Hugo de Sancto Caro

Capitulum 12

Numérotation du verset 2Esr. 12,1 

Hi sunt autem1 sacerdotes et levite qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathiel2 :
1 autem sunt ΩSJ ( inv. ΩS) Rusch Clementina ] om. Weber |
2 Salathiel] + et Weber |
Iosue, Saraia, Ieremias, Esdras3,
3 Esdras ΩSJ Rusch Clementina ] Ezra Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,2 

Amaria, Melluc, Accus4,
4 Accus ΩS Rusch ] Attus Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,3 

Sechenia, Reum, Merimuth,
Numérotation du verset 2Esr. 12,4 

Addo, Genthon, Abia,
Numérotation du verset 2Esr. 12,5 

Miamin, Madia, Belga,
Numérotation du verset 2Esr. 12,6 

Semaia, et Ioarib et5 Idaia, Sellum, Amoch, Elceia,
5 et] om. Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,7 

Adaia6. Isti principes sacerdotum et fratres eorum in diebus Iosue.
6 Adaia Rusch ] Idaia Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,8 

Porro levite : Iesue7, Bennui, Cedmiel, Sarabia, Iuda, Mathanias super hymnos ipsi et fratres eorum,
7 Iesue Rusch] Iesua Clementina Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,9 

et Becbecia atque et Hanni et8 fratres eorum unusquisque in officio suo.
8 et] om. Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,10 

Iosue9 autem genuit Ioachim et Ioachim genuit Eliasib et Eliasib genuit Ioiada
9 Iosue Rusch Clementina ] Hiesue Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,11 

et Ioiada genuit Ionathan et Ionathan genuit Iedda10.
10 Iedda] Ieddoa Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,12 

In diebus autem Ioachim erant sacerdotes et11 principes familiarum Saarie12, Maarie13, Ieremie, Ananie14,
11 et Φ ΨD Ω Rusch Clementina ] om. Weber |
12 Saarie] Rasaie et Φ ΨD ΩM, Sarare ΩS, Saraie ΩJ etc. Weber |
13 Maarie Rusch ] Amarie ΩSJ, Maraia Clementina , Amaria Weber |
14 An(n)ani(a)e ΨDRusch ] Hanania Clementina , Anania Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 12,13 

Esdre15, Mosollam, Amarie, Ioannan,
15 Esdre Ω Rusch ] Ezrae Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,14 

Milico, Ionathan, Sebenie, Ioseph,
Numérotation du verset 2Esr. 12,15 

Aram, Edna, Maraioth, Elci,
Numérotation du verset 2Esr. 12,16 

Adaie, Zacharie16, Genthon, Mosollam,
16 Adaie Zacharie] Addaie Zacharia Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,17 

Abie, Zecheri17, Miamin, et Moadie, Felti18,
17 Zecheri ΩJ (Cor) Rusch Weber ] Zechri Clementina |
18 Felti] filii Θ P |
Numérotation du verset 2Esr. 12,18 

Belgi19, Sammua, Sameie20, Ioathan,
19 Belgi] Belge Weber |
20 Sameie] Semaiae Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 12,19 

Ioarib21, Mathanai, Iodaie22, Azzisellaie23,
21 Ioarib ΩSJ Rusch ] Ioiarib Weber |
22 Iodaie Rusch ] Iadaie ΩSJM Weber |
23 Azzisellaie] Azzi Sellaie Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 12,20 

Celaia24, Mochober25,
24 Celaia] Celai Weber |
25 Mochober] Amoc Eber Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 12,21 

Helchie26 Asebie, Idaie Nathanael,
26 Helchie] Elcie Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,22 

Levite in diebus Eliasib et Ioiada et Ionan et Ieddoa27 scripti principes familiarum et sacerdotes in regno Darii Perse.
27 Ieddoa] corr. Iedboa cacogr. Rusch
Numérotation du verset 2Esr. 12,23 

Filii Levi principes familiarum scripti in libro Verborum Dieruma et usque ad dies Ionathan filii Eliasib.
0 Cf. 2Par. 8, 14.
Numérotation du verset 2Esr. 12,24 

Et principes levitarum : Asebia, Serebia et Iesue filius Cedmiel et fratres eorum per vices suas, ut laudarent et confiterentur iuxta preceptum David viri Dei et observarent eque per ordinem.
Numérotation du verset 2Esr. 12,25 

Mathania et Becbecia et28 Obedia, Mosollam, Thelmon, Accub custodes portarum et vestibulorum ante portas.
28 et] om. Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,26 

Hi in diebus Ioachim filii Iesue, filii Iosedech et in diebus Neemie ducis et Esdre29 sacerdotis scribeque.
29 Esdre Ω Rusch ] Ezre Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,27 

