Hugo de Sancto Caro

Capitulum 13

Numérotation du verset 2Esr. 13,1 

In die autem illo lectum est in volumine Moysi audiente populo. Et inventum est scriptum in eo quod non debeant1 introire
1 debeant ΩSJ Rusch Clementina cum LXX] debebant ΩM, debeat Weber
Ammonites2 et Moabites in Ecclesiam Dei usque in eternum,
2 Ammonites Rusch Clementina ] Amonites ΩS, Ammanites Weber
Numérotation du verset 2Esr. 13,2 

eo quod non occurrerint filiis Israel cum pane
et aqua et conduxerunt3 adversum eos4 Balaam
3 conduxerunt ΩJM Rusch ] conduxerint Weber |
4 eos Ω Rusch Clementina ] eum Weber |
ad maledicendum eis5 et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem.
5 eis Ω Rusch Clementina ] ei Weber
Numérotation du verset 2Esr. 13,3 

Factum est autem cum audissent legem
separaverunt omnem alienigenam ab Israel.
Numérotation du verset 2Esr. 13,4 

Et super hoc erat Eliasib sacerdos qui fuerat prepositus6 in gazophylacio domus Dei nostri et proximus Tobie.
6 prepositus Ω Rusch Clementina ] positus Weber
Numérotation du verset 2Esr. 13,5 

Fecit ergo sibi gazophylacium grande et ibi erant ante eum reponentes munera et thus et vasa et decimam frumenti7 vini et olei partes levitarum et cantorum et ianitorum et primitias sacerdotales.
7 frumenti] + et Weber
Numérotation du verset 2Esr. 13,6 

In omnibus autem his non fui in Hierusalem, quia in anno tricesimo secundo Artaxerxis regis Babylonis veni ad regem et in fine dierum rogavi regem.
Numérotation du verset 2Esr. 13,7 

Et veni in Hierusalem et intellexi malum quod fecerat Eliasib Tobie, ut faceret ei thesaurum in vestibulis domus Dei.
Numérotation du verset 2Esr. 13,8 

Et malum mihi visum est valde et proieci vasa domus Tobie foras de gazophylacio
Numérotation du verset 2Esr. 13,9 

precepique et emundaverunt8 gazophylacium9 et retuli ibi vasa domus Dei sacrificium et thus.
8 emundaverunt Rusch Clementina Edmaior. ] mundaverunt ΩS Weber … |
9 gazophylacium] gazophylacia Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 13,10 

Et cognovi quod10 partes levitarum non fuissent date et fugisset unusquisque in regionem suam de levitis et11 cantoribus et de his qui ministrabant
10 quod Rusch Clementina ] quoniam Weber |
11 et] + de Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 13,11 

et egi causam adversus magistratus et dixi : Quare dereliquimus domum Dei ? Et congregavi eos et feci stare in stationibus suis.
Numérotation du verset 2Esr. 13,12 

Et omnis Iuda apportabat decimam frumenti12 vini et olei in horrea.
12 frumenti] + et Weber
Numérotation du verset 2Esr. 13,13 

Et constituimus super horrea Selemiam sacerdotem et Sadoc scribam et Phadaiam de levitis et iuxta eos Anan filium Zachur filium Mathanie, quoniam fideles comprobati sunt et ipsis credite sunt partes fratrum suorum.
Numérotation du verset 2Esr. 13,14 

Memento mei Deus meus pro hoc et ne deleas miserationes meas quas feci in domo Dei mei et in cerimoniis eius.
Numérotation du verset 2Esr. 13,15 

In diebus illis vidi in Iuda calcantes13 torcularia in sabbato, portantes acervos et onerantes super asinos vinum et uvas et ficus et omne onus et inferentes Hierusalem in14* die sabbati et contestatus sum eos15 ut in die qua vendere liceret venderent.
13 calcantes ΩF SJ Rusch Clementina ] calcabant Weber |
14 Hierusalem - in ΩF Weber ] inv. Rusch |
15 eos ΩS Rusch] om. Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 13,16 

Et Tyrii habitaverunt in ea, inferentes pisces et omnia venalia et vendebant in sabbatis filiis Iuda et in Hierusalem.
Numérotation du verset 2Esr. 13,17 

Et obiurgavi optimates Iuda et dixi eis : Que est hec res16 mala quam vos facitis et profanatis diem sabbati ?
16 hec res Rusch Clementina ] inv. Rusch
Numérotation du verset 2Esr. 13,18 

Numquid non hec fecerunt patres nostri et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc et super civitatem hanc ? Et vos additis iracundiam super Israel violando sabbatum.
Numérotation du verset 2Esr. 13,19 

