Capitulum 12
Numérotation du verset
Dn. 12,1
In tempore autem illo
consurget Michael
princeps
magnus,
qui stat
pro filiis populi tui,
et
veniet tempus
quale non fuit ab eo ex quo gentes esse ceperunt usque ad tempus illud.
Et in tempore illo
salvabitur
populus tuus,
omnis qui inventus fuerit
scriptus
in libro.
Numérotation du verset
Dn. 12,2
Et multi
de his qui dormiunt in terre pulvere
evigilabunt:
alii in vitam eternam1
1 eternam] + et
Weber
alii in opprobrium
ut videant semper.
Numérotation du verset
Dn. 12,3
Qui autem docti fuerint
fulgebunt quasi splendor firmamenti,
et qui ad iustitiam
erudiunt multos,
quasi stelle in perpetuas eternitates.
Numérotation du verset
Dn. 12,4
Tu autem
Daniel claude2
2 claude] clude
Weber
sermones
et signa librum
usque ad tempus
statutum. Plurimi pertransibunt3
3 P. p.]
inv. Weber
et multiplex erit scientia.
Numérotation du verset
Dn. 12,5
Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant:
unus hinc super ripam fluminis et alius inde ex altera ripa fluminis.
Numérotation du verset
Dn. 12,6
Et dixi viro qui indutus erat lineis
qui stabat
super aquas fluminis:
Usquequo finis horum mirabilium ?
Numérotation du verset
Dn. 12,7
Et audivi virum qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset4 dexteram et sinistram suam in celum et iurasset per viventem in eternuma,
0 Cf. Apc. 10, 5-6.
4 elevasset] levasset
Weber
quia in tempus
et tempora5
5 et tempora] temporum
Weber
et dimidium temporisb.
0 Cf. Apc. 12, 14.
Et cum completa fuerit
dispersio
manus populi sancti, complebuntur universa hec.
Numérotation du verset
Dn. 12,8
Et ego
audivi,
et non intellexi
et dixi: Domine mi quid erit post hec ?
Numérotation du verset
Dn. 12,9
Et ait: Vade Daniel,
quia clausi sunt
signatique sermones
usque ad tempus
prefinitum.
Numérotation du verset
Dn. 12,10
Eligentur
et dealbabuntur
et quasi ignis
probabuntur multi.
Et impie agent impii
neque intelligent omnes impii.
Porro docti intelligent,
Numérotation du verset
Dn. 12,11
et a tempore cum ablatum fuerit iuge sacrificium
et posita fuerit
abominatio
in desolationem6,
6 desolationem] desolatione
Weber
dies mille ducenti nonaginta.
Numérotation du verset
Dn. 12,12
Beatus qui exspectat et pervenit ad dies mille et7 trecentos triginta quinque.
7 et]
om. Weber
Numérotation du verset
Dn. 12,13
Tu autem Daniel vade
ad prefinitum,
et requiesces
et stabis in sorte tua in finem8 dierum.
8 finem] fine
Weber
Hucusque Danielem in hebreo volumnie legimus ; cetera que sequuntur usque ad finem libri de theoditionis editione translata sunt.
Capitulum 12
Numérotation du verset
Dn. 12,1
In tempore autem illo
interl.|
Antichristi
interl.|
ubi sancti refrigerentur
marg.|
IN
TEMPORE
AUTEM. Quid in hoc capitulo Porphyrius dicat non invenit, in quo mortuorum res describitur. Unde:
Et multi de his qui dormiunt in terre pulvere evigilabunt
etc. Nec potest dicere qui fuerint sub Antiocho fulgentes
quasi splendor firmamenti et quasi stelle in perpetuas eternitates
. Sed quid non temptat pertinacia ? Contritus coluber caput levat, et moriturus in morituros venena evomita. Inquit enim: Et hoc de Antiocho dicitur, qui vadens in Persidem, Lysie qui Antiochie et Phenici preerat, reliquit exercitum, ut adversus Iudeos pugnaret, et Hierusalem subverteret, que narrat Iosephusb, et quod fuerit tribulatio talis «qualis numquam fuit»c, ex quo ceperunt homines esse super terram. Reddita autem victoria, et cesis Antiochi ducibus, ipso quoque in Perside mortuo, salvatus est populus Israel, et omnes qui scripti erant in libro Dei, scilicet qui legem Dei fortissime defenderant, et e contra deleti sunt qui legis prevaricatores fuerunt, et Antiocho faverunt. Tunc ait: hi qui in terre pulvere erant et malorum pondere oppressi erant et operti, quasi in sepulcris miseriarum, ad insperatam victoriam de terre pulvere surrexerunt, custodes legis resurgentes in vitam eternam, prevaricatores in opprobrium. Magistri autem et qui legis notitiam habuerunt, fulgebunt quasi celum et qui minores exhortati sunt ad custodiam legis instar astrorum fulgebunt
in perpetuas eternitates
. Ponit quoque historiam de Machabeisd in qua dicitur multos Iudeorum sub Mathathia et Iuda Machabeo ad eremum confugisse, et in speluncis latuisse, et cavernis petrarum, et post victoriam processisse, et hoc methaphorice quasi de resurrectione mortuorum predictum esse.e
a Cf. Prv. 23, 32.
