Capitulum 2
Numérotation du verset
Ct. 2,1
Ego flos campi et lilium convallium.
Numérotation du verset
Ct. 2,2
Sicut lilium
inter spinas
sic amica mea inter filias.
Numérotation du verset
Ct. 2,3
Sicut malus1
1 malus ΩS ΩJ
Rusch CM22
] malum
Weber CM22N
inter ligna silvarum
sic dilectus meus inter filios.
Sub umbra illius quam desideraveram2
2 quam desideraveram
CM22T
Ω ΩJ
Rusch Weber
] quem desiderabam
CM22
ΩS ; quem desideraveram
Weber
(
C L
)
CM22N CM22P
(quem vel quam..
.
)
Clementina
; quam desiderabam
A
Φ Ω
M etc.; quem desiderabam
CM22
sedi
et fructus eius dulcis
gutturi meo.
Numérotation du verset
Ct. 2,4
Introduxit me rex3
3 rex Ω
Rusch
]
om. Weber
in cellam vinariam, ordinavit in me caritatem.
Numérotation du verset
Ct. 2,5
Fulcite me floribus
stipate me malis
quia amore langueo.
Numérotation du verset
Ct. 2,6
Leva eius sub capite meo
et dextera illius amplexabitur me.
Numérotation du verset
Ct. 2,7
Adiuro
vos filie Hierusalem
per capreas
cervosque camporum,
ne suscitetis
neque vigilare4 faciatis
4 vigilare
CM22T Rusch
] evigilare
Weber CM22
dilectam
donec5 ipsa velit.
5 donec] quoadusque
Weber CM22
Numérotation du verset
Ct. 2,8
Vox dilecti mei
Ecce iste venit saliens in montibus
transiliens colles.
Numérotation du verset
Ct. 2,9
Similis est
dilectus meus capree
hinnuloque cervorum.
En ipse
stat
post parietem nostrum
respiciens6
6 respiciens Ω Edmaior (cett. codd.)
CM22B CM22N CM22S
CM22T
(pr. m.)
CM22V Rusch
] despiciens
Edmaior.
(ALMΦWS)
CM22
per fenestras,
prospiciens
per cancellos.
Numérotation du verset
Ct. 2,10
En7 dilectus meus
7 En] Et
Weber CM22
loquitur mihi.
Surge
propera
amica mea columba mea8
8 columba mea]
om. Weber
formosa mea
et veni.
Numérotation du verset
Ct. 2,11
Iam enim transiit hiems9
9 transiit hiems]
inv. Weber
imber
abiit et recessit.
Numérotation du verset
Ct. 2,12
Flores
apparuerunt
in terra nostra10
10 nostra]
om. Weber
tempus
putationis advenit.
Vox turturis
audita est
in terra
nostra.
Numérotation du verset
Ct. 2,13
Ficus
protulit
grossos suos,
vinee
florentes11
11 florentes] florent
Weber
dederunt odorem suum12.
12 suum
CM22
L
CM22
N
CM22
T
CM22
V
Rusch
]
om. Weber CM22
Surge propera13
13 propera]
om. Weber CM22
amica mea speciosa mea
et veni.
Numérotation du verset
Ct. 2,14
Columba mea
in foraminibus
petre
in caverna14
14 caverna
Weber CM22H Rusch
] -nis
Weber
(Θ)
CM22
macerie.
Ostende mihi faciem tuam
sonet vox tua
in auribus meis.
Vox enim tua
dulcis
et facies tua
decora.
Numérotation du verset
Ct. 2,15
Capite nobis
vulpes15
15 vulpes]
iter
.
Weber
parvulas
que demoliuntur vineas.
Nam vinea nostra floruit.
Numérotation du verset
Ct. 2,16
Dilectus meus mihi et ego illi
qui pascitur inter lilia
Numérotation du verset
Ct. 2,17
donec aspiret dies
et inclinentur
umbre.
Revertere,
similis esto dilecte mi
capree
hinnuloque16 cervorum
16 hinnuloque
CM22L CM22N CM22T CM22V Rusch
] aut hinulo
Weber
super montes Bethel17
17 Bethel
Rusch CM22
] Bether
Weber
.
