Hugo de Sancto Caro

Capitulum 9

Numérotation du verset 2Esr. 9,1 

In die autem vicesimo quarto mensis huius convenerunt filii Israel in ieiunio et in saccis et humus super eos.
Numérotation du verset 2Esr. 9,2 

Et separatum est semen filiorum Israel ab omni filio alienigena et steterunt coram Domino1* et confitebantur peccata sua et iniquitates patrum suorum.
1 coram Domino Cor1 LP (ad delendum) Ω Ω F] om. Cor3 (hebr. et anti. non habent) Rusch Weber
Numérotation du verset 2Esr. 9,3 

Et consurrexerunt ad standum et legerunt in volumine legis Domini Dei sui, quater in die et2 quater in nocte3 confitebantur et adorabant Dominum Deum suum.
2 et Cor1L Rusch Weber] om. Cor1P |
3 in nocte Ω FJS Rusch ] om. Cor1 P (hebr. et anti. non habent IN NOCTE quamvis Glossa exponat) Cor2=Cor3 (hebr. et anti. non habent) Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 9,4 

Surrexerunt4 autem super gradum levitarum Iosue5 et Bani et6 Cedmiel, Remmi7, Sabnia8, Abani9, Sarebias, Bani et Chanani10 et inclamaverunt voce magna11 Dominum Deum suum.
4 Surrexerunt ΩSJ Rusch Clementina ] Surrexit Weber |
5 Iosue] Iesue ΩJ |
6 et RuschClementina ] om. Weber |
7 Remmi Rusch , Remni ] om. Weber |
8 Sabnia Rusch ] Sebnia Weber |
9 Abani Rusch ] Bani Weber |
10 et Chanani ΦVP ΨD Rusch (Thanani cacogr. )… Clementina ] om. Ω, Chanani Weber |
11 v. m.] inv. |
Numérotation du verset 2Esr. 9,5 

Et dixerunt levite Iosue et Cedmiel, Bonni, Asebia, Serebia, Arebia12, Adaia13, Sebna, Fataia : Surgite14, benedicite Domino Deo vestro15 ab eterno usque in eternum et benedicant nomini glorie tue excelso in omni benedictione et laude.
12 Arebia ΩJM P16744 Rusch ] om. Weber |
13 Adaia] Odaia Clementina , Odoia P16744 Weber |
14 Surgite Rusch ] Locutus est Esdras in aures populi dicens praem. P16744, + et Cava Σ T ΩS |
15 vestro] nostro M² E ΩM ΩS |
Numérotation du verset 2Esr. 9,6 

Et dixit Esdras16 :
16 Et dixit Esdras Cor1 LP (delendum) ΩF Rusch ] om. Cor3 (hebr. et anti. non habent) Weber
Tu ipse, Domine, solus tu fecisti celum et17 celum celorum et omnem exercitum eorum, terram et universa que in ea sunt, maria et omnia que in eis sunt et tu vivificas omnia hec et exercitus celi te adorat.
17 et ΩF Rusch] om. Weber
Numérotation du verset 2Esr. 9,7 

Tu ipse, Domine18 Deus, qui elegisti Abram19 et eduxisti eum de igne Chaldeorum et posuisti nomen eius Abrahama
0 Cf. Gn. 17, 5.
18 Domine Cava X ΠK ΣT Φ E Θ P N L S ΓA ΨD Ω Ed1455 Rusch Clementina Weber] Dominus Amiatinus ΛL Edmaior. |
19 Abram Cor1P P Cor3 (hebr. et anti.) ΩJ ΩS Rusch Weber ] Habraham Cava; Abraham Cor1 L ΣT M* ΦRGV ΘA L W ΓA ΩM ΩF |
Numérotation du verset 2Esr. 9,8 

et invenisti cor eius fidele coram te et percussisti cum eo fedus ut dares ei terram Chananei, Ethei20, Amorrei et Pheresei21 et Iebusei et Gergesei, ut dares semini eius et implesti verba tua quoniam iustus es.
20 Ethei ΩSJ Rusch ] Chetthei Weber |
21 Pheresei] Ferezei Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 9,9 

Et vidisti afflictionem patrum nostrorum in Egypto clamoremque eorum audisti super mare Rubrumb.
0 Cf. Ex. 3, 7.
Numérotation du verset 2Esr. 9,10 

Et dedisti signa atque22 portenta in pharaone23 et in universis servis eius et in omni populo terre illius, cognovisti enim quia superbe egerant contra eos et fecisti tibi nomen sicut et in hac die.
22 atque Rusch Clementina ] et Weber |
23 Pharaone Ω Rusch Clementina ] Pharao Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 9,11 

