Capitulum 11
Numérotation du verset
Dn. 11,1
Ego
autem ab anno primo Darii Medi
stabam ut confortaretur et roboraretur.
Numérotation du verset
Dn. 11,2
Et nunc veritatem annuntiabo tibi.
Ecce adhuc tres reges stabunt in Perside,
et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes, et cum invaluerit divitiis suis concitabit omnes adversum regnum Grecie
Numérotation du verset
Dn. 11,3
Surget vero rex fortis et dominabitur potestate multa, et faciet quod placuerit ei.
Numérotation du verset
Dn. 11,4
Et cum steterit conteretur regnum eius, et dividetur
in quatuor ventos celi,
sed non in posteros eius
neque secundum potentiam illius qua dominatus est.
Lacerabitur enim regnum eius
etiam in externos exceptis his.
Numérotation du verset
Dn. 11,5
Et confortabitur rex austri
et de principibus eius
prevalebit super eum et dominabitur dicione. Multa enim dominatio eius.
Numérotation du verset
Dn. 11,6
Et post finem annorum
federabuntur.
Filiaque
regis austri
veniet
ad regem aquilonis
facere amicitiam,
et non obtinebit
fortitudinem brachii, nec stabit
semen eius
et tradetur ipsa,
et qui adduxerunt eam adolescentes eius, et qui confortabant eam in temporibus
Numérotation du verset
Dn. 11,7
Et stabit
de germine radicum eius plantatio Et veniet
cum exercitu et ingredietur provinciam
regis aquilonis et abutetur
eis
et obtinebit.
Numérotation du verset
Dn. 11,8
Insuper et deos eorum et sculptilia, vasa quoque pretiosa auri et argenti1 captiva ducet in Egyptum. Ipse
1 a. et a.]
inv. Weber
prevalebit adversum regem aquilonis.
Numérotation du verset
Dn. 11,9
Et intrabit in regnum rex austri, et revertetur ad terram suam
Numérotation du verset
Dn. 11,10
Filii autem
eius
provocabuntur
et congregabunt
multitudinem
exercituum plurimorum. Et veniet properans
et inundans et revertetur et concitabitur et congredietur cum robore eius.
Numérotation du verset
Dn. 11,11
Et provocatus
rex austri
egredietur
et pugnabit adversum regem aquilonis,
et preparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu eius,
Numérotation du verset
Dn. 11,12
et capiet multitudinem, et exaltabitur
cornu eius,
et deiciet multa millia
sed non prevalebit.
Numérotation du verset
Dn. 11,13
Convertetur enim rex aquilonis
et preparabit multitudinem multo maiorem
quam prius. Et in fine temporum annorumque veniet properans
cum exercitu magno et opibus nimiis
Numérotation du verset
Dn. 11,14
Et in temporibus illis multi consurgent adversum regem austri.
Filii quoque prevaricatorum populi tui
extollentur
ut impleant visionem
et
corruent.
Numérotation du verset
Dn. 11,15
Et venit rex aquilonis
et comportabit aggerem et capiet urbes munitissimas,
et brachia
austri
non sustinebunt.
Et consurgent electi eius
ad resistendum et non erit fortitudo.
Numérotation du verset
Dn. 11,16
Et faciet veniens super eum iuxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem eius. Et stabit in terra inclita et consumetur in manu eius,
Numérotation du verset
Dn. 11,17
et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum eius
et recta faciet cum eo. Et
filiam
feminarum
dabit ei ut evertat illum2
2 illum] illud
Weber
et non stabit nec illius erit.
Numérotation du verset
Dn. 11,18
Et convertet
faciem suam ad insulas,
et capiet multas
et cessare faciet principem
opprobrii sui et opprobrium eius convertetur in eum.
Numérotation du verset
Dn. 11,19
Et convertet
faciem suam ad imperium terre sue, et impinget et corruet, et non invenietur.
Numérotation du verset
Dn. 11,20
Et stabit in loco eius vilissimus et indignus decore regio,
et in paucis diebus conteretur non in furore nec in prelio.
Numérotation du verset
Dn. 11,21
Et stabit
in loco eius
despectus,
et non tribuetur ei honor regius.
Et veniet clam,
et obtinebit regnum in fraudulentia.
Numérotation du verset
Dn. 11,22
Et brachia
pugnantis
expugnabuntur
a facie eius
et conteretur.
Insuper et dux federis.
Numérotation du verset
Dn. 11,23
Et post amicitias cum eo
faciet dolum,
et ascendet
et superabit
in modico populo,
Numérotation du verset
Dn. 11,24
et3 abundantes et uberes urbes ingredietur et faciet
3 et]
om. Weber
que non fecerunt patres eius et patres patrum eius.
Rapinas
et predam et divitias eorum dissipabit, et contra firmissimas
cogitationes
inibit4,
4 inibit] iniet
Weber
et hoc usque ad tempus.
Numérotation du verset
Dn. 11,25
Et concitabitur fortitudo eius,
et cor eius adversum regem austri
in exercitu magno. Et rex austri
provocabitur ad bellum multis auxiliis et fortibus nimis,
et non stabunt quia inibunt adversum eum consilia.
Numérotation du verset
Dn. 11,26
Et comedentes panem cum eo
conterent illum,
exercitusque eius
opprimetur, et cadent interfecti eius plurimi.
Numérotation du verset
Dn. 11,27
Duorum quoque regum cor erit ut male faciant,
et ad mensam unam mendacium loquentur et non proficient
quia adhuc finis in aliud tempus.
Numérotation du verset
Dn. 11,28
Et revertetur in terram suam
cum opibus multis et cor eius adversum testamentum sanctuma,
0 Cf. 1Mcc. 1, 21-24.
et faciet et revertetur
in terram suam.
Numérotation du verset
Dn. 11,29
Statuto tempore revertetur et veniet ad austrum,
et non erit priori simile novissimum.
Numérotation du verset
Dn. 11,30
Et venient super eum trieres et Romani,
et percutietur
et revertetur.
Et indignabitur contra testamentum sanctuarii,
et faciet et revertetur5, et cogitabit adversus6 eos qui dereliquerunt testamentum sanctuarii
5 et revertetur] reverteturque
Weber
|
6 adversus] adversum
Weber
|
Numérotation du verset
Dn. 11,31
Et brachia ex eo stabunt et polluent sanctuarium fortitudinis,
et auferent iuge sacrificium et dabunt abominationem
in desolationem.
Numérotation du verset
Dn. 11,32
Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter.
Populus autem
sciens Deum suum obtinebit et faciet.
Numérotation du verset
Dn. 11,33
Et docti in populo
docebunt plurimos
et ruent
in gladio et in flamma
et7 in captivitate et in rapina dierum.
7 et]
om. Weber
Numérotation du verset
Dn. 11,34
Cumque corruerint
sublevabuntur
auxilio parvulo
et applicabuntur eis plurimi fraudulenter.
Numérotation du verset
Dn. 11,35
Et de eruditis ruent,
ut conflentur
et eligantur
et dealbentur
usque ad tempus
prefinitum,
quia adhuc aliud tempus erit.
Numérotation du verset
Dn. 11,36
Et faciet iuxta voluntatem suam rex.
Et elevabitur
et magnificabitur
adversum omnem Deum.
Et adversum Deum deorum loquetur magnifica,
et dirigetur8
8 dirigetur] diriget
Weber
donec compleatur
iracundia.
Perpetrata quippe est
definitio9.
9 quippe est]
inv. Weber
| definitio] definitio
Weber
Numérotation du verset
Dn. 11,37
Et Deum patrum suorum
non reputabit, et erit in concupiscentiis feminarum,
nec quemquam deorum
curabit, quia adversum universa consurget.
Numérotation du verset
Dn. 11,38
Deum autem Maozim in loco suo venerabitur,
et Deum quem ignoraverunt patres eius
colet
auro et argento et lapide pretioso, rebusque pretiosis.
Numérotation du verset
Dn. 11,39
Et faciet
ut muniat
Maozim cum deo alieno
quem cognovit,
et multiplicabit gloriam
et dabit eis
potestatem in multis,
et terram
dividet gratuito.
Numérotation du verset
Dn. 11,40
Et in tempore prefinito preliabitur
adversus10 eum
10 adversus] adversum
Weber
rex austrib,
0 Cf. 1Mcc. 1, 18-19.
et
quasi tempestas veniet
contra illum rex aquilonis
in curribus
et in equitibus et in classe magna, et ingredietur terras
et conteret et pertransiet.
Numérotation du verset
Dn. 11,41
Et introibit in terram gloriosam
et multe corruent.
He autem sole salvabuntur
de manu eius Edom et Moab et principes filiorum Ammon.
Numérotation du verset
Dn. 11,42
Et mittet manum suam in terras et terra Egypti non effugiet.