Capitulum 2
Numérotation du verset
Ct. 2,ad litteram
marg.|
{3.1829} .1.
Ego flos campi.
id est modo habito pura, et munda extra vilitatem Egypti.
marg.|
.2.
Et lilium convallium.
quasi dicat, quando eram in Egypto, eram quasi lilium in monte, cuius color obfuscatur solis ardore, sicut dixit supra. Decoloravit me sol, sed modo sum sicut lilium in valle, quod habet colorem recentem ex vallis humore. et quia Deo placet sponse gratitudo, ideo subdit eam commendando.
marg.|
.3.
Sicut lilium inter spinas.
id est, sicut lilium redolens, et suave : comparatur ad spinas asperas et pungentes.
marg.|
.4.
Sic amica mea.
id est, plebs Hebraica.
marg.|
.5.
Inter filias.
id est, gentes alias que sunt idololatrie dedite, et innocentes tractant aspere, sicut patet de Egyptiis, qui tractaverant Hebreos valde dure. Et subditur responsio sponse.
marg.|
{3.1830} .6.
Sicut malus.
que est arbor fructifera.
marg.|
.7.
Inter ligna sylvarum.
Que communiter sunt infructifera.
marg.|
.8.
Sic dilectus meus.
A quo procedunt cuncta bona.
marg.|
.9.
Inter filios.
id est, aliarum gentium Deo s, a quibus nulla bonitas procedit, sed sunt inutiles omnino.
marg.|
.10.
Sub umbra illius.
Hic consequenter ponitur duplex notabile beneficium. Primum est beneficium columne ignis et nubis, que illuminabat noctem, et de die temperabat solis ardorem. Ex. 13. et quantum ad hoc dicit sponsa : Sub umbra illius quem desideraveram sedi. id est mansi vel habitavi, sicut dicitur Deut. 1.g. Sedistis ergo in Cadesbarne multo tempore, id est, mansistis. Secundum beneficium fuit manne celitus date in cibum Ex. 16.c. De quo cibo dicitur Sap. 16.c. Panem paratum de celo prestitisti eis, sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem, et hoc est quod subditur : Fructus eius {3.1831} dulcis gutturi meo. Tertium beneficium fuit ritus sacrificiorum, per que placabatur offensa divina, et conferebatur gratia, non ex sacrificiis secundum se, sed inquantum fiebant ex offerentium fide et devotione, et quantum ad hoc dicit sponsa.
Numérotation du verset
Ct. 2,ad litteram
marg.|
.1.
Introduxit me.
id est ad altare holocaustorum, ut dicit Rabi Salomon, quod dicitur cella vinaria, eo quod in libaminibus sacrificiorum ibi effundebatur vinum, et tunc Levite cantores incipiebant canere divinas laudes, qua ordinantur ad dilectionem Dei, et proximi. et ideo sequitur.
marg.|
.2.
Ordinavit in me caritatem,
etc. Licet autem per caritatem Deus habeatur in via, hoc tamen non est in re, per quem modum habetur in patria, sed in spe. Licet autem spes inquantum est de bono, causet delectationem : {3.1832} tamen absentia realis huius boni inducit afflictionem, secundum illud. Proverbio. decimotertio. b. Spes que differtur, affligit animam. et hec afflictio vocatur hic languor sponse. Mulier autem languida corporaliter delectatur florum, et pomorum odoribus, et sponsi amplexibus : per que hic designantur metaphorice divine consolationes, que dantur sperantibus in se, cum dicitur.
marg.|
.3.
Fulcite me floribus : stipate me malis.
et patet ex dictis littera. Et quia continuatio talium consolationum est appetenda, et subtractio abhorrenda, ideo subditur.
marg.|
.4.
Adiuro.
id est infirmi de populo Israel, ut dictum est supra ca. primo.
marg.|
.5.
Per capreas cervosque camporum.
id est, per patriarchas, qui sic nominantur in scriptura, Gn. 49.c. Nepthali cervus emissus, etc.
