Glossa ordinaria

Capitulum 6

Numérotation du verset Idc. 6,1 

Fecerunt autem
filii Israel malum in conspectu Domini qui tradidit illos1 in manu Madian
1 illos] eos Weber
septem annis
Numérotation du verset Idc. 6,2 

et oppressi sunt
valde ab eis. Feceruntque sibi antra et speluncas in montibus et munitissima ad repugnandum loca.
Numérotation du verset Idc. 6,3 

Cumque sevisset Israel ascendebat Madian et Amalech et ceteri orientalium nationum
Numérotation du verset Idc. 6,4 

et apud eos figentes tentoria, sicut erant in herbis, cuncta vastabant usque ad introitum Gaze nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israel: non oves non boves non asinos.
Numérotation du verset Idc. 6,5 

Ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis suis2 et, instar locustarum, universa complebant innumera multitudo hominum et camelorum, quicquid tetigerant devastantes.
2 suis] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 6,6 

Humiliatusque est Israel valde in conspectu Madian
Numérotation du verset Idc. 6,7 

et clamavit ad Dominum postulans auxilium contra Madianitas.
Numérotation du verset Idc. 6,8 

Qui misit ad eos virum prophetam
et locutus est: Hec dicit Dominus Deus Israel: Ego vos feci conscendere de Egypto et eduxi de domo servitutis
Numérotation du verset Idc. 6,9 

et liberavi de manu Egyptiorum et omnium inimicorum qui affligebant vos. Eiecique eos ad introitum vestrum et tradidi vobis terram eorum
Numérotation du verset Idc. 6,10 

et dixi: Ego Dominus Deus vester. Ne timeatis deos Amorreorum in quorum terra habitatis et noluistis audire vocem meam.
Numérotation du verset Idc. 6,11 

Venit autem angelus Domini et sedit sub quercu que erat in Ephra et pertinebat ad Ioas patrem familie Ezri. Cumque Gedeon filius eius excuteret
atque purgaret
frumenta
in torculari ut fugeret Madian
Numérotation du verset Idc. 6,12 

apparuit ei et ait: Dominus tecum virorum fortissime.
Numérotation du verset Idc. 6,13 

Dixitque ei Gedeon: Obsecro, mi3 Domine, si Dominus nobiscum est, cur ergo4 apprehenderunt nos hec omnia? Ubi sunt mirabilia eius que enarraverunt5 patres nostri atque dixerunt: De Egypto eduxit nos Dominus? Nunc autem dereliquit nos Dominus6 et tradidit in manu7 Madian.
3 mi] om. Weber |
4 ergo] om. Weber |
5 enarraverunt] narraverunt Weber |
6 Dominus] om. Weber |
7 manu] manibus Weber |
Numérotation du verset Idc. 6,14 

Respexitque ad eum Dominus et ait: Vade in hac fortitudine tua et liberabis Israel de manu Madian. Scito quod miserim te.
Numérotation du verset Idc. 6,15 

Qui respondens ait: Obsecro, mi Domine8, in quo liberabo Israel? Ecce familia mea infima est in Manasse et ego minimus in domo patris mei.
8 mi D.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 6,16 

Dixitque ei Dominus: Ego ero tecum et percuties Madian quasi unum virum.
Numérotation du verset Idc. 6,17 

Et ille: Si inveni, inquit, gratiam coram te, da mihi signum quod tu sis qui loqueris9 ad me.
9 loqueris] loquaris Weber
Numérotation du verset Idc. 6,18 

Nec10 recedas hinc donec revertar ad te portans sacrificium et offerens tibi.
10 Nec] Ne Weber
Qui respondit: Ego prestolabor adventum tuum.
Numérotation du verset Idc. 6,19 

Ingressus est itaque Gedeon
et coxit hedum
et de farine modio azymos panes carnesque ponens in canistro et ius carnium mittens
in ollam tulit omnia sub quercum et obtulit ei.
Numérotation du verset Idc. 6,20 

Cui dixit angelus Domini: Tolle carnes et azymos panes11 et pone supra12 petram illam
11 a. p.] inv. Weber |
12 supra] super Weber |
et ius desuper funde. Cumque fecisset ita
Numérotation du verset Idc. 6,21 

extendit angelus Domini summitatem virge quam tenebat in manu et tetigit carnes et panes azymos13 ascenditque ignis
13 p. a.] inv. Weber
de petra et carnes azymosque panes14 consumpsit.
14 panes] om. Weber
Angelus autem Domini evanuit ex oculis eius.
Numérotation du verset Idc. 6,22 

Vidensque Gedeon quod esset angelus Domini ait: Heu mi15 Domine Deus quia vidi angelum Domini facie ad faciem.
15 mi] mihi Weber
Numérotation du verset Idc. 6,23 

Dixitque ei Dominus: Pax tecum. Ne timeas non morieris.
Numérotation du verset Idc. 6,24 

