Capitulum 1
Numérotation du verset
Dn. 1,1
Anno tertio regni
Ioachim regis Iude1
1 Iude] Iuda
Weber
venit Nabuchodonosor rex Babylonis in2 Hierusalem et obsedit eam.
2 in]
om. La10 Weber
Numérotation du verset
Dn. 1,2
Et tradidit Dominus in manu eius Ioachim regem Iude
et partem vasorum
domus Dei
et asportavit
ea in terram Sennaar
in domum dei sui
et vasa
tulit3
3 tulit
La10 Rusch
] intulit
Weber
in domum
thesauri dei sui.
Numérotation du verset
Dn. 1,3
Et ait rex Arphaxat4
4 Arphaxat]
scrips.
, Arfaxat
Rusch
, Asfanaz
Weber
preposito eunuchorum suorum ut introduceret de filiis Israel et
de semine regio
et tyrannorum
Numérotation du verset
Dn. 1,4
pueros in quibus nulla esset macula,
decoros forma
et
eruditos omni sapientia, cautos scientia et doctos disciplina,
et qui possent stare in palatio regis
ut doceret eos litteras
et linguam Chaldeorum.
Numérotation du verset
Dn. 1,5
Et constituit eis rex annonam
per singulos dies de cibis suis
et
de vino unde bibebat ipse. Et5 enutriti tribus annis
5 Et
La10 Rusch
] Ut
Weber
postea steterunt in conspectu regis.
Numérotation du verset
Dn. 1,6
Fuerunt ergo inter eos
de filiis Iude6
6 Iude
La10 Rusch
] Iuda
Weber
Daniel
Ananias, Misael et Azarias.
Numérotation du verset
Dn. 1, 7
Et imposuit eis prepositus eunuchorum nomina
Danieli Balthasar7,
7 Balthasar
La10
(textum biblicum ab hinc nondum contuli)
Rusch
] + et
Weber
Ananie
Sydrac8,
8 Sydrac hic et ubique
Rusch
] Sedrac
Weber
(hic et ubique)
Misaeli
Misac
et Azarie
Abdenago.
Numérotation du verset
Dn. 1,8
Proposuit autem Daniel
in corde suo
ne pollueretur
de mensa
regis, neque de vino
potus eius, et
rogavit prepositum9 eunuchorum ne contaminaretur.
9 prepositum]
om. Weber
Numérotation du verset
Dn. 1,9
Dedit autem Deus gratiam Danieli10,
10 g. D.]
inv. Weber
et misericordiam in conspectu principis eunuchorum.
Numérotation du verset
Dn. 1,10
Et
ait princeps eunuchorum ad Danielem11:
11 Danielem] Daniel
Weber
Timeo ego Dominum meum regem qui constituit vobis cibum et potum,
qui si viderit vultus vestros macilentiores pre ceteris adolescentibus
coevis vestris
condemnabitis caput meum regi.
Numérotation du verset
Dn. 1,11
Et dixit Daniel ad Malasar12
12 Malasar] Malassar
Weber
quem constituerat princeps eunuchorum
super Danielem13 Ananiam Misaelem14 et Azariam.
13 Danielem] Daniel
Weber
|
14 Misaelem] Misael
Weber
|
Numérotation du verset
Dn. 1,12
Tempta nos obsecro servos tuos diebus decem,
et dentur nobis legumina ad vescendum et aqua ad bibendum
Numérotation du verset
Dn. 1,13
et
contemplare vultus nostros et vultus puerorum qui vescuntur cibo regio et, sicut videris, sic facies cum servis tuis.
Numérotation du verset
Dn. 1,14
Qui, audito sermone huiuscemodi, temptavit eos diebus decem.
Numérotation du verset
Dn. 1,15
Post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores
et corpulentiores
pre omnibus pueris qui vescebantur cibo regio.
Numérotation du verset
Dn. 1,16
Porro Malasar15 tollebat
15 Malasar] Malassar
Weber
cibaria et vinum potus eorum
dabatque eis legumina.
Numérotation du verset
Dn. 1,17
Pueris autem his dedit Deus scientiam
et disciplinam
in omni libro
et sapientia,
Danieli autem intelligentiam
omnium visionum et somniorum.
Numérotation du verset
Dn. 1,18
Completis itaque diebus
post quos rex dixerat ut introducerentur,
introduxit eos prepositus eunuchorum
in conspectu Nabuchodonosor.
