Glossa ordinaria

Capitulum 10

Numérotation du verset Dn. 10,1 

Anno tertio regni Cyri regis Persarum
verbum revelatum est Danieli cognomento Balthasar et verbum verum1 et fortitudo magna,
1 verum Verbum] inv. Weber
intellexitque sermonem. Intelligentia enim est2 opus in visione.
2 enim est] inv. Weber
Numérotation du verset Dn. 10,2 

In diebus illis ego Daniel lugebam
trium
hebdomadarum diebus,
Numérotation du verset Dn. 10,3 

panem
desiderabilem
non comedi,
et caro
et vinum
non introierunt in os meum. Sed neque unguento unctus sum,
donec complerentur
trium hebdomadarum dies.
Numérotation du verset Dn. 10,4 

Die autem vicesima et quarta mensis primi eram iuxta fluvium magnum
qui est Tigris,
Numérotation du verset Dn. 10,5 

et levavi
oculos
meos et
vidi. Et ecce vir
unus vestitus lineis,
et renes eius
accincti auro obrizo,
Numérotation du verset Dn. 10,6 

et corpus eius
quasi chrysolitus
et facies eius velut species fulgoris, et oculi eius ut lampas ardensa, et brachia eius et que deorsum usque ad pedes quasi species aeris candentis, et vox sermonum eius ut vox multitudinis.
0 Cf. Apc. 1, 14.
Numérotation du verset Dn. 10,7 

Vidi autem ego Daniel solus visionem,
porro viri qui erant mecum non viderunt
sed terror nimius irruit super eos
et fugerunt in absconditum.
Numérotation du verset Dn. 10,8 

Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc, et non remansit in me fortitudo,
sed et species mea immutata est in me, et emarcui nec habui quicquam virium.
Numérotation du verset Dn. 10,9 

Et audivi vocem sermonum eius, et audiens iacebam consternatus
super faciem meam, et vultus3 meus herebat terre.
3 vultus] vultusque Weber
Numérotation du verset Dn. 10,10 

Et ecce manus tetigit me
et erexit me super genua mea et super articulos manuum mearum.
Numérotation du verset Dn. 10,11 

Et dixit ad me: Daniel vir desideriorum
intellige verba que ego loquar4 ad te, et sta in gradu tuo.
4 loquar] loquor Weber
Nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens,
Numérotation du verset Dn. 10,12 

et ait ad me: Noli metuere Daniel, quia ex die primo
quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua,
et ego veni propter sermones tuos.
Numérotation du verset Dn. 10,13 

Princeps
autem regni Persarum
restitit mihi viginti et uno diebus, et ecce Michael,
unus de principibus primis,
venit in adiutorium meum,
et ego remansi ibi iuxta regem Persarum.
Numérotation du verset Dn. 10,14 

Veni autem ut docerem te que ventura sunt
populo tuo in novissimis diebus,
quoniam adhuc visio in dies.
Numérotation du verset Dn. 10,15 

Cumque loqueretur mihi huiuscemodi verbis, deieci vultum meum ad terram et tacui.
Numérotation du verset Dn. 10,16 

Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea, et
aperiens os meum locutus sum et dixi ad eum qui stabat contra me: Domine mi in visione tua dissolute sunt compages mee, et nihil in me remansit virium.
Numérotation du verset Dn. 10,20 

Ait: numquid scis quare venerim ad te ?
Et nunc revertar ut
prelier adversum principem
Persarum. Cum enim egrederer apparuit princeps Grecorum veniens.
Numérotation du verset Dn. 10,17 

Et quomodo poterit servus Domini mei loqui cum Domino meo ? Nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur.
Numérotation du verset Dn. 10,18 

Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis et confortavit me
Numérotation du verset Dn. 10,19 

et dixit: Noli timere, vir desideriorum, pax tibi, confortare et esto robustus. Cumque loqueretur mecum invalui5
5 invalui] convalui Weber
et dixi: Loquere mi Domine quia confortasti me6.
6 me] + et Weber
Numérotation du verset Dn. 10,21 

Verumtamen annuntiabo tibi
quod expressum est in scriptura veritatis
et nemo est adiutor meus
in omnibus his, nisi Michael princeps vester.