Edificavit ergo ibi Gedeon altare Domino vocavitque illud ‘Domini pax’ usque in presentem diem. Cumque16 adhuc esset in Ephra que est familie Ezri
16 C.] Cum Weber
Numérotation du verset Idc. 6,25 

nocte illa dixit Dominus ad eum. Tolle taurum patris tui et alterum taurum annorum septem destruesque aram Baal
que est patris tui et nemus quod circa aram est succide
Numérotation du verset Idc. 6,26 

et edificabis altare Domino Deo tuo in summitate petre huius super quam ante sacrificium17 posuisti tollesque taurum secundum
17 a. s.] inv. Weber
et offeres holocaustum super struem lignorum18 que de nemore succideris.
18 sr. l.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 6,27 

Assumptis ergo19 Gedeon decem viris de servis suis fecit sicut preceperat ei20 Dominus. Timens autem domum patris sui et homines illius civitatis per diem noluit facere21 sed omnia nocte complevit.
19 ergo] igitur Weber |
20 ei] om. Weber |
21 n. f.] inv. Weber |
Numérotation du verset Idc. 6,28 

Cumque surrexissent viri oppidi eius mane viderunt destructam aram Baal lucumque succisum et taurum alterum impositum super altare quod tunc edificatum erat.
Numérotation du verset Idc. 6,29 

Dixeruntque ad invicem: Quis hoc fecit? Cumque perquirerent auctorem facti dictum est: Gedeon filius Ioas fecit hec omnia.
Numérotation du verset Idc. 6,30 

Et dixerunt ad Ioas: Produc filium tuum huc22 ut moriatur quia destruxit aram Baal et succidit nemus.
22 huc] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 6,31 

Quibus ille respondit: Numquid ultores estis Baal ut23 pugnatis pro eo? Qui adversarius est eius24 moriatur antequam lux crastina veniat. Si Deus est, vindicet se de eo qui suffodit aram eius.
23 ut] et Weber |
24 e. e.] inv. Weber |
Numérotation du verset Idc. 6,32 

Ex illo die vocatus est Gedeon
Ierobaal
eo quod dixisset Ioas: Ulciscatur se de eo Baal qui suffodit altare eius.
Numérotation du verset Idc. 6,33 

Igitur omnis Madian
et Amalech
et orientales populi
congregati sunt simul
et transeuntes Iordanem castrametati sunt in valle Iezrael.
Numérotation du verset Idc. 6,34 

Spiritus autem Domini induit Gedeon
qui clangens bucina convocavit domum Abiezer ut sequeretur se25.
25 s. se F² ΣM Ω Rusch Clementina ] inv. aliqui codd. , sequeretur Weber
Numérotation du verset Idc. 6,35 

Misitque nuntios in universum Manassen qui et ipse secutus est eum. Et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nepthalim qui occurrerunt ei.
Numérotation du verset Idc. 6,36 

Dixitque Gedeon ad Dominum: Si salvum facis per manum meam populum26 Israel sicut locutus es
26 populum] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 6,37 

ponam hoc vellus27 lane
27 h. v.] inv. Weber
in area.
Si ros in solo
vellere fuerit et in omni terra siccitas
sciam quod per manum meam sicut locutus es liberabis Israel.
Numérotation du verset Idc. 6,38 

Factumque est ita et, de nocte consurgens, expresso vellere, concham
rore implevit28.
28 implevit] complevit Weber
Numérotation du verset Idc. 6,39 

Dixitque rursus ad Dominum: Ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel temptavero signum querens in vellere. Oro ut solum vellus siccum sit
et omnis terra
rore madens.
Numérotation du verset Idc. 6,40 

Fecitque Dominus nocte illa ut postulaverat et fuit siccitas in solo vellere et ros in omni terra.

