Capitulum 13
Numérotation du verset
Dn. 13,1
÷ Erat1 vir habitans in Babylone et nomen eius Ioachim
1 Erat] Et
praem. Weber
Numérotation du verset
Dn. 13,2
÷ et accepit uxorem nomine Susannam filiam Helchie2, pulchram nimis et timentem Dominum.
2 Helchie] Chelchie
Weber
Numérotation du verset
Dn. 13,3
÷ Parentes enim illius cum essent iusti
erudierunt filiam suam secundum legem Moysi.
Numérotation du verset
Dn. 13,4
÷ Erat autem Ioachim dives valde,
et erat ei pomerium vicinum domui sue, et ad ipsum confluebant Iudei, eo quod esset honorabilior omnium.
Numérotation du verset
Dn. 13,5
÷ Et constituti sunt duo seniores3
3 seniores] senes
Weber
iudices in illo anno de quibus locutus est Dominus, quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus iudicibus qui videbantur regere populum.
Numérotation du verset
Dn. 13,6
÷ Isti frequentabant domum Ioachim et veniebant ad eos omnes qui habebant iudicia.
Numérotation du verset
Dn. 13,7
÷ Cum autem populus revertisset per meridiem ingrediebatur Susanna et deambulabat in pomerio viri sui.
Numérotation du verset
Dn. 13,8
÷ Et videbant eam
seniores4
4 seniores] senes
Weber
quotidie ingredientem et deambulantem, et exarserunt in concupiscentiam5 eius.
5 concupiscentiam] concupiscentia
Weber
Numérotation du verset
Dn. 13,9
÷ Et everterunt sensum suum,
et declinaverunt oculos suos, ut non viderent celum
neque recordarentur iudiciorum iustorum.
Numérotation du verset
Dn. 13,10
÷ Erant enim6 ambo vulnerati amore eius, nec indicaverunt sibi vitissim dolorem suum.
6 enim] ergo
Weber
Numérotation du verset
Dn. 13,11
÷ Erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam volentes concumbere cum ea.
Numérotation du verset
Dn. 13,12
÷ Et observabant quotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum:
Numérotation du verset
Dn. 13,13
÷ Eamus domum quia hora prandii est. Et egressi recesserunt a se.
Numérotation du verset
Dn. 13,14
÷ Cumque revertissent venerunt in unum et sciscitantes ab invicem causam confessi sunt concupiscentiam suam. Et tunc in commune statuerunt tempus quando eam possent invenire solam.
Numérotation du verset
Dn. 13,15
÷ Factum est autem cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudius tertius cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomerio. Estus quippe erat.
Numérotation du verset
Dn. 13,16
÷ Et non erat ibi quisquam, preter duos senes absconditos et contemplantes eam.
Numérotation du verset
Dn. 13,17
÷ Dixit ergo puellis: Afferte mihi oleum et smigmata7 et ostia pomerii claudite ut laver8.
7 smigmata] smegmata
Weber
|
8 laver] lavem
Weber
|
Numérotation du verset
Dn. 13,18
÷ Et fecerunt sicut preceperat, clauseruntque ostia pomerii, et egresse sunt per posticum9 ut afferrent que iusserat. Nesciebatque senes intus esse absconditos.
9 posticum] posticium
Weber
Numérotation du verset
Dn. 13,19
÷ Cum autem essent egresse10 puelle, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam et dixerunt:
10 essent e.]
inv. Weber
Numérotation du verset
Dn. 13,20
÷ Ecce ostia pomerii clausa sunt et nemo nos videt, et in concupiscentia tui sumus. Quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum.
Numérotation du verset
Dn. 13,21
÷ Quod si nolueris, dicemus testimonium contra te, quod fuerit tecum iuvenis et ob hanc causam emiseris puellas a te.
Numérotation du verset
Dn. 13,22
÷ Ingemuit Susanna
et ait: Angustie sunt11 mihi undique. Si enim hoc egero mors mihi est,
11 sunt]
om. Weber
si autem non egero non effugiam manus vestras.