Capitulum 10

Numérotation du verset Dn. 10,1 
Anno tertio regni Cyri regis Persarum
marg.| ANNO  TERTIO. In fine prime visionis legimus quia fuit Daniel usque {t. 3: Erfurt, f. 244ra ; facsim., p. 343a} ad annum primum Cyri regis, quod sic accipiendum est quod fuerit apud Chaldeos in pristina dignitate usque ad annum primum Cyri regis, et post in Medos translatus, ubi anno primo Cyri regis septuaginta hebdomadarum sacramenta cognovit. Nunc tertio anno regis Cyri hec vidisse narratur.a
a Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 3, c. 10, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
verbum revelatum est Danieli cognomento Balthasar et verbum verum1 et fortitudo magna,
1 verum Verbum] inv. Weber
interl.| Dei qui hoc facturus est et prophete qui intellecturus
intellexitque {t. 3: Erfurt, f. 244ra ; facsim., p. 343a} sermonem. Intelligentia enim est2 opus in visione.
2 enim est] inv. Weber
interl.| Nos quoque litteras frustra videmus aut legimus nisi intelligamus
Numérotation du verset Dn. 10,2 
In diebus illis ego Daniel lugebam
interl.| «Convertimini ad me in toto corde vestro in ieiunio et fletu et planctu»b.
b Ioel. 2, 12.
marg.| IN  DIEBUS  ILLIS. Anagoge. Qui in luctu est et sponsi luget absentiam non comedit panem desiderabilem «qui de celo descendit»c, neque solidum cibum capit qui per carnem intelligitur, nec vinum bibit quod «letificat cor hominis»d, nec"exhilarat faciem in oleo"e. Hoc autem ieiunium impetrabiles facit lacrimas sponse, si"quando fuerit sponsus ablatus ab ea"f nec Daniel quoque aliter audet Dominum deprecari.g
c Io. 6, 59.
d Ps. 103, 15.
e Ps. 103, 15.
f Cf. Mt. 9, 15.
g Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 3, c. 10, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
trium
interl.| pro mysterio Trinitatis
hebdomadarum diebus,
interl.| ne transitoria et fortuita videatur deprecatio
Numérotation du verset Dn. 10,3 
panem
interl.| celestem
desiderabilem
interl.| quasi a cibis delicatoribus abstinui, quod nobis multo magis faciendum tempore ieiunii, qui enim illicitis utuntur abstinere debent etiam licitis.
non comedi,
interl.| perfecte
et caro
interl.| corpus Christi
et vinum
interl.| sanguis
non introierunt in os meum. Sed neque unguento unctus sum,
interl.| more Persarum et Medorum qui usque hodie pro balneis utuntur unguentis
donec complerentur
interl.| finis non pugna coronat
trium hebdomadarum dies.
interl.| pro mysterio Trintitatis
Numérotation du verset Dn. 10,4 
Die autem vicesima et quarta mensis primi eram iuxta fluvium magnum
marg.| IUXTA  FLUVIUM. Ezechielh iuxta fluvium Chobar vidit visionem Ioanni Baptiste super fluenta Iordanis aperti sunt celii. Taceant ergo deliramenta eorum qui umbras et imagines in veritate querentes ipsam conantur evertere ut flumina et arbores et paradisum allegorie legibus mentiantur.
h Cf. Ez. 1, 1.
i Cf. Mt. 3, 13-16 ; Mc. 1, 9-10 ; Lc. 3, 21.
qui est Tigris,
marg.| Tigris fluvius a tigride velocissima bestia, nimia sui velocitate nomen acquisivit.
Numérotation du verset Dn. 10,5 
et levavi
interl.| elevatione opus est oculorum, ut mystica videamus
oculos
interl.| mentis
meos et
interl.| sic
vidi. Et ecce vir
interl.| Symmachus: Quasi vir . Non enim vir erat sed viri habebat similitudinem.
interl.| angelus ipsius, qui et totius populi captivati Michael enim populo qui in Iudea remanserat preerat.
unus vestitus lineis,
marg.| VESTITUS  LINEIS. Theodotio:   baltheis , Septuaginta:   bissinum , Aquila:   caip , id est precipua.
et renes eius
marg.| ET  RENES  EIUS. In expositione Hieronymi super Ezechielem hec plene exposita inveniesj.
j Cf. Hieronymus, In Ez., lib. 3, c. 9, loc. cit., CCSL 75, p. 110.639-111.658.
accincti auro obrizo,
interl.| alii: ophat. Aquila:   colore ophat
