Capitulum 4
Numérotation du verset
2Esr. 4,1
Factum est autem cum audisset Sanaballath quod edificaremus murum iratus est valde et motus nimis subsannavit Iudeos,
Numérotation du verset
2Esr. 4,2
et dixit coram fratribus suis et frequentia Samaritanorum :
Quid Iudei faciunt imbecilli1 ? Num dimittent eos gentes ?
1 faciunt imbecilli]
inv. Weber
Num sacrificabunt et complebunt in una die ? Numquid edificare poterunt lapides de acervis pulveris qui combusti sunt ?
Numérotation du verset
2Esr. 4,3
Sed2 Tobias
2 Sed] + et
Weber
Ammanites3 proximus eius ait : Edificent, si ascenderit vulpes4
3 Ammanites
Weber
] Amanites ΩS
Rusch
|
4 vulpes] vulspe
cacogr. Rusch
; vulpis
Weber
|
transiliet
murum eorum lapideum.
Numérotation du verset
2Esr. 4,4
Audi, Deus noster, quia facti sumus despectui5. Converte opprobrium super caput eorum
5 despectui] despectio
Weber
et da eos in despectionem in terra captivitatis,
Numérotation du verset
2Esr. 4,5
ne operias iniquitatem eorum et peccatum eorum coram facie tua non deleatur quia irriserunt edificantes.
Numérotation du verset
2Esr. 4,6
Itaque edificavimus murum et coniunximus totum usque ad partem dimidiam et provocatum est cor populi ad operandum.
Numérotation du verset
2Esr. 4,7
Factum est autem cum audisset Sanaballath et Tobias et Arabes et Ammonite6 et Azotii quod obducta esset cicatrix muri Hierusalem et quod cepissent interrupta concludi irati sunt nimis.
6 Ammonite
Rusch Ed1530
Ed1532] Amanites ΩS, Ammanite ΨD ΩJM
Weber
, Amanite
Numérotation du verset
2Esr. 4,8
Et congregati sunt7 omnes pariter ut venirent et pugnarent contra Hierusalem et molirentur insidias.
7 sunt] om.
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 4,9
Et oravimus Deum nostrum et posuimus custodes super murum die ac8 nocte contra eos.
8 ac] et
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 4,10
Dixit autem Iudas :
Debilitata est fortitudo portantis et humus nimia est et nos non poterimus edificare murum.
Numérotation du verset
2Esr. 4,11
Et dixerunt hostes nostri :
Nesciant et ignorent donec veniamus in medium9 eorum et interficiamus eos et cessare faciamus opus.
9 medium] medio
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 4,12
Factum est autem venientibus Iudeis qui habitabant iuxta eos et dicentibus nobis per decem vices ex omnibus locis quibus venerant ad nos,
Numérotation du verset
2Esr. 4,13
statui in loco
post murum per circuitum populum in ordine cum gladiis suis et lanceis et arcis.
Numérotation du verset
2Esr. 4,14
Et10 perspexi atque surrexi et aio ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi : Nolite timere a facie eorum, Domini magni et terribilis mementote et pugnate pro fratribus vestris, filiis vestris et filiabus vestris uxoribus vestris et domibus vestris11.
10 Et] om.
Weber
|
11 vestris]
om. Weber
|
Numérotation du verset
2Esr. 4,15
Factum est autem cum audissent inimici nostri
nuntiatum esse nobis dissipavit Deus consilium eorum et reversi sumus omnes ad muros unusquisque ad opus suum.
Numérotation du verset
2Esr. 4,16
Et factum est a die illa media pars iuvenum eorum faciebant opus et media parata erat ad bellum et lancee et scuta et arcus et lorice et principes post eos in omni domo Iuda.
Numérotation du verset
2Esr. 4,17
Edificantium in muro et portantium onera et imponentium, una manu sua faciebat opus et altera tenebat gladium,
Numérotation du verset
2Esr. 4,18
edificantium enim unusquisque gladio erat accinctus renes. Et edificabant et clangebant bucina iuxta me.
Numérotation du verset
2Esr. 4,19
Et dixi ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi : Opus grande est et latum et nos separati sumus in muro procul alter ab altero,
Numérotation du verset
2Esr. 4,20
in loco quocumque audieritis clangorem tube illuc concurrite ad nos. Deus noster pugnabit pro nobis.