Numérotation du verset
Dn. 11,43
Et dominabitur
thesaurorum auri et argenti, et in omnibus pretiosis Egypti. Per Libyam11 quoque
11 Libyam] Lybias
Weber
et Ethiopiam12 transibit,
12 Ethiopam] Ethiopas
Weber
Numérotation du verset
Dn. 11,44
et fama
turbabit
eum
ab oriente et ab aquilone, et
veniet in multitudine magna
ut conterat et interficiat plurimos.
Numérotation du verset
Dn. 11,45
Et figet tabernaculum suum
Apethno13
13 Apethno] Apedno
Weber
inter maria
super montem
inclitum et sanctum,
et veniet usque ad summitatem eius,
et nemo auxiliabitur ei.
Capitulum 11
Numérotation du verset
Dn. 11,1
Ego
interl.|
Daniel
autem ab anno primo Darii Medi
interl.|
Qui subvertit Chaldeos et me de manu inimicorum quantum in se fuit liberavit, et annulo suo lacum leonum ne me adversarii interficerent signavit.
marg.|
EGO
AUTEM
AB
ANNO. Iuxta editionem vulgatam usque ad finem libri, una putatur visio que precessit et que anno tertio regis Persarum apparuit Danieli, sed iuxta hebraicam veritatem separata sunt que sequuntur, et scripta ordine prepostero. De cuius causa supra dictum est. Non enim sub Cyri anno tertio, sed sub Darii primo qui occidit Balthasar narrantur que scripta sunt.a
a Cf.
Hieronymus,
In Dn., lib. 3, c. 11, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
marg.|
{t. 3: Erfurt, f. 244vb ; facsim., p. 344b}
EGO
AUTEM
AB etc. Consueverunt prophete repente personas introducere sine ulla verborum prefatione ut est hicb: «Tu es refugium meum a tribulatione que circumdedit me, exultatio mea erue me a circumdantibus me», et repente persona Domini introducitur respondentisc: «Intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris, firmabo super te oculos meos». Ergo et hic dicente propheta:
Ab anno primo Darii Medi
etc., Dominus repente respondet:
et nunc veritatem annuciabo tibi
. Quasi: quia vis nosse de regibus Persarum quid futurum sit audi ordinem rerum et ausculta quod queris.
b Ps. 31, 7.
c Ps. 31, 8.
stabam ut confortaretur et roboraretur.
marg.|
STABAM. In conspectu Domini scilicet rogans eius clementiam pro eo qui me diligebat
ut confortaretur
et corrobararetur vel ipse vel regnum eius et cum in oratione persisterem, hec Domino respondente cognovi,
et ecce adhuc tres reges stabunt in Perside
.
Numérotation du verset
Dn. 11,2
Et nunc veritatem annuntiabo tibi.
interl.|
ego Dominus
Ecce adhuc tres reges stabunt {t. 3: Erfurt, f. 244vb ; facsim., p. 344b} in Perside,
marg.|
et ecce adhuc tres reges stabunt in perside
, id est Cambyses filius Cyri, Esmenides Magnus1 qui Pathapten filiam Cambysis2 duxit uxorem. Qui cum a septem magis fuisset occisus, in locum eius Dario succedenti eadem Pathaptis3 nupsit, et ex eo Xerxen filium genuit, qui potentissimus rex et ditissimus contra Greciam innumerabilem duxit exercitum, et ea gessit que Grecorum narrant historie. Succendit enim Athenas sub principe Galla4, et bellum eo tempore gestum5, in Monophilis6, et apud Salaminam7 navale certamen, quando Sophocles et Euripides clari habebantur et Themistocles8 in Persas fugiens, hausto tauri sanguine periit, frustra ergo9 quidam Darium quartum regem, qui ab Alexandro superatus est scribunt, qui non quartus sed quartus decimus post Cyrum rex Persarum10 fuit quem septimo imperii sui anno et superavit et occidit Alexander11.A
d
d
Cf. infra.
3 Pathapthis] Pathaptis
P15520-5
4 Galla] Callia
CCSL75A
, p. 898.840
5 gestum] + est
P15520-5
6 Monophilis] Thermopylis
CCSL75A
, p. 898.841
7 Salaminam]
corr.
, Salminiam
Rusch
, Salaminam
CCSL75A
, p. 898.841
8 Themistocles] tenucloteles
P15520-5
9 ergo] igitur
P15520-5
11 et superavit et occidit Alexander] occidit Alexander et superatus fuit
P15520-5
marg.|
Et notandum quod quatuor post Cyrum regibus Persarum enumeratis, novem preterierit12 et ad13 Alexandrum pertransierit14. Non enim curavit spiritus propheticus15 historie ordinem sequi, sed preclara queque perstringere.B
e
e Cf.
Hieronymus,
In Dn., lib. 3, c. 11, loc. cit., CCSL 75A, p. 898.832-899.852: « Et ecce adhuc tres reges stabunt in perside, et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes, et cum inualuerit diuitiis suis concitabit omnes aduersum regnum graeciae. quattuor reges post cyrum dicit in perside surrecturos: cambysen filium
cyri; et smerdem magum, qui panthapten
filiam cambysis duxit uxorem; qui cum a septem magis fuisset occisus, et in locum eius
darius suscepisset imperium, eadem
panthaptis
nupsit dario; et ex eo xerxen filium genuit, qui potentissimus rex et ditissimus
aduersum
graeciam innumerabilem duxit exercitum et ea gessit quae graecorum narrant historiae: succendit enim athenas sub principe
callia, bellum que eo tempore gestum est in
thermopylis
et apud
salaminam
nauale certamen, quando sophocles et euripides clari habebantur et themistocles, in persas fugiens, hausto tauri sanguine, periit - frustra
igitur
quidam darium quartum regem qui ab alexandro superatus est
scribit, qui non quartus sed quartus et decimus post cyrum persarum rex fuit quem septimo imperii sui anno et superauit et occidit alexander -. et notandum quod, quattuor post cyrum regibus persarum enumeratis, nouem praeteriret et
transiret
ad alexandrum: non enim
curae fuit spiritui prophetali
historiae ordinem sequi, sed praeclara quaeque perstringere ».
14 pertransierit] pertransiit
P15520-5
et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes, et cum invaluerit divitiis suis concitabit omnes adversum regnum Grecie
Numérotation du verset
Dn. 11,3
Surget vero rex fortis et dominabitur potestate multa, et faciet quod placuerit ei.
marg.|
REX
FORTIS
ET
DOMINABITUR. Alexander, qui Illyriis16 Thracibusque superatis victa Grecia, Thebisque subversis, transivit in Asiam et fugatis Darii ducibus17, urbem Sardis cepit, posteaque18 capta India et urbe Alexandria condita cum triginta19 et duos haberet etatis20 annos et duodecimum annum imperii in Babylone veneno interiit21.C
18 posteaque] postea
P15520-5
19 triginta] .XX.
P15520-5
20 etatis] o.
P15520-5
Numérotation du verset
Dn. 11,4
Et cum steterit conteretur regnum eius, et dividetur
interl.|
regnum eius
in quatuor ventos celi,
marg.|
IN
QUATUOR
VENTOS. Orientem scilicet et occidentem, meridiem, septentrionem. In Egypto enim que est ad meridiem primus regnavit Ptolomeus Lagi filius, in Macedonia Philippus qui et Arideus frater Alexandri que est ad occidentem. Syrie et Babylonis et superioribus locis que sunt ad orientem Seleucus Nicanor. Imperavit Asie et Ponto et ceteris in eadem plaga provinciis Antigonus, id est ad septentrionem, et hoc secundum totius orbis plagas dicimus, qui autem in Iudea est ad aquilonem Syriam, ad meridiem Egyptum habet.
sed non in posteros eius
interl.|
quia liberos non habuit
neque secundum potentiam illius qua dominatus est.
interl.|
Quia divisum regnum factum est debilius, dum successores etiam adversum se intestino furore debacchantur.
Lacerabitur enim regnum eius
marg.|
Lacerabitur enim.
Nam Cappadocia et Armenia, Bithynia, Bosphorus Erachaiaque22 et alie provincie de potestate Macedonum recedentes, diversos sibi reges constituerunt.
22 Bosphorus Erachaiaque] eratha byphorusque
P15520-5
, Heraclia Bosphorosque
CCSL75A
(p. 900.887)
etiam in externos exceptis his.
interl.|
obscuriores et minores scilicet Perdicam, Crateron, Lysimachum.
interl.|
quatuor successoribus, scilicet
Numérotation du verset
Dn. 11,5
Et confortabitur rex austri
interl.|
Ptolomeus Lagi filius
marg.|
REX
AUSTRI. Ptolomeus Lagi filius qui primus in Egypto regnavit, vir prudentissimus fortissimusque ac ditissimus adeo ut Pyrrum regem Epirotarum expulsum restituerit in regnum, Cyprumque et Phenicem obtinuerit, et devicto Demetrio filio Antigoni, Seleuco Nicanori regni sui partem quam Antigonus abstulerat restituerit, Cariam quoque et Phenicem, insulas multas et urbes et regiones sibi subiugavit.f
f Cf.
