Capitulum 7
Numérotation du verset
Ct. 7,1
Quid videbis in Sunamite1 nisi choros castrorum ?
1 Sunamite] Sulamiten
Weber
Quam pulchri sunt gressus tui
in calciamentis
filia
principis,
iunctura2 feminum tuorum
2 iunctura
Rusch Weber
] iuncture
CM22H CM22S
sicut monilia
que fabricata sunt manu artificis.
Numérotation du verset
Ct. 7,2
Umbilicus tuus
crater
tornatilis
numquam indigens poculis,
venter tuus
sicut acervus
tritici,
vallatus liliis.
Numérotation du verset
Ct. 7,3
Duo ubera tua
sicut duo hinnuli gemelli capree.
Numérotation du verset
Ct. 7,4
Collum tuum sicut turris
eburnea,
oculi tui
sicut piscine in Esebon
que sunt in porta filie multitudinis,
nasus tuus
sicut turris Libani
que respicit contra Damascum.
Numérotation du verset
Ct. 7,5
Caput tuum
ut Carmelus
et come capitis tui
sicut purpura regis iuncta3 canalibus.
3 iuncta marg.| Ω ΩJ
Rusch CM22
] vincta
Clementina Weber
(plerique codd.)
Numérotation du verset
Ct. 7,6
Quam pulchra es
et quam decora
carissima
in deliciis.
Numérotation du verset
Ct. 7,7
Statura tua assimilata est palme
et ubera tua botris.
Numérotation du verset
Ct. 7,8
Dixi :
ascendam in palmam
et4 apprehendam
4 et
Rusch CM22
]
om. Weber
fructus eius
et erunt
ubera tua
sicut botri vinee
et odor oris tui5
5 odor oris tui ΩS
Ω
M etc.
Rusch Weber
] odores
CM22B,
odores tui Ω
M
CM22H CM22T
sicut odor6 malorum,
6 odor
CM22
P
Rusch
]
om. Weber CM22
Numérotation du verset
Ct. 7,9
guttur tuum
sicut vinum optimum dignum dilecto meo
ad potandum labiisque
et dentibus illius ad7 ruminandum.
7 ad
CM22
N
CM22
P
CM22
T
Rusch
]
om. Weber CM22
Numérotation du verset
Ct. 7,10
Ego dilecto meo
et ad me conversio eius.
Numérotation du verset
Ct. 7,11
Veni dilecte mi,
egrediamur in agrum,
commoremur
in villis.
Numérotation du verset
Ct. 7,12
Mane surgamus
ad vineam8.
8 vineam
CM22N Rusch
] vineas
Weber
Videamus si floruit
vinea,
si flores fructus parturiunt,
si floruerunt mala punica.
Ibi dabo tibi ubera mea.
Numérotation du verset
Ct. 7,13
Mandragore
dederunt odorem suum9
9 suum]
om. Weber
in portis nostris.
Omnia poma
nova
et vetera,
dilecte mi, servavi tibi.
Capitulum 7
Numérotation du verset
Ct. 7,ad litteram
marg.|
{3.1869} .1.
Quid videbis in Sunamite.
vel Sulamite. secundum litteram Hebr. .2.
Nisi choros.
id est societates ad pugnam paratorum, quia tempore Nehemie in reparatione civitatis una manu faciebant opus, et altera tenebant gladium, et media pars populi erat armata ad melius resistendum adversariis, Nehem. 4. et postea Machabeorum tempore populus Israel fuit in bellis quasi continue ut patet ex decursu. 1. et 2. Macha. .3.
Quam pulchri.
Postquam descriptus est amor sponsi, et sponse pro statu veteris testamenti, hic consequenter idem describitur pro statu novi, et dividitur in tres partes, quia primo ponitur huius status inchoatio. secundo inchoati dilatatio, ibi. Veni dilecte mi. tertio dilatati tranquillatio. se. c. Circa primum{3.1870} describitur sponsa primo generaliter. secundo quantum ad perfectos specialiter, ibi. Dixi ascendam. Circa primum describitur sponsa sub parabola mulieris gratiose, aliter tamen, quam supr. 4.c. quia ibi describit sponse pulchritudinem a superioribus incipiendo, et ad inferiora descendendo, hic autem econverso incipiendo ab inferioribus ad superiora tendendo, quia pro tempore veteris testamenti sponsa quasi a Deo procedit, et egreditur, pro tempore vero novi de terrenis ad celestia in deum reducitur. Igitur primo parabola pulchre mulieris ponetur, secundo exponetur. Quantum ad primum sic dicitur.
marg.|
Quam pulchri sunt. idest valde pulchri. .4.
Gressus tui in calceamentis.
Ad gratiositatem enim mulieris multum facit, quod mature, et honeste incedat, et calceatis pedibus, quia inhonestum est, quod nuda pedibus appareat.
Numérotation du verset
Ct. 7,ad litteram
marg.|
{3.1871} .1.
Iuncture feminum tuorum sicut monilia, que fabricata sunt manu.
Per hoc designatur, quod crura sunt in iuncturis suis debite collocata, ad excludendam omnimodam claudicationem.
marg.|
.2.