Et mare divisisti ante eos et transierunt per medium maris in sicco24 c, persecutores autem eorum proiecisti in profundum quasi lapidem in aquas validasd.
0 Cf. Ex. 14, 22.
0 Cf. Ex. 15, 5.
24 sicco Ω Rusch Clementina ] sicca Weber
Numérotation du verset 2Esr. 9,12 

Et in columna nubis ductor eorum fuisti per diem et in columna ignis per noctem ut appareret eis via per quam ingrediebanture.
0 Cf. Ex. 13, 21.
Numérotation du verset 2Esr. 9,13 

Ad montem quoque Sinai descendisti et locutus es cum eis de celo et dedisti eis iudicia recta et legem veritatis cerimonias et precepta bonaf.
0 Cf. Ex. 19, 20.
Numérotation du verset 2Esr. 9,14 

Et sabbatum sanctificatum tuum ostendisti eis et mandata et cerimonias et legem precepisti eis in manu Moysi servi tui.
Numérotation du verset 2Esr. 9,15 

Panem quoque de celo dedisti eis in fame eorumg et aquam de petra eduxisti eis sitientibus et dixisti eish, ut ingrederentur et possiderent terram super quam levasti manum tuam ut traderes eis.
0 Cf. Ex. 16, 8.
0 Cf. Ex. 17, 6.
Numérotation du verset 2Esr. 9,16 

Ipsi vero et patres nostri superbe egerunt et induraverunt cervices suas et non audierunt mandata tua.
Numérotation du verset 2Esr. 9,17 

Et noluerunt audire et non sunt recordati mirabilium tuorum que feceras eis. Et induraverunt cervices suas et dederunt caput ut converterentur ad servitutem suam quasi per contentionem. Tu autem Deus propitius, clemens et misericorsi, longanimis et multe miserationis non dereliquisti eos
0 Cf. Ex. 34, 6.
Numérotation du verset 2Esr. 9,18 

et quidem cum fecissent sibi vitulum conflatilemj et dixissent iste est Deus tuus qui eduxit te de Egypto feceruntque blasphemias magnas.
0 Cf. Ex. 32, 4.
Numérotation du verset 2Esr. 9,19 

Tu autem in misericordiis tuis multis non dimisisti eos in deserto, columna nubis non recessit ab eis per diem, ut duceret eos in viam25 et columna ignis in nocte ut ostenderet eis iter per quod ingrederentur.
25 viam Ω Rusch Clementina ] via Weber
Numérotation du verset 2Esr. 9,20 

Et spiritum tuum bonum dedisti qui doceret eosk et manna tuum non prohibuisti ab ore eorum et aquam dedisti eis in siti.
0 Cf. Nm. 11, 25.
Numérotation du verset 2Esr. 9,21 

Quadraginta annis pavisti eos in deserto nihilque eis defuitl, vestimenta eorum non inveteraverunt et pedes eorum non sunt attriti.
0 Cf. Ex. 16, 35.
Numérotation du verset 2Esr. 9,22 

Et dedisti eis regna et populos et partitus es eis sortes et possederunt terram Seon et terram regis Esebon et terram Og regis Basanm.
0 Cf. Nm. 21, 33-34 ; Ps. 134, 11.
Numérotation du verset 2Esr. 9,23 

Et multiplicasti filios eorum26 sicut stellas celin et adduxisti eos ad terram de qua dixeras patribus eorum ut ingrederentur et possiderent.
0 Cf. Gn. 26, 4.
26 multiplicasti - filios eorum Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset 2Esr. 9,24 

Et venerunt filii et possederunt terram et humiliasti coram eis habitatores terre Chananeos et dedisti eos in manu eorum et reges eorum et populos terre ut facerent eis sicut placebat illis.
Numérotation du verset 2Esr. 9,25 

Ceperunt itaque urbes munitas et humum pinguem et possederunt domos plenas cunctis bonis, cisternas ab aliis fabricatas, vineas et oliveta et ligna pomifera multa et comederunt et saturati sunt et impinguati sunt et abundaverunt27 deliciis in bonitate tua magna.
27 abundaverunt] abundavere Weber
Numérotation du verset 2Esr. 9,26 

Provocaverunt autem te ad iracundiam et recesserunt a te et proiecerunt legem tuam post terga sua et prophetas tuos occiderunt, qui contestabantur eos ut reverterentur ad te feceruntque blasphemias grandeso.
0 Cf. 3Rg. (1Rg.) 19, 10 ; 2Par. 24, 19 ; Mt. 23, 37.
Numérotation du verset 2Esr. 9,27 