Hieronymus,
In Dn., lib. 3, c. 11, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
et de principibus eius
interl.|
Ptolomeus Philadelphus
marg.|
ET
DE
PRINCIPIBUS. Ptolomeus Philadelphus secundus rex Egypti filius Ptolomei superioris, sub quo Septuaginta Alexandrie Scripturam sanctam in grecum dicuntur vertisse sermonem, qui et Eleazaro pontifici et templo multa dona misit, cuius bibliothece prefuit Demetrius Phalerius23 apud Grecos orator et philosophus, hic tante potentie fuisse narratur, ut patrem Ptolomeum vicerit.g
g Cf.
Hieronymus,
In Dn., lib. 3, c. 11, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter >>
Flavius Iosephus,
Antiquitates Iudaicae, I, proem., 3, (10): « Εὗρον τοίνυν, ὅτι Πτολεμαίων μὲν ὁ δεύτερος μάλιστα δὴ βασιλεὺς περὶ παιδείαν καὶ βιβλίων συναγωγὴν σπουδάσας ἐξαιρέτως ἐφιλοτιμήθη τὸν ἡμέτερον νόμον καὶ τὴν κατ᾽ αὐτὸν διάταξιν τῆς πολιτείας εἰς τὴν Ἑλλάδα φωνὴν μεταβαλεῖν, [11] ὁ δὲ τῶν παρ᾽ ἡμῖν ἀρχιερέων οὐδενὸς ἀρετῇ δεύτερος Ἐλεάζαρος τῷ προειρημένῳ βασιλεῖ ταύτης ἀπολαῦσαι τῆς ὠφελείας οὐκ ἐφθόνησε πάντως ἀντειπὼν ἄν, εἰ μὴ πάτριον ἦν ἡμῖν τὸ μηδὲν ἔχειν τῶν καλῶν ἀπόρρητον. [12] κἀμαυτῷ δὴ πρέπειν ἐνόμισα τὸ μὲν τοῦ ἀρχιερέως μιμήσασθαι μεγαλόψυχον, τῷ βασιλεῖ δὲ πολλοὺς ὁμοίως ὑπολαβεῖν καὶ νῦν εἶναι φιλομαθεῖς: οὐδὲ γὰρ πᾶσαν ἐκεῖνος ἔφθη λαβεῖν τὴν ἀναγραφήν, ἀλλὰ μόνα τὰ τοῦ νόμου παρέδοσαν οἱ πεμφθέντες ἐπὶ τὴν ἐξήγησιν εἰς τὴν Ἀλεξάνδρειαν ». <vel>
Clemens Alexandrinus
, Stromata, 1, 22, 148, 1 (GCS, 52 [15], p. 92. 4-14): « Καὶ τὰ μὲν περὶ τῶν χρόνων διαφόρως πολλοῖς ἱστορηθέντα καὶ πρὸς ἡμῶν ἐκτεθέντα ὧδε ἐχέτω, ἑρμηνευθῆναι δὲ τὰς γραφὰς τάς τε τοῦ νόμου καὶ τὰς προφητικὰς ἐκ τῆς τῶν Ἑβραίων διαλέκτου εἰς τὴν Ἑλλάδα γλῶττάν φασιν ἐπὶ βασιλέως Πτολεμαίου τοῦ Λάγου ἢ ὥς τινες ἐπὶ τοῦ Φιλαδέλφου ἐπικληθέντος, τὴν μεγίστην φιλοτιμίαν εἰς τοῦτο προσενεγκαμένου, ∆ημητρίου τοῦ Φαληρέως καὶ τὰ περὶ τὴν ἑρμηνείαν ἀκριβῶς πραγματευσαμένου· ἔτι γὰρ Μακεδόνων τὴν Ἀσίαν κατεχόντων φιλοτιμούμενος ὁ βασιλεὺς τὴν ἐν Ἀλεξανδρείᾳ πρὸς αὐτοῦ γενομένην βιβλιοθήκην πάσαις κατακοσμῆσαι γραφαῖς ἠξίωσε καὶ τοὺς Ἱεροσολυμίτας τὰς παρ' αὐτοῖς προφητείας εἰς τὴν Ἑλλάδα διάλεκτον ἑρμηνεῦσαι ». [FG2018]
23 Phalerius] Phalereus
CCSL75A
(p. 901.911)
marg.|
{t. 3: Erfurt, f. 245ra ; facsim., p. 345a} Ptolomeum Philadelphum narrant historie habuisse peditum trecenta, equitum viginta millia, curruum duo millia, elephantorum quos primus duxit ab Ethiopia quadringentos, naves longas quas liburnas vocant, mille quingentas, alias ad cibaria militum deportanda mille, auri quoque et argenti grande pondus, ita ut de Egypto per singulos annos quatuordecim millia octoginta talenta argenti acciperet, et frumenti artabas, que mensura tres modios et tertiam modii partem habet, quinquies et decies centena millia.h
h Cf.
Hieronymus,
In Dn., lib. 3, c. 11, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
prevalebit super eum et dominabitur dicione. Multa enim dominatio eius.
Numérotation du verset
Dn. 11,6
Et post finem annorum
interl.|
multorum quibus pugnarunt
federabuntur.
interl.|
amici fient
interl.|
Ptolomeus Philadelphus et tertius in Syria Antiochus, qui et theos, id est Deus
interl.|
Beronice
regis austri
interl.|
Ptolomei Philadelphi
marg.|
FILIAQUE
REGIS. Ideo cetera regna dimittens - Macedonie scilicet et Asie - tantum de Syrie et Egypti regibus narrat, quia Iudea in medio posita nunc ab his, nunc ab illis regibus tenebatur, et Scripture sancte propositum est, non externam historiam texere sed eam que Iudeis copulata est.
marg.|
FILAQUE
REGIS. Beronice, filia Ptolomei, Philadelphi veniet nuptura ad Antiochum post bella diutina.
veniet
interl.|
post diutina bella
interl.|
nuptura
ad regem aquilonis
interl.|
Antiochum
facere amicitiam,
interl.|
inter patrem et maritum
et non obtinebit
interl.|
Beronice
fortitudinem brachii, nec stabit
interl.|
in regno Syrie
semen eius
interl.|
filius qui ex Antiocho natus est ei
et tradetur ipsa,
interl.|
Antiochie principibus Eacleoni et Genues24 occidenda cum filio.
24 Eacleoni et Genues] Icadione et Genneo
CCSL75A
(p. 903.948)
marg.|
et tradetur ipsa
a Laodice25 Antiochi priore uxore quem ipsa post veneno occidit, quamvis amore eius victus in honorem restituisset eam cum prius preposita Beronice haberet eam quasi concubinam, sed timuit mentem viri dubiam.
25 Laodice] Laudice
CCSL75A
(p. 902.938)
et qui adduxerunt eam adolescentes eius, et qui confortabant eam in temporibus
interl.|
per quem poterat prevalere
interl.|
ipse Antiochus veneno occisus, qui scilicet tertius regnavit in Syria. Primus enim regnavit Seleucus qui et Nicanor, secundus Antiochus Sother.i
i Cf.
Hieronymus,
In Dn., lib. 3, c. 11, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
Numérotation du verset
Dn. 11,7
Et stabit
interl.|
in regno
de germine radicum eius plantatio Et veniet
interl.|
Ptolomei Philadelphi
interl.|
Ptolomeus Evergetes frater Beronice qui regnum Syrie abstulit Callinico26 quem Laodice27 Antiocho patri subrogavit.
26 Callinico]
corr.
, Gallinico
Rusch
27 Laodice]
scrips.
, Laudice
Rusch
, Laudicen
CCSL75A
, p. 903.943
cum exercitu et ingredietur provinciam
interl.|
Syriam
regis aquilonis et abutetur
interl.|
subvertet
eis
interl.|
matre et filio
et obtinebit.
interl.|
iure victoris intantum ut Syriam caperet et Ciliciam, et superiores partes trans Euprathen et prope universam Asiam
marg.|
OBTINEBIT. Quod in Egypto seditionem moveri audivit, tulit de regno Seleuci quadraginta millia talentorum argenti et vasa pretiosa, simulacraque duo millia quingenta in quibus et illa que Cambyses ex Egypto capta in Persas portavit, et Syriam quidem ipse obtinuit, Ciliciam amico suo Antiocho tradidit, et Exantipo28 alteri duci provincias terras Euphraten.