Numérotation du verset
Dn. 13,23
÷ Sed melius est
mihi12 absque opere incidere in manus vestras quam peccare in conspectu Domini.
12 e. m.]
inv. Weber
Numérotation du verset
Dn. 13,24
÷ Et exclamavit voce magna
Susanna, exclamaverunt autem et senes adversus eam.
Numérotation du verset
Dn. 13,25
÷ Et cucurrit unus et aperuit ostium pomerii.
Numérotation du verset
Dn. 13,26
÷ Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomerio13, irruerunt per posticum14 ut viderent quidnam esset.
13 famuli domus - in pomerio]
inv. Weber
|
14 posticum] posticam
Weber
|
Numérotation du verset
Dn. 13,27
÷ Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat
sermo huiuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina.
Numérotation du verset
Dn. 13,28
÷ Cumque venisset
populus ad virum eius Ioachim, venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam
Numérotation du verset
Dn. 13,29
÷ et dixerunt coram populo: Mittite ad Susannam filiam Helchie15 uxorem Ioachim. Et statim miserunt.
15 Helchie] Chelcie
Weber
Numérotation du verset
Dn. 13,30
÷ Et venit cum parentibus et filiis et universis cognatis suis.
Numérotation du verset
Dn. 13,31
÷ Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie.
Numérotation du verset
Dn. 13,32
÷ At iniqui illi iusserunt ut discoperiretur16, erat enim cooperta ut vel sic satiarentur
16 discoperiretur
Weber
]
scrips.
, discooperiretur
Rusch
decore
eius.
Numérotation du verset
Dn. 13,33
÷ Flebant igitur sui
et omnes qui noverant eam.
Numérotation du verset
Dn. 13,34
÷ Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput eiusa,
0 Cf. Lv. 24, 14.
Numérotation du verset
Dn. 13,35
que flens suspexit ad celum.
Erat enim cor eius fiduciam habens in Domino.
Numérotation du verset
Dn. 13,36
÷ Et dixerunt presbyteri: Cum deambularemus in pomerio soli,
ingressa est hec cum duabus puellis, et clausit ostium17 pomerii,
17 ostium] ostia
Weber
et dimisit puellas.
Numérotation du verset
Dn. 13,37
÷ Venitque ad eam adolescens qui erat absconditus, et concubuit cum ea.
Numérotation du verset
Dn. 13,38
÷ Porro nos cum essemus in angulo pomerii videntes iniquitatem cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri.
Numérotation du verset
Dn. 13,39
÷ Et illum quidem non quivimus comprehendere quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit.
Numérotation du verset
Dn. 13,40
÷ Hanc autem cum apprehendissemus interrogavimus quisnam esset adolescens et noluit indicare nobis. Huius rei testes sumus.
Numérotation du verset
Dn. 13,41
÷ Credidit eis multitudo
quasi senibus
et iudicibus populi18,
18 et iudicibus - populi]
inv. Weber
et condemnaverunt eam ad mortem.
Numérotation du verset
Dn. 13,42
÷ Exclamavit autem voce magna Susanna,
et dixit: Deus eterne qui absonditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant,
Numérotation du verset
Dn. 13,43
÷ Tu scis quoniam falsum tulerunt contra me19
19 t. – contra me]
inv. Weber
testimonium, et
ecce morior cum nihil horum fecerim que isti malitiose composuerunt adversum me.
Numérotation du verset
Dn. 13,44
÷ Exaudivit autem Dominus vocem eius.
Numérotation du verset
Dn. 13,45
÷ Cumque duceretur ad mortem, suscitavit
Deus spiritum sanctum pueri iunioris cuius nomen Daniel,
Numérotation du verset
Dn. 13,46
÷ et exclamavit
voce magna:
Mundus ego sum a sanguine huius.
Numérotation du verset
Dn. 13,47
÷ Et conversus omnis populus ad eum dixit: Quis est iste sermo20 quem tu locutus es ?