Numérotation du verset Dn. 10,6 
et corpus eius
interl.| erat
quasi chrysolitus
interl.| alii: tarsim, quia lapis ille marini coloris est
et facies eius velut species fulgoris, et oculi eius ut lampas ardens3, et brachia eius et que deorsum usque ad pedes quasi species aeris candentis, et vox sermonum eius ut vox multitudinis.
3 Cf. Apc. 1, 14.
Numérotation du verset Dn. 10,7 
Vidi autem ego Daniel solus visionem,
marg.| VIDI  AUTEM  EGO. Simile Paulusk in Actibus Apostolorum passus est ut ceteris non videntibus visionem solus aspiceret, alii sonum audierunt, sed vim vocis non intellexerunt.
k Cf. Act. 9, 7.
porro viri qui erant mecum non viderunt
interl.| "Animalis homo non percipit ea que sunt spiritus Dei"l.
l 1Cor. 2, 14.
sed terror nimius irruit super eos
interl.| bestia si tetigerit montem lapidabitur
et fugerunt in absconditum.
interl.| «Qui male agit odit lucem»m.
m Io. 3, 20.
interl.| «Audivi Domine in paradiso vocem tuam et et abscondi me»n.
n Gn. 3, 10.
Numérotation du verset Dn. 10,8 
Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc, et non remansit in me fortitudo,
interl.| visa fortitudine Dei
sed et species mea immutata est in me, et emarcui nec habui quicquam virium.
interl.| Simile ait Moyseso: «Et exterritus sum et tremebundus», et Abrahamp: «Loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis».
o Hbr. 12, 21 ; cf. Dt. 12, 21.
p Gn. 18, 27.
Numérotation du verset Dn. 10,9 
Et audivi vocem sermonum eius, et audiens iacebam consternatus
interl.| vel: contristatus
interl.| mente
super faciem meam, et vultus4 meus herebat terre.
4 vultus] vultusque Weber
interl.| sciens quia"cinis est et in cinerem revertetur"q.
q Cf. Gn. 3, 19.
Numérotation du verset Dn. 10,10 
Et ecce manus tetigit me
interl.| In figura hominis videtur angelus et humanam manum mittit ad prophetam ut generis sui corpus aspiciens non paveat. Similis enim similem querit.
et erexit me super genua mea et super articulos manuum mearum.
Numérotation du verset Dn. 10,11 
Et dixit ad {t. 3: Erfurt, f. 244rb ; facsim., p. 343b} me: Daniel vir desideriorum
marg.| DESIDERIORUM. Symmachus:   Desiderabilis , quia omnis sanctus habens in se anime pulchritudinem amatur a Deo.r
r Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 3, c. 10, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
intellige verba que ego loquar5 ad te, et sta in gradu tuo.
5 loquar] loquor Weber
interl.| quia precum instantia et afflictione corporis, et ieiuniorum duritia cupit scire ventura et Dei secreta.
Nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens,
Numérotation du verset Dn. 10,12 
et ait ad me: Noli metuere Daniel, quia ex die primo
interl.| Vicesima quarta die mensis primi, id est nisan, expletis tribus hebdomadibus viginti et uno, scilicet diebus, cernit hanc visionem et audit ab angelo, quia ex quo orare cepit et se affligere in conspectu Domini, exaudita sunt verba eius.
marg.| QUIA  EX  DIE  PRIMO. Statim est auditus sed non statim missus est angelus datur in mora occasio amplius deprecandi et desiderandi ut amplius posset mereri.
marg.| Quod autem ait: Ego ingressus {t. 3: Erfurt, f. 244rb ; facsim., p. 343b}   sum ad verba tua hoc significat: Postquam cepisti lacrimis, et ieiunio et orationibus invocare misericordiam, ego occasionem accepi, ut pro te oraturus ingrederer in conspectu Dei.
quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua,
interl.| ut captivus populus sub Dario relaxetur
et ego veni propter sermones tuos.
interl.| qui orationes tuas Deo offerebam
marg.| EGO  VENI. GREGORIUS. Quasi diceret: Precum tuarum merita exigunt ut israeliticus populus a iugo servitutis sue exuatur sed adhuc quidem in eodem iugo populus Persarum plenius, cui a Dario primo licentia data est redeundi Domino purgetur. Unde de ereptione illius princeps Persarum iure mihi contradicit quamvis preces tue eorumque lacrime qui in Iudea sunt relicti adiuvent. Unde:   Et ecce Michael unus .s