b Cf.
Flavius Iosephus,
Antiquitates Iudaicae, XII, 11, 1 sqq. (354 sqq.).
c Apc. 16, 18.
d Cf. 1Mcc. 2, 28-30.
e Cf.
Hieronymus,
In Dn., lib. 4, c. 12, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
consurget Michael
interl.|
fideliter agens
interl.|
ut sancti refrigerentur
princeps
interl.|
Iudeorum
magnus,
interl.|
ut reliquias salvet
qui stat
interl.|
quasi adiutor
pro filiis populi tui,
interl.|
Iudeorum
interl.|
ut salventur predestinati et quasi stelle maris
et
interl.|
quia
veniet tempus
marg.|
ET
VENIET
TEMPUS. Etiam si ponamus Lysiam vicisse Iudeos, sicut vult Porphyrius, qui tamen victus est, non fuit tanta tribulatio quanta cum Hierusalem capta a Babyloniis, templum subversum et populus captivatus est. Hec tamen maior, unde non hec possunt ad Antiochum referri.
quale non fuit ab eo ex quo gentes esse ceperunt usque ad tempus illud.
interl.|
Antichristi
Et in tempore illo
interl.|
quasi propter electos abbreviabuntur dies tyrannidis eius
salvabitur
interl.|
extincto Antichristo spiritu salvatoris
populus tuus,
interl.|
pro quo oras
omnis qui inventus fuerit
interl.|
patebit
scriptus
interl.|
predestinatus
in libro.
interl.|
Dei
Numérotation du verset
Dn. 12,2
Et multi
interl.|
omnes
de his qui dormiunt in terre pulvere
interl.|
in pulverem redacti
evigilabunt:
interl.|
resurgentes
alii in vitam eternam1
1 eternam] + et
Weber
interl.|
pro diversitate meritorum
alii in opprobrium
interl.|
damnationis
ut videant semper.
Numérotation du verset
Dn. 12,3
Qui autem docti fuerint
interl.|
Magistri scilicet aliorum non modo predicando, sed scriptis confirmando.
marg.|
QUI
AUTEM
DOCTI. Theodotio - id est vulgata editio - ita:
Et intelligentes
{t. 3: Erfurt, f. 247ra ; facsim., p. 349a}
fulgebunt quasi splendor firmamenti
,
et de iustis plurimi quasi stelle in eternum et ultra
.
marg.|
Secundum Theodotionem tantum interest inter eruditam sanctitatem et sanctam rusticitatem quantum distat celum et stelle, qui doctis similitudinem celi, iustis absque doctrina stellarum fulgorem tribuit singularum.
fulgebunt quasi splendor firmamenti,
interl.|
similes celi
interl.|
sol et luna, vel sicut firmamentum cum omnibus stellis.
et qui ad iustitiam
interl.|
simpliciter verbo rite et exemplo
erudiunt multos,
interl.|
aliter non valet scientia, tacitus et otiosus sermo doctrina mercedem non habet
quasi {t. 3: Erfurt, f. 247ra ; facsim., p. 349a} stelle in perpetuas eternitates.
interl.|
«Fulgebunt iusti et tamquam scintille in arundineto discurrent»f.
f Sap. 3, 7.
Numérotation du verset
Dn. 12,4
Tu autem
interl.|
quasi: multa revelavi tibi,
tu autem
etc.