Umbilicus tuus sicut crater tornatilis.
id est rotundus et bene formatus, et accipitur hic umbilicus pro superficie ventris in cuius medio est umbilicus. In hebreo habetur. Umbilicus tuus baccinus clarus, in quo designatur pulchra dispositio ventris exterius.
marg.|
.3.
Venter tuus sicut acervus tritici.
id est, interius fecundus in prole.
marg.|
.4.
Vallatus liliis.
id est, decoratus maritali castitate.
marg.|
.5.
Duo ubera tua sicut duo hinnuli.
id est equaliter tumentia et abundantia lacte pro prole nutrienda.
marg.|
.6.
Collum tuum sicut turris eburnea.
id est rectum ad modum turris, et album ad modum eboris.
marg.|
.7.
Oculi tui sicut piscine in Esebon.
secundum Hebreos Esebon non est {3.1872} hic nomen civitatis ultra Iordanem, de qua dicitur Ierem. 48.a. Ignis egressus est de Esebon, sed est nomen commune significans computationem. Et sic est littera : Oculi tui sicut piscine in Esebon. id est magne reputationis.
marg.|
.8.
Que sunt in porta.
id est, prope portam.
marg.|
.9.
Filie multitudinis.
id est in Ierusalem, que dicitur multitudinis filia, eo quod erat plena populo. Thre. 1.a. Erant enim due piscine aquarum in Ierusalem civitatem multum decorantes, sicut oculi pulchri et mundi decorant mulierem. Comparantur autem oculi piscinis aquarum, eo quod sunt aquei a dominio propter quod si ledantur, in lachrymis resolvuntur.
marg.|
.10.
Nasus tuus sicut turris Libani, que respicit.
id est, rectus et bene sedens in facie, sicut turris Libani, que erat recta et bene sita in extremitate terre promissionis.
marg.|
.11.
Contra Damascum.
que erat civitas Syrorum, qui frequenter fuerant adversarii Iudeorum.
Numérotation du verset
Ct. 7,ad litteram
marg.|
{3.1873} .1.
Caput tuum ut Carmelus.
supereminens corpori, et bene sedens sicut mons Carmelus in terra promissionis, qui est frugifer et gratiosus, Is. 35.a. Gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron.
marg.|
.2.
Et come capitis tui, sicut purpura,
etc. iuncta canalibus, id est, posita in canalibus ad lavandum post tincturam, ut color sit magis vividus, per hoc designatur pulchritudo capillorum sponse in colore, sicut purpura que tingitur pro paramentis regiis, fit coloris excellentis, ideo subditur. Quam pulchra es.
marg.|
.3.
Statura tua assimilata est palme.
id est, recta est et alta.
marg.|
.4.
Et ubera tua botris.
propter ubertatem lactis. Omnia predicta faciunt ad gratiositatem sponse corporalis. Per dictam parabolam intelligitur ad litteram decor sponse spiritualis pro tempore novi testam. de qua dicitur. Quam pulchri sunt gressus tui, per evangelica consilia gradiendo. In calceamentis. Calceamenta que fiunt de pellibus animalium mortuorum sunt memoria mortis Christi et martyrum, que muniunt pedes sponse ad firmiter incedendum per consilia evangelii. Filia principis, id est ecclesia, que dicitur filia et sponsa Christi, qui est princeps regum terre, Apo. 1.b. Iuncture feminum tuorum. id est coniunctio Iudeorum et Gentilium in una Christi ecclesia. Et hec iunctura fabricata est manu artificis, id est Christi, qui fecit utraque unum, Eph. 2.c. Umbilicus tuus, etc. per umbilicum sub quo fetus concipitur, et per ventrem in quo ante nativitatem alitur, intelligitur ecclesie fecunditas ad gignendum filios ipsi Christo : et quia non generantur carnaliter, sed spiritualiter. Io. 1.d. Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, etc. Ideo venter ille dicitur. Vallatus liliis, scilicet castitatis. Duo ubera tua, id est duo testamenta, ex quibus sugitur lac : quo nutriuntur et augmentantur filii in Christo generati. 1. Pet. 2.a. Quasi modo geniti infantes rationabiles, sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem. Collum tuum, id est fides formata caritate, que coniungit corpus sponse capiti suo Christo. Eph. 1.d. Ipsum dedit caput super omnem ecclesiam. Huius autem capitis nasus est iudicium discretionis, quo in presenti discernit fideles ab infidelibus, sicut nasus discernit inter odores fetidos et suaves. Oculi vero sunt Christi virtus cognitiva, {3.1874} quibus respicit fideles suos eos approbando. Io. 10.c. Ego cognosco oves meas, qui dicuntur fideles. Sicut piscine, quia pleni sunt aquis misericordie. Caput tuum, id est huius capitis summitas, que est Christi divinitas, ex quo capite fluit sensus et motus vite spiritualis : primo in humanitatem Christi, et consequenter ad omnia membra ecclesie, ideo subditur. Sicut Carmelus, qui est mons fructibus plenus. Come huius capitis sunt apostoli, qui primo adheserunt Christo capiti, qui dicuntur. Sicut purpura regis, quia pro amore regis Christi fuerunt suo sanguine rubricati per palmam martyrii. Ex predictis concluditur. Quam pulchra es, interius per fidem. Et quam decora, exterius per honestatem. Charissima. id est pretio maximo redempta, scilicet sanguine Christi pretioso. Illud enim carissimum dicitur, quod maximo pretio emitur. In deliciis quia passio Christi aperuit portam deliciarum paradisi sponse sue. Statura tua assimilata est palme, in rectitudine iustitie, et altitudine contemplationis devote. Et ubera tua botris, propter abundantiam lactis ad nutritionem filiorum Christi et ecclesie.
marg.|
.5.