Numérotation du verset
Dn. 1,19
Cumque eis locutus16 fuisset rex
16 e. l.]
inv. Weber
non sunt inventi tales
de universis17
17 tales - de universis]
inv. Weber
ut Daniel Ananias Misael et Azarias.
Et
steterunt in conspectu regis.
Numérotation du verset
Dn. 1,20
Et omne verbum
sapientie
et intellectus
quod sciscitatus est ab eis rex, invenit in eis decuplum super cunctos ariolos
et magos
qui erant in universo regno eius.
Numérotation du verset
Dn. 1,21
Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis.
Capitulum 1
Numérotation du verset
Dn. 1,1
{t. 3: Erfurt, f. 233va ; facsim., p. 322a} Anno tertio regni
interl.|
ex quo cepit tributum reddere, in undecimo captivatus est a Nabuchodonosor
Ioachim regis Iude1
1 Iude] Iuda
Weber
interl.|
filii Iosie cuius tertio decimo anno cepit prophetare Ieremiasa sub quo et Olda mulier prophetavitb.c
a Cf. Ier. 1, 2-3.
b Cf. 4Rg. (2Rg.) 22, 14.
c
¶Fons :
Hieronymus,
In Dn., lib. 1, c. 1, CCSL 75A, p. 776. 3-5.
marg.|
Pater Ioachim per ‘m’, qui et Iechonias dictus est, et patri suo Ioachin successit in regnumd.
d Cf. 4Rg. (2Rg.) 24, 5-6.
marg.|
{t. 3: Erfurt, f. 233va ; facsim., p. 322a}
ANNO
TERTIO
REGNI
IOACHIM etc. Occiso Iosia a pharaone Nechao, populus Ioacath filium eius regem statuit, quem pharao vinctum duxit in Egyptum imposita mulcta terre, et pro eo Eliachim fratrem eius verso nomine Ioachim in regnum promovit, ut Regume et Paralipomenonf testatur historia, huius tertio anno venit Nabuchodonosor et abstulit eum, et in loco eius Sedechiam posuitg, de quo dictum esth:"In Babylonem duceris et non videbis eam". Viduatus enim fuit ab oculis a Nabuchodonosor.
e Cf. 4Rg. (2Rg.) 23, 29-34.
f Cf. 2Par. 35, 20-26.
g Cf. 4Rg. (2Rg.) 24, 17.
h Ez. 12, 13 ut laud.
Hieronymus,
I
n Is., lib. 5, cap. 13, § 1, CCSL 73, p. 161.14-15 =
Hieronymus,
In Ez., lib. 5, cap. 17, CCSL 75, p. 220.1110: «
Et
intrabis
babylonem
et
non uidebis eam
». <Non hab.>
Sabatier
, loc. cit.
venit Nabuchodonosor rex Babylonis in2 Hierusalem et obsedit eam.
2 in]
om. La10 Weber
Numérotation du verset
Dn. 1,2
Et tradidit Dominus in manu eius Ioachim regem Iude
interl.|
cuius voluntate factum est non viribus hostium scilicet Nabuchodonosor et aliorum
et partem vasorum
marg.|
Et partem vasorum.
[a] Non omnia enim revolvas philosophorum libros,
partem vasorum
{t. 3: Erfurt, f. 233vb ; facsim., p. 322b} id est dogmatum veritatis invenies. Sed quia mendacium iungunt veritati, non omnia vasa, sed partem habere memorantur. [b] Multi namque heretici scientes aliquas auctoritates, et eas suis modulis exponentes auferunt a domo Dei
partem vasorum
ut in Boethioi de philosophia qui vestes philosophie rapiebat. Libri enim sanctorum patrum vasa Dei esse dicuntur.j
i Cf.
Boethius
, De consolatione philosophiae, 1, prosa 1, linea 19: « Eandem tamen vestem violentorum quorundam sciderant manus et particulas quas quisque potuit abstulerant ».
j
¶Fons : [a]
Hieronymus,
I
n Dn., lib. 1, c. 1, CCSL 75A, p. 778.30-41: « Simul que animaduertendum secundum ἀναγωγὴν, quod rex babylonis non potuerit uniuersa dei uasa transferre et in idolo quod sibi finxerat collocare, sed partem uasorum templi dei, quae intellegenda sunt dogmata ueritatis; si enim cunctos philosophorum reuoluas libros, necesse est ut in his reperias aliquam partem uasorum dei - ut apud platonem: fabricatorem mundi deum; ut apud zenonem stoicorum principem: inferos et immortales animas, et unum bonum honestatem -, sed quia iungunt mendacium ueritati, et naturae bonum multis perdunt malis, ideo partem uasorum dei et non omnia uasa integra atque perfecta cepisse memorantur ». [b] <Non hab.> HIERONYMUS.
