Hugo de Sancto Caro

Capitulum 5

Numérotation du verset 2Esr. 5,1 

Et factus est clamor populi et uxorum eius magnus adversus fratres suos Iudeos.
Numérotation du verset 2Esr. 5,2 

Et erant qui dicerent : Filii nostri et filie nostre multe sunt nimis. Accipiamus pro pretio eorum frumentum et comedamus et vivamus.
Numérotation du verset 2Esr. 5,3 

Et erant qui dicerent : Agros nostros et vineas et domos nostras opponamus et accipiamus frumentum in fame.
Numérotation du verset 2Esr. 5,4 

Et alii dicebant : Mutuo sumamus pecunias in tributa regis demusque agros nostros et vineas
Numérotation du verset 2Esr. 5,5 

et nunc sicut carnes fratrum nostrorum, sic carnes nostre sunt sicut filii eorum, ita filii nostri ecce nos subiugavimus1 filios nostros et filias nostras in servitutem et de filiabus nostris sunt famule, nec habemus unde possint redimi et agros nostros et vineas alii possident.
1 subiugavimus] subiugamus Weber
Numérotation du verset 2Esr. 5,6 

Et iratus sum nimis cum audissem clamorem eorum secundum verba hec
Numérotation du verset 2Esr. 5,7 

cogitavitque cor meum mecum et increpavi2 optimates et magistratus
2 increpavi] increpui Weber
et dixi eis : Usurasne singuli a fratribus vestris exigitis3 ? Et congregavi adversus eos concionem magnam
3 exigitis CorS1 (attest.) Rusch ] exigatis CorS1 (anti.) , exigetis CorS1 (al.)
Numérotation du verset 2Esr. 5,8 

et dixi eis : Nos ut scitis redemimus fratres nostros Iudeos qui venditi fuerant gentibus secundum possibilitatem nostram et vos igitur vendite fratres vestros et emimus eos ? Et siluerunt, nec invenerunt quid responderent.
Numérotation du verset 2Esr. 5,9 

Dixique ad eos : Non est bona res quam facitis quare, non in timore Dei nostri ambulatis, ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris ?
Numérotation du verset 2Esr. 5,10 

Et ego et fratres mei et pueri mei commodavimus plurimis pecuniam et frumentum. Non repetamus in commune istud, aes alienum concedamus quod debetur nobis.
Numérotation du verset 2Esr. 5,11 

Reddite eis hodie agros suos, vineas suas, oliveta sua et domos suas, quin potius et centesimam pecunie, frumenti vini et olei quam exigere soletis ab eis date pro illis.
Numérotation du verset 2Esr. 5,12 

Et dixerunt : Reddimus et ab eis nihil querimus, sicque faciemus ut loqueris. Et vocavi sacerdotes et adiuravi eos ut facerent iuxta quod dixeram.
Numérotation du verset 2Esr. 5,13 

Insuper et sinum meum excussi et dixi :
Sic excutiat Deus omnem virum qui non compleverit verbum istud, de domo sua et de laboribus suis, sic excutiatur et vacuus fiat. Et dixit universa multitudo : Amen. Et laudaverunt Deum. Fecit ergo populus sicut erat dictum.
Numérotation du verset 2Esr. 5,14 

A die autem illa qua preceperat mihi ut essem dux in terra Iuda, ab anno vicesimo usque ad annum tricesimum secundum Artaxersis regis per annos duodecim, ego et fratres mei annonas que ducibus debebantur non comedimus.
Numérotation du verset 2Esr. 5,15 

Duces autem primi qui fuerant ante me gravaverunt populum et acceperunt ab eis in pane, vino et pecunia, quotidie siclos quadraginta, sed et ministri eorum depresserant populum. Ego autem non feci ita propter timorem Dei.
Numérotation du verset 2Esr. 5,16 

Quin potius in opere muri edificavi et agrum non emi et omnes pueri mei congregati ad opus erant.
Numérotation du verset 2Esr. 5,17 

Iudei quoque et magistratus centum quinquaginta viri et qui veniebant ad nos de gentibus que in circuitu nostro sunt in mensa mea erant.
Numérotation du verset 2Esr. 5,18 

Parabatur autem mihi per dies singulos bos unus, arietes sex electi, exceptis volatilibus et inter dies decem vina diversa et alia multa tribuebam insuper et annonas ducatus mei non quesivi, valde enim erat attenuatus populus.
Numérotation du verset 2Esr. 5,19 

Memento mei, Deus meus, in bonum secundum omnia que feci populo huic.

