductus sed cessit obstrictus, nec salomon putavit idolis serviendum sed ad hec sacrilegia amore mulierum quas contristari noluit tractus est, ita et Adam quod suggerebat diabolus credidisse sed sola necessitate coniugi paruisse credendus est, nolens eam contristari quam sine suo solatio contabescere posse credebat, etsi ab eius animo alienaretur illa discordia interire. Unde et mulier seducta dicitur in prevaricatione, id est ita ut et vir per eam prevaricaretur. Quamvis autem et seducta et prevaricationis viri causa fuerit, tamen salvabitur sive virgo sive coniugata, sed hoc non nisi per filiorum generationem, etsi etiam ipsi filii permanserint [Zw58 f. 161v] in fide.
marg.|
[Augustinus]
12 Ex his operibus videtur obesse mulieri, si vel filios non habuerit vel si hii quos habuerit in bonis moribus permanere noluerint. Sed alibi dicit Apostolus: Vidua desolata, id est que sine filiis aut nepotibus est, speret in Deum. Et: Beatior erit sive virgo sive vidua, si sic permanserit sicut ego. Unde potest intelligi, ubi ait: salvabitur mulier, sed hoc per filiorum generationem, occulte rei mysterium significasse. Sunt ergo filii mulieris bona opera carnis, que maxime in officiis fiunt misericordie.13 Sed quia paganis aut Iudeis, qui Christo non credunt, hereticis quoque aut schismaticis ubi neque dilectio est neque sobria sanctificatio, prodesse non possunt, addit: Si filii, hoc est, opera misericordie, permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate. Hec enim sunt nidus ubi turtur, id est caro que hoc loco mulier dicitur, pullos suos, id est opera misericordie ponit, cum passer, id est ratio que hoc loco vocatur Adam, pennis virtutum volat ad Deum tamquam ad domum. Sic etenim ait propheta: Et passer domum et turtur nidum, id est fenum Dominice passionis invenit, in cuius fide tamquam in nido ponit bonorum operum pullos, et per hoc salvatur que nisi prius seducatur mens non trahitur, quia non potest aliquid mala suasio nisi primo desiderium carnis moverit.
12
marg. Zw58
13
[•III•]
Hic incipit capitulum 3 marg. Zw58
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (1Tim. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=69&chapitre=69_2)
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (1Tim. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=69&chapitre=69_2)
Notes :