Hugo de Sancto Caro

Capitulum 3

Numérotation du verset 2Esr. 3,1 

Et surrexit Eliasib sacerdos magnus et fratres eius sacerdotes
et edificaverunt portam Gregis.
Ipsi sanctificaverunt eam et statuerunt valvas eius et usque ad turrim centum cubitorum sanctificaverunt eam usque ad turrim Ananeel.
Numérotation du verset 2Esr. 3,2 

Et iuxta eum edificaverunt viri Hiericho et iuxta eum edificavit Zachur1 filius Amri.
1 Zachur] Zecchur Weber
Numérotation du verset 2Esr. 3,3 

Portam autem Piscium edificaverunt filii Asnaa2 et3 ipsi texerunt
2 Asnaa] Asanaa Weber |
3 et] om. Weber |
eam et statuerunt valvas eius
et seras
et vectes.
Et iuxta eum4 edificavit Marimuth filius Urie filii Acchus5.
4 eum] eos Weber |
5 Acchus] Accus Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 3,4 

Et iuxta eos edificavit Mosollam filius Barachie filii Mesezebel et iuxta eos edificavit Sadoc filius Baana.
Numérotation du verset 2Esr. 3,5 

Et iuxta eos edificaverunt Thecueni optimates autem eorum non supposuerunt colla sua in opere Domini Dei6 sui.
6 Dei] om. Weber
Numérotation du verset 2Esr. 3,6 

Et portam Veterem edificaverunt Ioiada filius Phasea7 et Mosollam filius Besodia. Ipsi texerunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes.
7 Phasea] Fasea Weber
Numérotation du verset 2Esr. 3,7 

Et iuxta eos edificaverunt8 Melchias9 Gabaonites et Iadon Meronathites viri de Gabaon et Maspha pro duce qui erat in regione trans Flumen.
8 edificaverunt ΩJM Rusch Clementina etc.] edificavit Weber |
9 Melchias] Meletias Clementina Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 3,8 

Et iuxta eum edificavit Eziel filius Araia aurifex et iuxta eum edificavit Ananias10 filius pigmentarii et dimiserunt Hierusalem usque ad murum platee latioris.
10 Ananias] Anania Weber
Numérotation du verset 2Esr. 3,9 

Et iuxta eum edificavit Raphaia filius Ahur princeps vici Hierusalem.
Numérotation du verset 2Esr. 3,10 

Et iuxta eos edificavit Ieiada filius Aromath contra domum suam et iuxta eum edificavit Attus filius Asebonie11.
11 Asebonie] Asebenie Weber
Numérotation du verset 2Esr. 3,11 

Mediam partem vici edificavit Melchias filius Herem12, et Asub filius Phetmoab, et turrim Furnorum.
12 Herem] Erem Weber
Numérotation du verset 2Esr. 3,12 

Et13 iuxta eum edificavit Sellum filius Aloes princeps14 medie partis vici Hierusalem ipse et filie eius.
13 Et] om. Weber |
14 princeps] priuceps cacogr. Rusch |
Numérotation du verset 2Esr. 3,13 

Et portam Vallis edificavit Anun et habitatores Zanoe, ipsi edificaverunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes
et mille cubitos
in muro usque ad portam Sterquilinii.
Numérotation du verset 2Esr. 3,14 

Et portam Sterquilinii edificavit Melchias filius Rechab princeps vici Bethacharem15, ipse edificavit eam et statuit valvas eius
15 Bethacharem] Bethaccharem Weber
et seras et vectes.
Numérotation du verset 2Esr. 3,15 

Et portam
Fontis
edificavit Sellum filius Colozai16 princeps pagi
16 Colozai] Choloozai Weber
Maspha : ipse edificavit eam et texit et statuit valvas eius et seras
et vectes et muros piscine
Siloe
in hortum regis et usque ad gradus
qui descendunt de civitate
David.
Numérotation du verset 2Esr. 3,16 

Post eum edificavit Neemias filius Asboth17 princeps dimidie partis vici Bethsur18 usque contra sepulcra David,
17 Asboth] Azboc Weber |
18 Bethsur scrips. cum Weber ] Bethzur Rusch |
et usque ad piscinam que grandi opere constructa est et usque ad domum Fortium.
Numérotation du verset 2Esr. 3,17 