s Cf. Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 17, cap. 12.42-48, CCSL 143A, p. 862: « Ac si aperte dicat: precum quidem tuarum merita exigunt ut israeliticus populus a iugo suae captiuitatis exuatur; sed est adhuc quod in eodem populo persarum dominio purgari debeat; unde ereptioni illius persarum princeps mihi iure contradicat, quamuis preces tuas eorum quoque lacrimae qui in iudaea relicti sunt adiuuent ».
Numérotation du verset Dn. 10,13 
Princeps
interl.| angelus
autem regni Persarum
marg.| PRINCEPS  AUTEM  REGNI. HIERONYMUS. Videtur mihi hic angelus esse cui Persis credita est iuxta illud t:"Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, statuit terminos gentium iuxta numerum angelorum Dei". Isti sunt principes de quibus Paulusu: «Sapientiam loquimur inter perfectos quam nemo principum huius seculi cognovit. Si enim cognovissent numquam Dominum glorie crucifixissent».v
t Cf. Dt. 32, 8.
u 1Cor. 2, 8.
v Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 3, c. 10, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
restitit mihi viginti et uno diebus, et ecce Michael,
interl.| qui preest Iudeis
marg.| RESTITIT  MIHI. Faciens pro commissa sibi provincia ne captivorum populus Dei mitteretur, et forsan cum ex quo orare cepit propheta exauditus sit non statim ei missus est angelus, qui Dei indulgentiam nuntiaret, quia viginti et uno diebus restitit ei princeps Persarum enumerans peccata Iudeorum, quibus iuste captivi tenerentur, nec dimitterentur.w
w Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 3, c. 10, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
marg.| GREGORIUS. Angelicos spiritus recte Dei milites dicimus dum certare eos contra potestates aeris non ignoramus, que tamen certamina non labore sed imperio peragunt, quia quicquid agendo contra immundos spiritus appetunt ex adiutorio cuncti potentis possunt.x
x Cf. Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 17, cap. 13 § 18.16-20, CCSL 143A, p. 863: « Angelicos uero spiritus recte dei milites dicimus, quia decertare eos contra potestates aereas non ignoramus. Quae tamen certamina non labore, sed imperio peragunt; quia quicquid agendo contra immundos spiritus appetunt, ex adiutorio cuncta regentis possunt ».
unus de principibus primis,
interl.| angelis
venit in adiutorium meum,
interl.| resistente principe Persarum precibus tuis et mee legationi qui orationes tuas Deo offerebam
et ego remansi ibi iuxta regem Persarum.
interl.| angelum
interl.| iuxta Michaelem qui contra Persarum principem loquebatur
Numérotation du verset Dn. 10,14 
Veni autem ut docerem te que ventura sunt
interl.| quod precabaris
populo tuo in novissimis diebus,
interl.| non in vicino, sed in consummatione seculi
quoniam adhuc visio in dies.
interl.| protelabitur
Numérotation du verset Dn. 10,15 
Cumque loqueretur mihi huiuscemodi verbis, deieci vultum meum ad terram et tacui.
Numérotation du verset Dn. 10,16 
Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea, et
interl.| ideo
aperiens os meum locutus sum et dixi ad eum qui stabat contra me: Domine mi in visione tua dissolute sunt compages mee, et nihil in me remansit virium.
marg.| DOMINE  MI. Alii:   Domine in visione tua conversa sunt interiora mea in me . Undey: «Benedic anima mea Domino et omnia que intra me sunt nomini sancto eius». Prius enim quam Dei visionem mereamur, interiora nostra foris sunt {t. 3: Erfurt, f. 244va ; facsim., p. 344a} et aspiciunt, post autem convertuntur et tuti in illis sumus. Unde alibiz: «Omnis gloria eius filie regis ab intus».aa