domus Dei
et asportavit
ea in terram Sennaar
interl.|
fetor dentium vel mendacium
interl.|
Duran quidam fluvius esse dicitur iuxta quem gigantes turrim Babel feceruntk.
k Cf. Gn. 11, 1-9.
marg.|
Sennaar
. Ubi campus Duran, ubi turris quam qui ab oriente moverant pedes suos usque ad celum edificare conati sunt unde a confusione linguarum locus Babylon, id est confusio dicitur. C
l
l
¶Fons : Cf.
Hieronymus,
I
n Dn., lib. 1, c. 1, CCSL 75A, p. 777. 25-778.30: « Terra sennaar locus est babylonis in quo fuit campus
dura et
turris quam usque ad caelum hi, qui ab oriente mouerant pedes suos, aedificare conati sunt; unde et a confusione linguarum locus nomen accepit 'babylon', quae in linguam nostram transfertur 'confusio' ».
marg.|
Gigantes enim turrim facere satagebant, montem monti apponentes quam Deus destruxit, unde dicta est Babylon, id est confusio.D
m
m
¶Fons :
Non inveni.
in domum dei sui
interl.|
Mercurii vel alterius dei
et vasa
interl.|
alias3 sententias veras
3 alias]
coniec.
, aias
Rusch
tulit4
4 tulit
La10 Rusch
] intulit
Weber
interl.|
diabolus vel philosophus vel hereticus
in domum
interl.|
mundum conventicula hereticorum
thesauri dei sui.
interl.|
idoli
interl.|
heresis
marg.|
ET
VASA
TULIT etc. Aliquam reverentiam Deo exhibuit cuius vasa in loco religionis sue posuit, et non omnia asportavit.n
n <Non hab.>
Hieronymus,
I
n Dn.
Numérotation du verset
Dn. 1,3
Et ait rex Arphaxat5
5 Arphaxat]
scrips.
, Arfaxat
Rusch
, Asfanaz
Weber
interl.|
Nabuchodonosor
interl.|
HIERONYMUS. Id est equorum domitoro
o Cf.
Hieronymus
, Liber interpretationis hebraicorum nominum, CCSL 72, p. 128.29: « Asfanez equorum domitor ».
preposito eunuchorum suorum ut introduceret de filiis Israel et
interl.|
id est
de semine regio
marg.|
Et de semine
. Hinc arbitrantur hebrei Danielem et socios suos fuisse eunuchos, secundum quod Isaias dicit Ezechiep:"De semine tuo tollent et facient eunuchos in domo regis". Si autem de semine regio fuerunt, constat quia de semine David sed fortasse non coheret quod sequitur:
et tyrannorum pueros in quibus
non est
macula
, quia si essent eunuchizati, nulle eis gentes si nulla in eis macula.q
p Cf. Is. 39, 7.
q
¶Fons : Cf.
Hieronymus,
In Dn., lib. 1, c. 1, CCSL 75A, p. 779.51-57: « Unde et arbitrantur hebraei, danielem et ananiam et misael et azariam fuisse eunuchos, impleta illa prophetia quae ad ezechiam per esaiam prophetam dicitur: et de semine tuo tollent, et facient eunuchos in domo regis. si autem de semine fuerunt regio, nulli dubium quin de
genere fuerint dauid, nisi forte huic sensui illud contrarium sit
quod sequitur. pueros (siue iuuenes) in quibus nulla esset macula: ut doceret eos litteras et linguam chaldaeorum ».
et tyrannorum
Numérotation du verset
Dn. 1,4
pueros in quibus nulla esset macula,
marg.|
IN
QUIBUS etc. Non videntur abscisi qui sine
macula
sunt. Quidam enim eunuchizantur aut vi aut infirmitate, quidam autem se castrant pro celesti curia vel patriar, et hi non abscisi nisi sola voluntate, et hi sunt sine
macula
6.I
s
r Cf. Mt. 19, 12.
s <Non hab.>
Hieronymus,
I
n Dn.