Dixi : Ascendam.
Hic consequenter describitur pulchritudo sponse quantum ad perfectos specialiter, de quibus dicit sponsus. Dixi : Ascendam. id est ascendere faciam perfectos in ecclesia.
marg.|
.6.
In palmam.
id est in contemplationis altitudinem. .7.
Et apprehendam.
id est apprehendere faciam, sicut frequenter expositum est in simili. .8.
Fructus eius.
id est dulcedinem, que sentitur in contemplationis altitudine, sicut palma fructus suos facit in summitate. .9.
Et erunt ubera tua sicut botri vinee.
ex abundantia lactis sacre doctrine. Contemplativi enim in contemplatione hauriunt, que postea per doctrinam effundunt, sicut patet de Paulo post eius raptum, et de multis aliis doctoribus.
marg.|
.10.
Et odor oris tui.
id est fama doctrine. unde Paulus apostolus. 2. Cor. 2.d. Per nos odorem sue notitie manifestat in omni loco, quia Christi bonus odor sumus, etc. Et ad idem pertinet quod subditur.
marg.|
.11.
Guttur tuum.
in quo formantur predicationis verba.
marg.|
.12.
Sicut vinum optimum.
inebrians amore divino mentes fidelium, et hoc est vinum germinans virgines, Zacharie 9. cap. Et quia hoc est valde placitum Deo, ideo sequitur. Dignum dilecto meo. et ideo concludit sponsa.
Numérotation du verset
Ct. 7,ad litteram
marg.|
{3.1875} .1.
Ego dilecto meo.
per amorem inhereo.
marg.|
.2.
Et ad me conversio eius.
consolando me in tribulationibus.
marg.|
.3.
Veni dilecte.
Hic consequenter describitur fidei Christi dilatatio, que primo fuit in Ierusalem, et inde derivata est ad alias partes orbis, sicut predictum fuit, Is. secundo a. De Sion exibit lex, et verbum domini de Ierusalem, propter quod etiam dixit Christus apostolis, Act primo a. Eritis mihi testes in Ierusalem, et in omni Iudea, atque Samaria, et usque ad ultimum terre : et hoc est quod petit sponsa hic. Veni dilecte mi, etc. egrediamur in agrum per diffusionem fidei in orbe terrarum.
marg.|
.4.
Commoremur in villis,
etc. edificando ecclesias in civitatibus et villis.
marg.|
.5.
Mane surgamus ad vineam.
id est, ad convertendum Gentilitatem, ex qua pro maiori parte est ecclesia Christi, que dicitur eius vinea. sicut tempore veteris testam. synagoga dicebatur Dei vinea, Is. quinto b. Vinea domini exercituum domus Israel est, et dicitur.
marg.|
Mane surgamus ad vineam.
quia in primitiva ecclesia Iudeis excecatis per infidelitatem, Gentilitas est illuminata per fidem, Romano. undecimo c. Cecitas ex parte contigit in Israel, {3.1876} donec plenitudo gentium intraret, etc.
marg.|
.6.
Videamus si floruerit vinea.
Hic accipitur si, pro quia, quia Gentilitas floruit, verbum Dei gaudenter accipiendo, Act. decimotertio. Audientes autem gentes gavise sunt, et glorificabant verbum domini.
marg.|
.7.
Si flores fructus parturiunt.
si pro quia : quia gentes non solum verbum audierunt, sed etiam bonorum operum fructus fecerunt.
marg.|
.8.
Si floruerunt mala punica.
Per mala punica granis rubicundis plena, intelligitur plenitudo martyrum in primitiva ecclesia.
marg.|
.9.
Ibi dabo tibi ubera mea.
id est doctrinam utriusque testamenti ad tuam gloriam ordinabo.
marg.|
.10.
Mandragore.
poma sunt pulchra, et odorifera, et valde rara : et per hoc intelliguntur excellentes viri in ecclesia Christi odorem fame per sanctam vitam, et sanam doctrinam dantes in ecclesia, ideo subditur.
marg.|
.11.
Omnia poma nova et vetera.
id est, veteris ac novi testam. testimonia.
marg.|
.12.
Dilecte mi, servavi tibi.
ad honorem tuum ordinavi, propter quod dicit salvator, Mt. 13. Omnis scriba doctus in regno celorum similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ct. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=30&chapitre=30_7)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ct. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=30&chapitre=30_7)
Notes :