Glossa ordinaria

Capitulum 7

Numérotation du verset Qo. 7,1 

Quid necesse est homini maiora se querere
cum
ignoret quid conducat sibi
in vita sua
numerum1
1 numerum] numero Weber
dierum peregrinationis sue
et tempore quo velut umbra preterit.
Aut quis
ei poterit indicare
quid post eum futurum sub sole
sit.
Numérotation du verset Qo. 7,2 

Melius est nomen bonum
quam pretiosa unguenta2
2 pretiosa u.] inv. Weber
et dies mortis quam3 nativitatis.
3 quam] die Weber
Numérotation du verset Qo. 7,3 

Melius est ire ad domum luctus
quam ad domum convivii.
In illa enim finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat quid
Futurum
sit.
Numérotation du verset Qo. 7,4 

Melior est ira risu
quia per tristitiam vultus corrigitur, animus delinquentis.
Numérotation du verset Qo. 7,5 

Cor sapientium
ubi tristitia est
et cor stultorum ubi letitia.
Numérotation du verset Qo. 7,6 

Melius
est a sapiente
corrigi4 quam stultorum
4 corrigi] corripi Weber
adulatione decipi.
Numérotation du verset Qo. 7,7 

Quia sicut sonitus
spinarum ardentium sub olla sic risus stulti. Sed et hoc vanitas.
Numérotation du verset Qo. 7,8 

Calumnia conturbat sapientem
et perdet robur cordis eius5.
5 eius] illius Weber
Numérotation du verset Qo. 7,9 

Melior est enim6
6 enim] om. Weber
finis orationis quam principium.
Melior est patiens arrogante.
Numérotation du verset Qo. 7,10 

Ne sis
velox7
7 sis velox] inv. Weber
ad irascendum quia ira in sinu stulti
requiescit.
Numérotation du verset Qo. 7,11 

Ne dicas : quid putas cause est quod priora tempora meliora fuere
quam nunc sint8 ?
8 sint] sunt Weber
Stulta est enim huiuscemodi interrogatio.
Numérotation du verset Qo. 7,12 

Utilior est sapientia cum divitiis
et magis prodest videntibus
solem.
Numérotation du verset Qo. 7,13 

Sicut
enim protegit sapientia
sic protegit pecunia.
Hoc autem plus habet eruditio
et sapientia quod vitam tribuunt possessori suo.
Numérotation du verset Qo. 7,14 

Considera opera Dei quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.
Numérotation du verset Qo. 7,15 

In die bona
fruere bonis
et malam diem precave.
Sicut enim hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum iustas querimonias.
Numérotation du verset Qo. 7,16 

Hec quoque vidi
in diebus nativitatis9 mee. Iustus perit in sua iustitia10
9 nativitatis] vanitatis Weber |
10 sua iustitia] inv. Weber |
et impius multo vivit tempore
in sua malitia11.
11 s. m.] inv. Weber
Numérotation du verset Qo. 7,17 

Noli esse iustus
multum
neque plus sapias quam necesse est.
Ne obstupescas
Numérotation du verset Qo. 7,18 

ne impie agas multum
et noli esse stultus ne moriaris in tempore non tuo.
Numérotation du verset Qo. 7,19 

Bonum est te
sustentare iustum
sed12 ab illo
12 sed] + et Weber
ne subtrahas manum tuam quia qui Deum
timet nihil negligit.
Numérotation du verset Qo. 7,20 

Sapientia confortavit13
13 confortavit] -bit Weber
sapientem super decem principes civitatis.
Numérotation du verset Qo. 7,21 

Non est enim homo iustus in terra
qui faciat bonum et non peccet.
Numérotation du verset Qo. 7,22 

Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur
ne accommodes cor tuum, ne forte audias servum14 maledicentem tibi.
14 servum] + tuum Weber
Numérotation du verset Qo. 7,23 

Scit enim conscientia tua 15
15 c. tua] inv. Weber
tua quia16 tu crebro maledixisti aliis.
16 quia] + et Weber
Numérotation du verset Qo. 7,24 