6 sunt. Quidam... sine macula]
om. La10
(
hom.
)
decoros forma
et
eruditos omni sapientia, cautos scientia et doctos disciplina,
interl.|
«Disciplina est ordinata morum correctio».L
t
t
¶Fons : Cf.
Augustinus (pseudo
), Manuale in: De anima et ejus ad sui et ad dei cognitionem et ad veram pietatem institutione libri quatuor, lib. 4, c. 16, PL 177, 165 <cuius fons>
Cyprianus
(
pseudo
), De duodecim abusivis saeculi, 57, ed. Hellemann, 1909, lin. 6-7: « Disciplina vero est morum ordinata correctio et maiorum praecedentium regularum observatio ».
et qui possent stare in palatio regis
ut doceret eos litteras {t. 3: Erfurt, f. 233vb ; facsim., p. 322b}
marg.|
Litteras
, scilicet liberales artes et linguam chaldaicam que quadam proprietate distat ab hebrea licet Abraham Iude venerit.N
u
u <Non hab.>
Hieronymus,
I
n Dn.
et linguam Chaldeorum.
marg.|
Philo arbitratur7 linguam Hebreorum esse chaldeam quia Abraham de Chaldeisv. Sed quomodo pueri linguam quam noverant docerent8 ? Forte, secundum quorumdam opinionem, Abraham Chaldeorum et Hebreorum linguam habuit.P
w
v Cf. Gn. 15, 7.
w
¶Fons : Cf.
Hieronymus,
In Dn., lib. 1, c. 1, CCSL 75A, p. 779. 60-65: « Philo arbitratur linguam hebraeorum ipsam esse chaldaeorum, quia abraham de chaldaeis fuerit; quod si recipimus, quaerendum est quomodo nunc hebraei pueri linguam quam nouerant
doceri iubeantur, nisi forte
iuxta
quorundam opinionem duas abraham
linguas, et hebraeorum et chaldaeorum, scisse dicamus ».
7 Philo arbitratur] Philosophi arbitrantur
La10
; cf.
CCSL75A
(p. 779.60 in apparatu ms. ΩJ:
Sankt-Gall, Stiftsbibl. 189,
p. 326.6
,
saec. 8
): « philosophi arbitratur »
8 docerent] docerentur
La10
marg.|
Et intantum eos caros habuit, quod eundem cibum eundem potum quem sibi eis preparari precipiebat.x
x
<Non hab.>
Hieronymus,
I
n Dn.
Numérotation du verset
Dn. 1,5
Et constituit eis rex annonam
per singulos dies de cibis suis
et
de vino unde bibebat ipse. Et9 enutriti tribus annis
9 Et
La10 Rusch
] Ut
Weber
interl.|
anticipatio, quia iam dicit eos enutritos et dicturus est quomodo nutriti sunt
postea steterunt in conspectu regis.
interl.|
et quia precepit ergo factum est
Numérotation du verset
Dn. 1,6
Fuerunt ergo inter eos
interl.|
pueros
de filiis Iude10
10 Iude
La10 Rusch
] Iuda
Weber
interl.|
fuerunt enim alii multi
Daniel
interl.|
iudicium vel iudicat me Deus
Ananias, Misael et Azarias.
Numérotation du verset
Dn. 1, 7
Et imposuit eis prepositus eunuchorum nomina
marg.|
ET
IMPOSUIT. Quos diabolus captivat, alio nomine vocat, iustum vocat iniustum, castum incestum, et huiusmodi.y
y
<Non hab.>
Hieronymus,
I
n Dn.
marg.|
Sicut pharao Iosephz. Noluit enim in terra captivitatis eos habere vocabula Iudee. Undeaa: «Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena ?» Dominus autem in bonum mutabat antiqua nomina, et ex rebus imponit virtutum vocabula ut Abraham et Sareab, et in evangelio Dominus Simoni Petri nomen imposuit. Simon enim obediens dictus est, sed postea in fide Christi confirmatus est, et ad passiones tolerandas, et filios Zebedei non Boanergos ut quidam putant, sed Boanercercen, id est filios tonitrui appellavit.ac
z Cf. Gn. 41, 45.
aa Ps. 136, 4.
ab Cf. Gn. 17, 5 ; Gn. 17, 15.
ac
¶Fons : Cf.