Numérotation du verset
2Esr. 4,21
Et nos ipsi faciamus opus et media pars nostrum teneat lanceas ab ascensu aurore donec egrediantur astra.
Numérotation du verset
2Esr. 4,22
In tempore quoque illo dixi populo : Unusquisque cum puero suo maneat in medio Hierusalem et sint vobis vices per noctem et diem ad operandum.
Numérotation du verset
2Esr. 4,23
Ego autem et fratres mei et pueri mei et custodes qui erant post me non deponebamus vestimenta nostra unusquisque tantum nudabatur ad baptismum.
Capitulum 4
Numérotation du verset
2Esr. 4,1
marg.|
{l}
Factum est autem, cum audisset Sanaballat]
princeps, scilicet Samaritarum, scilicet.
marg.|
{m}
Subsannavit]
id est derisit.
marg.|
{n}
Num dimittent]
ita liberos, quasi dicat non.
marg.|
{o}
Transiliet]
quasi dicat. Non facient murum, qui possit etiam vulpi resistere.
marg.|
{p}
Convertere opprobrium]
GLOSSA Huic interpretationi simile est, quod Propheta dicit. Convertetur dolor eius in caput eius, etc.
marg.|
{q}
Ne operias]
id est ne dissimules, quin punias.
marg.|
{r}
Coniunximus totum]
est, interrupta paravimus.
marg.|
{s}
Provocatum]
per opprobria hostium.
marg.|
{t}
Obducta]
etc. id est interrupta muri refecta.
marg.|
{u}
Congregati sunt omnes]
id est Samarite, et principes eorum.
marg.|
{x}
Et oravimus]
dicit {1.
353rb} Nehemias. GLOSSA Hoc est unicum contra hostes Ecclesie refugium, oratio, scilicet ad Deum, et industria Doctorum, qui die noctuque in lege eius mediantes, corda fidelium contra insidias diaboli, et militum eius, predicando, et consolando, et exhortando, premuniant.
marg.|
{y}
Iudas]
id est illi de tribu Iuda.
marg.|
{z}
Portantis]
populi, scilicet.
marg.|
{a}
Et humus nimia est]
GLOSSA Bede. Congesta, scilicet in loco muri, que prius exportanda erat, ut fundamenta muri in viva terra ponerentur.
marg.|
{b}
Non poterimus edificare]
nisi prius exportetur humus.
marg.|
{c}
Nesciant, et ignorent]
Iudei.
marg.|
{d}
Iuxta eos]
scilicet Samaritas, vel muros.
marg.|
{e}
Dicentibus]
revelantibus consilium, et propositum hostium.
marg.|
{f}
Per decem]
id est per plures.
marg.|
{g}
Statui]
id est posui. GLOSSA ut agmine, scilicet armatorum, circumdati, operatores liberius, et securius edificarent.
marg.|
{h}
Et arcubus]
quasi dicat, per omnia loca quibus ad nos venire poterant hostes, posui custodiam armatorum.
marg.|
{i}
A facie]
id est a presentia.
marg.|
{k}
Magni]
potentia, sapientia, bonitate.
marg.|
{l}
Et terribilis]
hostibus, id est omnibus malis.
marg.|
{m}
Et domibus vestris]
id est familiis.
marg.|
{n}
Media pars iuvenum]
GLOSSA Bede : Notandum quod non solum media pars iuvenum faciebat opus, et pars media parata erat ad bellum, sed iidem iuvenes, qui faciebant opus, gladio erant accincti.
marg.|
{b}
In omni domo Iuda]
Iuda dico :
[Edificantium in muro]
etc.
marg.|
{c}
Et edificabant]
etc. GLOSSA Nec pretermittendum est, quod cum David, et Salomon eamdem civitatem edificarent, nihil de armatis structoribus, vel adversariis impugnantibus dicitur : Sed destructa propter peccata, maiori labore, et industria reficitur. Sic est in edificio templi Dei spiritualis, ante peccatum actuale, et post.
marg.|
{d}
Egrediantur]
id est appareant.
marg.|
{e}
Puero]
id est serviente.
marg.|
{f}
In medio Hierusalem]
id est infra ambitum muri.
marg.|
{g}
Ad baptismum]
id est ad ablutionem in aqua, quasi dicat, nullus deponebat vestimenta, nisi quando mundabantur.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Esr. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=19&chapitre=19_4)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Esr. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=19&chapitre=19_4)
Notes :