Capitulum 6

Numérotation du verset Idc. 6,1 
Fecerunt autem
interl.| ADAMANTIUS. Dum esset iustitia in terra quievisse dicitur, dum autem crevit iniquitas et fecerunt malum in conspectu Domini tradidit eos in manu Madian.
filii Israel malum in conspectu Domini qui tradidit illos1 in manu Madian
1 illos] eos Weber
interl.| demonum
septem annis
interl.| perfecta et condigna penitentia
marg.| FECERUNT  AUTEM. ADAMANTIUS. Non dicuntur invaluisse Madianite super populum Dei, dum precepta custodivit. Cum ergo negligere cepit, mox invaluit hostis. Adversum nos quoque, qui Israel secundum spiritum dicimur, spiritualis hostis insurgit, cum negligimus mandata Dei, et inimicis tradimur, cum a gratia Dei deserimur.
Numérotation du verset Idc. 6,2 
et oppressi sunt
interl.| spirituali afflictione
valde ab eis. Feceruntque sibi antra et speluncas in montibus et munitissima ad repugnandum loca.
Numérotation du verset Idc. 6,3 
Cumque sevisset Israel ascendebat Madian et Amalech et ceteri orientalium nationum
interl.| "Qui seminat in carne, de carne metet corruptionem"a
marg.| CUMQUE  SEVISSET. ADAMANTIUS. Hec patiebatur Israel secundum carnem. Seminabat terram, sed quia pro peccatis suis traditus erat inimicis, pro frugibus corruptionem metebat. Nos vero, qui secundum spiritum Israel nominamur, aliquando seminamus, et non possunt inimici seminata corrumpere, vel insidiari agriculture nostre. Est autem quando sata nostra corrumpuntur. Undeb: Qui seminat in carne, de carne metet corruptionem. Qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam eternam. Madianite ergo semina eorum corrumpunt, qui in carne seminant, {t. 1: Erfurt, f. 233ra; facsim., p. 481a} et eorum fructus exterminantur et pereunt. Que vero in spiritu seminantur, non possunt Madianite corrumpere. Non enim possunt demones ascendere ad spirituales campos, et novalia spiritus temerare eorum, scilicet qui non seminant super spinas, sed innovant sibi novaliac.
b Gal. 6, 8.
c Cf. Ier. 4, 3.
marg.| Frequenter etiam accidit ut qui in spirituali opere multum desudans plurimos fructus fecerit, et repleverit horrea sua fruge iustitie, et multa bona opera condiderit ni conclavi conscientie sue; sed si negligat et post laborem proclivius ad voluptatem vergat, omnia illa bonorum semina dominante libidine corrumpentur. Ideo dictum estd: Omni custodia serva tuum cor. Custodiendum est igitur cor ab omni peccato, precipue in tempore persecutionis. Si quis enim tunc deneget fidem, omnes iustitie fructus commisit, nudus repente factus et inanis, et diu quesitus, et multo vix labore collectus, subito omnis labor effunditur, secundum illude: Omnes iustitie eius quas fecerat non recordabuntur. Oremus ergo ut persecutionem sustinere possimus, quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem. Pertendit enim probatio nostra non solum usque ad verbera, sed usque ad sanguinis profusionem, quia Christus quem sequimur pro redemptione nostra effudit sanguinem suum, ut inde exeamus loti in sanguine nostro. Baptismum enim sanguinis solum est quod nos puriores reddat, quam aqua baptismi de quo dicitur: Baptismum habeo baptizari, quod vos nescitis. Profusionem ergo sui sanguinis baptisma nominavit. Et si non ista docens offendo, vereor ne baptisma istud eminentius sit illo baptismate quod per aquam traditur. Illud enim acceptum valde pauci immaculati usque ad exitum vite custodiunt, hoc vero qui baptizatus est, ultra peccare non potest. Et si temerarium non est in rebus talibus audire aliquid, possumus dicere quod per illud baptisma peccata preterita purgantur, per istud etiam futura perimuntur. Et eveniens princeps huius mundi ad talem animam, non invenit quicquam, immo sanguinis profusione sopitur, nec audet in aliquo criminari animam, morte sua clarificatam, sanguine lotam.
d Prv. 4, 23.
e Cf. Rom. 5, 3-4.
Numérotation du verset Idc. 6,4 
et apud eos figentes tentoria, sicut erant in herbis, cuncta vastabant {t. 1: Erfurt, f. 233ra; facsim., p.481a} usque ad introitum Gaze nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israel: non oves non boves non asinos.
Numérotation du verset Idc. 6,5 
Ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis suis2 et, instar locustarum, universa complebant innumera multitudo hominum et camelorum, quicquid tetigerant devastantes.
2 suis] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 6,6 
Humiliatusque est Israel valde in conspectu Madian
Numérotation du verset Idc. 6,7 