Post eum edificaverunt Levite Reum filius Benni, post eum edificavit Asebias19 princeps dimidie partis vici Ceile in vico suo.
19 Azebias Rusch ] Esebias Λ L Edmaior. (H) ΩM, Asebias Weber , Hasebias Clementina
Numérotation du verset 2Esr. 3,18 

Post eum edificaverunt fratres eorum : Hechiu20 filius Enebad21, princeps dimidie partis Ceile22
20 Hechiu] Behui Weber |
21 Enebad] Enadad Weber |
22 C(h)eile ΩMJ Rusch ] Cheila ΩS, Ceila Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 3,19 

et edificavit iuxta eum Azer filius Iosue, princeps Maspha mensuram secundam
contra ascensum firmissimi anguli.
Numérotation du verset 2Esr. 3,20 

Post eum in monte edificavit Baruch filius Zachai mensuram secundam ab angulo usque ad portam domus Eliasib sacerdotis magni.
Numérotation du verset 2Esr. 3,21 

Post eum edificavit Merimuth23 filius Urie filii Acchus24, mensuram secundam, a porta domus Eliasib donec extenderetur domus Eliasib.
23 Merimuth] Meremuth Weber |
24 Acchus] Accus Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 3,22 

Et post eum edificaverunt sacerdotes viri de campestribus Iordanis.
Numérotation du verset 2Esr. 3,23 

¶ Post eum edificavit Beniamin et Asub contra domum suam et post eum edificavit Azarias filius Maasie filii Ananie contra domum suam.
¶Codd.: (2Esr. 3:23-25) ΩX Rusch Weber
Numérotation du verset 2Esr. 3,24 

Post eum edificavit Bennui filius Ennada25 mensuram secundam, a domo Azarie usque ad flexuram et usque ad angulum.
25 Ennada] Enadda ΩX Weber
Numérotation du verset 2Esr. 3,25 

Post eum edificavit26 Phalel27 filius Ozi contra flexuram et turrim28 que eminet de domo regis excelsa id est in atrio carceris post eum Phadaia filius Feros29.
26 post… edificavit] om. ΩX Weber |
27 Phalel] Palel ΩX, Falel Weber |
28 turrim] turrem ΩX |
29 Feros Rusch ] Pheros ΩX Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 3,26 

Nathinnei autem
habitabant in Ophel
usque contra portam Aquarum ad orientem
et turrim
que prominebat.
Numérotation du verset 2Esr. 3,27 

Post eos30
30 eos] eum Weber
edificaverunt Thecueni
mensuram secundam e regione a turre magna
et eminenti usque ad murum templi.
Numérotation du verset 2Esr. 3,28 

Sursum autem a porta Equorum edificaverunt sacerdotes, unusquisque contra domum suam.
Numérotation du verset 2Esr. 3,29 

Post eos edificavit Seddo filius Emmer contra domum suam. Et post eum edificavit Semeia filius Sechenie custos porte orientalis.
Numérotation du verset 2Esr. 3,30 

Post eum edificaverunt31 Anania filius Selemie et Anon filius Selo sextus mensuram secundam. Post eum edificavit Mosollam filius Barachie contra gazophylacium suum. Post eum edificavit Melchias filius aurificis usque ad domum Nathinneorum et scuta32 vendentium contra portam Iudicialem et usque ad cenaculum Anguli.
31 edificaverunt ΩSJ Rusch etc.] edificavit Weber |
32 scuta] scruta Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 3,31 

Et intra33 cenaculum Anguli in porta Gregis edificaverunt artifices et negotiatores.
33 intra] inter Weber

