Capitulum 6
Numérotation du verset
Ct. 6,1
Dilectus meus descendit
in hortum suum
ad areolam aromatum1
1 aromatum ΩS
Ω ΩJ
...
Clementina
] aromatis
Weber CM22
ut ibi2 pascatur
2 aromatum ut ibi] aromatis ut
Weber CM22
in hortis et lilia colligat.
Numérotation du verset
Ct. 6,2
Ego dilecto meo et dilectus meus mihi
qui pascitur inter lilia.
Numérotation du verset
Ct. 6,3
Pulchra es amica mea,
suavis
et decora,
sicut Hierusalem,
terribilis
ut castrorum acies ordinata.
Numérotation du verset
Ct. 6,4
Averte oculos tuos
a me
quia ipsi me avolare fecerunt.
Capilli tui
sicut greges3
3 greges
Rusch
] grex
Weber CM22
caprarum
que apparuerunt de Galaad4.
4 Galaad
Rusch CM22
] monte
praem. CM22
N
CM22
T
Numérotation du verset
Ct. 6,5
Dentes tui
sicut grex ovium que ascenderunt de lavacro.
Omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis.
Numérotation du verset
Ct. 6,6
Sicut cortex
mali punici, sic5 gene tue absque occultis tuis.
5 sic]
om. Weber
Numérotation du verset
Ct. 6,7
Sexaginta sunt regine
et octoginta concubine
et adolescentularum
non est numerus.
Numérotation du verset
Ct. 6,8
Una est columba mea,
perfecta mea,
una est matris sue,
electa genitricis6.
6 genitricis] genetricis sue Ω
M ΩJ*
CM22
, genetrici sue Ω
M ΩJ
Clementina Weber
Viderunt
eam7 filie Sion8
7 eam
Rusch CM22 CM22
T] illam
Weber CM22
B
CM22
P
CM22
S
CM22
T (post corr.)
CM22
V
|
8 Sion ΩS ΩJ*
Rusch
; cf. Corpus antiphonalium officii officii (n° 7455, 7878)]
om. Weber CM22
B
CM22
S
CM22
V
|
et beatissimam predicaverunt regine
et concubine9 laudaverunt eam.
9 concubine] + et
Weber
Numérotation du verset
Ct. 6,9
Que est ista que progreditur
quasi10 aurora consurgens,
10 quasi] sicut
CM22N CM22P
pulchra ut luna,
electa ut sol,
terribilis ut castrorum11 acies ordinata ?
11 castrorum]
om. Weber
Numérotation du verset
Ct. 6,10
Descendi in12 hortum
12 in
CM22
N
CM22
P
CM22
S
CM22
T
CM22
V
Rusch
] ad
Weber
nucum
ut viderem
poma convallium
et13 inspicerem
13 convallium et
CM22
ΩS
Ω ΩJ
Rusch Clementina
] convallium ut
CM22T
, convallis ut
Weber
si floruissent vinee14
14 floruissent vinee et germinassent
Rusch CM22
] floruisset vinea et germinasset
CM22B CM22V
floruisset vinea et germinassent
Weber
et germinassent
mala punica.
Numérotation du verset
Ct. 6,11
Nescivi
anima mea
conturbavit me propter quadrigas
Aminadab.
Numérotation du verset
Ct. 6,12
Revertere
revertere
Sunamitis,
revertere
revertere
ut intueamur te.
Capitulum 6
Numérotation du verset
Ct. 6,ad litteram
marg.|
{3.1863}
Dilectus meus.
Hic consequenter describitur amor sponsi, et sponse, pro tempore David usque ad Christum. Et dividitur in quatuor partes, quia primo tangitur tempus ipsius David. Secundo Salomonis, ibi : Descendi in hortum. Tertio, tempus regum sequentium usque ad captivitatem Babylonicam, ibi : Nescivi. Quarto, tempus post captivitatem predictam, ibi : Revertere. Prima in duas, quia primo ponitur sponse reconciliate gratiarum actio. secundo, eiusdem commendatio, ibi : Pulchra es. Circa primum sciendum, quod reducta arca in Ierusalem per David, ut predictum est, qui ibi instituit sacerdotes, et Levitas ad laudandum deum. 1. Para. 16.d. apparuit benignitas dei, et eius reconciliatio {3.1864} erga populum Israel, propter quod regratians sponsa dicit.
marg.|
.1.
Dilectus meus.
id est intra tabernaculum quod tetendit David ad collocationem arce. 2Rg. 6. .2.
Ut ibi pascatur.
id est delectetur in sacrificiis, et oblationibus ex fide, et devotione oblatis, sicut de sacrificio Ne. Gene. 8.d. Odoratusque est dominus odorem suavitatis.
marg.|
.3.
Et lilia.
id est ministros mundos ad suum ministerium applicet.
marg.|
.4.
Ego dilecto.
ipsi soli servire volo. .5.
Et dilectus.
Necessitatibus meis subveniendo. .6.