et clamavit ad Dominum postulans auxilium contra Madianitas.
Numérotation du verset Idc. 6,8 
Qui misit ad eos virum prophetam
marg.| QUI  MISIT  AD  EOS etc. AUGUSTINUS. Cur non dicatur nomen huius prophete, latens causa est; non tamen nullam esse arbitror. Sed quia post verba quibus exprobravit inobedientiam populo, sequitur Scriptura dicensf: Et venit angelus Domini, et sedit sub quercu que erat in Effra, non absurde intelligitur iste angelus nomine viri significatus, ut posteaquam hec verba dixit, venerit ad quercum, et ibi sederit. Nomine enim virorum sepe dicuntur angeli, sed angelos prophetas dici non occurrit, quamvis eum qui propheta est, sepe occurrat angelum dici. Sed si angelorum dicta prophetica nota sunt, id est quibus futura prenuntiaverunt, cur non possit angelus propheta dici?
f Idc. 6, 11.
et locutus est: Hec dicit Dominus Deus Israel: Ego vos feci conscendere de Egypto et eduxi de domo servitutis
Numérotation du verset Idc. 6,9 
et liberavi de manu Egyptiorum et omnium inimicorum qui affligebant vos. Eiecique eos ad introitum vestrum et tradidi vobis terram eorum
Numérotation du verset Idc. 6,10 
et dixi: Ego Dominus Deus vester. Ne timeatis deos Amorreorum in quorum terra habitatis et noluistis audire vocem meam.
Numérotation du verset Idc. 6,11 
Venit autem angelus Domini et sedit sub quercu que erat in Ephra et pertinebat ad Ioas patrem familie Ezri. Cumque Gedeon filius eius excuteret
interl.| in umbra quercus, id est crucis
atque purgaret
interl.| a vitiis
frumenta
interl.| virtutes
in {t. 1: Erfurt, f. 233rb; facsim., p.481b} torculari ut fugeret Madian
marg.| CUMQUE  GEDEON. ISIDORUS. Gedeon Christum significat, qui sub umbra sacre crucis, predestinato incarnationis future mysterio constitutus, rectitudine iudicii {t. 1: Erfurt, f. 233rb; facsim., p.481b} quasi virga electionem sanctorum a vitiorum paleis sequestrabat.
Numérotation du verset Idc. 6,12 
apparuit ei et ait: Dominus tecum virorum fortissime.
Numérotation du verset Idc. 6,13 
Dixitque ei Gedeon: Obsecro, mi3 Domine, si Dominus nobiscum est, cur ergo4 apprehenderunt nos hec omnia? Ubi sunt mirabilia eius que enarraverunt5 patres nostri atque dixerunt: De Egypto eduxit nos Dominus? Nunc autem dereliquit nos Dominus6 et tradidit in manu7 Madian.
3 mi] om. Weber
4 ergo] om. Weber
5 enarraverunt] narraverunt Weber
6 Dominus] om. Weber
7 manu] manibus Weber
Numérotation du verset Idc. 6,14 
Respexitque ad eum Dominus et ait: Vade in hac fortitudine tua et liberabis Israel de manu Madian. Scito quod miserim te.
interl.| AUGUSTINUS. auctoritate Domini loquitur a quo missus est
Numérotation du verset Idc. 6,15 
Qui respondens ait: Obsecro, mi Domine8, in quo liberabo Israel? Ecce familia mea infima est in Manasse et ego minimus in domo patris mei.
8 mi D.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 6,16 
Dixitque ei Dominus: Ego ero tecum et percuties Madian quasi unum virum.
Numérotation du verset Idc. 6,17 
Et ille: Si inveni, inquit, gratiam coram te, da mihi signum quod tu sis qui loqueris9 ad me.
9 loqueris] loquaris Weber
interl.| quia diabolus «transfigurat se in angelum lucis»g
g 2Cor. 11, 14.
marg.| DA  MIHI  SIGNUM. ADAMANTIUS. Vir eruditus et habens Iesu predecessoris exemplum cautius agit. Sciebat enim posse angelos tenebrarum transfigurare se in angelos lucish, ideo examinat spiritum si a Deo sit. Spiritualis enim omnia examinat. Sic predecessor eius Iesus Nave, cum principem celestis militie vidisset, inquirit, si noster es an adversariorum. Ideo Gedeon discutit angelicam visionem, diversitate et mutatione signorum.
h Cf. 2Cor. 11, 14.
Numérotation du verset Idc. 6,18 
Nec10 recedas hinc donec revertar ad te portans sacrificium et offerens tibi.
10 Nec] Ne Weber
marg.| PORTANS  SACRIFICIUM. AUGUSTINUS. Advertendum est quod Gedeon non ait angelo: Offeram tibi sacrificium, sed: Offeram tibi sacrificium meum, et ponam in conspectu tuo. Unde intelligendum est non eum angelo, sed per angelum sacrificium obtulisse. Quod angelus ostendit, qui non ab eo tamquam sibi sumpsit, sed ait illi: Accipe carnes et azimos panes et pone ad petram illam, et ius effunde. Et cum hoc fecisset, extendit angelus Domini summum virge que in manu eius erat et tetigit carnes et azimos etc. Ita ipse angelus in sacrificio officium ministrantis implevit. Ignem enim homo minister, ut homo sine miraculo subiecisset, quem mirabiliter ut angelus ipse subiecit; denique tunc cognouit Gedeon quod angelus Domini esset. Hoc enim scriptura continuo subdidit: Et vidit Gedeon quoniam angelus Domini est. Prius ergo tamquam cum homine loquebatur quem tamen hominem Dei credidit, ut coram ipso sacrificium vellet offerre velut adiuvandus presentia sanctitatis eius.