20 i. s.]
inv. Weber
Numérotation du verset
Dn. 13,48
÷ Qui cum staret in medio eorum ait: Sic fatui
filii Israel, non iudicantes neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israel ?
Numérotation du verset
Dn. 13,49
÷ Revertimini
ad iudicium, quia falsum testimonium locuti sunt
adversus eam.
Numérotation du verset
Dn. 13,50
÷ Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei
senes: Veni et sede in medio nostrum et indica nobis, quia tibi Deus dedit honorem senectutis.
Numérotation du verset
Dn. 13,51
÷ Et dixit ad eos Daniel: Separate illos ab invicem procul
et diiudicabo eos.
Numérotation du verset
Dn. 13,52
÷ Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis et dixit ad eum: Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua que operabaris prius,
Numérotation du verset
Dn. 13,53
÷ iudicans iudicia iniusta, innocentes opprimens et dimittens noxios, dicente Domino: Innocentem et iustum non interficies.
Numérotation du verset
Dn. 13,54
÷ Nunc autem21 si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes22 sibi. Qui ait: sub cino.
21 autem] ergo
Weber
|
22 colloquentes] loquentes
Weber
|
Numérotation du verset
Dn. 13,55
÷ Dixit autem Daniel: Recte mentitus es in caput tuum. Ecce enim angelus Domini accepta sententia ab eo scindet te medium.
Numérotation du verset
Dn. 13,56
÷ Et amoto eo iussit venire alium, et dixit ei: Semen Chanaan et non Iuda.
Species
decepit te et concupiscentia subvertit cor tuum.
Numérotation du verset
Dn. 13,57
÷ Sic faciebatis filiabus
Israel, et ille timentes loquebantur vobiscum sed non filia Iuda
sustinuit iniquitatem vestram.
Numérotation du verset
Dn. 13,58
÷ Nunc ergo dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait: Sub prino.
Numérotation du verset
Dn. 13,59
÷ Dixit autem ei Daniel: Recte mentitus es et tu in caput tuum.
÷ Manet enim angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos.
Numérotation du verset
Dn. 13,60
÷ Exclamavit itaque omnis populus23 voce magna, et benedixerunt Deum24 qui salvat sperantes in se.
23 populus] cetus
Weber
|
24 Deum] Deo
Weber
|
Numérotation du verset
Dn. 13,61
÷ Et consurrexerunt adversus25 duos presbyteros. Convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium. Feceruntque eis sicut26 male egerant adversus proximam27,
25 adversus] adversum
Weber
|
26 sicut] sicuti
Weber
|
27 proximam] proximum
Weber
|
Numérotation du verset
Dn. 13,62
÷ ut facerent secundum legem Moysi et interfecerunt eos.
Et salvatus est sanguis innoxius in die illa.
Numérotation du verset
Dn. 13,63
÷ Helchias28 autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum ioachim marito eius, et cognatis omnibus quia non inventa esset29 in ea res turpis
28 Helchias] Chelchias
Weber
|
29 inventa esset]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
Dn. 13,64
÷ Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa et deinceps.
Numérotation du verset
Dn. 13,65
÷ Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum eius.
Capitulum 13
Numérotation du verset
Dn. 13,1
÷ Erat1 vir habitans in Babylone et nomen eius Ioachim
1 Erat] Et
praem. Weber
Numérotation du verset
Dn. 13,2
÷ et accepit uxorem nomine Susannam filiam Helchie2, pulchram nimis et timentem Dominum.
2 Helchie] Chelchie
Weber
Numérotation du verset
Dn. 13,3
÷ Parentes enim illius cum essent iusti
interl.|
Origenes in decimo Stromatum Susanne et Belis fabulam ponit.a
a Cf.