Cuncta temptavi in sapientia.
Dixi
 : sapiens efficiar et ipsa longius recessit a me
Numérotation du verset Qo. 7,25 

multo magis quam erat.
Et alta profunditas
quis inveniet eam ?
Numérotation du verset Qo. 7,26 

lustravi universa animo meo ut scirem17 considerarem et quererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem stulti
17 scirem] + et Weber
et errorem imprudentium.
Numérotation du verset Qo. 7,27 

Et inveni amariorem
morte mulierem
que laqueus venatorum est
et sagena cor eius.
Vincula sunt manus eius18 qui
18 eius] illius Weber
placet Deo effugiet illam19.
19 illam] eam Weber
Qui autem peccator20 capietur ab illa.
20 peccator] + est Weber
Numérotation du verset Qo. 7,28 

Ecce hoc inveni,
dixit21 Ecclesiastes, unum et alterum
21 dixit] dicit Weber
ut invenirem rationem
Numérotation du verset Qo. 7,29 

quam adhuc querit anima mea et non inveni. Virum de mille unum reperi, mulierem ex omnibus non inveni.
Numérotation du verset Qo. 7,30 

Solummodo hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum
et ipse se infinitis miscuerit questionibus.
Quis talis ut sapiens est ?
Et quis
cognovit solutionem
verbi ?