Qui respondit: Ego prestolabor adventum tuum.
Numérotation du verset Idc. 6,19 
Ingressus est itaque Gedeon
marg.| INGRESSUS  ITAQUE  GEDEON. GREGORIUS. Gedeon cum a paleis frumenta discuteret, angelum vidit, ad cuius imperium coxit hedum, supra petram posuit, et ius carnium superfudit. Que angelus virga tetigit et ea ignis exiens de petra consumpsit: frumentum virga cedere est rectitudine iudicii, a vitiorum paleis virtutum grana separare. Hec agentibus angelus apparet, quia tanto magis Dominus interiora denuntiat quanto se studiosius homines ad exterioribus purgant. Qui occidi hedum precipit, id est omnem appetitum nostre carnis immolari, carnesque supra petram poni, et ius carnium superfundi. Petra significat Christum, de quo dicituri: Petra autem erat Christus. Carnes supra petram ponimus, cum corpus nostrum Christi imitatione cruciamus. Ius etiam carnium superfundit, qui in conversatione Christi ipsas etiam cogitationes carnales exinanivit. Quasi enim ius ex carne liquatum in petra funditur, quando mens a cogitationum carnalium fluxu vacuatur. Quod angelus virga tangit, quia intentionem nostram potestas divini adiutorii non deserit. De petra ignis exit et ius carnesque consumit quia afflatus a redemptore spiritus, tanta cor nostrum flamma compunctionis cremat, ut omne quod in eo est illicitum operis et cogitationis exurat. Perfecta enim mens sollerter invigilat, ut non solum perversa agere renuat, sed omne etiam quod in se per cogitationes turpiter liquatur tergat.
i 1Cor. 10, 4.
et coxit hedum
interl.| omnem scilicet carnis appetitum
et de farine modio azymos {t. 1: Erfurt, f. 232va; facsim., p.482a} panes carnesque ponens in canistro et ius carnium mittens
interl.| carnales cogitationes
in ollam tulit omnia sub quercum et obtulit ei.
interl.| ut ministro
marg.| INGRESSUS  GEDEON etc.  OBTULIT  EI etc. AUGUSTINUS. Queritur quare Gedeon ausus sit sacrificium offerre preter locum ubi iusserat Deus. Prohibuit enim extra tabernaculum suum sacrificari sibi, cui templum successit. Tempore autem Gedeonis, tabernaculum erat in Silo. Sed sciendum quod angelum primo prophetam putavit, et de offerendo sacrificio Domini in illo consulit. Quod si ille prohibuisset, non fieret. Sed quia annuit, auctoritatem Dei Gedeon secutus est. Ita enim Deus legitima illa constituit, ut leges non sibi, sed hominibus daret. Unde quod preter illa ipse precepit, non a transgressoribus, sed ab obedientibus impletum est sicut Abrae de immolando filio. Sic Helias extra tabernaculum Domini ad convincendos sacerdotes idolorum sacrificavit ex precepto Domini qui hoc ei revelatione et inspiratione iussit. Quanquam tanta consuetudo preter tabernaculum sacrificandi crebruerat, ut etiam Salomon in excelsis sacrificasse inveniatur, nec eius sacrificium fuisse reprobatum. Et tamen notantur reges qui inter opera laudabilia non destruxerunt excelsa, ubi contra legem Dei, populus sacrificare consueverat, et qui destruxit magis laudatur. Ita Deus consuetudinem populi sui, qua preter eius tabernaculum, tamen non diis alienis offerebat, sed Deo suo, sustinebat potius quam vetabat, etiam sic exaudiens offerentes. Quod autem Gedeon fecit per angelum procuratum est, ut prophetice fieret, ut in prophetia petra illa commendaretur. Cui non sacrificatum est, sed de illa ignis memoratur exisse, quo sacrificium consumeretur. Sive enim per aquam quam percussa petra effudit in eremo, sive per ignem donum Spiritus sancti significatur, quod ditissime super nos effudit Christus. Undej:"Si quis sitit, veniat et bibat. Qui credit in me, flumina de ventre eius fluent aque vive. Hoc autem dixit de spiritu quem accepturi erant credentes in eum". Et alibi: Vise sunt illis lingue divise velut ignis etc. Et ipse Dominus aitk: Ignem veni mittere in terram.
j Io. 7, 37-39.
k Lc. 12, 49.
Numérotation du verset Idc. 6,20 
Cui dixit angelus Domini: Tolle carnes et azymos panes11 et pone supra12 petram illam
11 a. p.] inv. Weber
12 supra] super Weber
interl.| Christum cuius imitatione corpus nostrum cruciamus
et ius desuper funde. Cumque fecisset ita
Numérotation du verset Idc. 6,21 
extendit angelus Domini summitatem virge quam tenebat in manu et tetigit carnes et panes azymos13 ascenditque ignis
13 p. a.] inv. Weber