Et dedisti eos in manu hostium suorum et afflixerunt eos. Et in tempore tribulationis sue clamaverunt ad te et tu de celo audisti et secundum miserationes tuas multas dedisti eis salvatores qui salverent28 eos de manu hostium suorump.
0 Idc. 3, 9.
28 salverent] salvaverunt Weber
Numérotation du verset 2Esr. 9,28 

Cumque requievissent, reversi sunt ut facerent malum in conspectu tuo et dereliquisti eos in manu inimicorum suorum et possederunt eos. Conversique sunt et clamaverunt ad te. Tu autem de celo audisti et liberasti eos in misericordiis tuis multis temporibus.
Numérotation du verset 2Esr. 9,29 

Et contestatus es eos ut reverterentur ad legem tuam. Ipsi vero superbe egerunt et non audierunt mandata tua et in iudiciis tuis peccaverunt que faciet homo et vivet in eis et dederunt humerum recedentem et cervicem suam induraverunt nec audierunt.
Numérotation du verset 2Esr. 9,30 

Et protraxisti super eos annos multos et contestatus es eos in spiritu tuo per manum prophetarum tuorum et non audierunt et tradidisti eos in manu populorum terrarum.
Numérotation du verset 2Esr. 9,31 

In misericordiis autem tuis plurimis non fecisti eos in consumptionem29 nec dereliquisti eos quoniam Deus miserationum et clemens es tu30.
29 consumptionem ΩSJ Rusch Clementina ] consumptione Weber |
30 es tu Rusch Clementina ] inv. Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 9,32 

Nunc itaque Deus noster31 magne, fortis et terribilis, custodies32 pactum et misericordiam, ne avertas a facie tua omnem laborem qui invenit nos, reges nostros, principes nostros et sacerdotes nostros, prophetas nostros et patres nostros et omnem populum tuum a diebus regis Assur usque in diem hanc.
31 noster] + Deus Weber |
32 custodies] custodiens Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 9,33 

Et tu iustus in omnibus que venerunt super nos quia veritatem fecisti nobis33, nos autem impie egimus.
33 nobis L ΩFJS Rusch ] om. Cor1 LP Cor2=Cor3 (hebr. et anti. non habent) Weber
Numérotation du verset 2Esr. 9,34 

Reges nostri, principes nostri, sacerdotes nostri et patres nostri non fecerunt legem tuam et non attenderunt mandata tua et testimonia tua que testificatus es in eis.
Numérotation du verset 2Esr. 9,35 

Et ipsi in regnis suis bonis et in bonitate tua multa quam dederas eis et in terra latissima et pingui quam tradideras in conspectu eorum, non servierunt tibi nec reversi sunt ab studiis suis pessimis.
Numérotation du verset 2Esr. 9,36 

Ecce nosipsi hodie servi sumus et terra34 quam dedisti patribus nostris ut comederent panem eius et que bona sunt eius et nos ipsi servi sumus in ea.
34 terra Ω ΩF Rusch Clementina ] terram Weber
Numérotation du verset 2Esr. 9,37 

Et fruges eius multiplicantur regibus quos posuisti super nos propter peccata nostra et in corporibus nostris dominantur et in iumentis nostris secundum voluntatem suam et in tribulatione magna sumus.
Numérotation du verset 2Esr. 9,38 

Super omnibus ergo his nosipsi percutimus fedus
et scribimus et signant principes nostri levite nostri et sacerdotes nostri.