Factum est itaque cum quievissent porte Hierusalem die sabbati dixi claudite ianuas17* et clauserunt18 ianuas et precepi ut non aperirent eas usque post sabbatum et de pueris meis constitui super portas ut nullus inferret onus19 die sabbati.
17 claudite ianuas Cor1 LP CorS1 (alii sic habent DIXI CLAUDITE IANUAS ET CLAUSERUNT sed hebr. et antiq. non habent CLAUDITE IANUAS nec est textus) ΩF ΩV] om. Weber CorS1Rusch Clementina |
18 clauserunt] cluserunt Edmaior. Weber |
19 onus] + in Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 13,20 

Et manserunt negotiatores et vendentes universa venalia foris Hierusalem semel et bis.
Numérotation du verset 2Esr. 13,21 

Et contestatus sum eos et dixi eis : Quare manetis ex adverso muri ? Si secundo hoc feceritis manum mittam in vos. Itaque ex tempore illo non venerunt in sabbato.
Numérotation du verset 2Esr. 13,22 

Dixi quoque20* levitis ut mundarentur et venirent ad custodiendas portas et sanctificandam21 diem sabbati et pro hoc ergo memento mei Deus meus et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum.
20 ] Dixi quoque ΩF Weber ] Dixique Rusch |
21 sanctificandam] sanctificand‘ ΩF, sanctificandum Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 13,23 

Sed et in diebus illis vidi Iudeos ducentes uxores Azoditas22, Ammonitidas23 et Moabitidas.
22 Azoditas ΩSM Rusch Clementina ] Azotidas ΩF, Azotias Weber |
23 Ammonitidas Rusch Clementina , Amonitidas ΩSj ] Ammanitidas Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 13,24 

Et filii eorum ex media parte loquebantur azotice et nesciebant loqui iudaice et loquebantur iuxta linguam populi et populi.
Numérotation du verset 2Esr. 13,25 

Et obiurgavi eos et maledixi et cecidi ex eis24 viros et decalvavi eos et adiuravi in Deo ut non darent filias suas filiis eorum et non acciperent de filiabus eorum filiis suis et sibimetipsis dicens :
24 eis ΩS Rusch Clementina ] ipsis Weber
Numérotation du verset 2Esr. 13,26 

Numquid25 in huiuscemodi re peccavit Salomon rex Israel ? Et certe in gentibus multis non erat rex similis ei et dilectus Deo suo erat et posuit eum Deus regem super omnem Israel et ipsum ergo duxerunt ad peccatum26 mulieres alienigene ?
25 Numquid] + non Weber |
26 duxerunt - ad peccatum] inv. Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 13,27 

Numquid et nos inobedientes faciemus omne malum grande hoc ut prevaricemur in Deo nostro et ducamus uxores peregrinas ?
Numérotation du verset 2Esr. 13,28 

De filiis autem Ioiada filii Eliasib sacerdotis magni gener erat Sanaballath Horonitis27 quem fugavi a me.
27 Horonitis Weber ] Oronitis Rusch , Horonites Cava ... ΩJ Clementina , Honorites ΩM
Numérotation du verset 2Esr. 13,29 

Recordare, Domine Deus meus, adversum eos qui polluunt sacerdotium iusque sacerdotale et leviticum.
Numérotation du verset 2Esr. 13,30 

Igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis et constitui ordines sacerdotum et levitarum unumquemque in ministerio suo
Numérotation du verset 2Esr. 13,31 

et in oblatione lignorum in temporibus constitutis
et in primitiis28
28 primitiis] primitivis Cor2 V
memento mei Deus meus in bonum29.
29 bonum] sine subscriptione ΩS P59 Rusch Clementina , + Explicit liber Neemie prophete Ω J* ( cancel. prophete Ω ), + Explicit Liber Ezrae Weber , + Amen P111