interl.| afflatus scilicet a redemptore spiritus
de petra et carnes azymosque panes14 consumpsit.
14 panes] om. Weber
interl.| ISIDORUS. quia in carne Christi totius mundi deleta sunt peccata, virga scilicet percussa, id est crucifixa, nec solum facta, sed etiam cupiditates purgavit. Caro enim hedi culpam facti, ius significat illecebras cupiditatis. Exiit   ignis de petra quia caro Christi, divino spiritu repleta, omnia peccata exussit; undel: «Ignem veni mittere in terram» etc.
l Lc. 12, 49.
Angelus autem Domini evanuit ex oculis eius.
Numérotation du verset Idc. 6,22 
Vidensque Gedeon quod esset angelus Domini ait: Heu mi15 Domine Deus quia vidi angelum Domini facie ad faciem.
15 mi] mihi Weber
Numérotation du verset Idc. 6,23 
Dixitque ei Dominus: Pax tecum. Ne timeas non morieris.
Numérotation du verset Idc. 6,24 
Edificavit ergo ibi Gedeon altare Domino vocavitque illud ‘Domini pax’ usque in presentem diem. Cumque16 adhuc esset in Ephra que est familie Ezri
16 C.] Cum Weber
Numérotation du verset Idc. 6,25 
nocte illa dixit Dominus ad eum. Tolle taurum patris tui et alterum taurum annorum septem destruesque aram Baal
interl.| superior vel devorator
que est patris tui et nemus quod circa aram est succide
Numérotation du verset Idc. 6,26 
et edificabis altare Domino Deo tuo in summitate petre huius super quam ante sacrificium17 posuisti tollesque taurum secundum
17 a. s.] inv. Weber
marg.| TOLLESQUE  TAURUM. ISIDORUS. Quem pater idolis deputavit, hunc Gedeon occidit et alium septennem immolavit Deo. In quo ostendit post adventum Christi, omnia gentilitatis sacrificia abolenda, solumque iam sacrificium passionis Christi {t. 1: Erfurt, f. 232vb; facsim., p. 482b} pro redemptione populi Deo offerendum. Ipse enim est vitulus septennis plenus scilicet Spiritu septiformi.
et offeres holocaustum super struem lignorum18 que de nemore succideris.
18 sr. l.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 6,27 
Assumptis ergo19 Gedeon decem viris de servis suis fecit sicut preceperat ei20 Dominus. Timens autem domum patris sui et homines {t. 1: Erfurt, f. 232vb; facsim., p.482b} illius civitatis per diem noluit facere21 sed omnia nocte complevit.
19 ergo] igitur Weber
20 ei] om. Weber
21 n. f.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 6,28 
Cumque surrexissent viri oppidi eius mane viderunt destructam aram Baal lucumque succisum et taurum alterum impositum super altare quod tunc edificatum erat.
Numérotation du verset Idc. 6,29 
Dixeruntque ad invicem: Quis hoc fecit? Cumque perquirerent auctorem facti dictum est: Gedeon filius Ioas fecit hec omnia.
Numérotation du verset Idc. 6,30 
Et dixerunt ad Ioas: Produc filium tuum huc22 ut moriatur quia destruxit aram Baal et succidit nemus.
22 huc] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 6,31 
Quibus ille respondit: Numquid ultores estis Baal ut23 pugnatis pro eo? Qui adversarius est eius24 moriatur antequam lux crastina veniat. Si Deus est, vindicet se de eo qui suffodit aram eius.
23 ut] et Weber
24 e. e.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 6,32 
Ex illo die vocatus est Gedeon
interl.| ISIDORUS. Circuiens in utero, hic est Christus qui in utero virginis incarnatus intra uterum fuit
Ierobaal
interl.| id est fortis contra Baal per substantiam infirmitatis et extra mundum per potentiam maiestatis
eo quod dixisset Ioas: Ulciscatur se de eo Baal qui suffodit altare eius.
Numérotation du verset Idc. 6,33 
Igitur omnis Madian
interl.| extra iudicium
interl.| de iudicio
et Amalech
interl.| populus ablingens, id est ventri et gule deditus
et orientales populi
interl.| ADAMANTIUS. Septuaginta: orientis filii , id est falsi Christiani
congregati sunt simul
marg.| IGITUR  OMNES. ADAMANTIUS. Convenerunt adversum Israel Madianite, qui interpretantur extra iudicium, qui scilicet extra iudicium Dei sunt, et extra legem peccaverunt, et extra legem peribunt; et Amalech, id est populus ablingens, natio scilicet terrena, ventri et gule dedita. Carnalis scilicet Israel convenit contra spiritualem. Miscentur eis etiam filii Orientis. Omnis enim qui super se nomen Christi suscipit, filius efficitur Orientis. De Christo enim dicitur: Ecce vir, Oriens nomen est illim. Sed non semper qui Christi nomen habent in Ecclesia Christi permanent. Cum heretici qui censentur nomine Christi Ecclesiam et fidem expugnant, filii Orientis cum Madianitis et Amalech expugnant populum Dei, cum paganis scilicet et Iudeis.
m Za. 6, 12.