Numérotation du verset
Ct. 2,ad litteram
marg.|
{3.1833} .1.
Ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam.
id est, ut non declinetis ad aliquod horribile peccatum, propter quod divina consolatio subtrahatur, et totus populus perturbetur, sicut contigit in fabricatione vituli, et eius adoratione. Ex. 32.
marg.|
.2.
Donec ipsa velit.
Per istud donec, non intelligitur quod sponsa debeat hoc velle futuro tempore, sicut Matthei. 1.d. De Ioseph et Maria dicitur : Et non cognoscebat eam, donec peperit, quia non cognovit eam postea.
marg.|
.3.
Vox dilecti mei.
Hic ponitur beneficium date legis, quod fuit valde gratiosum vel notabile, secundum quod dicitur Deuterono. 4.b. Non est enim alia gens sic inclyta, ut habeat ceremonias iustaque iudicia et universam legem, etc. De hoc beneficio dicit hic sponsa. Vox dilecti mei pronuntiantis precepta decalogi Exodi. 20.a. Locutusque est dominus cunctos sermones hos : Ego sum, etc.
marg.|
.4.
Ecce iste venit saliens in montibus.
Id est, descendens in montem Sinai, in quo protulit precepta decalogi. Qui dicitur montes, et colles in plurali, propter diversas sui partes, vel ponendo plurale pro {3.1834} singulari, sicut frequenter fit in scriptura. unde Exodi 32.b. Isti sunt dii tui Israel, qui eduxerunt te de terra Egypti : et tamen erat ibi unum idolum tantum.
marg.|
.5.
Similis est dilectus meus capree hinnuloque cervorum.
Per hoc designatur velocitas divini descensus ad dandum legem.
marg.|
.6.
En ipse stat post parietem nostrum respiciens per fenestras.
Per parietem intelligitur nubes densa, que inter Deum erat et populum. Et quia ex illa nube procedebant coruscationes, ex quibus videbatur nubes aperiri, ideo subditur.
marg.|
.7.
Respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.
scilicet illius nubis aperturas, quia concutiebatur populus timore, acsi Deus presentialiter videretur. unde Ex. 20. cap. Dicitur : Cunctus autem populus videbat voces et lampades, id est, coruscationes. Sequitur ibidem : Et territi ac pavore concussi procul stantes dixerunt Moysi : Loquere tu nobis et audiemus, et non loquatur nobis dominus, ne forte moriamur.
marg.|
.8.
En dilectus meus loquitur mihi. Surge propera.
id est, animum erige ad verba mea.
Numérotation du verset
Ct. 2,ad litteram
marg.|
{3.1835} .1.
Amica mea.
Per caritatem.
marg.|
.2.
Columba mea.
Per intentionis simplicitatem.
marg.|
.3.
Formosa mea.
Per exteriorem honestatem.
marg.|
.4.
Et veni.
Ad serviendum mihi soli, unde primum preceptum decalogi est. Non habebis Deo s alienos coram me, etc. et subditur ratio.
marg.|
.5.
Iam enim hyems transiit : imber abiit et recessit.
id est, tempus horridum Egyptiace servitutis, in quo a servitute mea impediebaris.
marg.|
.6.
Flores apparuerunt in terra nostra.
id est, tempus amenum libertatis venit, in quo libere potes mihi servire. Hoc autem tempus libertatis intelligitur hic per tempus vernale, in quo incipiunt flores apparere, turtures cantare, et aves cetere, vinee florere in terra illa que est valde calida, arbores putari, et prime ficus maturari. Et secundum veritatem historie populus Israel exivit de Egypto in vere. Exivit enim. 15. die mensis primi qui incipit a prima lunatione propinquiori {3.1836} equinoctio vernali, ut dixi plenius Genesis septimo, et quinquagesima die ab exitu fuit data lex in monte Sinai.
marg.|
.7.
Surge propera amica mea, speciosa mea et veni.
Exponatur ut supra, quia repetitio est eiusdem ad maiorem excitationem.
marg.|
.8.
Columba mea.