Capitulum 9

Numérotation du verset 2Esr. 9,1 
marg.| {l} In die autem vicesimoquarto] etc. GLOSSA Bede. Notanda est populi devotio.
marg.| {m} Humus] id est cinis super capita.
marg.| {n} Et iniquitates patrum] in quibus imitati fuerunt eos.
marg.| {o} Ei consurrexerunt] Esdras, scilicet et Sacerdotes, et Levite.
marg.| {p} Confitebantur] peccata.
marg.| {q} Surgite] a terra.
marg.| {r} Benedicite] id est dicite, quod sit benedictus.
marg.| {s} Ab eterno] id est semper.
marg.| {t} Nomini glorie tue] id est nomini tuo glorioso.
marg.| {u} Celum celorum] id est celum empyreum.
marg.| {x} Exercitum] id est multitudinem Angelorum.
marg.| {y} Vivificas] large sumitur, id est esse das.
marg.| {z} De igne Chaldeorum] Gn. 11.d.
marg.| {a} Posuisti] Gn. 17.a. qui prius dictus est Abram.
marg.| {1. 355vb} {b} Iustus] id est verax in promisso.
marg.| {c} Vidisti] oculo misericordie.
marg.| {d} Audisti] quando Pharao persequebatur eos. Ex. 14.c.
marg.| {e} Egerant] scil. Egyptii.
marg.| {f} Contra eos] id est Iudeos.
marg.| {g} Fecisti tibi nomen] quia liberasti populum tuum, mirabiliter.
marg.| {h} Et in hac die] supple apparet.
marg.| {i} Descendisti] Ex. 19.a.   [Legem veritatis] Unde Ps. 118. Et lex tua veritas.
marg.| {l} Precepta bona] Contrarium Ez. 20.d. dedisti eis precepta non bona, in quibus non vivent. Solutio : Bona servantibus erant, sed non bona prevaricantibus. Vel bona, quoad moralia, non bona, quoad ceremonialia.
marg.| {m} Mandata] quoad moralia.
marg.| {n} Ceremonias] quoad legalia.
marg.| {o} Et legem] quoad iudicia, ut de servo Hebreo, et huiusmodi.
marg.| {p} Dedisti] Ex. 16.d.
marg.| {q} De petra] Ex. 17.b. et Nm. 20.a.
marg.| {r} Levasti manum] id est iurasti, id est firmiter promisisti. Iurantes enim solebant levare manus, quando iurabant.
marg.| {s} Mandata] ut facerent ea.
marg.| {t} Audire] id est obedire.
marg.| {u} Caput] id est mentem.
marg.| {x} Ad servitutem] id est in Egyptum, ubi servi erant. Vel ad peccata sua, propter que servituti addicti fuerant.
marg.| {y} Propitius, clemens] etc. Per hanc verborum congeriem intelligitur multiplex effectus misericordie Dei circa eos.
marg.| {z} Vitulum conflatilem] Ex. 32.a. a   Iste est Deus tuus] In Ex. dicitur : Hi sunt Dii tui. Sed ibi ponitur plurale pro singulari.
marg.| {b} Et spiritum tuum] id est
marg.| {1. 356ra} a Manna] Ex. 16.d.
marg.| {b} Et aquam] Ex. 17.b. et Nm. 20.b.
marg.| {c} Pedes] id est calceamentum.
marg.| {d} Partitus] Iosue 21.
marg.| {e} Regis Hesebon] Nm. 21.
marg.| {f} Filios eorum] id est Iudeorum. Large sumitur hic.
marg.| {g} Chananeos] scilicet pro septem populis.
marg.| {h} Eos] scilicet habitatores terre.
marg.| {i} Eorum] id est Iudeorum.
marg.| {k} Facerent] scilicet Iudei.
marg.| {l} Eis] id est Chananeis.
marg.| {m} Illis] id est Iudeis.
marg.| {n} Pinguem] id est fertilem.
marg.| {o} Provocaverunt autem] per peccata sua.
marg.| {p} Recesserunt] etc. per idololatriam.
marg.| {q} Proiecerunt] etc. per inobedientiam.
marg.| {r} Contestabantur] id est contestando predicabant eis.
marg.| {s} Salvatores] id est iudices, qui liberaverunt eos, scilicet Aioth Gedeon, etc.
marg.| {u} Requievissent] in pace ab hostibus.
marg.| {x} Vivet] vita eterna.
marg.| {y} Dederunt humerum] Simile Za. 7.c. Noluerunt attendere, et averterunt scapulam recedentes.
marg.| {z} Recedentem] vel recedentes.
marg.| {a} Protraxisti] expectando eos ad penitentiam.
marg.| {b} Regis Assur] scilicet Phul, qui primus ascendit contra eos in Samariam. 4Rg. 15.f.
marg.| {c} Veritatem] scilicet et iustitiam.
marg.| {d} In eis] in eis dicit, et non eis, quia mandata Dei, et testimonia debent esse in corde nostro.
marg.| {e} In regnis] que dederas eis.
marg.| {f} Ecce nos ipsi] id est multi ex nobis.
marg.| {g} Servi sumus] regis Persarum.
marg.| {h} Super nos] Ps. 65. Imposuisti homines super capita nostra.
marg.| {i} Et corporibus] Solus dominatur animabus bonorum.
marg.| {k} Percutimus] id est firmiter promittimus, nos parere mandatis tuis.
marg.| {l} Scribimus] id est promissionem istam scripto confirmamus. Signatores autem huius promissionis fuerunt de ordinibus tribus, de Principibus, de Sacerdotibus, de Levitis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Esr. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 20/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=19&chapitre=19_9)

Notes :