et transeuntes Iordanem castrametati sunt in valle Iezrael.
interl.| ADAMANTIUS. In deiectis scilicet et humilibus locis castra ponunt qui populum Dei expugnare volunt.
marg.| IN  VALLE  IEZRAEL. ADAMANTIUS. Que interpretatur semen Dei. Non enim audent adversarii illuc ire, ubi sunt iam nati fructus spiritus. Sed ubi adhuc semen Dei iacet, et nondum fructus ascendit. Aliud enim cecidit secus viam et volucres celi diripiunt illudn, hi sunt scilicet qui audiunt verbum Deio, et cum letitia suscipiunt. Venit autem diabolus et tollit verbum vel semen de corde eorum. Sic ergo isti veniunt et volunt tollere semen Dei de corde eorum in quibus seminatum est, quia inveniunt eos in vallibus positos et ima sectantes. Humiliter enim et indigne et iudaico intellectu suscipiunt verbum Dei. Qui autem ab humilitate littere ad excelsa spiritus conscendit, nihil ei rapiunt Madianite vel Amalechite, sed nequ# filii Orientis, quia constitutus est in vertice intelligentie spiritualis.
n Cf. Lc. 8, 5.
o Cf. Lc. 8, 12.
Numérotation du verset Idc. 6,34 
Spiritus autem Domini induit Gedeon
interl.| Septuaginta: Spiritus Domini confortavit Gedeon
interl.| Implevit eum «spiritus sapientie et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis»p etc.
p Is. 11, 2.
qui clangens bucina convocavit domum Abiezer ut sequeretur se25.
25 s. se F² ΣM Ω Ed1455 Rusch Clementina ] inv. aliqui codd. , sequeretur Weber
interl.| ADAMANTIUS. Septuaginta: Et vocavit post se Abiezer qui scilicet nusquam erat. Interpretatur autem ‘patris nostri auxilium’, non ergo aliquem hominem sed patris summi videtur vocasse auxilium.
Numérotation du verset Idc. 6,35 
Misitque nuntios in universum Manassen qui et ipse secutus est eum. Et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nepthalim qui occurrerunt ei.
Numérotation du verset Idc. 6,36 
Dixitque Gedeon ad Dominum: Si salvum facis per manum meam populum26 {t. 1: Erfurt, f. 242ra; facsim., p.483a} Israel sicut locutus es
26 populum] om. Weber
interl.| ISIDORUS. Non hoc signum quasi incredulus petiit sed futura mysteria previdit et diligenter explorat ut amplius credat mysterium cum intellexerit oraculum.
Numérotation du verset Idc. 6,37 
ponam hoc vellus27 lane
27 h. v.] inv. Weber
interl.| populum iudeorum
in area.
interl.| ubi messis purganda et palea a frumento separanda
interl.| totius orbis scilicet in quo insfructuoso cultu gentilis superstitio arebat
Si ros in solo
interl.| verbi Dei quod factum est in tempore legisq
q Cf. Gal. 4, 4-5: « At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, 5 ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus ».
vellere fuerit et in omni terra siccitas
interl.| quia ceteras gentes nullus humor divini eloqui infundebat
sciam quod per manum meam sicut locutus es liberabis Israel.
marg.| SI  SALVUM  FACIS. Si salvum facis per manum meam Israel, quemadmodum locutus es. Ecce ego sum et ponam vellus lane in area etc. Cum multa sint et innumera signa que petere potuisset ad confirmandam promissionem, dequeritur quare post angelicam vocem et promissionem celestem, hoc novum signum petii quo impetrato; vellus in pelvim exprimit quare converso ordine secundum signum deposcit, presertim cum dictum sitr: «Non temptabis Dominum Deum tuum». Sed exitus rei docet non esse factum contra mandatum. Non enim exaudisse {t. 1: Erfurt, f. 242ra; facsim., p.483a} Deus petitionem, si fuisset contra legem. Videnda est ergo huius mysterii ratio. Memini autem quendam ex predecessoribus nostris vellus lane populum Israel dixisse. Reliquam autem terram, reliquas gentes et rorem qui cecidit super vellus verbum Dei esse, quod illi solo populo celitus missum est. Supra solum enim Israel, ros divine legis venerat. Siccitas autem omnes gentes habebat, quas nullus humor divini verbi infundebat.
r Dt. 6, 16; Mt. 4, 7; Lc. 4, 12.
marg.| IN  AREA.  IDEM. Non ubicumque, non in campo, nec in saltu, sed   in area , ubi messis est. Messis quidem multa, operarii autem pauci. Previdebat per Spiritum sanctum, quia Christus   in area congregat populum suum, et ibi eum expurgat, tenens ventilabrum in manu sua. Non ergo sine causa vir tantus aut talis, cuius etiam Apostolus in catalogo prophetarum facit mentionem, aream delegit ponendo velleri. Nec sine causa expressit vellus in pelvim, et replevit eam aqua. Christus enim exuit vestimenta sua et precinctus linteo misit aquam in pelvim et lavit pedes discipulorums. Vides ergo quia hec adumbrabant prophete, que erant in novissimis temporibus implenda per Christum. Aqua ergo missa in pelvim ros erat gratie celestis, quo lavantur pedes discipulorum. Unde aitt: Vos autem mundi estis propter verbum quod locutus sum vobis.
