Hugo de Sancto Caro

Capitulum 2

Numérotation du verset 2Esr. 2,1 

Factum est autem in mense Nisan
anno vicesimo Artaxersis regis et vinum erat ante eum. Et levavi vinum et dedi regi et1 eram quasi languidus ante faciem eius2.
1 et] + non Weber |
2 Et levavi... faciem] Et levavi ante faciem eis CorS1 (sic hebr.) |
Numérotation du verset 2Esr. 2,2 

Dixitque mihi rex : Quare vultus tuus tristis cum te egrotum non videam ? Non est hoc frustra sed malum nescio quid in corde tuo est. Et timui valde ac nimis.
Numérotation du verset 2Esr. 2,3 

Et dixi regi : Rex in eternum vive, quare non mereat vultus meus, quia civitas domus sepulcrorum patris mei deserta est et porte eius combuste sunt igni ?
Numérotation du verset 2Esr. 2,4 

Et ait mihi rex : Pro qua re postulas ? Et oravi Deum celi,
Numérotation du verset 2Esr. 2,5 

et dixi ad regem : Si videtur regi bonum,
et si placet servus tuus ante faciem tuam, ut mittas me in Iudeam ad civitatem sepulcri patris mei et edificabo eam.
Numérotation du verset 2Esr. 2,6 

Dixitque mihi rex et regina que sedebat iuxta eum : Usque ad quod tempus erit iter tuum et quando reverteris ? Et placuit ante vultum regis et misit me et constitui ei tempus.
Numérotation du verset 2Esr. 2,7 

Et dixi regi : Si regi videtur bonum, epistolas det mihi ad duces regionis trans Flumen ut transducant me donec veniam in Iudeam
Numérotation du verset 2Esr. 2,8 

et epistolam ad Asaph custodem saltus regis ut det mihi ligna et3 tegere possim portas turris domus et muri civitatis et domum quam ingressus fuero. Et dedit mihi rex iuxta manum Dei mei bonam mecum.
3 et] ut ΩN
Numérotation du verset 2Esr. 2,9 

Et veni ad duces regionis trans Flumen dedique eis epistolas regis. Miserat autem rex mecum4 principes militum et equites.
4 rex mecum] inv. ΩN
Numérotation du verset 2Esr. 2,10 

Et audierunt Sanaballath Horonites et Tobias servus Ammanites5 et contristati sunt afflictione magna quod venisset homo qui quereret prosperitatem filiorum Israel.
5 Ammanites Weber ] Amanites ΩS Rusch , Amonites ΩM ΩN (?)
Numérotation du verset 2Esr. 2,11 

Et veni6 Hierusalem et eram ibi diebus tribus.
6 veni] + in ΩN ?
Numérotation du verset 2Esr. 2,12 

Et surrexi nocte ego et viri pauci mecum et non indicavi cuiquam quid Deus dedisset in corde meo ut facerem in Hierusalem et iumentum non erat mecum nisi animal cui sedebam.
Numérotation du verset 2Esr. 2,13 

Et egressus sum per portam Vallis nocte et ante fontem Draconis et ad portam Stercoris et considerabam murum Hierusalem dissipatum et portas eius consumptas igni.
Numérotation du verset 2Esr. 2,14 

Et transivi ad portam Fontis et ad aqueductum Regis et non erat locus iumento cui sedebam ut transiret.
Numérotation du verset 2Esr. 2,15 

Et ascendi per torrentem nocte et considerabam murum et reversus veni ad portam Vallis et redii.
Numérotation du verset 2Esr. 2,16 

Magistratus autem nesciebant quo abissem aut quid ego facerem, sed et Iudeis et sacerdotibus et optimatibus et magistratibus et reliquis qui faciebant opus usque ad id locorum nihil indicaveram.
Numérotation du verset 2Esr. 2,17 

Et dixi eis : Vos nostis afflictionem in qua sumus quia Hierusalem deserta est,
et porte eius consumpte sunt igni venite et edificemus muros Hierusalem et non simus ultra opprobrium.
Numérotation du verset 2Esr. 2,18 