Capitulum 13

Numérotation du verset 2Esr. 13,1 
marg.| {f} In die autem illo] quando scilicet edificata est civitas, et dedicata.
marg.| {g} Scriptum] Dt. 23.a.
marg.| {h} Usque in eternum] id est numquam.
marg.| {i} Filiis Israel] exeuntibus de Egypto.
marg.| {k} Balaam] etc. Nm. 22.
marg.| {l} Convertit] etc. quia diligentibus Deum, omnia cooperantur in bonum. Rm. 8.e.
marg.| {m} Audissent legem] GLOSSA de duabus, scilicet gentibus anathematizandis.
marg.| {n} Separaverunt omnem] GLOSSA Quia necesse est nos auditui veritatis intendere, ubi cum ab unoquoque vitio lectione divina {1. 358ra} prohibemur, continuo etiam, quicquid vitii sordidantis in nobis comprehendimus, ab actione nostra, et conscientia repellamus.
marg.| {a} Super hoc] faciendo.
marg.| {b} Eliasib] filius Ioachim.
marg.| {c} Proximus] id est affinis, vel amicus.
marg.| {d} Tobie] propter quem fecit Eliasib aliquid, quod nulla ratione debuit facere, ut innuit illa GLOSSA sequens. In omnibus, etc.
marg.| {e} Reponentes] viri scilicet statuti ad hoc.
marg.| {f} In omnibus autem his] etc. GLOSSA Bede. Hec sententia, que se dicit Nehemias in Hierusalem non fuisse, non ad ea, que supra hucusque narraverat, sed tantum ad presentem locum pertinere videtur. Superiora enim cum civitas edificata, et dedicata est, gesta, vel dicta videntur, quando adhuc Nehemias Hierosolymis morabatur. Quibus strenue completis, rediit ad regem, quo absente, fecit sibi Eliasib gazophylacium, in quo reponerentur ea, que vel in ministerium domus Domini, vel in usus ministrorum necessaria erant, qui etiam quedam illicita in gazophylacio in domo Domini ponere non timuit, que reversus Nehemias mox exturbavit.
marg.| {g} Veni] id est redivi.
marg.| {h} Ad regem] Artaxerxem.
marg.| {i} Dierum] meorum.
marg.| {k} Malum] scilicet quod fecerat in absentia mea. Absentia enim Prelati sepe est occasio magni mali. Absente Moyse fecerunt filii Israel sibi vitulum conflatilem Ex. 32.a.
marg.| {l} Tobie] GLOSSA Qui supradictus est servus Ammonites inimicus populi Dei. Unde male egit Eliasib, qui huic tametsi, id est quamvis propinquo sibi, in vestibulo domus Domini, Thesaurum fecit, in quo vasa eius posuit, eiectis vasis domus Dei, et ceteris, que poscebat usus ministerii. Que enim participatio iustitie cum iniquitate ? Quis consensus templo Dei cum idolis ? Que communicatio hereticis, et Schismaticis cum Orthodoxis, et pacificis filiis Dei ?
marg.| {m} Proieci] Ita Dominus eiecit ementes, et vendentes de templo. Io. 2.c.
marg.| {n} Date] eis.
marg.| {o} Fugisse] ob penuriam.
marg.| {p} Adversus magistratus] A quibus exortum fuit malum.
marg.| {q} Quare dereliquimus] Adunat se eis, ut liberius improperet. Et est sensus, {1. 358rb} quare derelinqui fecistis domum Dei, eo quod portionem Levitarum, non reddidistis eis.
marg.| {r} Eos] id est Levitas.
marg.| {s} Feci stare] id est adhibui quemlibet in suo ministerio.
marg.| {t} Omnis Iuda] id est due Tribus.
marg.| {u} In horrea] Levitarum, et Sacerdotum.
marg.| {x} Et ne deleas miserationes] id est non dimittas me irremuneratum.
marg.| {y} In domo Dei] id est in templo.
marg.| {z} Et in ceremoniis] observandis.
marg.| {a} In diebus illis] etc. Ecce aliud malum, quod emendavit Nehemias, postquam rediit de Perside, circa finem vite sue, quod in absentia eius exortum fuerat.
marg.| {b} In ea] scilicet in Hierusalem.
marg.| {c} Et Hierusalem] id est Beniamin.
marg.| {d} Optimates] qui optimi esse deberent.
marg.| {e} Violando Sabbatum] Patet, quod inter alias causas, una causa captivitatis Iudeorum fuit violatio Sabbati.
marg.| {f} De pueris] id est servientibus.
marg.| {g} Constitui] custodes.
marg.| {h} Ut mandarentur] GLOSSA Mundari eos a quotidiano operis officio necesse est, qui portas sensuum ab incursu turbulente cogitationis custodire cupiunt.
marg.| {i} Vidi Iudeos] Ecce aliud malum, quod invenit Nehemias post reditum suum.
marg.| {k} Ex media parte loquebantur] id est confundebant duas linguas in unam.
marg.| {l} Peccavit Salomon rex Israel] 3Rg. 11.a.
marg.| {m} Similis] antequam peccaret cum alienigenis.
marg.| {n} Mulieres] Sir. 47.c. Salomon imperavit in diebus pacis, cui subiecit Deus omnes gentes, ut conderet in nomine suo domum, et pararet sanctitatem in sempiternum, quemadmodum eruditus est in iuventute sua, et impletus est {1. 358va} quasi flumen sapientia. Et postea sequitur : Inclinasti femora tua mulieribus, potestatem habuisti in corpore tuo, dedisti maculam in gloria tua.
marg.| {a} Prevaricemus] id est contra legem Domini faciamus, que prohibet hoc Dt. 7.
marg.| {b} Sacerdotis magni] unius scilicet cuius nomen tacetur.
marg.| {c} Quem] scilicet generum.
marg.| {1. 358vb}
marg.| {d} Fugavi] Dicit Nehemias.
marg.| {e} In oblatione lignorum] ad nutriendum ignem altaris.
marg.| {f} In primitiis] recipiendis, et servandis.
marg.| {g} Memento mei, Deus meus] etc. GLOSSA Merito talis conditor, et dedicator civitatis, post multos devotionis labores, memorie se creatoris, et largitoris omnium bonorum commendat. <Explicit Postilla super librum Nehemie, alias Esdre secundum>
prol.|



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Esr. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=19&chapitre=19_13)

Notes :