Capitulum 5

Numérotation du verset 2Esr. 5,1 
marg.| {h} Et factus est clamor populi] GLOSSA Bede :Tribus de causis augetur clamor populi. Quidam fame coacti, filios suos ditioribus vendere volebant : Alii liberis parcentes, agros potius, et domos : nonnulli prohibentes liberorum, et agrorum venditionem, hoc tantum persuadebant, ut mutuo sumerent pecuniam in tributo regis, oppignoratis agris, et vineis : donec redeunte fertilitate, reddere possent feneratoribus, quod mutuo accepissent.
marg.| {i} Qui dicerent : Filii nostri] Ista est prima causa clamoris.
marg.| {k} Pro pretio] quasi dicat, vendamus eos, ut vivere valeamus.
marg.| {l} Et erant, qui dicerent : Agros nostros] etc. Secunda causa clamoris, quasi dicat, parcamus filiis nostris.
marg.| {m} Et alii dicebant] Tertia causa.
marg.| {n} In tributa] id est a principibus, qui presunt tributis.
marg.| {o} Et nunc sicut carnes fratrum nostrorum] etc. quasi dicat, sicut divites liberi sunt, ita, et nos pauperes liberi esse debemus, tamen coacti fame vendidimus filios nostros in servos, et filias in famulas. Unde subditur :   [Ecce nos subiugamus] etc. Vel sic : Quidam secuti fuerant Nehemiam in Iudea, quidam remanserant in Babylone in servitute. Dicunt ergo illi, qui ascenderunt cum Nehemia   [sicut carnes fratrum nostrorum] id est sicut fratres nostri in Babylone remanentes servi sunt, {1. 353vb} sic et nos, qui ascendimus tecum : Et sicut illi in miseria sunt ibi, ita et nos hic. Et hoc probant per hoc, quod sequitur :   [Ecce nos subiungamus] etc.
marg.| {p} Famule sunt] id est ancille.
marg.| {q} Cogitavitque cor meum mecum] etc. deliberando quid faciendum esset.
marg.| {r} Et increpavi] primo.
marg.| {s} Optimates] qui primo peccaverunt.
marg.| {t} Adversus eos contionem magnam] ut magis confunderentur.
marg.| {u} Venditis fratres nostros] id est vendi cogitis.
marg.| {x} Quare non in timore Dei nostri ambulatis] etc. Licet non in amore. Quosdam enim timor revocat a malo, quosdam amor, iuxta illuda : « Oderunt peccare mali formidine pene. Oderunt peccare boni virtutis amore ».
a ¶Fons : Radulfus Ardens , Speculum uniuersale, 10, 1, CCSL 241A, p. 513 : « Vnde poeta: Oderunt peccare mali formidine pene, oderunt peccare boni uirtutis amore. “ ut permulti ref., 5g.   Vincentius Bellovacensis, Speculum doctrinale, 4, 12, ed. 1624, 308.69, etc. <cuius fons>   Horatius, Epistolae, lib. 1, epist. 16, 5 52, Teubner, p. 280 : « cautus enim metuit foveam lupus accipiter que | suspectos laqueos et opertum miluus hamum. | oderunt peccare boni virtutis amore: | tu nihil admittes in te formidine poenae; | sit spes fallendi, miscebis sacra profanis ». [MM2022]
marg.| {y} Ne exprobretur nobis a gentibus inimicis] etc. id est ne gentes exprobrent nobis, dicentes : ita cupidi sunt Iudei, quod vendunt fratres suos.
marg.| {z} Et ego, et fratres mei, et pueri] GLOSSA Bede. Tamquam dux optimus militie celestis, et sapiens architectus civitatis Dei, quod optimates et magistratus populi facere voluit, se prius fecisse declaravit, eleemosynam, scilicet dare pauperibus, et nihil ab eis querere, nisi custodiam legis, et edificationem civitatis. In hac autem lectione non oportet nos allegoriam querere, sed littere textum operando servare.
marg.| {a} Non repetamus in commune] etc. id est statuamus communiter non repetere.
marg.| {b} Es alienum concedamus] etc. tributum, vel fenus.
marg.| {c} Date] id est condonate.
marg.| {d} Pro illis] id est pro sustentatione.
marg.| {e} Reddemus] id est condonabimus.
marg.| {f} Adiuravi] id est iuramentum exegi.
marg.| {g} Excussi, et dixi] etc. in signum, et confirmationem dicti.
marg.| {h} Vacuus fiat] sine videlicet remuneratione.
marg.| {1. 354ra} a Ad annum tricesimum secundum] quando scilicet rediit in Persidem.
marg.| {b} Que ducibus] id est mihi, et aliis, qui fuimus duces, non divites.
marg.| {c} Non emi] sicut alii divites.
marg.| {d} Pueri] id est servientes.
marg.| {e} In mensa mea erant] quos scilicet procurabam.
marg.| {f} Inter dies decem] id est ad spatium decem dierum.
marg.| {g} Vina diversa] id est diversa dolia vina continentia procurabantur : In quo notatur multitudo sociorum, quos secum habebat Nehemias ad murorum reparationem, et alia multa, preter necessaria victui.
marg.| {h} Tribuebam] illis.
marg.| {i} Ducatus mei] id est quam debebant mihi ratione ducatus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Esr. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=19&chapitre=19_5)

Notes :