28 Exantipo] Xanthippo
CCSL75A
(p. 905.983-984)
Numérotation du verset
Dn. 11,8
Insuper et deos eorum et sculptilia, vasa quoque pretiosa auri et argenti29 captiva ducet in Egyptum. Ipse
29 a. et a.]
inv. Weber
interl.|
scilicet Evergetes
prevalebit adversum regem aquilonis.
interl.|
scilicet Callinicum30
30 Callinicum]
corr.
, Gallinicum
Rusch
Numérotation du verset
Dn. 11,9
Et intrabit in regnum rex austri, et revertetur ad terram suam
Numérotation du verset
Dn. 11,10
Filii autem
interl.|
Seleucus Cereanus31, et Antiochus Magnus.
31 Cereanus] Caraunus
CCSL75A
(p. 905.990)
eius
interl.|
Callinici32 Seleuci.
32 Callinici]
corr.
, Gallinici
Rusch
provocabuntur
interl.|
spe victorie in parentis ultionem
et congregabunt
interl.|
ambo fratres
multitudinem
interl.|
regna orientis
interl.|
adversus Ptolomeum Philopatorem
exercituum plurimorum. Et veniet properans
interl.|
Antiochus Magnus
marg.|
ET
VENIET
PROPERANS. Occiso Seleuco maiore fratre, tertio anno imperii sui, in Frigia, per dolum Nicanoris, Eupatoris33, venit Antiochus Magnus de Babylone in Syriam quam tunc tenebat Ptolomeus Philopator filius Evergetis, qui quartus regnavit in Egypto.
33 Nicanoris Eupatoris] cf.
CCSL75A
(p. 905.995): « Nicanoris et Apaturii »
marg.|
ET
VENIET
PROPERANS. Cum enim adversus duces Ptolomei proditione Theodotii obtinuisset Syriam, que per successionem a regibus iam Egypti tenebatur, in tantam venit audaciam, contempta luxuria Philopatoris et magicis artibus quibus inservire dicebatur, ut ultro Egyptiis bellum inferre conaretur.
et inundans et revertetur et concitabitur et congredietur cum robore eius.
Numérotation du verset
Dn. 11,11
Et provocatus
interl.|
amissa Syria proditione Theodotii34
34 Theodotii] Theodoti
CCSL75A
(p. 906.1003)
rex austri
interl.|
Philopator
egredietur
interl.|
congregata multitudine
et pugnabit adversum regem aquilonis,
interl.|
Antiochum Magnum quem nunc regem aquilonis, nunc regem austri vocat, secundum situm Egypti et Iudee. Idem enim locus pro qualitate loci, alteri ad austrum, alteri ad aquilonem est. Verbi gratia, si de Iudea dicamus Egyptiis ad aquilonem, Syriis ad austrum est.
et preparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu eius,
interl.|
inito certamine iuxta oppidum Raphie, quod est in foribus, Egypti ubi omnem Antiochus amisit exercitum et per desertum fugiens pene captus est.j
j Cf.
Hieronymus,
In Dn., lib. 3, c. 11, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
Numérotation du verset
Dn. 11,12
et capiet multitudinem, et exaltabitur
interl.|
potestas
cornu eius,
interl.|
Philopatoris
et deiciet multa millia
interl.|
Antiochi
sed non prevalebit.
interl.|
capere adversarium quia tandem quibusdam condicionibus pugna finita est.
Numérotation du verset
Dn. 11,13
{t. 3: Erfurt, f. 245rb ; facsim., p. 345b} Convertetur enim rex aquilonis
interl.|
Antiochus
marg.|
{t. 3: Erfurt, f. 245rb ; facsim., p. 345b}
CONVERTETUR
ENIM
REX. Antiochus Magnus audita Philopatoris luxuria vel morte cum Philippo Macedone communi manu eius regnum aggreditur, facta pace, cum Agathocle et Ptolomeo Epiphane cum quibus ante dimicabat, hac condicione ut proximas civitates de regno Ptolomei regno suo iungeret et hoc est:
multi consurgent
etc.
et preparabit multitudinem multo maiorem
interl.|
solito
quam prius. Et in fine temporum annorumque veniet properans
interl.|
rupto federe
cum exercitu magno et opibus nimiis
Numérotation du verset
Dn. 11,14
Et in temporibus illis multi consurgent adversum regem austri.
interl.|
Ptolomeum, scilicet Epiphanem mortuo Philopatore patre eius qui tunc erat quatuor annorum
Filii quoque prevaricatorum populi tui
interl.|
relinquentes legem, volentes contra preceptum in alio loco Domino immolare
marg.|
FILII
QUOQUE
PREVARICATORUM. Pugnantibus contra se Magno Antiocho et ducibus Ptolomei, Iudea in medio posita in contraria studia scindebatur, aliis Antiocho, aliis Ptolomeo consentientibus vel faventibus. Denique Onias sacerdos Domini assumptis plurimis Iudeorum fugit in Egyptum, et a Ptolomeo honorifice susceptus, accepit regionem que Heliopoleos vocabatur, et - concedente rege - templum extruxit in Egypto simile Iudeorum, templo quod permansit usque ad imperium Vespasiani annis ducentis quinquaginta Ipsa autem urbs que vocabatur Onie, dimicantibus postea adversum Romanos Iudeis, usque ad solum deleta est, ut neque urbis neque templi ullum restaret vestigium. Sub occasione igitur Onie pontificis, infinita Iudeorum agmina in Egyptum confugerunt. Eo tempore, et Cyrene eorum multitudine repleta est. Asserebat enim se Onias Isaiek implere vaticinium scribentis: «Erit altare Domini in Egypto et titulus eius in terminis eius et hoc est: Filii prevaricatorum populi» etc.l
k Is. 19, 19.
l Cf.
Hieronymus,
In Dn., lib. 3, c. 11, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. >>
Flavius Iosephus,
Antiquitates Iudaicae, XIII, 3, 1-3 (62-73).
extollentur
interl.|
in superbiam, se preceptum Domini implere iactantes
ut impleant visionem
interl.|
Isaiem
m Cf. Is. 8, 8.
et
interl.|
sed
corruent.
interl.|
et urbe et templo dirutis
Numérotation du verset
Dn. 11,15
Et venit rex aquilonis
interl.|
Antiochus Magnus volens recuperare Iudeam
marg.|
ET
VENIET. Cum Antiochus teneret Iudeam, missus Scopas, dux Ptolomei, contra eum fortiter dimicans cepit Iudeam et in Egyptum reversus est:
Veniet
igitur
rex aquilonis
etc.
et comportabit aggerem et capiet urbes munitissimas,
interl.|
ad oppugnandum presidium Scope in arce Hierosolimorum quam et cepit.
interl.|
quasi prius Ptolomeus tenebat
et brachia
interl.|
fortitudo
austri
interl.|
Egypti
non sustinebunt.
interl.|
eum
Et consurgent electi eius
interl.|
duces Ptolomei
marg.|
ET CONSURGENT
. Antiochus magnus, volens recuperare Iudeam et Syriam et urbes plurimas, Scopam ducem Ptolomei iuxta Iordanem ubi nunc Paneas condita est fugavit, et cum decem milibus armatorum Sidonem obsedit, ad cuius liberationem misit Ptolomeus duces inclitos. Sed obsidionem solvere non potuit, sed fame superatus, Scopas manus dedit et nudus cum sociis dimissus est.
ad resistendum et non erit fortitudo.
interl.|
ut liberetur Scopa ab obsidione
Numérotation du verset
Dn. 11,16
Et faciet veniens super eum iuxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem eius. Et stabit in terra inclita et consumetur in manu eius,
interl.|
Iudea proprie Hierusalem in qua honorifice susceptus partes Scope persecutus est.
Numérotation du verset
Dn. 11,17
et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum eius
interl.|
non solum Syriam et Ciliciam et alias provincias que Ptolomei erant
et recta faciet cum eo. Et
interl.|
ideo
filiam
interl.|
Cleopatram
feminarum
interl.|
pleonasmos
ut est illud: «sic ore locuta est»n, «vocemque his auribus hausi»o.p
n
Vergilius
, Aeneis, 1.614.
o
Vergilius
, Aeneis, 4.359.
p Cf.