Hic incipit versus in Hebreo. Columba enim nidificat in foraminibus parietum, et petrarum, per que designatur hic locus castrorum, ubi populus Israel habitabat. Est igitur sensus : Columba mea, id est plebs Hebraica, ut predictum est.
marg.|
.9.
In foraminibus petre in caverna macerie.
id est, in habitaculis tuis.
marg.|
.10.
Ostende mihi faciem tuam : me caritatem.
Hilariter recipiendo legem meam.
marg.|
.11.
Sonet vox tua.
Profitendo conservationem mee legis, secundum quod scribitur Ex. 24.a. Venit ergo Moyses, et narravit plebi omnia verba domini atque iudicia, responditque populus cunctus una voce : Omnia verba domini que locutus est, faciemus. Et quia hoc fuit Deo placitum. Ideo subditur. Vox enim tua dulcis, etc.
Numérotation du verset
Ct. 2,ad litteram
marg.|
{3.1837} .1.
Capite nobis.
Post amoris sponsi et sponse promotiva, hic interseruntur impeditiva : Et licet plura fuerint in deserto, ubi populus pluries offendit Deum, tamen hic ponuntur duo magis notabilia. secundum ibi : In lectulo meo. Primum autem impedimentum est de adoratione vituli, quod fuit maximum, ad quod inductus fuit populus per aliquos ad idololatriam magis pronos, et fraudulenter sub specie boni dicentes Aaron, Ex. 32.a. Fac nobis Deo s qui precedant nos : Moysi enim viro huic, qui nos eduxit de terra Egypti, nescimus quid acciderit, quasi dicant, non possumus procedere sine ductore, et isti postea fuerunt interfecti per Levitas, ut ibidem habetur. et hoc est quod dicitur : Capite nobis. id est, interficite.
marg.|
.2.
Vulpes parvulas que demoliuntur vineas.
id est, personas dolose inducentes populum ad idololatriam.
marg.|
.3.
Nam vinea nostra.
id est, plebs Israelitica, Is. 5.b. Vinea domini exercituum domus Israel est.
marg.|
.4.
Floruit.
Floruerat enim hec vinea in receptione legis devota, et sicut tempore floritionis vinee vulpes ibi transeuntes et flores excutientes faciunt magnum damnum, sic predicti idololatre in vinea Israel fecerunt magnum damnum spirituale, verumtamen quia Levite iunxerunt se cum {3.1838} domino et Moyse, Ex. 32.f. Si quis est domini iungatur mihi, congregatique sunt ad eum omnes filii Levi, qui erant pars notabilis populi : ideo in persona eorum dicit sponsa.
marg.|
.5.
Dilectus meus mihi et ego illi.
Et non vitulo conflatili.
marg.|
.6.
Qui pascitur inter lilia.
id est, delectatur in personis mundis ab idololatria.
marg.|
.7.
Donec aspiret dies.
scilicet expiationis in quo ad preces Moysi dominus fuit placatus populo de peccato vituli. propter quod subditur.
marg.|
.8.
Et inclinentur umbre.
In hebreo habetur. Fugiant umbre. id est, dicti peccati macule, et propter Dei placationem subdit sponsa.
marg.|
.9.
Revertere similis.
diligendo me sicut prius.
marg.|
.10.
Similis esto dilecte mi capree.
id est, fac istud celeriter.
marg.|
.11.
Super montes Bethel.
id est, super montem Sinai, ubi dominus loquebatur Moysi, qui dicitur montes in plurali rationibus supra dictis et dicitur mons Bethel, id est, domus Dei, quia habitavit ibi cum Moyse, tamen in Hebreo habetur. Super montes Bather, id est, perditionis vel separationis, scilicet Dei a populo, ut dicit hic Rabbi Salomon quia tunc temporis dixit dominus Moysi. Vade, et descende de loco isto : peccavit populus tuus, etc. et sequitur. Non enim ascendam tecum : quia populus dure cervicis est, tamen finaliter ad preces Moysi concessit se esse ductorem populi.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ct. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=30&chapitre=30_2)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ct. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=30&chapitre=30_2)
Notes :