Hieronymus,
In Dn., lib. 4, c. 13, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
erudierunt filiam suam secundum legem Moysi.
interl.|
hic parentes admonentur ut secundum legem Dei non tantum filios sed etiam filias edoceant
marg.|
ERUDIERUNT
FILIAM
SUAM. Tradunt Hebrei quia mulieres in hoc decipiebantur quod Christum de semine suo nasciturum affirmabant, quia de semine Iuda et de stirpe David erant.b
b <Non hab.>
Hieronymus,
I
n Dn.
Numérotation du verset
Dn. 13,4
÷ Erat autem Ioachim dives valde,
interl.|
negotii opportunitas et concurrentia
et erat ei pomerium vicinum domui sue, et ad ipsum confluebant Iudei, eo quod esset honorabilior omnium.
Numérotation du verset
Dn. 13,5
÷ Et constituti sunt duo seniores3
3 seniores] senes
Weber
interl.|
alias:
senes
marg.|
ET
CONSTITUTI
SUNT. Dicebat Hebreus quidam hos esse Aicham et Sedechiam, de quibus Ieremiasc: «Faciat te Deus sicut Aicham et Sedechiam, quos frixit rex Babylonis in igne propter iniquitatem quam fecerant in Israel, et adulterabant uxores civium suorum». Potuit enim fieri ut populus accepta licentia a rege lapidaverit eos, quod frixio potest vocari pro magnitudine pene, vel convictos crediderit puniendos.
c Cf. Ier. 29, 22-23.
iudices in illo anno de quibus locutus est Dominus, quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus iudicibus qui videbantur regere populum.
interl.|
non regebant sed regere videbantur quia male preerant
Numérotation du verset
Dn. 13,6
÷ Isti frequentabant domum Ioachim et veniebant ad eos omnes qui habebant iudicia.
Numérotation du verset
Dn. 13,7
÷ Cum autem populus revertisset per meridiem ingrediebatur Susanna et deambulabat in pomerio viri sui.
interl.|
Hinc ostenditur quod recte quis ad vegetandum corpus deambulet.
marg.|
ET
DEAMBULABAT. Hunc locum inquit Origenes de Septuaginta editione nunc posui, in quo ostendit se cetera iuxta alios posuisse.d
d Cf.
Hieronymus,
In Dn., lib. 4, c. 13, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
Numérotation du verset
Dn. 13,8
÷ Et videbant eam
interl.|
«Averte oculos meos ne videant vanitates»e.
e Ps. 118, 37.
seniores4
4 seniores] senes
Weber
interl.|
alias:
senes
.
quotidie ingredientem et deambulantem, et exarserunt in concupiscentiam5 eius.
5 concupiscentiam] concupiscentia
Weber
marg.|
ET
EXARSERUNT. Quod greci pathos, nos pertubationem melius quam passionem dicimus. Hec perturbatio et cupido {t. 3: Erfurt, f. 247va ; facsim., p. 350a} libidinis percussit corda seniorum ut in animis iaceret fundamentum ut cogitarent desideria complere.
Numérotation du verset
Dn. 13,9
÷ Et everterunt sensum suum,
interl.|
a recto
et declinaverunt oculos {t. 3: Erfurt, f. 247va ; facsim., p. 350a} suos, ut non viderent celum
interl.|
celestia non cogitarent
neque recordarentur iudiciorum iustorum.
interl.|
quamvis iudices
interl.|
sive Dei sive honestatis sive nature, que omnibus ad bonum insita sunt.
Numérotation du verset
Dn. 13,10
÷ Erant enim6 ambo vulnerati amore eius, nec indicaverunt sibi vitissim dolorem suum.
6 enim] ergo
Weber
Numérotation du verset
Dn. 13,11
÷ Erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam volentes concumbere cum ea.
Numérotation du verset
Dn. 13,12
÷ Et observabant quotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum:
Numérotation du verset
Dn. 13,13
÷ Eamus domum quia hora prandii est. Et egressi recesserunt a se.
Numérotation du verset
Dn. 13,14
÷ Cumque revertissent venerunt in unum et sciscitantes ab invicem causam confessi sunt concupiscentiam suam. Et tunc in commune statuerunt tempus quando eam possent invenire solam.