Hieronymus,
In Dn., lib. 1, c. 1, CCSL 75A, p. 780.70-79: « Non solum praepositus siue magister eunuchorum et ut alii transtulerunt ἀρχιευνοῦχος sanctis immutat nomina, sed et pharao ioseph in aegypto appellauit 'somtophaneg', nolentes
eos in terra captiuitatis uocabula habere iudaea - unde et propheta dicit in psalmo: quomodo cantabimus canticum domini in terra aliena? - porro dominus in
bonam partem nomina mutat antiqua et ex rebus imponit uirtutum uocabula, ut abram appellaret abraham, et
sarai saram; in euangelio quoque quondam simon petri nomen
accepit et filii
zebedaei appellati sunt filii
'tonitrui', quod non, ut plerique putant, 'boanerges'
sed emendatius legitur 'banereem' ».
Danieli Balthasar11,
11 Balthasar
La10
(textum biblicum ab hinc nondum contuli)
Rusch
] + et
Weber
interl.|
HIERONYMUS. Id est capillus capitisad
ad Cf.
Hieronymus
, Liber interpretationis hebraicorum nominum, CCSL 72, p. 129.4: « Baltasar capillus capitus ».
Ananie
interl.|
id est gratia Dominiae
ae Cf.
Hieronymus
, Liber interpretationis hebraicorum nominum, CCSL 72, p. 128.29: « Anania
gratia
dei ».
Sydrac12,
12 Sydrac hic et ubique
Rusch
] Sedrac
Weber
(hic et ubique)
interl.|
decor meusaf
af Cf.
Hieronymus
, Liber interpretationis hebraicorum nominum, CCSL 72, p. 130.20: « Sidrach decorus meus ».
Misaeli
interl.|
populus meusag
ag Cf.
Hieronymus
, Liber interpretationis hebraicorum nominum, CCSL 72, p. 129.16: « Misahel quae salus domini ».
Misac
interl.|
id est qui scit risus vel de gaudioah
ah Cf.
Hieronymus
, Liber interpretationis hebraicorum nominum, CCSL 72, p. 129.16-17: « Misach qui risus vel de gaudio ».
et Azarie
interl.|
auxilium Dominiai
ai <Non hab.>
Hieronymus,
Liber interpretationis hebraicorum nominum.
Abdenago.
interl.|
serviens taceoaj
aj Cf.
Hieronymus
, Liber interpretationis hebraicorum nominum, CCSL 72, p. 128.29-129.30: « Abdenago serviens taceo ».
Numérotation du verset
Dn. 1,8
Proposuit autem Daniel
interl.|
Constitutit eis rex annonam per singulos dies
etc.
proposuit autem Daniel
etc.
marg.|
PROPOSUIT
AUTEM
DANIEL. Qui de mensa regis non vult comedere ne polluatur, si sapientiam atque doctrinam Egyptiorum sciret esse peccatum numquam didicisset, didicit autem non ut sequatur, sed ut iudicet atque convincat. Si enim quis imperitus huius artis adversus mathematicos scribat, aut expers philosophie contra philosophos agat, quis etiam ridendus vel ridendo non rideat ? Hac ergo intentione discunt pueri chaldaicam doctrinam, qua Moyses Egyptiorum sapientiam.ak
ak
¶Fons : Cf.
Hieronymus,
In Dn., lib. 1, c. 1, CCSL 75A, p. 780.84-781.91: « Proposuit autem daniel in corde suo ne pollueretur de mensa regis neque de uino potus eius. qui de mensa regis et de uino potus eius non uult comedere ne polluatur, utique si sapientiam atque doctrinam
babyloniorum
sciret esse peccatum, numquam
acquiesceret discere quod non licebat; discunt
autem non ut sequantur, sed ut
iudicent
atque conuincant - quomodo si
quispiam aduersum
mathematicos
uelit scribere imperitus μαθήματος risui pateat, et aduersum
philosophos disputans si ignoret dogmata philosophorum -. discunt ergo ea mente doctrinam chaldaicam, qua et moyses omnem sapientiam aegyptiorum didicerat ».
in corde suo
interl.|
non dictis, intentio enim prevalet verbis
ne pollueretur
interl.|
contra legem
de mensa
interl.|
cibis
interl.|
quasi idolotito vel crapula
regis, neque de vino
interl.|
ebrietate
potus eius, et
interl.|
ideo
rogavit prepositum13 eunuchorum ne contaminaretur.