In dedicatione autem muri Hierusalem requisierunt levitas
de omnibus locis suis ut adducerent eos in Hierusalem
et facerent dedicationem et letitiam in actione gratiarum et30 cantico et31 in cymbalis psalteriis et citharis.
30 et] + in Weber |
31 et] om. Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 12,28 

Congregati sunt autem32 filii cantorum et de campestribus circa Hierusalem et de villis Netuphati,
32 autem] ergo P111 Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,29 

et de domo Galgal et de regionibus Geba et Azmaveth33 quoniam villas edificaverunt sibi cantores in circuitu Hierusalem.
33 Azmaveth Weber ] Asmaveth Edmaior. (N) Rusch
Numérotation du verset 2Esr. 12,30 

Et mundati sunt sacerdotes et levite et mundaverunt populum et portas et murum.
Numérotation du verset 2Esr. 12,31 

Ascendere autem feci principes Iuda super murum
et statui duos choros laudantium magnos.
Et ierunt ad dexteram super murum ad portam Sterquilinii.
Numérotation du verset 2Esr. 12,32 

Et ivit post eos Osaias et media pars principum Iuda
Numérotation du verset 2Esr. 12,33 

et Azarias, Esdras et Mosollam, Iuda et Beniamin et Semeia et Ieremia.
Numérotation du verset 2Esr. 12,34 

Et de filiis sacerdotum in tubis, Zacharias filius Ionathan, filius Semeie, filius Mathanie, filius Michaie, filius Zecchur, filius Asaph
Numérotation du verset 2Esr. 12,35 

et fratres eius Semeia et Azarel34 Malalai, Galalai, Maai, Nathanael et Iuda et Anani in vasis cantici David viri Dei et Esdras35 scriba ante eos in porta Fontis.
34 Azarel Rusch Weber ] Azareel Clementina |
35 Esdras Ω Rusch Clementina ] Ezras Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 12,36 

Et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David
in ascensu muri super domum David,
et usque ad portam Aquarum ad orientem.
Numérotation du verset 2Esr. 12,37 

Et chorus secundus gratias
referentium ibat ex adverso
et ego post eum et media pars populi super murum et super turrim36
36 turrim] corr., turri Rusch , turrem Weber
Furnorum
et usque ad murum latissimum
Numérotation du verset 2Esr. 12,38 

et super portam Ephraim et super portam Antiquam et super portam Piscium et37 turrim Ananeel et turrim Emath et usque ad portam Gregis et steterunt in porta Custodie.
37 et] corr., ar cacogr. Rusch
Numérotation du verset 2Esr. 12,39 

Steteruntque
duo chori laudantium in domo Dei
et ego et dimidia pars magistratuum mecum.
Numérotation du verset 2Esr. 12,40 

Et sacerdotes : Eliachim, Maasia, Miamin38, Michea, Helioenai, Zacharia et39 Anania in tubis
38 Miamin Ω Rusch Clementina ] Miniamin Weber |
39 et] om. Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 12,41 

et Maasia et Semeia40 et Eleazar et Azi et Ioannan et Melchia et Elam et Ezer. Et clare cecinerunt cantores et Iezraia prepositus
40 Semeia Rusch Clementina ] Semea Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,42 

et immolaverunt in die illa victimas magnas
et letati sunt.
Deus enim letificaverat eos letitia magna. Sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt et audita est letitia Hierusalem procul.
Numérotation du verset 2Esr. 12,43 

Recensuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia thesauri ad libamina et ad primitias et ad decimas, ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis, sacerdotes et levitas, quia letificatus41 est Iuda in sacerdotibus et levitis astantibus.
41 letificatus Rusch Clementina ] letatus Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,44 

Et custodierunt observationem Dei sui et observationem expiationis et cantores et ianitores iuxta preceptum David et Salomonis filii eius,
Numérotation du verset 2Esr. 12,45 

quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum in carmine laudantium et confitentium Deo.
Numérotation du verset 2Esr. 12,46 

Et omnis Israel in diebus Zorobabel et in diebus Neemie dabat partes cantoribus
et ianitoribus per dies singulos et sanctificabant levitas
et levite sanctificabant filios Aaron.