Numérotation du verset
Dn. 13,15
÷ Factum est autem cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudius tertius cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomerio. Estus quippe erat.
Numérotation du verset
Dn. 13,16
÷ Et non erat ibi quisquam, preter duos senes absconditos et contemplantes eam.
Numérotation du verset
Dn. 13,17
÷ Dixit ergo puellis: Afferte mihi oleum et smigmata7 et ostia pomerii claudite ut laver8.
7 smigmata] smegmata
Weber
8 laver] lavem
Weber
Numérotation du verset
Dn. 13,18
÷ Et fecerunt sicut preceperat, clauseruntque ostia pomerii, et egresse sunt per posticum9 ut afferrent que iusserat. Nesciebatque senes intus esse absconditos.
9 posticum] posticium
Weber
Numérotation du verset
Dn. 13,19
÷ Cum autem essent egresse10 puelle, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam et dixerunt:
10 essent e.]
inv. Weber
Numérotation du verset
Dn. 13,20
÷ Ecce ostia pomerii clausa sunt et nemo nos videt, et in concupiscentia tui sumus. Quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum.
Numérotation du verset
Dn. 13,21
÷ Quod si nolueris, dicemus testimonium contra te, quod fuerit tecum iuvenis et ob hanc causam emiseris puellas a te.
Numérotation du verset
Dn. 13,22
÷ Ingemuit Susanna
interl.|
Timore mortis, humanum quippe est mortem timere. Vel opprobrii vel ignominie quam ille minabantur.
et ait: Angustie {t. 3: Erfurt, f. 247vb ; facsim., p. 350b} sunt11 mihi undique. Si enim hoc egero mors mihi est,
11 sunt]
om. Weber
interl.|
peccatum, quotiens peccamus morimur, quotiens benefacimus vivimus.
si autem non egero non effugiam manus vestras.
Numérotation du verset
Dn. 13,23
÷ Sed melius est
interl.|
in greco non habetur melius, sed bonum eliganter, ne ex comparatione peccatum videatur dicere bonum
mihi12 absque opere incidere in manus vestras quam peccare in conspectu Domini.
12 e. m.]
inv. Weber
interl.|
cui"omnia nuda"f
f Cf. Hbr. 4, 13.
Numérotation du verset
Dn. 13,24
÷ Et exclamavit voce magna
interl.|
non aeris percussione, sed puditicie magnitudine
Susanna, exclamaverunt autem et senes adversus eam.
interl.|
sed non voce magna
Numérotation du verset
Dn. 13,25
÷ Et cucurrit unus et aperuit ostium pomerii.
Numérotation du verset
Dn. 13,26
÷ Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomerio13, irruerunt per posticum14 ut viderent quidnam esset.
13 famuli domus - in pomerio]
inv. Weber
14 posticum] posticam
Weber
Numérotation du verset
Dn. 13,27
÷ Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat
interl.|
nedum
factus
sermo huiuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina.
Numérotation du verset
Dn. 13,28
÷ Cumque venisset
interl.|
de more
populus ad virum eius Ioachim, venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam
Numérotation du verset
Dn. 13,29
÷ et dixerunt coram populo: Mittite ad Susannam filiam Helchie15 uxorem Ioachim. Et statim miserunt.
15 Helchie] Chelcie
Weber
Numérotation du verset
Dn. 13,30
÷ Et venit cum parentibus et filiis et universis cognatis suis.
Numérotation du verset
Dn. 13,31
÷ Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie.
interl.|
pulchrior moribus
Numérotation du verset
Dn. 13,32
÷ At iniqui illi iusserunt ut discoperiretur16, erat enim cooperta ut vel sic satiarentur
16 discoperiretur
Weber
]
scrips.
, discooperiretur
Rusch
interl.|
extrema linea amare non nihil est
decore
interl.|
id est visu
eius.
Numérotation du verset
Dn. 13,33
÷ Flebant igitur sui
interl.|
propinqui
et omnes qui noverant eam.