Capitulum 7

Numérotation du verset Qo. 7,1 
{Erfurt, t. 3, f. 25rb   ; facsim., t. 2, p. 701b} Quid necesse est homini maiora se querere
interl.| noli altum sapere sed time
cum
interl.| etiam
ignoret quid conducat sibi
interl.| quid sit utile vel contra
interl.| propria ne dum aliena quantominus ergo comprehendet celestia
numerum1
1 numerum] numero Weber
interl.| alias numero
dierum peregrinationis sue
interl.| patria nostra paradisus est
et tempore quo velut umbra preterit.
interl.| quod vehementer et homo fugit et numquam in eodem statu permanet
Aut quis
interl.| homo
ei poterit indicare
interl.| cum ignoret
quid post eum futurum sub sole
interl.| in tempore
sit.
Numérotation du verset Qo. 7,2 
interl.| ergo
Melius est nomen bonum
interl.| bona fama
quam pretiosa unguenta2
2 pretiosa u.] inv. Weber
marg.| MELIUS  EST  NOMEN  BONUM. Memoria bonorum operum que delectet auditorum corda sicut nares unguenta. Unde : memoria iustorum in laude nomen impiorum putrescet.
et dies mortis quam3 nativitatis.
3 quam] die Weber
interl.| quasi in morte patet quid vel quales sumus in nativitate nescitur
marg.| ET  DIES  MORTIS. Hoc est : melius est misere vite tormenta et tribulationes et labores moriendo evadere quam ad hec nasci et sustinere.
Numérotation du verset Qo. 7,3 
Melius est ire ad domum luctus
interl.| ubi ostenditur miseria fragilitatis nostre in presenti cadavere
quam ad domum convivii.
interl.| ubi obliviscimur quid sumus presenti in ebriati luxuria
In illa enim finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat quid
interl.| scilicet cadaver
Futurum
interl.| vel futurus
sit.
Numérotation du verset Qo. 7,4 
Melior est ira risu
interl.| contra vitia
interl.| qui dissoluit etiam sapientem
marg.| MELIOR  EST  IRA. Contra peccatum tuum vel alienum quia corrigis non quia ultionem cupis.
quia per tristitiam vultus corrigitur, animus delinquentis.
Numérotation du verset Qo. 7,5 
interl.| ideo
Cor sapientium
interl.| vere
ubi tristitia est
interl.| beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur
et cor stultorum ubi letitia.
interl.| risus dolore miscebitur
Numérotation du verset Qo. 7,6 
Melius
interl.| ergo
est a sapiente
interl.| magistro
corrigi4 quam stultorum
4 corrigi] corripi Weber
interl.| prelatorum
adulatione decipi.
interl.| si cecus ceco ducatum prebeat ambo in foveam cadunt
marg.| MELIUS  EST A  SAPIENTE. Meliora sunt amici vulnera quam fraudulenta inimici oscula.
marg.| Verba adulantis magis insensata ad spinas id est seculi curas moventia que ducunt ad gehenne incendia.
marg.| Sapiens perfectus nulla argutione indiget nulla calumnia turbatur ergo de sapiente in profectu posito est accipiendum qui aliquando turbatur de iniquitate iudicii cum Deus statim non subvenit alias punit.
Numérotation du verset Qo. 7,7 
Quia sicut sonitus
interl.| in suavis
spinarum ardentium sub olla sic risus stulti. Sed et hoc vanitas.
Numérotation du verset Qo. 7,8 
Calumnia conturbat sapientem
interl.| abundans iniquitas
et perdet robur cordis eius5.
5 eius] illius Weber
interl.| refrigescet caritas multorum
Numérotation du verset Qo. 7,9 
Melior est enim6
6 enim] om. Weber
interl.| melior est ira risu sed non ea que impatientem facit que est arrogantis
finis orationis quam principium.
marg.| MELIOR  EST  ENIM  FINIS  ORATIONIS. Perfectio. Qui perseveraverit salvus erit . Melior est consummata iudicia quam inchoata et orationis epilogi quam exordia hic certamen ibi victoria et cum venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est.
Melior est patiens arrogante.
marg.| ARROGANTE. Huic arroganti contrarius est qui in evangelio pauper spiritu legitur.
Numérotation du verset Qo. 7,10 
Ne sis
interl.| ergo
velox7
7 sis velox] inv. Weber
interl.| inconsideratus
ad irascendum quia ira in sinu stulti
interl.| expers consilii
requiescit.
Numérotation du verset Qo. 7,11 
Ne dicas : quid putas cause est quod priora tempora meliora fuere
interl.| Abrae, Isaac et Moysi quia tunc multi increduli
quam nunc sint8 ?
8 sint] sunt Weber
interl.| sub Christo quia et modo multi sunt fideles
marg.| QUI  PUTAS. Aliter : sic debes vivere ut semper presentes dies sint tibi meliores quam preteriti. Semper est enim tempus operandi ne cum ceperis decrescere dicatur cur renatis bene quis vos impedivit non obedire veritati ? Et item : Incipientes spiritu nunc consummamini.
Stulta est enim huiuscemodi interrogatio.
Numérotation du verset Qo. 7,12 
Utilior est sapientia cum divitiis