Hieronymus,
In Dn., lib. 3, c. 11, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter >>
Donatus
, Ars maior, L. Holtz 1981, 603-674: 658: « Pleonasmos est adiectio uebi superuacui ad plenam significationem, ut ‘sic ore locuta est’ pro ‘sic locuta est’ ».
marg.|
ET
FILIAM
FEMINARUM. Septimo anno regni adolescenti Ptolomeo, filiam despondit et tredecimo tradidit, dataque est ei dotis nomine Syria et Iudea.
dabit ei ut evertat illum35
35 illum] illud
Weber
interl.|
Ptolomeum vel illud regnum scilicet
et non stabit nec illius erit.
interl.|
fraus eius, scilicet quia Ptolomeus et duces eius sentientes dolum cautius egerunt et Cleopatra magis viri quam parentis partes fovit
Numérotation du verset
Dn. 11,18
Et convertet
interl.|
in Asiam
faciem suam ad insulas,
interl.|
navali pugna
et capiet multas
interl.|
Rhodum, Samum, Colophoniam et alias multas, sed occurrit Scipio Nasica cum fratre Publio Scipione Africano qui Hannibalem vicerat. Victus ergo Antiochus intra Thaurum regnare iussus est et inde fugit ad Apamiam36 et Susam37 et ultimas regni sui penetrabit ad urbes, cumque adversus Elimeos pugnaret, cum omni exercitu deletus est.
36 Apamiam
CCSL75A
(p. 912.1143)] Apiam
Rusch
37 Susam
scrips.
cum
CCSL75A
(p. 912.1143)] Sasa
Rusch
et cessare faciet principem
interl.|
Epiphanem quem impugnabat invadendo Romanum imperium quiescere permisit
opprobrii sui et opprobrium eius convertetur in eum.
interl.|
victi et expulsi a Romanis
Numérotation du verset
Dn. 11,19
Et convertet
interl.|
de Asia fugiens
faciem suam ad imperium terre sue, et {t. 3: Erfurt, f. 245va ; facsim., p. 346a} impinget et corruet, et non invenietur.
interl.|
locus eius
Numérotation du verset
Dn. 11,20
Et stabit in loco eius vilissimus et indignus decore regio,
interl.|
Seleucus Philopator, Magni Antiochi filius, qui in Syria nihil dignum gessit vel patris imperio et sine ullis premiis inglorius periit.
et in paucis diebus conteretur non in furore nec in prelio.
interl.|
virtus Romani populi ab eo conteretur, id est Antichristo.
Numérotation du verset
Dn. 11,21
Et stabit
interl.|
Antiochus Epiphanes
in loco eius
interl.|
Seleuci fratris
despectus,
marg.|
{t. 3: Erfurt, f. 245va ; facsim., p. 346a}
ET
STABIT
IN
LOCO
EIUS
DESPECTUS. Antiochus Epiphanes, scilicet frater eius ante omnibus vilis et despectus sed quasi mansuetus et lenis fraudulenter regno potitus est, hunc locum et que sequunter, quidam tantum ad Antiochum referunt nostri quedam ad eum, quedam ad Antichristum, cuius ille pretulit typum, quedam ad utrumque, sicut septuagesimo Psalmo Salomonis nomine intitulatoq, quedam ad eum, quedam referuntur ad Christum, quedam utrique conveniunt.r
q cf. Ps. 71, 1.
r Cf.
Hieronymus,
In Dn., lib. 4, c. 11, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
marg.|
ET
STABIT
IN
LOCO
EIUS
DESPECTUS. Hucusque de ordine historie inter Porphyrium et nostros nulla contentio est. Que sequuntur usque ad finem voluminis, ille interpretatur super Antiochum Epiphanem Seleuci fratrem, Antiochi Magni filium, qui post Seleucum undecim annis regnavit in Syria obtinuitque Iudeam, sub quo legis Dei persecutio, et Machabeorum bella. Nostri hec omnia de Antichristo prophetari dicunt.
marg.|
ET
STABIT
IN
LOCO
EIUS
DESPECTUS. Antichristus, scilicet qui in fine mundi consurget de gente modica, id est de populo Iudeorum, tam humilis atque
despectus
ut ei non detur honor regius sed fraudulenter obtineat principatum, et brachia pugnantis populi Romani expugnentur ab eo et conterantur, et hoc faciet quia simulabit se ducem esse federis, id est legis et testamenti Dei. Et ingredietur urbes ditissimas
et faciet que non fecerunt patres eius
etc. Nullus enim Iudeorum preter eum in toto umquam orbe regnavit, hic contra firmissimas cogitationes sanctorum, scilicet inibit consilium.
marg.|
Antiochus Antichristi typus, in quo que ex parte precedunt in Antichristo omnino sunt complenda. Sicut Salomon typus Christi. Est enim mos Scripture sancte, ut futurorum premittat veritatem in typis, sicut in Psalmo qui intitulatur nomine Salomoniss, non omnia conveniunt ei ut hoc t:"Et permanebit cum sole et ante lunam" etc."Et dominabitur a mari usque ad mare"u, et cetera huiusmodi. Et sicut hicv:"Benedicentur in ipso omnes tribus terre omnes gentes magnificabunt eum". Ex parte autem et quasi in umbraw et imagine veritatis in Salomone premissa sunt, que in salvatore perfecte implentur.
s Cf. Ps. 71, 1.
t Cf. Ps. 71, 5.
u Cf. Ps. 71, 8.
v Cf. Ps. 71, 11.
w Cf. Hbr. 10, 1.
et non tribuetur ei honor regius.
interl.|
ab his qui in Syria serviebant Ptolomeo
Et veniet clam,
interl.|
clementiam simulans
et obtinebit regnum in fraudulentia.
Numérotation du verset
Dn. 11,22
Et brachia
interl.|
fortitudo, unde et manus appellatur exercitus magnitudo
pugnantis
interl.|
Ptolomei scilicet Philometoris
expugnabuntur
interl.|
Philometoris duces
a facie eius
interl.|
Antichristi
interl.|
dolis Antichristi
et conteretur.
interl.|
Ptolomeus Philopator
Insuper et dux federis.
interl.|
tribulabitur scilicet
marg.|
DUX
FEDERIS. Iudas Machabeus quem fraude superavit, vel ipse dux federis qui obtulit pace Ptolomeo, et fuit dux federis non Epiphani, qui quintus regnavit in Egypto, sed Philometori filio Cleopatre sororis Antiochi cuius hic avunculus. Et cum post mortem Cleopatre, Eulalius eunuchus Philometoris nutricius et Lemeus38 Egyptum regerent et repeterent Syriam quam Antiochus fraude occupaverat, ortum est prelium inter avunculum scilicet Antiochum et puerum Ptolomeum. Cumque inter Pelusium et montem Cassium39 confluxissent, victi sunt duces Ptolomei. Antiochus vero parcens puero et amicitiam simulans, ascendit Memphim et regnum Egypti accipiens puerique rebus se providere dicens, cum modico populo omnem Egyptum {t. 3: Erfurt, f. 245vb ; facsim., p. 346b} subiugavit:
que non fecerunt patres
etc. Nullus enim regum Syrie ita Egyptum vastavit.
38 Lemeus] Leneus
CCSL75A
(p. 916.58)
39 Cassium] Casium
CCSL75A
(p. 916.61)
Numérotation du verset
Dn. 11,23
Et post amicitias cum eo
interl.|
Antichristus simulans se ducem federis, regnum Egypti primum invadet
faciet dolum,
interl.|
regnum eius invadens
et ascendet
interl.|
Memphim
et superabit
interl.|
Egyptum
interl.|
paulatim
in modico populo,
Numérotation du verset
Dn. 11,24
et40 abundantes et uberes urbes ingredietur et faciet
40 et]
om. Weber
interl.|
Antiochus vel Antichristus
que non fecerunt patres eius et patres patrum eius.
interl.|
quilibet de populo Iudeorum
Rapinas
interl.|
Egypti
et predam et divitias eorum dissipabit, et contra firmissimas
interl.|
quia astutissimus
cogitationes
interl.|
sanctorum
interl.|
ducum pueri
inibit41,
41 inibit] iniet
Weber
interl.|
callidius consilium
interl.|
faciet scilicet
et hoc usque ad tempus.
interl.|
donec Dei voluntas permiserit
interl.|
non semper non quecumque volet
Numérotation du verset
Dn. 11,25
Et concitabitur fortitudo eius,
interl.|
secundum Porphyrium: Antiochi
marg.|
ET
CONCITABITUR. Nostri secundum superiorem sensum hec omnia de Antichristo interpretantur, qui vastiturus est de populo Iudeorum, et de Babylone venturus. Unde urbes et regem Egypti primum superabit qui est unus de tribus cornibus de quibus supra dictum est.
et cor eius adversum regem austri
interl.|
Ptolomeum sororis sue filium
in exercitu magno. Et rex austri
interl.|
duces Ptolomei vel rex Egypti
{t. 3: Erfurt, f. 245vb ; facsim., p. 346b} provocabitur ad bellum multis auxiliis et fortibus nimis,
interl.|
contra Antiochum vel Antichristum
et non stabunt quia inibunt adversum eum consilia.
interl.|
non poterunt resistere fraudulentie Antiochi, qui simulabit pacem cum Ptolomeo et comedet panem cum eo et postea occupabit Egyptum
Numérotation du verset
Dn. 11,26
Et comedentes panem cum eo
interl.|
Philometore
conterent illum,
interl.|
Ptolomeum
exercitusque eius
interl.|
regis austri vel Egypti
opprimetur, et cadent interfecti eius plurimi.