Capitulum 3

Numérotation du verset 2Esr. 3,1 
marg.| {1. 352rb} a Et surrexit Eliasib sacerdos magnus] GLOSSA Summus, scilicet Pontifex, filius Ioachim, qui post patrem suum Iesum filium Iosedec, non parvo tempore tenuit Pontificatum. Et recte restauratio civitatis a Sacerdote magno, et fratribus eius cepit, ut qui gradu precesserunt ordinis exemplum fierent aliis in operibus bonis.
marg.| {b} Portam gregis] Alia translatio habet : Edificaverunt portam, et probaticam piscinam. Hec erat porta iuxta templum. Et ideo, ut dicit Beda, prima a Sacerdotibus edificata est. Et dicebatur porta gregis, quia per illam inducebantur greges ad offerendum : Iuxta quam erat probatica piscina, in qua lavabantur hostie, ut dicit Beda. Hec porta Mi. 4.c. dicitur turris gregis. Fuit autem altera turris gregis in via Bethleem, ubi Iacob pavit greges, Gn. 35.d. Et pastores vigilantes super gregem suum, viderunt multitudinem celestis exercitus, Lc. 1.b.
marg.| {c} Sanctificaverunt] id est perfecerunt.
marg.| {d} Valvas] Valve dicuntur quasi volve, a volvendo.
marg.| {e} Usque ad turrim centum cubitorum] quasi dicat, usque ad turrim Ananeel, edificaverunt murum, spatio scilicet centum cubitorum.
marg.| {f} Ananeel] Specificat de qua turri intelligat, quod predixit Ier. 31.g. Edificabitur Domino civitas a turre Ananeel.
marg.| {g} Et iuxta] id est post eum scilicet Eliasib.
marg.| {h} Et iuxta eum] Vel eos, id est post, vel ex altera parte.
marg.| {i} Portam autem piscium] sic dictam, quia respicit portam Ioppe, vicinior mari, quam alie : Vel quia per eam inferebantur pisces in civitatem, que et nunc porta David appellatur. De hac porta dicitur Sophon. 1.b. Erit clamor a porta piscium, et ululatus a secunda.
marg.| {k} Ipsi rexerunt eam] etc. GLOSSA Consummaverunt. Item GLOSSA Bede. Hic versus etiam de ceteris portis, que edificate sunt, repetitur : quia necesse est, ut quicumque structuram boni operis inchoaverit, usque ad tectum bone perfectionis perducat, et ei {1. 352va} munimina custodie solertis, quasi valvas, seras, et vectes statuat.
marg.| {a} Et portam veterem] Hec est porta iudiciaria, que in fronte civitatis prior eminebat.
marg.| {a} Texerunt] id est consummaverunt.
marg.| {b} Gabaon, et Maspha] civitates.
marg.| {c} Pro duce] id est loco ducis.
marg.| {d} Trans flumen] Euphraten.
marg.| {e} Et dimiserunt] id est extenderunt manum, et portas civitatis, tantum, scilicet usque ad murum platee latioris. Nota, Ezechias circumdedit Hierusalem triplici muro, ut dictum est. 2Par. 32.a. In primo ambitu erat templum, et domus sacerdotum, et domus regia. In secundo manebant Prophete, et nobiles, ac potentes. In tertio, populus. Murus autem platee civitatis latioris dicebatur, quia maius terre spatium ambibat. Forte hic erat murus exterior. Usque ad illum igitur murum dimiserunt Hierusalem, id est edificaverunt usque ibi :
marg.| {f} Vici] unius scilicet.
marg.| {g} Portam vallis] id est que ducit in vallem Iosaphat. Nota due valles erant iuxta Hierusalem. Ad Orientem erat torrens Cedron, ad Occidentem Geon, ubi fuit inunctus Salomon.
marg.| {h} Ad portam] etc. que supra dicta est porta stercoris, per quam scilicet sordes civitatis efferebantur. Hierusalem enim sita erat in monte declivi, et quando pluebat, torrens de stillicidiis domorum, et concursus pluvie veniens, omnes vicos mundabat positos in declivi, ita quod omnia stercora, et immunditie civitatis per illam portam exibant, et ideo sic dicta est.
marg.| {i} Et portam] etc. Iste fons est Siloe, ad radicem montis prorumpens, qui versus meridiem fluit, non iugibus aquis, sed in certis horis diebusque ebullit, et per terrarum concava, et durissima saxi antra, magno sonitu venit. Non ergo cum silentio fluit, id est sub terra secreto, sed postea ebulliens, venit ad saxa, quo veniens, facit tumultum.