13 prepositum]
om. Weber
interl.|
ne cogeret eum contaminari cibis alienigenarum
Numérotation du verset
Dn. 1,9
Dedit autem Deus gratiam Danieli14,
14 g. D.]
inv. Weber
interl.|
danieli
dico sicut et Ioseph qui magis pro alienis peccatis capti, id est captivati sunt, Ioseph pro fratum peccatisal Daniel pro populo Hierusalem.
al Cf. Gn. 37, 18-36.
marg.|
DEDIT
AUTEM
DEUS. Qui pro peccato maiorum ductus est in captivitatem {t. 3: Erfurt, f. 234ra ; facsim., p. 323a} virtutum suarum recipit mercedem, proposuit enim in corde suo ne pollueretur de mensa regis, et viles cibos preposuerat regiis epulis. Ideo gratiam in conspectu principis eunuchorum a Deo promeruit unde datur intelligi, si quando diliguntur sancti ab infidelibus non eorum bonitatis esse sed Dei misericordie.am
am
¶Fons : Cf.
Hieronymus,
In Dn., lib. 1, c. 1, CCSL 75A, p. 781.93-101: « Qui
propter peccata
maiorum ductus est in captiuitatem, propter uirtutum suarum magnitudinem statim mercedem recepit: proposuerat
enim in corde suo ne pollueretur de mensa regis, et epulis regiis praeposuerat uiles cibos; idcirco
gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum accepit, domino largiente. ex quo intellegimus pro necessitate rerum siquando sancti diliguntur ab infidelibus, dei esse misericordiam non bonitatis
hominum peruersorum ».
et misericordiam in conspectu principis eunuchorum.
Numérotation du verset
Dn. 1,10
Et
interl.|
ideo
ait princeps eunuchorum {t. 3: Erfurt, f. 234ra ; facsim., p. 323a} ad Danielem15:
15 Danielem] Daniel
Weber
interl.|
quasi facerem quod precaris, sed
timeo
Timeo ego Dominum meum regem qui constituit vobis cibum et potum,
marg.|
TIMEO
EGO
DOMINUM
MEUM. Similiter quia Pilatus plus Cesarem timuit quam deum penas gehennales meruit, prius manus suas abluit dicensan:"Mundus ego sum a sanguine iusti huius, vos videritis". Et iterumao:"An nescis quia potestatem habeo dimittere te ?"ap
an Cf. Mt. 27, 24.
ao Cf. Io. 19, 10.
ap <Non hab.>
Hieronymus,
I
n Dn.
qui si viderit vultus vestros macilentiores pre ceteris adolescentibus
interl.|
regio vescentibus cibo
coevis vestris
interl.|
quibus debetis sicut etate ita corpore et pulchritudine comparari
marg.|
COEVIS. Ideo
coevis
apposuit. Solent enim iuniores maioribus pulchriores esse.aq
aq <Non hab.>
Hieronymus,
I
n Dn.
condemnabitis caput meum regi.
interl.|
reum capitis me facietis
Numérotation du verset
Dn. 1,11
Et dixit Daniel ad Malasar16
16 Malasar] Malassar
Weber
interl.|
quia eunuchorum princeps non acquievit non tamen diffidit, alium precibus invadit, pulsat ut aperiatur eiar.
ar Cf. Lc. 11, 9.
quem constituerat princeps eunuchorum
interl.|
ex hoc potest facere quod petitur
super Danielem17 Ananiam Misaelem18 et Azariam.
17 Danielem] Daniel
Weber
18 Misaelem] Misael
Weber
interl.|
ideo poterat facere quod petebatur
Numérotation du verset
Dn. 1,12
Tempta nos obsecro servos tuos diebus decem,
interl.|
caute ambit, benevolentiam querit
marg.|
TEMPTA
NOS. Admirabilis fidei magnitudo, non solum sibi corpulentiam viliori esu ut per legumina promittit, sed et tempus statuit non temeritate sed fidei magnitudine qua regias dapes contempsit.as
as <Non hab.>
Hieronymus,
I
n Dn.
marg.|
Conveniens probationi spatium nec breve nimis, nec nimis longum quod cito possit impetrare.at
at <Non hab.>
Hieronymus,
I
n Dn.
et dentur nobis legumina ad vescendum et aqua ad bibendum
interl.|
que lex nostra non prohibet
Numérotation du verset
Dn. 1,13
et
interl.|
post hec
contemplare vultus nostros et vultus puerorum qui vescuntur cibo regio et, sicut videris, sic facies cum servis tuis.
interl.|
comparatione habita si
videris
non eque corpulentos et pulchros, concede nobis legumina.