interl.| quam sola bonum est enim indigenti necessaria tribuere sed melius et utrumque
et magis prodest videntibus
interl.| corde
solem.
interl.| iustitie
Numérotation du verset Qo. 7,13 
Sicut
interl.| non tantum
enim protegit sapientia
interl.| vera
sic protegit pecunia.
interl.| et habentem et cui datur
Hoc autem plus habet eruditio
interl.| quia utrunque prodest sed plus eruditio
et sapientia quod vitam tribuunt possessori suo.
interl.| etiam sine pecunia
Numérotation du verset Qo. 7,14 
Considera opera Dei quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.
marg.| CONSIDERA  OPERA  DEI quammagna quam mirabilia alium gratuita pietate eligit alium iusto iudicio despicit. Unde : Iacob dilexi Esau odio habui et universe vie Domini misericordia et veritas.
Numérotation du verset Qo. 7,15 
In die bona
interl.| presenti in qua mereri debes vitam eternam
fruere bonis
interl.| virtutibus et operibus
et malam diem precave.
marg.| MALAM  DIEM iudicii que mala videtur malis. Unde : dies illa dies ire etc. Vel bona et mala id est prospera et adversa prout iuste evenerint sustine viriliter. Omnia enim iuste quamvis occulte et hoc est ut non inveniat etc.
Sicut {Erfurt, t. 3, f. 25vb   ; facsim., t. 2, p. 702b} enim hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum iustas querimonias.
interl.| iustus Dominus in omnibus viis suis
Numérotation du verset Qo. 7,16 
Hec quoque vidi
interl.| vana opinione hominum
in diebus nativitatis9 mee. Iustus perit in sua iustitia10
9 nativitatis] vanitatis Weber
10 sua iustitia] inv. Weber
interl.| quamvis innocens affligitur
et impius multo vivit tempore
interl.| feliciter
marg.| VIVIT feliciter. Unde : zelavi «super iniquos pacem peccatorum videns». Et Abacuc : «Quare taces impio devorante iustorem se» etc. Exspectat autem iustus iudex ut retribuat unicuique secundum opera sua in tempore secundum illud : «Cum accepero tempus ego iustitias iudicabo». Unde : «Noli emulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem».
in sua malitia11.
11 s. m.] inv. Weber
interl.| quamvis malus
Numérotation du verset Qo. 7,17 
Noli esse iustus
interl.| summum ius summa iniuria est
multum
interl.| non relaxando
neque plus sapias quam necesse est.
interl.| qui perscrutator est maiestatis opprimitur a gloria
marg.| NOLI  ESSE etc. Iudicium sine misericordia ei qui non fecit misericordiam. Et alibi : Nolite iudicare et non iudicabimini. Et ilud : dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Corrigat ergo sapiens ut magister compatiatur ut Pater.
Ne obstupescas
Numérotation du verset Qo. 7,18 
ne impie agas multum
interl.| Peccasti, quiesce, quere medicinam, age penitentiam. «Non enim vult Deus mortem peccatoris sed ut convertatur et vivat»a.
a Sententia ex Ez. 33, 11 : « Dic ad eos : Vivo ego dicit Dominus Deus, nolo mortem impii sed ut convertatur impius a via sua et vivat ». >> Corpus antiphonalium officii (n° 7472, respons. Qui cognoscis) : « Peccatoris nolo mortem sed ut convertatur et vivat » ; cf. Corpus antiphonalium officii (n° 5481) : « Vivo ego dicit Dominus, nolo mortem peccatoris sed ut magis convertatur et vivat ».
et noli esse stultus ne moriaris in tempore non tuo.
interl.| subito preoccupatus
marg.| ET  NOLI  ESSE. Impii non dimidiabunt dies suos quasi noli impenitens provocare Deum ut etiam viventi inferat supplicium, sicut fecit Dathan et Abironb.
b Cf. Nm. 16 ; Nm. 16, 30.
Numérotation du verset Qo. 7,19 
Bonum est te
interl.| maxime ad domesticos fidei
sustentare iustum
interl.| carnaliter et spiritualiter
sed12 ab illo
12 sed] + et Weber
interl.| vel ab alio iusto
ne subtrahas manum tuam quia qui Deum
interl.| qui pluit super bonos et malos
timet nihil negligit.
marg.| NIHIL  NEGLIGIT. Omnibus sine respectu personarum benefacit. Vel in prosperis et in adversis providet sibi.
Numérotation du verset Qo. 7,20 
Sapientia confortavit13
13 confortavit] -bit Weber
interl.| quasi melior est sapientia fortitudine
sapientem super decem principes civitatis.
interl.| Christus qui est sapientia redemit nos cum angeli non possunt
marg.| DECEM  PRINCIPES. Angelos qui civitati nostre id est Ecclesie tamquam custodes id est auxiliatores presunt et decem dicuntur quia denarius numerus est perfectus.
Numérotation du verset Qo. 7,21 
Non est enim homo iustus in terra
interl.| omnes enim peccaverunt et egent gratia Dei
qui faciat bonum et non peccet.
interl.| nec infans unius diei
Numérotation du verset Qo. 7,22 
Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur
interl.| de te
ne accommodes cor tuum, ne forte audias servum14 maledicentem tibi.
14 servum] + tuum Weber
interl.| quasi homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones
marg.| SED  ET  CUNCTIS etc. Docet sapientem maledicorum linguas non attendere ne cum ipse idem faciat sibi velit ignosci et alios reprehendi. Si enim hoc fecerit semper curiosus et iratus erit quia nec servorum linguas compescere valebit.
Numérotation du verset Qo. 7,23 
Scit enim conscientia tua 15
15 c. tua] inv. Weber
interl.| qua iudice nemo nocens absolvitur
tua quia16 tu crebro maledixisti aliis.
16 quia] + et Weber
interl.| quod tibi non vis ne feceris aliis et patere legem quam ipse tuleris
Numérotation du verset Qo. 7,24 
Cuncta temptavi in sapientia.
interl.| inquirendo sapientiam
Dixi
interl.| apud me
 : sapiens efficiar et ipsa longius recessit a me
interl.| quanto ad sapientiam accedis tanto a te recedit et altiorem se ostendit
Numérotation du verset Qo. 7,25 
multo magis quam erat.
interl.| antequam inquirerem
Et alta profunditas
interl.| eius
interl.| apparuit
quis inveniet eam ?
interl.| nullus in hac vita in qua videmus per speculum in enigmate. Unde : non videbit me homo et vivet
Numérotation du verset Qo. 7,26 
lustravi universa animo meo ut scirem17 considerarem et quererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem stulti
17 scirem] + et Weber
interl.| qui esset maior aliis impietatibus
et errorem imprudentium.
interl.| qui habet principatum inter errores
Numérotation du verset Qo. 7,27 
Et inveni amariorem
interl.| inter omnia
morte mulierem
interl.| heresis
interl.| amorem
que laqueus venatorum est
interl.| qui mors anime est
marg.| VENATORUM. Demonum qui venantur animas nostras quorum mulieres retia et sagene heretici.
et sagena cor eius.
interl.| mulieres heretici
Vincula sunt manus eius18 qui
18 eius] illius Weber
interl.| iustus
placet Deo effugiet illam19.
19 illam] eam Weber
interl.| fugite fornicationem et hereticum hominem post primam et secundam correctionem devita
Qui autem peccator20 capietur ab illa.
20 peccator] + est Weber
Numérotation du verset Qo. 7,28 
Ecce hoc inveni,
interl.| apud me disposui
marg.| ECCE  HOC  INVENI. Hoc inveni quod paulatim peccando et ad unum delictum aliud apponendo grandem nobis efficimus summam malorum vel peccatorum et cum vix de paucis viris bonos invenerim ita ut in mille unus potuerit inveniri mulierem bonam omnino invenire non potui quia omnes me ad luxuriam non ad virtutem deduxerunt et cum cor hominis ab adolescentia ad malitiam diligetur est appositum et pene omnes offenderunt Deum in hac ruina generis humani facilior ad casum est mulier. Unde poeta : varium et mutabile semper femina.
dixit21 Ecclesiastes, {Erfurt, t. 3, f. 26ra   ; facsim., t. 2, p. 703a} unum et alterum
21 dixit] dicit Weber
interl.| vel unum ad alterum
ut invenirem rationem
marg.| INVENIREM  RATIONEM. Quamcumque rem vel discretionem inter homines et eorum mores quis perfecte bonus nisi solus Christus. Unde : Non est qui facit bonum non est usque ad unum.
Numérotation du verset Qo. 7,29 
quam adhuc querit anima mea et non inveni. Virum de mille unum reperi, mulierem ex omnibus non inveni.
interl.| vir a virtute fortes vel rationem significat qua sensualitati presidet. Mulier a mollitie molles et inconstantes vel sensualitatem
marg.| VIRUM Christum qui caput est omnium bonorum quod figuratur22 per millenarium qui perfectus numerus est.
22 figuratur] iguratur cacogr. Rusch
Numérotation du verset Qo. 7,30 
Solummodo hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum
interl.| bonum
marg.| SOLUMMODO  HOC. Ne videatur communem omnium hominum naturam damnare et Deum eius auctorem accusare vigilanter adiecit solummodo etc. Quasi homo quidem bonus factus est et libero arbitrio derelictus sponte cadit et immiscet se vanis curis et superfluis.
et ipse se infinitis miscuerit questionibus.
interl.| per liberum arbitrium
Quis talis ut sapiens est ?
interl.| nullus
marg.| QUIS  TALIS. Dixi superius vix bonum hominem inveniri cum a Deo homines sint boni facti. Nunc que bona eis dederit tamquam gratulabundus enumerat sapientiam rationem arcana cognoscere.
Et quis
interl.| pauci
cognovit solutionem
interl.| oblique videtur de se dicere
verbi ?
interl.| divini vel enigmatis



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Qo. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=29&chapitre=29_7)

Notes :