s Cf. Io. 13, 5.
t Io. 15, 3.
marg.| Sed et nos si prebeamus pedes nostros, paratus est Iesus lavare pedes anime nostre, et purgare eos celesti rore, gratia Spiritus sancti, verbo doctrine. Non enim solos apostolos mundos esse voluit, sed etiam omnes qui credunt per verbum eius, et omnibus cum Petro dicit: Nisi lavero te, non habebis partem mecumu. Nemo enim habet partem cum Iesu, nisi lotus et mundus. Exue, precor, Domine, vestimenta que propter me induisti, accingere propter me, mitte aquam in pelvim, et lava pedes servorum iuorum, dilue sordes filiorum tuorum et filiarum, lava pedes anime nostre, ut imitantes te et sectantes, exuamus nos vetera vestimenta dicentes: Exui vestimentum meum, quomodo induam illud? Lavi pedes meos, quomodo sordidabo eos? Cum enim laveris pedes meos, statim facies me recumbere tecum et audire: Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis: sum etenim, etcv. Volo ergo lavare pedes fratrum meorum. Ideo haurio aquam de fontibus Israel, immo exprimo de Israelitico vellere, nunc de vellere libri Iudicum, vel libri Regum, nunc de vellere Isaye vel Ieremie; et mitto eam in pelvim anime mee, concipiens sensum in corde meo, et accipio pedes eorum qui se prebent ad lavandum, ut omnes purificati per verbum, non abiiciamur de thalamo sponsi pro sordidis indumentis, sed candidis vestibus, lotis pedibus, mundo corde, recumbamus in convivio sponsi Iesu Christi.
u Io. 13, 8.
v Io. 13, 13.
marg.| SI  ROS  IN  TOTO  VELLERE. AUGUSTINUS. In temptatione Gedeonis, quod prenuntiare Dominus volebat ostendit. In compluto scilicet vellere, et area tota circumquaque sicca, figurare primum populum Israel, ubi erant sancti cum gratia celesti, tamquam pluvia spirituali; et postea compluta area, siccato vellere figurare Ecclesiam Dei toto orbe diffusam, habentem non in vellere tamquam in velamine, sed in aperto celestem gratiam, priore populo velut ab eiusdem gratie rore alienato atque siccato.
Numérotation du verset Idc. 6,38 
Factumque est ita et, de nocte consurgens, expresso vellere, concham
interl.| cordis
interl.| Christus misit «aquam in pelvi et lavit pedes discipulorum»w
w Io. 13, 5.
rore implevit28.
28 implevit] complevit Weber
interl.| sensu verbi
Numérotation du verset Idc. 6,39 
Dixitque rursus ad Dominum: Ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel temptavero signum querens in vellere. Oro ut solum vellus siccum sit
interl.| iudaicus populus
et omnis terra
interl.| gentilitas
rore madens.
interl.| divini verbi
interl.| Cum perierint scilicet oves domus Israel et fontem aque vive negaverint, arescat in peccatoribus Iudeorum ros fidei.
marg.| ORO  UT  SOLUS  VELLUS etc. ADAMANTIUS. In secundi quoque signi ratione in quo ait: Ut supra omnem terram ros descendat, supra vellus autem siccitas maneat. Vide omnem populum hunc, qui per omnem terram ex gentibus congregatus est, habentem nunc {t. 1: Erfurt, f. 242rb; facsim., p. 483b} in se rorem divinum et in os ei rore infundi, et prophetarum litteris irrorari, et evangelico humore virescere. Illud autem vellus, id est Iudaicum populum, siccitatem verbi Dei patientem, secundum illudx: Erunt filii Israel multo tempore sine rege, sine principe, sine propheta etc. Propheta quoque adventum Christi describens aity: Descendet enim sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram. Descendit enim sicut pluvia in vellus populi circumcisionis, et sicut stillicidia stillantia super terram, id est super reliquam terram, descendit Christus. Sed stillans etiam super nos et guttas nobis gentibus celestis roris afferens, ut et nos bibamus, qui eramus super terram iugi ariditate siccati. Hunc ergo mysterii ordinem sanctus Gedeon prophetico spiritu intuens, etiam secundum signum converso ordine petit. Sciebat enim rorem divinum qui est adventus filii Dei, non solum Iudeis, sed post etiam gentibus esse futurum, quia ex incredulitate Israel salus fit gentibus. Et hoc est quod pro ariditate velleris universa terra divini roris gratia infunditur.
x Cf. Os. 3, 4.
y Ps. 71, 6.
Numérotation du verset Idc. 6,40 
Fecitque Dominus nocte illa ut postulaverat et fuit siccitas in solo vellere et ros in omni terra.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Idc. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=09&chapitre=09_6)

Notes :