Pulchra es amica.
Hic consequenter sponsus sponsam commendat ex gratitudine dicta dicens. Pulchra es. id est ad pulchritudinem pristinam restituta. .7.
Suavis.
ex devotione mentis.
marg.|
.8.
Et decora.
ex honestate conversationis. .9.
Sicut Ierusalem.
que fuit {3.1865}
electa specialiter in locum divini cultus, et similiter populus Israel electus fuit ad colendum Deum pre ceteris gentibus.
Numérotation du verset
Ct. 6,ad litteram
marg.|
.1.
Terribilis, ut castrorum.
quia tempore David in populo Israel, et in Ierusalem viguit militia.
marg.|
.2.
Averte.
intelligitur per oppositum, et est modus loquendi amantium ad expressionem amoris mutui, sicut sponsus dicit aliquando sponse predilecte : Vade, non curo de te. per gestum insinuans quod diligit eam intime, sic aliquando de puero albo et gratioso dicitur : Ecce puer maurulus, insinuando per oppositum eius pulchritudinem. Aliter etiam exponitur de studiosis in lege, qui aliquando inquirunt divina nimis curiose, et sic Deus retrahit se ab eis, et sic dicitur ab eis avolare. Per hoc ergo quod dicitur. Averte, etc. inhibetur divinorum inquisitio curiosa, {3.1866} Proverb. 25.d. Qui perscrutator est maiestatis, opprimetur a gloria.
marg.|
.3.
Capilli tui sicut.
Exponatur ut supra 3. ca. usque ibi.
marg.|
.4.
Sexaginta sunt regine.
per hoc ut dicit Rabbi Salomonintelliguntur 60. per sone descendentes ab Abraham, scilicet Isaac, et duo filii eius, Ismahel. et 12. filii eius, et filii de Cethura. 16. et filii Iacob. 12. et filii Esau. 17.
marg.|
.5.
Et octoginta concubine.
idest 80. persone de Ne usque ad Abraham exclusive, et iste numerationes accipiuntur ex. 1. Para. 1. Et sicut regine sunt maiores concubinis regum, ita persone descendentes ab Abraham predicte propter magnitudinem fidei Abrahe exprimuntur nobiliori nomine quam descendentes a Ne.
marg.|
.6.
Et adolescentularum.
id est cognationum et gentium a predictis descendentium.
marg.|
.7.
Non est numerus.
idest sunt valde multe.
marg.|
.8.
Una est columba.
idest de omnibus predictis gentibus non elegi nisi {3.1867} unam in sponsam, s. populum Israel, quem desponsavi per legem. Aliter etiam potest exponi, quod licet solum in Ierusalem fieret oblatio sacrificiorum, tamen in singulis civitatibus, oppidis, et villulis Iudee erant loca ubi congregabatur populus ad orationem, et audiendum legem divinam, et dicebantur synagoge, igitur per reginas possunt intelligi synagoge civitatum, per concubinas oppidorum, et forte iste, et ille erant in tali numero, vel ponitur hic numerus determinatus pro indeterminato, sicut alibi in scriptura. Da. 7.c. Decies milies centena milia assistebant ei. Angeli enim assistentes Deo sunt in multo maiori numero secundum omnes expositores. Per unam, que dicitur columba, et sponsa, intelligitur tabernaculum, ubi in Ierusalem erat arca, quia pre ceteris civitatibus, et locis erat ad dei cultum electa, et dicitur : Electa matri sue, idest ecclesie triumphanti, que dicitur mater militantis, Galath. 4.d. Illa que sursum est Ierusalem, libera est, que est mater nostra.
Numérotation du verset
Ct. 6,ad litteram
marg.|
.1.
Viderunt eam filie Sion.
id est populus de civitate Ierusalem, et aliis civitatibus, et locis Iudee commendaverunt cultum dei, qui erat in Ierusalem, propter quod admirative de profectu ecclesie tempore David subditur.
marg.|
.2.
Que est ista, que progreditur quasi aurora consurgens, pulchra.
Inter illa, que apparent de die sol habet maiorem pulchritudinem, et luna de nocte, et aurora inter diem, et noctem, et per hoc intelligitur pulchritudo ecclesie tempore David, qui cultum divinum valde augmentavit 1. Paralipom. 23. usque ad 27. ita quod non fuerat ante pulchrior tempore prosperitatis, quod significatur per diem, nec adversitatis, quod per noctem, nec status intermedii, quod per auroram.
marg.|
.3.
Descendi in hortum.
Hic consequenter describitur amor sponsi, et sponse pro tempore Salomonis, qui edificavit domino {3.1868} templum nobilissimum, et in eius dedicatione descendit divinitas in signo visibili nebule 3Rg. 8. propter quod tunc ait Salomon : Dominus dixit, ut habitaret in nebula. propter hoc ergo dicit sponsus hic : Descendi in hortum. idest in Salomonis templum, quod erat quasi dei umbraculum.
marg.|
.4.