Daniel claude2
2 claude] clude
Weber
interl.|
involucris3
3 involucris] involutris
cacogr. Rusch
sermones
interl.|
visiones
et signa librum
interl.|
obscuritatibus
interl.|
obscuritatis magnitudinem significat
marg.|
ET
SIGNA
LIBRUM. In Isaiag quoque liber signatus est et in Apocalypsih sigillis septem. Unde subdituri: «Vitit leo de tribu Iuda». Librum autem hunc potest aperire qui Scripturarum sacramenta cognovit, et intelligit enigmata, et verba tenebrosa, et occidentem litteram transfert ad spiritum vivificantem.
g Cf. Is. 8, 16.
h Cf. Apc. 5, 1.
i Apc. 5, 5.
marg.|
Legimus in Machabeorum librisj et Iosephusk in eadem opinione consentit quod tribus annis templum pollutum fuerit in Hierusalem, et in eo Iovis idolum steterit sub Antiocho Epiphane centesimo quadragesimo quinto anno regni grecorum a Seleuco, mense eiusdem anni nono usque ad nonum mensem centesimi quadragesimi octavi anni qui faciunt annos tres. Non autem sub Antichristo tres sed tres et semis, id est mille ducenti nonaginta dies desolationis templi et eversionis dicuntur esse futuri.
j Cf. 1Mcc. 1, 57 ; 1Mcc. 4, 52.
k Cf.
Flavius Iosephus,
Antiquitates Iudaicae, XII, 5, 4 ; 7, 6 (248 ; 319-321).
usque ad tempus
interl.|
completionem
statutum. Plurimi pertransibunt4
4 P. p.]
inv. Weber
interl.|
legendo querendo historie veritatem
et multiplex erit scientia.
interl.|
diversi diversa opinabuntur
Numérotation du verset
Dn. 12,5
Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant:
interl.|
angeli princeps Persarum vel princeps Macedonum
unus hinc super ripam fluminis et alius inde ex altera ripa fluminis.
interl.|
Babylonii quod quamvis hic non nominetur secundum preteritam visionem potest esse Tigris, qui hebraice redicel, iuxta quem vidit visionem.
Numérotation du verset
Dn. 12,6
Et dixi viro qui indutus erat lineis
interl.|
hic est angelus clementissimus qui orationes Danielis obtulerat in conspectu Deil, quando ei viginti et una die angelus Persarum resistebat
l Cf. Dn. 10, 4-20.
interl.|
non duobus angelis, qui nec interrogatione digni videntur, unde intelligimus illos angelos esse Persarum atque Grecorum.
qui stabat
interl.|
quasi pede conculcans
super aquas fluminis:
interl.|
Babylonii
interl.|
signans violentiam Persarum iam comprimendam
Usquequo finis horum mirabilium ?
interl.|
quo tempore complebuntur
interl.|
que sub Antichristo, secundum Porphyrium sub Antiocho
Numérotation du verset
Dn. 12,7
Et audivi virum qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset5 dexteram et sinistram suam in celum et iurasset per viventem in eternum6,
5 elevasset] levasset
Weber
6 Cf. Apc. 10, 5-6.
interl.|
adiecit hoc aliud scilicet
quia in tempus
interl.|
unius anni
interl.|
hoc spatio dicitur desolatio futura sub Antichristo
et tempora7
7 et tempora] temporum
Weber
interl.|
duorum
et dimidium temporis8.
8 Cf. Apc. 12, 14.
interl.|
unius anni
Et cum completa fuerit
interl.|
ab Antichristo secundum nostros vel ab Antiocho secundum Porphyrium
dispersio
interl.|
id est cum dispersus fuerit populus Dei
manus populi sancti, complebuntur universa hec.
interl.|
que vidisti
Numérotation du verset
Dn. 12,8
Et ego
interl.|
Daniel
audivi,
interl.|
futura regum, scilicet diversa bella et multiplicem historiam, sed non audierat nomina singulorum
et non intellexi
interl.|
quomodo ergo disserere presumunt alii
et dixi: Domine mi quid erit post hec ?
Numérotation du verset
Dn. 12,9
Et ait: Vade Daniel,
interl.|
viam universe carnis
quia clausi sunt
interl.|
multis obscuritatibus
signatique sermones
interl.|
visiones
usque ad tempus
interl.|
consummationis
prefinitum.
Numérotation du verset
Dn. 12,10
Eligentur
interl.|
sancti
interl.|
de massa generis humani
et dealbabuntur
interl.|
ut appareant iusti
et quasi ignis
interl.|
"Quasi aurum in fornace"m.
m Cf. Prv. 27, 21 ; Sap. 3, 6 ;
probabuntur multi.
interl.|
fideles
Et impie agent impii
interl.|
cum finis venerit
interl.|
«Qui in sordibus est sordescat adhuc»n.
n Cf. Apc. 22, 11.
neque intelligent omnes impii.
interl.|
ad probationem sanctorum hec fieri
interl.|
«In malivolam animam non intrabit sapientia»o etc.
o Sap. 1, 4.
