Hugo de Sancto Caro

Capitulum 1

Numérotation du verset 2Esr. 1,1 

1 Verba Neemie filii Helchie2.
1 Verba... Helchie Maih1285 ] om. * P16744 ; Incipit Secundus praem. P16744 , Incipit Neemias praem. ΩD ΩX |
2 Helchie ΩX Rusch ] Echliae Weber |
Et factum est in mense casleu,
anno vicesimo et ego eram in Susis castro.
Numérotation du verset 2Esr. 1,2 

Et venit ad me3 Anani unus de fratribus meis ipse et viri ex Iuda et interrogavi eos de Iudeis qui remanserant et supererant de captivitate et de Hierusalem.
3 ad me] om. Weber
Numérotation du verset 2Esr. 1,3 

Et dixerunt mihi : Qui remanserunt et derelicti sunt de captivitate ibi in provincia in afflictione
magna sunt
et in opprobrio
et murus
Hierusalem dissipatus est et porte
eius combuste
sunt igni.
Numérotation du verset 2Esr. 1,4 

Cumque audissem verba huiuscemodi, sedi et flevi et luxi diebus
et ieiunabam et orabam ante faciem Dei celi
Numérotation du verset 2Esr. 1,5 

et dixi : Queso Domine Deus celi fortis magne atque terribilis qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt et custodiunt mandata tua :
Numérotation du verset 2Esr. 1,6 

“fiant aures tue auscultantes4a et oculi tui aperti ut audias orationem servi tui quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israel servis tuis et confiteor pro peccatis filiorum Israel quibus peccaverunt tibi. Et ego et domus patris mei peccavimus,
0 Cf. Ps. 129, 2 : « Fiant aures tue auscultantes ».
4 fiant aures tue auscultantes] fiat auris tua auscultans Weber
Numérotation du verset 2Esr. 1,7 

vanitate seducti sumus et non custodivimus mandatum tuum5 et cerimonias et iudicia que precepisti Moysi famulo6 tuo.
5 tuum] om. Weber |
6 famulo] servo Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 1,8 

Memento verbi quod mandasti Moysi servo7 tuo dicens : Cum transgressi fueritis ego8 dispergam vos in populos
7 servo CorS1 (hebr. anti.) Rusch ] famulo CorS1 (al.) Weber |
8 ego] geo cacogr. Rusch |
Numérotation du verset 2Esr. 1,9 

et si revertamini ad me et custodiatis mandata mea et faciatis ea, etiam si abducti fueritis ad extrema celi, inde congregabo vos et inducam in locum quem elegi ut habitaret nomen meum ibi.
Numérotation du verset 2Esr. 1,10 

Et ipsi servi tui et populus tuus quos redemisti in fortitudine tua magna et in manu tua valida.
Numérotation du verset 2Esr. 1,11 

Obsecro, Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui et ad orationem servorum tuorum qui volunt timere nomen tuum, et dirige servum tuum hodie et da ei misericordiam ante virum hunc. Ego enim eram pincerna regis.

Capitulum 1

Numérotation du verset 2Esr. 1,1 
marg.| {1. 351va} a Verba Nehemie] Qui interpretatur consolator Dominus, vel consolator missus a Domino, significat Christum. Hucusque prosecutus est Esdras facta Zorobabel, et Iesu de reductione captivitatis, et sua similiter : Nunc intendit prosequi facta Nehemie, qui muros Hierusalem reparavit, et populum ab hostibus liberatum, in divine legis observantia sublimavit. Et expone.   [Verba] id est sermones, et opera.
marg.| {b} In mense Casleu] Iste est December, nonus mensis apud Hebreos, apud nos ultimus.
marg.| {c} Anno vicesimo] scilicet regni Artaxerxis : Qui annus notabilis est : quia ab illo incipiunt computari septem hebdomade Daniel, ut dicit Beda super Dn. 9.
marg.| {d} Et ego] Verba sunt Nehemie.
marg.| {e} In Susis] GLOSSA Susis metropolis est Persarum, sed tanta firmitate, ut castrum esse videatur. Et interpretatur equitatio, vel revertentes.
marg.| {f} De fratribus] id est contribulibus.
marg.| {g} Ex Iuda] id est de Iudea venit.
marg.| {h} Qui remanserant] id est de duabus Tribubus, que a Babylone in Hierusalem redierant.
marg.| {i} Et de Hierusalem] supple interrogavi.
marg.| {k} Et dixerunt mihi] GLOSSA Bede. Patet littere sensus : Qui enim remanserant de captivitate, etsi in pace versari videbantur, amico eis existente rege Persarum, quibus paulo ante Esdram, cum Epistolis miserat, qui haberet potestatem in regione trans flumen, tamen in magna afflictione mentis erant, et opprobrio hostium : quia adhuc sancte civitatis murus erat dissipatus.
marg.| {l} Qui remanserunt] in Hierusalem.
marg.| {m} Et derelicti sunt] etc. id est redierunt de Babylone.
marg.| {n} In provincia] scilicet Iudea.
marg.| {o} In afflictione magna sunt] mentis, ut dicit <Glossa> interlinearis etsi in pace videantur esse.
marg.| {p} In opprobrio] hostium.
marg.| {q} Dissipatus est, et porte eius combuste] id est nondum
marg.| {1. 351vb} reedificatus, et porte, quia combuste fuerant a Nabuchodonosor, et nondum reparate. Notabile est, quod prius est civitas edificata, quam porte, et muri.
marg.| {r} Cumque audissem] etc. GLOSSA Si vir sanctus audiens destructa lapidum, et lignorum edificia, recte lugebat, ieiunabat, orabat, diu sedens in tristitia, quanto magis in destructione, et ruina animarum.
marg.| {s} Flevi] oculis.
marg.| {t} Luxi diebus multis] corde.
marg.| {u} Ante faciem Dei] id est in templo.
marg.| {x} Pactum] id est promissum.
marg.| {y} Misericordiam cum his] etc. quia plus reddit, quam promittitur.
marg.| {z} Et confiteor pro peccatis filiorum Israel, quibus peccaverunt tibi] etc. id est peto veniam pro peccatis filiorum Israel.
prol.| a Peccavimus] Ecce confessio.
marg.| {b} Vanitate seducti sumus, et non custodivimus] etc. idololatria.
marg.| {c} Precepisti Moysi] Dt. 24.
marg.| {d} Abducti fueritis] etc. Hoc in Dt. 30.a.
marg.| {e} Nomen meum ibi] id est invocatio nominis mei.
marg.| {f} Servi tui] sunt, scilicet.
marg.| {g} Redemisti] etc. id est liberasti de Egyptiaca servitute, et Babylonica.
marg.| {h} In manu tua valida] id est potentia.
marg.| {i} Auris tua] misericordie.
marg.| {k} Servum tuum] etc. id est me.
marg.| {l} Virum hunc, scilicet Artaxerxem]
marg.| {m} Ego enim eram pincerna] Verba sunt Nehemie, et est antipophora. Posset enim aliquis querere : Quid ad te de viro hoc ? Respondet : Multum. Ego enim, etc.
marg.| {n} Regis] Artaxerxis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Esr. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=19&chapitre=19_1)

Notes :