Numérotation du verset
Dn. 11,27
Duorum quoque regum cor erit ut male faciant,
interl.|
invicem sibi insidiantes, sic ars deluditur arte
marg.|
DUORUM
QUOQUE
REGUM. Nulli dubium quin Antiochus pacem cum Ptolomeo fecerit et cum eo convivium inierit et dolos intenderit non proficientes, quia non potuit regnum eius obtinere sed eiectus est a militibus Ptolomei. Sed quod dicitur duos fuisse reges quorum cor fraudulentum ut sibi mutuo malefacerent, secundum historiam stare non potest: Ptolomeus enim parvus erat etate et deceptus fraude Antiochi quod ille male cogitare potuit ? Unde nostri hec omnia ad Antichristum referunt et ad regem Egypti quem primum superabit.
et ad mensam unam mendacium loquentur et non proficient
interl.|
Antiochus et principes eius
quia adhuc finis in aliud tempus.
interl.|
pugne quia non perficient cogitata
marg.|
ET
NON
PROFICIENT. Quia a ducibus Ptolomei expulsus est ab Egypto et postmodum duorum nepotum suorum obsidione et Romanorum iussu qui eis amici erant exclusus est.
Numérotation du verset
Dn. 11,28
Et revertetur in terram suam
interl.|
a ducibus Egypti repulsus
cum opibus multis et cor eius adversum testamentum sanctum42,
42 Cf. 1Mcc. 1, 21-24.
marg.|
TESTAMENTUM
SANCTUM. De Antichristo nullus ambigit quin pugnaturus sit adversus testamentum sanctum et primum contra regem Egypti dimicans, Romanorum terreatur auxilio. Hec sub Antiocho Epiphane imaginata precesserunt, ut rex nequissimus qui populum Dei persecutus est presignaret Antichristum qui populum Christi persecuturus est. Multi autem nostrorum putant ob sevitie et turpitudinis magnitudinem Neronem Antichristum fore.
marg.|
Et greca et romana narrat historia quod Antiochus - expulsus ab Egyptiis - venit in Iudeam, scilicet terram sanctam et spoliavit templum et auri tulit quam plurimum, positoque in arce presidio Macedonum, reversus est in terram suam et evoluto biennio rursum contra Ptolomeum exercitum congregavit et ad austrum venit. Cumque duo fratres Ptolomei Cleopatre filii, quorum avunculus erat Antiochus obsiderentur Alexandrie, venerunt duo legati Romanorum quorum unus erat Marcus Publius Lenas cum eum stantem in litore invenisset et ex parte senatus dixisset. Quod iuberetur ab amicis populi Romani recedere et suo imperio contentus esse, et ille responsum ad amicorum consilium distulisset, orbem fecit in arena baculo quem manu tenebat et regem circumscribens ait: Senatus et populus Romanus precipiunt ut in hoc loco respondeas quod consilium geras. Unde ille perterritus ait: Si hoc placet senatui et populo Romano recedendum est. Et statim movit exercitum.x
x Cf.
Hieronymus,
In Dn., lib. 4, c. 11, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. >>
Livius
, Ab urbe condita, 45, 12 ;
Flavius Iosephus,
Antiquitates Iudaicae, XII, 5, 2 (24-247 sqq.).
et faciet et revertetur
interl.|
iussu Romanorum
in terram suam.
interl.|
Iudeam Dei testamentum colentem
Numérotation du verset
Dn. 11,29
Statuto tempore revertetur et veniet ad austrum,
interl.|
Quia iterum, collectis viribus, venit in Egyptum et obsedit duos nepotes suos Ptolomeum Philometorem cum fratre suo, quando Romanorum iussu amotus est. Antichristus quoque arma sentiet Romanorum.
et non erit priori simile novissimum.
interl.|
non ita succedet ei sicut prius quando venit in Egyptum
Numérotation du verset
Dn. 11,30
Et venient super eum trieres et Romani,
interl.|
Itali
et percutietur
interl.|
non morte, sed humiliatione superbie
et revertetur.
interl.|
alii comminabuntur ei
Et indignabitur contra testamentum sanctuarii,
interl.|
peius enim fecit cum secundo venisset Hierosolimam et hoc est:
et indignabuntur contra testamentum sanctuarii
.
marg.|
ET
INDIGNABITUR. Hoc plenius in libro Machabeorumy, quia postquam de Egypto pepulerunt eum, scilicet Antiochum Romani, indignans venit contra testamentum sanctum, et ab his invitatus est qui legem Dei dereliquerant, et cerimoniis ethnicorum se miscuerant. Quod plenius complendum est sub Antichristo, qui indignabitur {t. 3: Erfurt, f. 246ra ; facsim., p. 347a} contra testamentum Dei, et cogitabit adversus illos quos vult legem Dei relinquere. Unde Aquila:
Et cogitabit ut deseratur pactum sanctuarii
.
y Cf. 1Mcc. 1, 20-28.
et faciet et revertetur43, et cogitabit adversus44 eos qui dereliquerunt testamentum sanctuarii
43 et revertetur] reverteturque
Weber
44 adversus] adversum
Weber
interl.|
quomodo scilicet remuneret eos qui ad idola conversi sunt
Numérotation du verset
Dn. 11,31
{t. 3: Erfurt, f. 246ra ; facsim., p. 347a} Et brachia ex eo stabunt et polluent sanctuarium fortitudinis,
marg.|
ET
BRACHIA. Iudei hec nec de Antiocho Epiphane, nec de Antichristo, sed de Romanis intelligunt, de quibus:
et venient trieres
sive itali
atque romani et humiliabuntur. P
ost multa inquiunt tempora de ipsis Romanis qui Ptolomeo in auxilium venere, et Antiocho comminati sunt, consurget rex Vespasianus. Et surgent
brachia
eius, et semina semine, scilicet Titus filius eius cum exercitu, et polluent sanctuarium, auferentque iuge sacrificium, et templum tradent eterne solitudini. Siim quippe et cethim quos nos Romanos et trieres dicimus, Hebrei Italos volunt esse atque Romanos.z
z Cf.
Hieronymus,
In Dn., lib. 4, c. 11, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
marg.|
Alii semina progenies, scilicet volunt autem eos significari qui ab Antiocho missi sunt post biennium quam templum spoliaverat ut tributa exigerent a Iudeis, et auferent cultum Dei et in templo Iovis Olympii simulacrum, et Antiochi statuas ponerent quas nunc
abominationem
desolationis vocat, quando ablatum est holocaustum, et iuge sacrificium, que omnia in typo Antichristi nostri precessisse contendunt qui sessurus est in templo Dei tamquam sit Deus.aa
aa Cf.
Hieronymus,
In Dn., lib. 4, c. 11, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
marg.|
Antichristus in templo sedebit quasi Deus, ut legem Dei auferat Iudeorum quidam simulaverunt se legem Dei custodire et postea cum gentibus fuerunt. Alii in religione permanserunt quod in Antichristi tempore futurum est quando «refrigescet caritas multorum»ab. Undeac:"Pustasne Filius hominis veniens inveniet fidem in terra ?".ad
ab Mt. 24, 12.
ac Cf. Lc. 18, 8.
ad Cf.
Hieronymus,
In Dn., lib. 4, c. 11, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
et auferent iuge sacrificium et dabunt abominationem
interl.|
templi
in desolationem.
Numérotation du verset
Dn. 11,32
Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter.
interl.|
hoc quoque in libro Machabeorumae
ae Cf. 1Mcc. 1, 38-39.
Populus autem
interl.|
Mathathias cum filiis et huiusmodiaf.
af Cf. 1Mcc. 1, 14.
sciens Deum suum obtinebit et faciet.
interl.|
legem scilicet
Numérotation du verset
Dn. 11,33
Et docti in populo
interl.|
in lege
marg.|
ET
DOCTI
IN
POPULO. Quanta Iudei passi sunt sub Antiocho Machabeorum libriag referunt, et triumphi eorum testimonio sunt, qui pro custodia legis Dei flammas et gladios et servitutem et rapinas, et penas ultimas sustinuerunt. Que pro certo sub Antichristo futura sunt, multis resistentibus potentie eius et diffugientibus. Hebrei hec in ultima eversione templi - que sub Vespasiano et Tito accidit - interpretantur, dicentes fuisse plurimos qui scirent Deum suum et pro custodia legis eius morerentur.
ag Cf. 2Mcc. 6, 18-7, 42.
docebunt plurimos
interl.|
resistere et legem Dei custodire
et ruent
interl.|
sancti
in gladio et in flamma
interl.|
antiochi vel Antichristi
marg.|
ET
RUENT
IN
GLADIO. Mathathias de vico Modin qui adversus duces Antiochi rebellavit conatus servare legem Dei sed occisus est et filii eius hostium fraude quidam decepti, sicut Machabeorum liber testaturah.
ah Cf. 1Mcc. 2, 1-70 ; 1Mcc. 9, 17-18 ; 1Mcc. 12, 39.
et45 in captivitate et in rapina dierum.