Ut viderem poma convallis.
Id est opera bona humilium.
marg.|
.5.
Et inspicerem si floruisset vinea.
idest Israel ecclesia. Is. 5.b. Vinea enim domini exercituum domus Israel est, que floruit tempore David, et Salomonis.
marg.|
.6.
Et germinassent mala.
idest sacerdotes, et Levite, eo quod mala granata posita erant in margine tunice summi sacerdotis, qui erat caput aliorum, propter quod in eo virtualiter intelliguntur alii ministri propter similitudinem tunice, in qua erant depicta mala punica. Ex. 28. Tempore vero Salomonis germinavit summi sacerdotis officium, quia abiecto Abiathar factus est Sadoc summus sacerdos 3Rg. 2. et sic fuit restitutum summum sacerdotium filiis Eleazari filii Aaron, quod usurpaverat Eli, qui descenderat de Ithamar.
marg.|
.7.
Nescivi.
Hic consequenter ponitur status sponse post tempus Salomonis usque ad captivitatem Babylonis, breviter tamen, et succincte. Circa quod sciendum, quod mortuo Salomone statim populus Israel quantum ad decem tribus, declinavit ad idololatriam per deceptionem Ieroboam 3Rg. 12. et postea alie due tribus similiter coluerunt idola, maxime tempore Achaz, et Manasse regum Iuda, ut patet 3Rg. propter quod decem tribus primo fuerunt captivate per regem Assyriorum. 4Rg. 25. propter quod lamentando dicit sponsa : Nescivi. considerare circa me beneficia dei temporibus preteritis exhibita.
marg.|
.8.
Anima mea conturbavit me.
timore ad idololatriam inducente. Ieroboam enim timore perdendi regnum decem tribuum induxit {3.1869} populum ad idololatriam, ne si iret in Ierusalem ad colendum dominum, reverteretur ad priorem dominum, scilicet ad Roboam filium Salomonis. ideo subditur.
Numérotation du verset
Ct. 6,ad litteram
marg.|
.1.
Propter quadrigas Aminadab.
per quas intelligitur potentia regni Iude, eo quod tribus Iuda secundum omnes doctores Hebraicos, et Latinos meruit dignitatem regiam in transitu maris rubri. Nam aliis tribubus formidantibus Moysen sequi per mare divisum, tribus Iuda constanter secuta fuit ipsum, et aliis constantie dedit exemplum. tunc autem Aminadab erat princeps tribus Iude, qui egressus est de Egypto cum Naason filio suo, qui mortuo patre successit ei, in principatu, Nu. 8. Hebr. dicunt, quod hec est vera littera : Anima mea posuit me quadrigas populi principantis, ita quod Aminadab non est hic unum nomen proprium, sed sunt duo nomina significantia populum principantem, et sic est sensus : Anima mea. idest voluntas mea, que sic nominatur frequenter in scriptura, eo quod movet alias anime potentias ad agendum, voluntas vero perversa induxit populum ad idololatrandum, propter quod fuit captivatus, ut dictum est, ideo sequitur : Posuit me quadrigas populi principantis, scilicet. Assyriorum, et Babyloniorum, qui ducebant filios Israel in captivitatem, sicut quadrigas oneratas, {3.1870} imponentes eis onera gravia in itinere ad portandum.
marg.|
.2.
Revertere.
Hic consequenter tangitur status populi a reditu captivitatis Babylonice usque ad Christum, breviter tamen, et succincte, et secundum hoc dicitur : Revertere. scilicet de captivitate.
marg.|
.3.
Sunamitis revertere.
sic nominatur hic sponsa a civitate nomine Suna, in qua pluries hospitatus fuit Eliseus, ut habetur 4. Re. 4. in Hebreo sic habetur. Revertere, revertere Sunamitis. et si trahatur ad proprietatem Latinam dicitur Sulamitis, id est integra, vel perfecta, quasi dicat Revertere ad statum pristinum perfectionis tue, vel melius ad statum integrum fidei tue, quia post reditum captivitatis Babylonice semper fuit populus Israel in subiectione, primo Persarum. secundo Grecorum. tertio Romanorum, stetit tamen fideliter in cultu unius dei veri usque ad Christum. Et dicitur hic quater revertere, quia primo aliqui redierunt de Babylone cum Zorobabel duce. secundo aliqui cum Esdra sacerdote. 1Esr. 7. tertio aliqui cum Nehemia. quarto tempore Iude Machabei, qui propter persecutionem Antiochi fugerat ad loca deserta, et postea rediit ad civitates, et loca sua habita victoria de ducibus Antiochi, ut habetur. 1. Machab.
marg.|
.4.
Ut intueamur te.
colentem deum in terra Iuda. Verumtamen quiatemporibus illis populus Israel molestatus fuit ab aliis populis, propter quod oportebat eum frequenter pugnare. propter quod subditur.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ct. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=30&chapitre=30_6)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ct. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=30&chapitre=30_6)
Notes :