Numérotation du verset
Dn. 13,34
÷ Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput eius17,
17 Cf. Lv. 24, 14.
Numérotation du verset
Dn. 13,35
que flens suspexit ad celum.
interl.|
quasi diceretg: «Ad te levavi oculo meos qui habitas in celis».
g Ps. 122, 1.
Erat enim cor eius fiduciam habens in Domino.
Numérotation du verset
Dn. 13,36
÷ Et dixerunt presbyteri: Cum deambularemus in pomerio soli,
interl.|
ne alius testis queratur
ingressa est hec cum duabus puellis, et clausit ostium18 pomerii,
18 ostium] ostia
Weber
interl.|
coniecturas innectunt
et dimisit puellas.
Numérotation du verset
Dn. 13,37
÷ Venitque ad eam adolescens qui erat absconditus, et concubuit cum ea.
Numérotation du verset
Dn. 13,38
÷ Porro nos cum essemus in angulo pomerii videntes iniquitatem {t. 3: Erfurt, f. 248ra ; facsim., p. 351a} cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri.
interl.|
quasi: «Quod vidimus testamur»h.
h Io. 3, 11.
Numérotation du verset
Dn. 13,39
÷ Et illum quidem non quivimus comprehendere quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit.
Numérotation du verset
Dn. 13,40
÷ Hanc autem cum apprehendissemus interrogavimus quisnam esset adolescens et noluit indicare nobis. Huius rei testes sumus.
Numérotation du verset
Dn. 13,41
÷ Credidit eis multitudo
interl.|
omnia populus
quasi senibus
interl.|
a natura
et iudicibus populi19,
19 et iudicibus - populi]
inv. Weber
interl.|
ab officio
et condemnaverunt eam ad mortem.
interl.|
quasi ream
Numérotation du verset
Dn. 13,42
÷ Exclamavit autem voce magna Susanna,
interl.|
cordis affectu, confessione pura, conscientia bona, hec est vox magna hominibus occulta, Deo audita
et dixit: Deus eterne qui absonditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant,
Numérotation du verset
Dn. 13,43
÷ Tu scis quoniam falsum tulerunt contra me20
20 t. – contra me]
inv. Weber
interl.|
innocentem
testimonium, et
interl.|
tamen
ecce morior cum nihil horum fecerim que isti malitiose composuerunt adversum me.
Numérotation du verset
Dn. 13,44
÷ Exaudivit autem Dominus vocem eius.
interl.|
cuius aures in preces iustorum
Numérotation du verset
Dn. 13,45
÷ Cumque duceretur ad mortem, suscitavit
interl.|
Non dedit, quia iam in eo erat, sed propter etatis infirmitatem, quiescebat, nec opera sua demonstrabat, sed occasione data
suscitavit
pro sancta femina.
Deus spiritum sanctum pueri iunioris cuius nomen Daniel,
Numérotation du verset
Dn. 13,46
÷ et exclamavit
interl.|
spiritu suscitato et suggerente
voce magna:
interl.|
vix in Scripturis sanctis vox peccatoris magna dicitur
Mundus ego sum a sanguine huius.
interl.|
quasi non consentio
Numérotation du verset
Dn. 13,47
÷ Et conversus omnis populus ad eum dixit: Quis est iste sermo21 quem tu locutus es ?
21 i. s.]
inv. Weber
interl.|
quid sibi vult
Numérotation du verset
Dn. 13,48
÷ Qui cum staret in medio eorum ait: Sic fatui
interl.|
indiscreti
filii Israel, non iudicantes neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israel ?
Numérotation du verset
Dn. 13,49
÷ Revertimini
interl.|
ergo
ad iudicium, quia falsum testimonium locuti sunt
interl.|
presbyteri
adversus eam.
Numérotation du verset
Dn. 13,50
÷ Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei
interl.|
Danieli
senes: Veni et sede in medio nostrum et indica nobis, quia tibi Deus dedit honorem senectutis.
interl.|
si non etatem
Numérotation du verset
Dn. 13,51
÷ Et dixit ad eos Daniel: Separate illos ab invicem procul
interl.|
ne mendacium simul confugant
et diiudicabo eos.