y Ps. 102, 1.
z Ps. 44, 14.
aa Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 3, c. 10, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
Numérotation du verset Dn. 10,20 
Ait: numquid scis quare venerim {t. 3: Erfurt, f. 244va ; facsim., p. 344a} ad te ?
interl.| Quasi: Ideo veni ut docerem te exauditas esse preces tuas.
Et nunc revertar ut
interl.| in conspectu Dei
prelier adversum principem
interl.| angelum
interl.| qui non vult a captivitate relaxari populum tuum
Persarum. Cum enim egrederer apparuit princeps Grecorum veniens.
marg.| CUM  ENIM  EGREDERER. Revolvende sunt veteres historie et considerandum, ne forte tempus illud significetur, quando Perse a Grecis superati sunt.
marg.| CUM  ENIM  EGREDERER. Ac si dicat: Egrediebar a conspectu Dei ut que ventura sunt populo tuo nuntiarem tibi, licet securus non sim stante ibi Persarum principe et contradicente precibus tuis, et mee legationi, et ecce   princeps Grecorum , id est angelus Macedonum veniebat, et ingressus est in conspectu Dei, ut accusaret principem Persarum atque Medorum, ut in eorum locis regnum Macedonum succederet. Mira Dei sacramenta: Laxato enim de captivitate Iudeorum populo, Persarum regnum atque Medorum - interfecto Dario - subvertit Alexander rex Macedonum, et princeps Grecorum vicit principem Persarum. Hic et regnum Medorum et Persarum, et cum eis Iudeos in regnum suum transferre cupiebat. Vult enim suorum potestatem in terrenis crescere.
marg.| Quia Alexander subversa Grecia, et potestati sue subiecta in Persas arma corripuit, et ideo nihil mirum si princeps Macedonum dicitur princeps Grecorum.ab
ab Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 3, c. 10, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
Numérotation du verset Dn. 10,17 
Et quomodo poterit servus Domini mei loqui cum Domino meo ? Nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur.
Numérotation du verset Dn. 10,18 
Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis et confortavit me
Numérotation du verset Dn. 10,19 
et dixit: Noli timere, vir desideriorum, pax tibi, confortare et esto robustus. Cumque loqueretur mecum invalui6
6 invalui] convalui Weber
interl.| alias: convalui
et dixi: Loquere mi Domine quia confortasti me7.
7 me] + et Weber
interl.| aliter sacramenta Dei audire non poterat. Quasi: Tu fecisti, ut audire et sentire possim que loqueris.
Numérotation du verset Dn. 10,21 
Verumtamen annuntiabo tibi
marg.| VERUMTAMEN  ANNUNTIABO  TIBI. Quasi: Res adhuc in dubio est. Te enim precante Dominum, et me offerente orationes tuas, stat e regione princeps Persarum qui non vult de captivitate relaxari populum tuum, quia tamen princeps Grecorum impugnat principem Persarum, habens Michaelem in adiutorium:   Annuntiabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis .
quod expressum est in scriptura veritatis
interl.| prescientia Dei
et nemo est adiutor meus
interl.| in orationibus pro vobis ad Deum
interl.| qui sum angelus ille, qui offert Deo orationes tuas.
marg.| ET  NEMO  EST  ADIUTOR. GREGORIUS. [a] Que pax in sublimibus esse potest, si inter ipsos quoque angelicos spiritus preliando certamen agitur, qui semper veritatis conspectui assistunt ? Sed quia cuncta angelorum ministeria dispensandi singulis quibusque gentibus sunt prelata, cum subiectorum mores adversus se vicissim prepositorum opem spirituum merentur, ipsi qui presunt spiritus contra se venire referuntur. Is namque angelus qui Danieli loquebatur, captivis israeliticis populis in Perside constitutis prelatus agnoscitur. Michael autem his qui in Iudea remanserant ex eadem plebe prepositus invenitur. Unde ibi ab eodem angelo Danieli dicitur:   Nemo est adiutor meus etc. Et supra:   Ecce Michael unus de principibus