45 et]
om. Weber
Numérotation du verset
Dn. 11,34
Cumque corruerint
interl.|
sub Antichristo
marg.|
CUMQUE
CORRUERINT. Quidam Iudeorum et de Severo et Antonino principibus hec intelligunt qui Iudeos dilexerunt simulatorie. Alii de Iuliano imperatore quod quando oppressi fuerant a Gallo Cesare, et in captivitate multa passi ille consurget, Iudeos amare se simulans et im templo eorum se immolare simulans, in quo parvam spem auxilii habebunt. Et applicabuntur illis gentilium plurimi, sed fraudulenter, pro cultu enim idolorum, simulabunt se amicos, et hoc ideo ut qui probati sunt manifesti fiant. Tempus enim vere salutis eorum sub Christo {t. 3: Erfurt, f. 246rb ; facsim., p. 347b} quem falso venturum putant, cum Antichristum suscepturi sunt.
sublevabuntur
interl.|
sancti resistentes Antichristo
auxilio parvulo
interl.|
divina confortatione adversus Antichristum
et applicabuntur eis plurimi fraudulenter.
interl.|
ministri Antiochi vel Antichristi
Numérotation du verset
Dn. 11,35
Et de eruditis ruent,
interl.|
"Ut seducantur si fieri potest etiam electi"ai.
ai Cf. Mt. 24, 24.
ut conflentur
interl.|
Quasi hec omnia ideo fient
ut conflentur et eligantur
.
interl.|
sancti quasi in fornace «vasa figuli probat fornax»aj etc.
aj Sir. (Eccli.) 27, 6.
et eligantur
interl.|
probatores facti
interl.|
de numero hominum
et dealbentur
interl.|
secundum illud ak: «Et super niven dealbabor».
ak Ps. 50, 9.
usque ad tempus
interl.|
non semper
prefinitum,
interl.|
a Deo
interl.|
"omnis potestas a Deo"al et «omnia tempus habent»am.
al Cf. Rm. 13, 1.
am Qo. (Ecl.) 3, 1.
quia adhuc aliud tempus erit.
interl.|
quietis post tribulationem
interl.|
victorie vere in adventu Christi
Numérotation du verset
Dn. 11,36
Et faciet iuxta voluntatem suam rex.
interl.|
Porphyrius et sequentes eum de Antiocho Epiphane hec dici autumant
marg.|
ET
FACIET
IUXTA. Ab hoc loco Iudei de Antichristo dici putant quod surgat post parvulum Iuliani auxilium, sicut nos quoque hec intelligimus de eo.
Et elevabitur
interl.|
contra cultum Dei
et magnificabitur
interl.|
in superbia, ut etiam simulacrum suum in templo iubeat poni
adversum omnem Deum.
interl.|
unde an: «Qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus».
an 2Th. 2, 4.
Et adversum Deum deorum loquetur magnifica,
interl.|
blasphemias
et dirigetur46
46 dirigetur] diriget
Weber
interl.|
prosperabitur uterque
{t. 3: Erfurt, f. 246rb ; facsim., p. 347b} donec compleatur
interl.|
super eum
interl.|
finiatur, scilicet sevitia eorum
iracundia.
interl.|
Dei
marg.|
DONEC
COMPLEATUR
IRACUNDIA id est irascatur ei Deus ut pereat. Polybius enim et Diodorus - qui bibliothecarum scribunt historias - narrant eum non solum contra Deum Iudeorum fecisse, sed avaritie facibus accensum templum Diane ditissimum, quod in Elymaide erat spoliare conatum oppressumque a custodibus templi et vicinis circumeuntibus, et quibusdam fantasiis atque terroribus versum in amentiam, ad ultimum morbo interiisse, et hoc ei commemorant accidisse, quia templum Diane ditissimum conatus sit spoliare. Nos autem dicimus quod ideo accidit ei, si quid accidit, quia in sanctos Dei nimiam crudelitatem exercuit et templum eius polluit. Non enim quia conatus est facere et penitendo cessavit implere, sed pro eo quod fecit punitus est.
Perpetrata quippe est
interl.|
apud Dei prescientiam
definitio47.
47 quippe est]
inv. Weber
| definitio] definitio
Weber
interl.|
alii:
in ipso erit consummatio
interl.|
quanto scilicet tempore seviat uterque
Numérotation du verset
Dn. 11,37
Et Deum patrum suorum
interl.|
Iudeorum, scilicet Deum deorum
interl.|
Abraham, Isaac et Iacob, de quorum progenie nascetur in Babylone sicut aiunt de tribu Dan.
non reputabit, et erit in concupiscentiis feminarum,
marg.|
ET
ERIT
IN
CONCUPISCENTIIS. Ambigue in hebraico, teste Aquila, qui verbum ex verbo expressit dicens:
Super deum patrum suorum non intelliget et super concupiscentias feminarum et super omnem deum non intelliget,
quibus verbis intelligi potest et habere concupiscentiam scilicet quod magis Antiocho convenit, et non habere quod Antichristo qui castitatem ideo simulabit ut facilius decipere possit.
marg.|
ET
ERIT
IN
CONCUPISCENTIIS. Septuaginta:
Et concupiscentiis feminarum subiacebit
. Antiochus enim luxuriosissimus fuit, ut etiam mimis et scortis publice, et populo vidente miseretur.
nec quemquam deorum
interl.|
«Ego dixi dii estis»ao.
ao Ps. 81, 6 ; Io. 10, 34.
interl.|
elatus super omne quod dicitur Deus
curabit, quia adversum universa consurget.
interl.|
Deum et homines
Numérotation du verset
Dn. 11,38
Deum autem Maozim in loco suo venerabitur,
interl.|
diabolum vel seipsum quem predicabit esse Deum
interl.|
Aquila:
deum fortitudinum
, Septuaginta:
Deum fortissimum.
Porphyrius ridiculose Modin putat, quia Antiochi duces dicuntur in Modin vico Mathathie Iovis statuam posuisse compellentes Iudeos ei victimas immolare.
marg.|
DEUM
MAOZIM
IN
LOCO. Diabolum, scilicet in seipso vel ubicumque fuerit, vel in membris suis. Omnium enim malorum caput est diabolus, sicut Christus bonorum qui in ipso venerabuntur diabolum.
marg.|
Maozim
presidium scilicet quod Antichristus in Hierusalem constructurus est. Antiochus enim presidia ibi et idolum constituit, ad insidias sanctificationis, uterque autem diaboli cultor erit.
et Deum quem ignoraverunt patres eius
interl.|
hoc magis convenit Antichristo. Antiochus enim idola Grecie coluit et Iudeos et Samaritanos ad deorum suorum cultum compulit.
colet
interl.|
Antichristus
auro et argento et lapide pretioso, rebusque pretiosis.
Numérotation du verset
Dn. 11,39
Et faciet
interl.|
quacumque fraude
ut muniat
interl.|
id est unum faciat se et diabolum quem elegit
marg.|
ET
FACIET
UT
MUNIAT. Theodotio:
Et aget hoc ut muniat presidia cum deo alieno, et cum eis ostenderit, multiplicabit honorem, et Dominari eos multis faciet, et terram dividet gratis.
Secundum Theodotionem hoc exponit Porphyrius.
marg.|
Porphyrius.
Et faciet
hec omnia
ut muniat
arcem Hierusalem, et in ceteris urbibus ponat presidia, et Iudeos doceat alienum adorare deum, scilicet Iovem quem cum illis ostenderit et adorandum esse persuaserit, deceptis dabit honorem et gloriam et faciet ceteris qui in Iudea fuerint dominari, et pro prevaricatione possessiones dividet et dona distribuet. Antichristus quoque deceptis multa donabit, et terram suo exercitui dividet, quos enim terrore subiugare non poterit avaritia subiugabit.