Numérotation du verset
Dn. 13,52
÷ Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis et dixit ad eum: Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata {t. 3: Erfurt, f. 248rb ; facsim., p. 351b} tua que operabaris prius,
Numérotation du verset
Dn. 13,53
÷ iudicans iudicia iniusta, innocentes opprimens et dimittens noxios, dicente Domino: Innocentem et iustum non interficies.
Numérotation du verset
Dn. 13,54
÷ Nunc autem22 si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes23 sibi. Qui ait: sub cino.
22 autem] ergo
Weber
23 colloquentes] loquentes
Weber
interl.|
Ilice latine et forte hebraice, a
cino
scisso et a prino quod latini lentiscum dicunt, sectio vel serratio, quod si non potest horum ethimologia apud eos inveniri, cogimur hebreis consentire qui hanc pericopen grecum tantum esse contendunt. Lentiscus est arbor humilis cuius foliorum sucus scissuras labiorum vel manuum solidat.i
i Cf.
Hieronymus,
In Dn., lib. 4, c. 12, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
Numérotation du verset
Dn. 13,55
÷ Dixit autem Daniel: Recte mentitus es in caput tuum. Ecce enim angelus Domini accepta sententia ab eo scindet te medium.
Numérotation du verset
Dn. 13,56
÷ Et amoto eo iussit venire alium, et dixit ei: Semen Chanaan et non Iuda.
interl.|
sicut mentiris
Species
interl.|
pulchritudo
decepit te et concupiscentia subvertit cor tuum.
Numérotation du verset
Dn. 13,57
÷ Sic faciebatis filiabus
interl.|
aliis
Israel, et ille timentes loquebantur vobiscum sed non filia Iuda
interl.|
Christi, qui de Iuda
sustinuit iniquitatem vestram.
Numérotation du verset
Dn. 13,58
÷ Nunc ergo dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait: Sub prino.
Numérotation du verset
Dn. 13,59
÷ Dixit autem ei Daniel: Recte mentitus es et tu in caput tuum.
interl.|
in damnationem capitis tui
÷ Manet enim angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos.
interl.|
ambos
Numérotation du verset
Dn. 13,60
÷ Exclamavit itaque omnis populus24 voce magna, et benedixerunt Deum25 qui salvat sperantes in se.
24 populus] cetus
Weber
25 Deum] Deo
Weber
Numérotation du verset
Dn. 13,61
÷ Et consurrexerunt adversus26 duos presbyteros. Convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium. Feceruntque eis sicut27 male egerant adversus proximam28,
26 adversus] adversum
Weber
27 sicut] sicuti
Weber
28 proximam] proximum
Weber
Numérotation du verset
Dn. 13,62
÷ ut facerent secundum legem Moysi et interfecerunt eos.
interl.|
interficiendos tradiderunt Babylonio regi, alioquin non stabit quod dictum est, istos Achiam fuisse et Sedechiam secundum Ieremiamj; sic et Iudei Dominum occiderunt, clamando k: «Crucifige crucifige eum».
j Cf. Ier. 29, 22-33.
k Mc. 15, 13 ; Lc. 23, 21 ; Io. 19, 6 ; Io. 19, 15.
Et salvatus est sanguis innoxius in die illa.
Numérotation du verset
Dn. 13,63
÷ Helchias29 autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum ioachim marito eius, et cognatis omnibus quia non inventa esset30 in ea res turpis
29 Helchias] Chelchias
Weber
30 inventa esset]
inv. Weber
interl.|
non quia liberata, hoc enim parum est, nec a perfectis laudabile
Numérotation du verset
Dn. 13,64
÷ Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa et deinceps.
Numérotation du verset
Dn. 13,65
÷ Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum eius.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Dn. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/09/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=38&chapitre=38_13)

Notes :