Numérotation du verset
Dn. 1,14
Qui, audito sermone huiuscemodi, temptavit eos diebus decem.
Numérotation du verset
Dn. 1,15
Post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores
interl.|
quos panis satiabat qui de celo descenditau
au Cf. Ex. 16, 4 ; Ps. 77, 24 ; Io. 6, 33 ; Io. 6, 59.
et corpulentiores
interl.|
decore
pre omnibus pueris qui vescebantur cibo regio.
interl.|
pinguedine
Numérotation du verset
Dn. 1,16
Porro Malasar19 tollebat
19 Malasar] Malassar
Weber
interl.|
sibi
cibaria et vinum potus eorum
interl.|
nequis hoc perciperet
dabatque eis legumina.
Numérotation du verset
Dn. 1,17
Pueris autem his dedit Deus scientiam
interl.|
de celestibus
et disciplinam
interl.|
de terrenis
in omni libro
interl.|
docendo
et sapientia,
interl.|
discenda
Danieli autem intelligentiam
interl.|
extra alios, quia quod alii in fantasmate, hic mentis oculis aspiciebat
omnium visionum et somniorum.
interl.|
enigmatum quibus futura monstrantur
Numérotation du verset
Dn. 1,18
Completis itaque diebus
interl.|
triennio secundum preceptum regis
post quos rex dixerat ut introducerentur,
interl.|
pueri
introduxit eos prepositus eunuchorum
interl.|
Arphanaz
interl.|
alias:
arphaxat
20
20 Arphaxat]
scrips.,
Arphaxath
Rusch
in conspectu Nabuchodonosor.
Numérotation du verset
Dn. 1,19
Cumque eis locutus21 fuisset rex
21 e. l.]
inv. Weber
interl.|
temptando eorum sapientiam
non sunt inventi tales
interl.|
in sapientia
de universis22
22 tales - de universis]
inv. Weber
interl.|
pueris
ut Daniel Ananias Misael et Azarias.
interl.|
quos panis vite et fons sapientie paverat et docuerat
Et
interl.|
ideo
steterunt in conspectu regis.
interl.|
quasi servituri
Numérotation du verset
Dn. 1,20
Et omne verbum
interl.|
quasi merito stant
in conspectu regis
quia
omne verbum sapientie
etc.
sapientie
interl.|
de divinis
et intellectus
interl.|
de mundanis
quod sciscitatus est ab eis rex, invenit in eis decuplum super cunctos ariolos
interl.|
ab aris
et magos
interl.|
magi qui de singulis philosophantur
marg.|
ARIOLOS
ET
MAGOS. Alii sophistas et philosophos, non iuxta hanc philosophiam et sophisticam disciplinam quam greci pollicentur, sed doctrinam gentis barbare, qua usque hodie Chaldei philosophantur.av
av
¶Fons : Cf.
Hieronymus,
In Dn., lib. 1, c. 1, CCSL 75A, p. 782.128-132: « Pro 'hariolis' et 'magis' uulgata editio 'sophistas' et 'philosophos' transtulit: non iuxta hanc philosophiam et sophisticam disciplinam quam graecorum eruditio pollicetur, sed doctrinam gentis barbarae qua usque hodie chaldaei philosophantur ».
{t. 3: Erfurt, f. 234rb ; facsim., p. 323b} qui erant in universo regno eius.
Numérotation du verset
Dn. 1,21
Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis.
interl.|
In honore, in sequentibus enim tertio anno Cyri regis visionem vidisse dicitur, defuncto enim Dario, cum Cyro fuit.
marg.|
FUIT
AUTEM. Dicendum est in sequentibus quomodo usque ad primum annum Cyri fuisse dicatur, postea tertio anno eiusdem et primo Darii fuisse legatur.aw
aw
¶Fons : Cf.
Hieronymus,
In Dn., lib. 1, c. 1, CCSL 75A, p. 782.1133-783.137: « Fuit autem daniel usque ad annum primum cyri regis. dicemus
in
consequentibus
quomodo qui usque ad annum primum cyri regis hic fuisse
describitur, postea tertio anno eiusdem cyri regis et primo darii fuisse
memoretur ».
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Dn. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=38&chapitre=38_1)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Dn. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=38&chapitre=38_1)
Notes :