Porro docti intelligent,
interl.|
hec scilicet et libenter sustinebunt
interl.|
disciplina Dei
Numérotation du verset
Dn. 12,11
et a tempore cum ablatum fuerit iuge sacrificium
interl.|
Ex quo, scilicet Antichristus orbem possidens, Dei cultum interdicet usque ad mortem eius
et posita fuerit
interl.|
cum se, scilicet colendum persauserit
abominatio
interl.|
cultus Antichristi
in desolationem9,
9 desolationem] desolatione
Weber
interl.|
scilicet templo desolato
interl.|
legis Dei et sanctorum
dies {t. 3: Erfurt, f. 247rb ; facsim., p. 349b} mille ducenti nonaginta.
interl.|
tres anni et semis erunt, scilicet
marg.|
DIES
MILLE
DUCENTI. Hos dies vultp sub Antiocho in desolatione templi esse completos et Iosephusq et Machabeorum liberr tribus tantum annis hoc fuisse commemorant. Unde patet tres istos et semis annos de Antichristo dici, qui tribus et semis annis, id est mille ducentis nonaginta diebus sanctos persequetur, et postea corruet in monte sancto.
p vult: id est Porphyrius
q Cf.
Flavius Iosephus,
Antiquitates Iudaicae, XII, 5, 4 ; 7, 6 (248 ; 319-321).
r Cf. 1Mcc. 1, 57 ;
marg.|
Repetit de ipse Antichristi sed aliis verbis id est cum ablato Dei cultu et desolato, Antichristus abominabiliter exhibebit se adorandum tunc erunt dies tot, id est tres anni et semis.
Numérotation du verset
Dn. 12,12
Beatus qui exspectat et pervenit ad dies mille et10 trecentos triginta quinque.
10 et]
om. Weber
interl.|
dies quietis et pacis post mortem Antichristi quadraginta quinque superioribus adduntur ad refrigerium sanctorum et ad penitentiam subversorum
marg.|
BEATUS
QUI
EXSPECTAT. Interfecto, scilicet Antichristo supra prefatum numerum dies quadraginta quinque prestolatur, post quos Dominus in maiestate venturus est. Quare autem post mortem Antichristi {t. 3: Erfurt, f. 247rb ; facsim., p. 349b} quadraginta quinque dierum silentium sit Dei scientie est, sed forte regni dilatio, sanctorum patientie est probatio.
marg.|
Porphyrius hunc locum ita exponit ut quadraginta quinque dies qui super mille ducentos nonaginta sunt, victorie contra duces Antiochi tempus significent quando Iudas Machabeus fortiter dimicavit, et templum mundavit, idolumque contrivit, et in templo victimas obtulit. Sed liber Machabeorums, tribus tantum annis templum dicit fuisse pollutum.
s Cf. 1Mcc. 1, 57 ; 1Mcc. 4, 52.
Numérotation du verset
Dn. 12,13
Tu autem Daniel vade
interl.|
vias
interl.|
moriendo, unde: «Euntes ibant et flebant»t etc.
t Ps. 125, 6.
ad prefinitum,
interl.|
vite
et requiesces
interl.|
in spe
et stabis in sorte tua in finem11 dierum.
11 finem] fine
Weber
interl.|
in numero sanctorum resurgendo et ibi videbis que nunc operta sunt
marg.|
TU
AUTEM
DANIEL
VADE. Theodotio:
Tu autem Daniel vade et requiesce, et resurges in ordine tuo
, id est
in consummatione dierum
in quo patet prophetiam hanc esse resurrectionis omnium mortuorum, quando propheta resurrecturus est. Frustra ergo Porphyrius que in typo Antiochi de Antichristo dicta sunt vult referre ad Antiochum. Cui plene respondet Eusebius Cesariensis et Apollinaris Laodicenus et ex parte disertissimus vir et martyr Methodius.u
u Cf.
Hieronymus,
In Dn., lib. 4, c. 12, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
Hucusque Danielem in hebreo volumnie legimus ; cetera que sequuntur usque ad finem libri de theoditionis editione translata sunt.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Dn. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=38&chapitre=38_12)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Dn. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=38&chapitre=38_12)
Notes :