marg.| {k} Sellum filius Colozai] etc. Ecce iam dictum est de sex portis. Sed videtur, quod plures fuerunt ibi porte, quia 2Par. 23.b. legitur de porta fundamenti. Item 25.f. legitur de porta anguli. Item 4Rg. 11.b. legitur de porta Seir. Item infra legitur de porta aquarum, et de porta equorum, et de porta iudiciali. Solutio. Potest dici, quod porte iste diversis nominibus vocabantur. Nam porta gregis porta negotiatorum aliquando dicitur, quia negotiatores ibi ergasteria sua ponebant, ob templi viciniam. Ab erge, quod est labor, et Sterion, quod est statio, vel thesis, quod est positio, locus, vel domus, scilicet ubi cum labore vendebant merces suas. Porta vetus, porta iudicialis {1. 352vb} dicitur. Item porta fontis, dicitur porta aquarum. Porta vero equorum, non fuit porta civitatis, sed statua erat ante atria templi, usque ad quam licitum erat in equis ascendere. Et ita non fuerunt in Hierusalem nisi sex porte. Vel potest dici, quod erant sex principales, de quibus dicitur hic. Fuerunt autem et alie secundarie, de quibus obiectum est. Erant in muro interiori. Prior solutio probabilior est.
marg.| {l} Pagi] id est vici.
marg.| {m} In hortum Regis] id est usque in hortum Regis. Vel sic. Siloe, scilicet fluentis in hortum Regis.
marg.| {n} De civitate David] GLOSSA Bede, id est civitas David, iuxta litteram, mons Sion appellatur, qui a meridie positus, pro arce urbi supereminet. Et maior pars civitatis infra montem iacet, in planitie humilioris collis sita. Unde in 2. libro Regum 5.b. dicitur : Cepit autem David arcem Sion, hec est civitas David. Et paulo post : Habitavit autem David in arce, et vocavit eam civitatem David.
marg.| {o} Sepulchrum David] GLOSSA Notandum est, David non in Bethlehem (ut quidam putant) sed in Hierusalem esse sepultum, certa ratione mysterii. Sicut enim in Bethlehem natus, et in Regem unctus, Christum ibidem de suo semine nasciturum, et a Magis sub persona Regis adorandum figuravit, ita in Hierusalem defunctus, et sepultus, ipsum in eadem civitate passurum, ac sepeliendum monstravit.
marg.| {p} Ad domum fortium] piscine contiguam. Sic appellabatur quedam domus, forte quia ibi habitabant agoniste.
marg.| {q} In vico suo] quasi dicat. Edificavit illam partem muri, que erat iuxta vicum suum.
marg.| {r} Fratrem eorum] Immo eius, quia non premisit nisi de uno. Solutio. Per Eusebiam supponit ipsum, et suos, pro ipsis fit relatio.
marg.| {s} Et edificavit iuxta eum] id est in alio muro. GLOSSA Bede. Hucusque primus civitatis murus extruitur. Hinc mensura secunda, id est muri interioris, incipit.
marg.| {t} Mensuram secundam contra ascensum] id est murum interiorem.
marg.| {u} Firmissimi anguli] propter situm loci.
marg.| {x} Mensuram secundam ab angulo, usque ad portam] etc. ut supra, id est partem suam fecit in secundo muro.
marg.| {y} Sacerdotis magni] filii Ioachim.
marg.| {z} Eliasib] Sacerdotis.
prol.| a Donec extenderetur] id est quam longe extendebatur domus.
marg.| {1. 353ra} a Mensuram secundam] ut supra.
marg.| {b} Ad flexuram] muri.
marg.| {c} Et] pro, id est usque ad angulum.
marg.| {d} Flexuram] muri.
marg.| {e} Nathinei] GLOSSA Nathinei dicuntur Gabaonite, qui in ministerium domus Domini iuxta dispositionem Iosue 8.d. filii Nun, fideli devotione serviebant.
marg.| {f} In Ophel] GLOSSA Bede. Turris erat non longe a templo, altitudine enormi. Unde Ophel, id est tenebrarum, vel nubili, nomen accepit, quia nubibus caput inseruit. Denique ubi in Zacharia scriptum est : Et tu turris Gregis nebulosa filia Sion : in Hebreo, bene dicitur pro turre nebulosa, turris Ophel. Hanc turrim in qua porta sit civitatis, liber Paralipomenon ostendit in fine. De hoc habes 1Par. 27.a.
marg.| {g} Ad portam equorum] GLOSSA Bede. Hanc portam significat Ieremias esse in Orientali plaga civitatis, scribens typice de Ecclesia : Et edificabitur civitas Domino, etc. Ier. 31.g.
marg.| {h} Iudicialem] ubi faciebant iudicia. Hec est porta vetus.
marg.| {i} Inter cenaculum] et portam iudicialem.
marg.| {k} Negotiatores] Unde porta Gregis dicta est, porta negotiatorum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Esr. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 20/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=19&chapitre=19_3)

Notes :