Capitulum 12

Numérotation du verset 2Esr. 12,1 
marg.| {q} Hi sunt autem Sacerdotes] GLOSSA Bede. Hic principes Sacerdotum una cum fratribus suis, id est minoribus Sacerdotibus, et Levitis, describuntur, qui cum Zorobabel, et Iesu filio Iosedech de Babylonica captivitate ascenderunt, quibus explicatis, adiunguntur et illi, qui ex tunc in principatum Sacerdotum sibimet invicem usque ad initium regni Macedonum successerunt. Sequitur enim, Iosue genuit Ioachim, etc. Iedda vero, qui in his ultimis ponitur, scribit IOSEPHUS in tempore magni Alexandri principem fuisse Sacerdotum, occurrentemque ei, id {1. 357rb} est, Alexandro. 1. Machabeorum 10. cum fratribus suis humiliter, et honorifice susceptum.
marg.| {r} Iosue] id est Iesu filio Iosedech.
marg.| {s} Isti principes] predicti.
marg.| {t} Fratres eorum] id est minores Sacerdotes.
marg.| {u} Super hymnos] decantandos constitui.
marg.| {x} Et fratres eorum] iam dicti.
marg.| {y} Genuit Iedda] Iste occurrit Alexandro venienti in Hierusalem indutus vestibus pontificalibus, ut legitur 1. Machabeorum 10. qui ibi dicitur Iaddus. Sic enim vocat eum IOSEPHUS.
marg.| {z} Et principes familiarum] isti, scilicet qui sequuntur, quorum nomina, quedam in genitivo, quedam in nominativo casu ponuntur.
prol.| a Levite] supple, erant omnes isti, qui dicti sunt.
marg.| {b} Eliasib] Sacerdotis.
marg.| {c} Per se] id est personaliter.
marg.| {d} In libro verborum] 1Par. 24. Et nota quod non omnes hi, qui hic numerantur, fuerunt summi Sacerdotes, sed aliqui fratres eorum, id est minores Sacerdotes, aliqui Levite. Nec numerantur hic tot, quot debent esse, secundum quod David instituit. 1Par. 24.
marg.| {1. 357va} a Filii Eliasib] id est nepotis.
marg.| {b} Preceptum David] 1Par. 24.
marg.| {c} Observarent] quilibet in vice sua. Ianitores enim erant.
marg.| {d} Vestibulorum] id est porticuum.
marg.| {e} In dedicatione autem muri] etc. GLOSSA Bede. Iam dudum edificata erat civitas, sed non decebat eam dedicari prius, quam habitatoribus aggregatis, ministri templo idonei, et portis ac vestibulis custodes deputati essent.
marg.| {f} Netuphati] civitas fuit.
marg.| {g} Galga] nomen loci.
marg.| {h} Edificaverunt] villas.
marg.| {i} Et mundati sunt] GLOSSA Bede. Iustus omnino ordo, ut Doctores, qui populum mundare desiderant, prius mundentur, castigent corpus, et subiiciant servituti, ne forte aliis predicantes, ipsi reprobi inveniantur.
marg.| {k} Choros] Sacerdotes et Levite, et cantores cum musicis instrumentis psallentes incedebant per murum, et Esdras precedebat, Nehemias vero, et optimates cum eo super alteram partem muri incedebant psallentes, reliqua populi multitudo sequebatur eos super terram, et ducebant ita choros. Duos autem magnos dicit choros, quorum unus fuit multitudinis, alter Esdre et Nehemie.
marg.| {l} Post eos] id est principes.
marg.| {m} In vasis] etc. id est in instrumentis.
marg.| {n} Contra eos] non contrarietate animi, sed occursu.
marg.| {o} Ascenderunt] filii Sacerdotum.
marg.| {p} In gradibus] id est post gradus.
marg.| {q} Civitas] etc. arcis Sion.
marg.| {r} Chorus secundus] chorus secundus hic dicitur, aut chorus Esdre, aut chorus Nehemie. Esdras enim habebat chorum suum, quem precedebat, et Nehemias suum. Et tamen isti duo chori superius pro uno computantur, eodem, ubi dicitur : Statui duos magnos choros.
marg.| {s} Gratias] Deo.
marg.| {t} Ex adverso] GLOSSA ut alter alterum incitaret.
marg.| {u} Et Sacerdotes, Eliachim] supple ibi fuerunt similiter.
marg.| {x} Recensuerunt] id est statuerunt.
marg.| {1. 357vb}
marg.| {y} Super gazophylacia] id est super domos.
marg.| {z} Per eos] scilicet viros.
prol.| a Sacerdotes, et levitas] qui manerent in Hierusalem. GLOSSA Hac de causa populus, Sacerdotes, et Levitas, et ceteros sanctorum ministros in Hierusalem habitare voluit, ut letaretur in bonis eorum operibus, quorum instantia populus, et civitas extructa, et cum magna laude, et latitia erat dedicata.
marg.| {b} Constituti] 1Par. 24.
marg.| {c} Dabat partes] GLOSSA Ut qui Evangelium annunciant, de Evangelio vivant. 1Cor. 9.b.
marg.| {d} Sanctificabant Levitas] GLOSSA id est quasi sanctis Dei dabant decimas.
marg.| {e} Et Levite sanctificabant filios Aaron] GLOSSA Tamquam maioribus, decimarum suarum decimam partem offerendo.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Esr. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=19&chapitre=19_12)

Notes :