Maozim cum deo alieno
interl.|
Iove
quem cognovit,
interl.|
approbavit
et multiplicabit gloriam
interl.|
pretio precibusque minisque
et dabit eis
interl.|
suis
potestatem in multis,
interl.|
super bonos
et terram
interl.|
sanctorum possessionem
dividet gratuito.
interl.|
satellitibus suis
Numérotation du verset
Dn. 11,40
Et in tempore prefinito preliabitur
interl.|
secundum Porphyrium, undecimo anno regni sui Antiochus rursum contra Ptolomeum dimicavit
marg.|
ET
IN
TEMPORE. Nostri ad Antichristum hec referentes dicunt quod primum pugnaturus sit contra regem austri, id est Egypti, et postea Libyes, et Ethiopes superaturus, que de decem cornibus tria cornua contrita legimus supra, et quod {t. 3: Erfurt, f. 246va ; facsim., p. 348a} venturus sit in Iudeam, et multe ei urbes vel provincie dature sint manus.
adversus48 eum
48 adversus] adversum
Weber
interl.|
irruentem
interl.|
Antiochum vel Antichristum
rex austri49,
49 Cf. 1Mcc. 1, 18-19.
interl.|
Ptolomeus Philometor vel rex Egypti unum de decem cornibus Romanorum
et
interl.|
sed
quasi tempestas veniet
interl.|
uterque
interl.|
furibundus
contra illum rex aquilonis
interl.|
Antiochus vel Antichristus
{t. 3: Erfurt, f. 246va ; facsim., p. 348a} in curribus
interl.|
hec in Egypto faciet
et in equitibus et in classe magna, et ingredietur terras
interl.|
plurimas
et conteret et pertransiet.
interl.|
id est pertranseundo vastabit
Numérotation du verset
Dn. 11,41
Et introibit in terram gloriosam
interl.|
Iudeam
et multe corruent.
interl.|
hoc secundum Aquilam.
Urbes
subaudis vel
regiones
vel
provincie.
He autem sole salvabuntur
interl.|
Dei miseratione
de manu eius Edom et Moab et principes filiorum Ammon.
marg.|
HE
AUTEM
SOLE. Antiochus contra Ptolomeum festinans Idumeos et Moabitas et Ammonitas qui ex latere Iude erant non tetigit, ne occupatus alio prelio, Ptolomeum redderet fortiorem. Antichristus quoque Idumeos et Moabitas et filios
Ammon
, Arabiam scilicet relinquet intactam, quia illuc sancti ad deserta confugient.
Numérotation du verset
Dn. 11,42
Et mittet manum suam in terras et terra Egypti non effugiet.
interl.|
quia capietur
marg.|
ET
MITTET
MANUM. Hoc Antiochum ex parte fecisse legimus, sed quod sequitur per Libyas et Ethiopiam transibit, magis Antichristo quam Antiocho convenit. Antiochus enim Libyam - quam plerique Africam dicunt - non tenuit, nisi forte quia in ipso climate sunt provincie Egypti et longe per deserta vicine, captis Egyptiis, etiam he provincie conturbate sunt. Unde non dicitur quod eos ceperit, sed pertransierit.
Numérotation du verset
Dn. 11,43
Et dominabitur
interl.|
Antiochus vel Antichristus
thesaurorum auri et argenti, et in omnibus pretiosis Egypti. Per Libyam50 quoque
50 Libyam] Lybias
Weber
interl.|
hoc verius Antichristo convenit
et Ethiopiam51 transibit,
51 Ethiopam] Ethiopas
Weber
interl.|
hec sunt tria cornua que a facie Antichristi tollentur: rex Egypti, rex Libye, rex Ethiopie
Numérotation du verset
Dn. 11,44
et fama
interl.|
bellorum
turbabit
interl.|
timore
eum
interl.|
Antichristum pugnantem contra Egyptios et alias gentes vel Antiochum.
marg.|
ET
FAMA
TURBABIT
EUM. Hoc quoque Porphyrius de Antiocho somniat: Pugnans - inquit - contra Egyptios et Libyas Ethiopiasque pertransiens, audiet sibi ab oriente et occidente prelia concitari. Unde et regrediens capiet aradios sibi resistentes, et in litore Phenicis omnem vastabit provinciam confestimque pergens ad Arthoxiam52 regem Armenie qui de orientis partibus movebatur et interfectis plurimis de exercitu eius, ponet tabernaculum suum in loco Apethno qui est inter duo flumina altissima, que sunt Tigris et Euphrates. Cumque hucusque processerit in quo monte inclito et sancto sederit, dicere non potest, quamquam et inter duo maria eum sedere probari non potest, et stultum est duo Mesopotamie flumina, duo maria interpretari. Montem autem inclitum ideo preterit, quia sequitur Theodotionem qui ait: I
nter media maria super montem saba sanctum.
Cumque Saba nomen montis vel Armenie vel Mesopotamie putet, quare sit sanctus dicere non potest. Sed eadem licentia mentiendi possumus dicere quod idolis sit consecratus.
Et veniet
inquit
usque ad summitatem eius et nemo auxiliabitur ei
, ad summitatem montis, scilicet in Elymaide provincia, que est ultima regio Persarum ad orientem ibique volens templum Diane expoliare, quod habebat infinita donaria, fugatus a barbaris est qui mira veneratione fanum illud colebant et mortuus est merore consumptus in Thebes53 oppido Persidis. Hec ille in suggillationem nostri artificiose composuit. Sed si etiam approbet hec de Antiocho non de Antichristo dicta, quid ad nos, qui non ex omnibus locis Scripturarum Christi probamus adventum vel Antichristi mendacium, dimittat dubia discat manifesta. Quis est lapis excisus de monte etc. ? Quis filius hominis ? Quis venturus in nubibus etc. ? Que sunt manifesta preterit, et de Iudeis asserit prophetari quos usque hodie servire cernimus, et dicit eum qui sub nomine Danielis scripsit librum ad refocillandum spem suorum fuisse mentitum, qui non omnem historiam futuram nosse potuit, sed preterita memoravit. In ultime autem visionis immoratur calumniis, flumina ponens {t. 3: Erfurt, f. 246vb ; facsim., p. 348b} pro mari, et montem inclitum et sanctum Aphetno preterit quem ubi legerit nullam potest proferre historiam.
52 Arthoxiam] Artaxiam
CCSL75A
(p. 931.383)
53 Thebes] Tabes
CCSL75A
(p. 932.403)
ab oriente et ab aquilone, et
interl.|
ideo
veniet in multitudine magna
interl.|
metuens audita bella contra se moveri
ut conterat et interficiat plurimos.
Numérotation du verset
Dn. 11,45
Et figet tabernaculum suum
interl.|
id est solii sui
interl.|
scilicet et thronum
marg.|
Et figet tabernaculum
. Septuaginta:
Et statuet tabernaculum suum tunc inter maria et montem voluptatis sanctum et veniet hora consummationis eius
.
marg.|
Theodotio sic:
Et figet tabernaculum suum in Apethno inter maria in monte saba sancto, et veniet usque ad partem eius
.
marg.|
Aquila ita:
Et plantabit tabernaculum tentorii sui
- alias pretorii -
Apethno
,
inter maria et montem gloriosum et sanctum, et veniet usque ad finem eius
.
marg.|
Symmachus ita:
Et extendet papiliones equitatus sui inter maria super montem fortitudinis, et inde veniet usque ad verticem montis
.
marg.|
Sciendum autem quod pe litteram sermo hebreus non habet, sed pro ea fe utitur, cuius vim grecum sonat. In hoc autem loco tantum apud hebreos scribitur fe, et legitur pe: Apethno. Quod autem Antichristus veniat usque
ad summitatem
montis sancti et incliti et ibi pereat, Isaias ostendit sicap:"Et precipitabit Dominus in monte sancto faciem dominatoris vel principis tenebrarum" etc.aq
ap Cf. Is. 25, 7.
aq Cf.
Hieronymus,
In Dn., lib. 4, c. 11, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
Apethno54
54 Apethno] Apedno
Weber
interl.|
alias:
aphetno
interl.|
iuxta Nicopolim
interl.|
apethno
compositum est, id est solii sui, quasi:
Figet tabernaculum
et thronum suum
inter maria super montem inclitum et sanctum
.
inter maria
interl.|
Mortuum scilicet ab oriente, et magnum scilicet in cuius litore Cesarea et Ioppe, que prius Emmaus vocabatur, ubi etiam incipiunt Iudee provincie montana consurgere.
super montem
interl.|
Oliveti
inclitum et sanctum,
interl.|
in se erigens, cum prius sub radicibus montane provincie fixerit tabernaculum
et veniet usque ad {t. 3: Erfurt, f. 246vb ; facsim., p. 348b} summitatem eius,
interl.|
verticem montis Oliveti qui inclitus, quia ex eo Christus ascendit ad Patremar
ar Cf. Act. 1, 11.
et nemo auxiliabitur ei.
interl.|
Domino irascente contra eum. Asserunt autem quod ibi sit periturus unde Dominus ascendit in celum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Dn. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=38&chapitre=38_11)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Dn. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=38&chapitre=38_11)
Notes :