Et indicavi eis manum Dei mei, quod esset bona mecum et verba regis que locutus est mihi et aio : Surgamus et edificemus. Et confortate sunt manus eorum in bono.
Numérotation du verset 2Esr. 2,19 

Audierunt autem Sanaballath Horonites et Tobias servus Ammanites7 et Gosem Arabs et subsannaverunt nos, et despexerunt dixeruntque : Que est hec res quam facitis numquid contra regem vos rebellatis ?
7 Amma
Numérotation du verset 2Esr. 2,20 

Et reddidi eis sermonem dixique ad eos : Deus celi ipse nos iuvat et nos servi eius sumus, surgamus et edificemus, vobis autem non est pars et iustitia et memoria in Hierusalem.

Capitulum 2

Numérotation du verset 2Esr. 2,1 
marg.| {o} Factum est autem in mense Nisan] GLOSSA Bede, qui est primus mensis anni, secundum Hebreos, ubi semper Pascha celebrant, quem nos Aprilem dicimus, quod ergo supra dixit : quia luxit, ieiunavit, et oravit diebus multis, patet, quia quatuor continuis mensibus, scilicet nono, decimo, undecimo, et duodecimo, sacre devotioni institit expectans, quando posset regi opportune intimare desiderium suum.
marg.| {p} Frustra] etc. id est sine causa.
marg.| {q} Et timui valde] etc. dicit Nehemias.
marg.| {r} In eternum] id est diu iuxta illud : Serviet eternum, qui parvo nesciet uti. Vel converso, et bono facto optat vitam eternam. Argumentum est, quod debemus blande loqui magnatibus.
marg.| {s} Civitas] scilicet Hierusalem.
marg.| {t} Sepulchrorum patris] id est sepulchri.
marg.| {u} Combuste] etc. Nondum reparate erant.
marg.| {1. 352ra} a Et oravi] Acceptis indiciis a Rege ad libere dandum, quid postularem.
marg.| {b} Servis tuis] id est sapientibus, qui ei semper assistebant. Unde subditur : Ante faciem tuam, supplendum est, qui assistunt.
marg.| {c} Et quando reverteris] Hic apparet, quod Nehemias multum diligebatur a Rege.
marg.| {d} Tempus] reversionis.
marg.| {e} Portas templi] Quidam habent, portas turris domus, et est verior littera. Est autem utrobique constructio intransitiva.
marg.| {f} Templi domus] id est domus, que est ipsum templum. Vel turris domus, id est turris, que est ipsa domus, scilicet templum. Et vocatur templum turris, propter fortitudinem, et altitudinem, qua ceteris domibus preminebat.
marg.| {g} Manum Dei] id est gratiam.
marg.| {h} Sanaballat] etc. Isti duo erant Samarite.
marg.| {i} Quid Deus] id est quidem proposuissem facere.
marg.| {k} Animal] equus suus, scilicet.
marg.| {l} Per portam vallis] id est per quam erat exitum in vallem Iosaphat.
marg.| {m} Et ante fontem] supple veni.
marg.| {n} Ad portam stercoris] per quam efferebantur sordes.
marg.| {o} Fontis] Siloe scilicet.
marg.| {p} Non erat locus] propter ruinas.
marg.| {q} Considerabam] per circuitum civitatis.
marg.| {r} Ad portam vallis] per quam exierat.
marg.| {s} Magistratus] qui cum eo venerant de Perside.
marg.| {t} Usque ad id loci] id est usque ad tunc. Et ponitur hic locus pro tempore, sicut adverbium locale pro adverbio temporali. Vel sic : Reliquis, qui faciebant opus, usque ad id locorum, id est usque ad illum, quem prospexeram, illis inquam nihil indica.
marg.| {u} Bona] nobis.
marg.| {x} Subsannaverunt] id est deriserunt.
marg.| {y} Et reddidi] dicit Nehemias.
marg.| {z} Et iustitia] quasi dicat, nihil pertinet ad vos de edificio civitatis, et ideo non est vestrum iuvare nos, vel impedire.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Esr. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=19&chapitre=19_2)

Notes :