primus venit adiutor mihi , quasi: aliis detenius tenebatur sed venire in adiutorium dicitur. [b] Cumque ut adversus principem Persarum prelietur, egreditur, Grecorum sibi princeps apparet, adversum quoque grecos Iudea aliqua commiserat, quorum profecto causa illius ereptioni resistebat. Prophete igitur preces angelus exaudit, sed Persarum princeps resistit, quia etsi iam vita iusti deprecantis ereptionem eiusdem populi exigit, tamen eadem populi vita contradicit. Michael adiuvat sed Grecorum princeps ad prelium venit, quia mereri veniam tam longa oppressorum captivitas poterat sed ereptioni quoque eorum hoc quod in grecos deliquerant obviabat. Sublimes spiritus gentibus principantes nequaquam pro iniuste agentibus decertant, sed eorum facta iuste diiudicantes examinant et uniuscuiusque gentis iustitiam vel culpam superne curie concistoria est sui super se voluntas opificis voluntas summa quam dum semper aspiciunt quod obtinere non valent numquam volunt.ac
ac Cf. Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 17, cap. 12.24-38, CCSL 143A, [a] p. 861: « Quae ergo esse pax in sublimibus potest, si inter ipsos quoque angelicos spiritus proeliandi certamen agitur, qui semper conspectui ueritatis assistunt? Sed quia certa angelorum ministeria dispensandis singulis quibusque gentibus sunt praelata, cum subiectorum mores aduersum se uicissim praepositorum spirituum opem merentur; ipsi qui praesunt spiritus contra se uenire referuntur. Is namque angelus qui danieli loquebatur captiuis israelitici populi in perside constitutis praelatus agnoscitur. Michael autem eorum qui ex eadem plebe in iudaeae terra remanserant praepositus inuenitur. Vnde ab hoc eodem angelo paulo post danieli dicitur: nemo est adiutor meus in omnibus his, nisi michael princeps uester. De quo et hoc quod praemisimus, dicit: et ecce michael unus de principibus primis uenit in adiutorium mihi. Qui dum nequaquam simul esse, sed uenire in adiutorium dicitur, aperte ei populo praelatus agnoscitur, qui captiuus in alia parte tenebatur ». [b]   Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 17, cap. 12.49-71, CCSL 143A, p. 862: « Cum que ut aduersus persarum principem proelietur egreditur, graecorum sibi princeps adueniens apparet. Qua ex re innuitur quod aduersum graecos quoque aliquid iudaea commiserat quorum profecto causa ereptioni illius resistebat. Prophetae igitur preces angelus exaudit, sed persarum princeps resistit; quia etsi iam uita iusti deprecantis ereptionem populi exigit, eiusdem tamen populi adhuc uita contradicit, ut quia necdum plene hi qui in captiuitatem fuerant ducti purgati sunt, iure eis adhuc persae dominentur. Michael adiuuat sed graecorum princeps ad proelium uenit, quia mereri quidem ueniam tam longa oppressorum captiuitas poterat, sed ereptionis eorum beneficio hoc quoque quod in graecos deliquerant obuiabat. Recte ergo dicitur quod contra se angeli ueniunt quia subiectarum sibi gentium uicissim merita contradicunt. Nam sublimes spiritus eisdem gentibus principantes nequaquam pro iniuste agentibus decertant; sed eorum facta iuste iudicantes examinant. Cum que uniuscuiusque gentis uel culpa uel iustitia ad supernae curiae consilium ducitur, eiusdem gentis praepositus uel obtinuisse in certamine, uel non obtinuisse perhibetur. Quorum tamen omnium una uictoria est sui super se opificis uoluntas summa, quam dum semper aspiciunt, quod obtinere non ualent numquam uolunt ».
in omnibus his, nisi Michael princeps vester.
interl.| Cui creditus est populus Iudeorum, et ego et princeps grecorum nunc communi labore pugnamus contra principem Persarum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Dn. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=38&chapitre=38_10)

Notes :