Glossa ordinaria

Capitulum 6

Numérotation du verset Dn. 6,1 

Placuit Dario et constituit super1 regnum satrapas centum viginti ut essent in toto regno suo,
1 super] supra Weber
Numérotation du verset Dn. 6,2 

et super eos principes tres ex quibus Daniel unus erat, ut satrape illis redderent rationem, et rex non sustineret molestiam.
Numérotation du verset Dn. 6,3 

Igitur Daniel superabat omnes principes et satrapas, quia spiritus Dei amplior erat in eo.
Numérotation du verset Dn. 6,4 

Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum. Unde principes
et satrape
querebant occasionem
ut invenirent Danieli ex latere regis2,
2 regis] regni Weber
nullamque causam et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset
et omnis culpa et suspicio non inveniretur in eo.
Numérotation du verset Dn. 6,5 

Dixerunt ergo viri illi: Non inveniemus Danieli huic aliquam occasionem nisi forte in lege Dei sui.
Numérotation du verset Dn. 6,6 

Tunc principes et satrape
subripuerunt regi,
et sic locuti sunt ei: Dari3 rex in eternum vive.
3 Dari] Darie Weber
Numérotation du verset Dn. 6,7 

Consilium inierunt cuncti principes regni tui4, magistratus et satrape senatores et iudices ut decretum imperatorium exeat et edictum, ut omnis qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo et homine usque ad dies triginta, nisi a te rex mittatur in lacum leonum.
4 tui] om. Weber
Numérotation du verset Dn. 6,8 

Nunc itaque rex confirma sententiam et scribe decretum
ut non immutetur quod statutum est a Medis et Persis, nec prevaricari cuiquam liceat.
Numérotation du verset Dn. 6,9 

Porro rex Darius proposuit edictum et statuit.
Numérotation du verset Dn. 6,10 

Quod cum Daniel comperisset,
id est constitutam legem, ingressus est domum suam,
et fenestris apertis in cenaculo suo contra Hierusalem
tribus temporibus
in die flectebat genua sua et adorabat, et confitebatur coram Deo suo sicut et ante facere consueverat.
Numérotation du verset Dn. 6,11 

Viri ergo5 illi, curiosius inquirentes, invenerunt Danielem orantem et obsecrantem Deum suum,
5 ergo] igitur Weber
Numérotation du verset Dn. 6,12 

et accedentes locuti sunt regi super edicto: Rex numquid non constituisti ut omnis homo qui rogaret quemquam de diis et hominibus usque ad dies triginta nisi a te rex mitteretur in lacum leonum ?
Ad quos6 respondens rex ait: Verus est7 sermo iuxta decretum Medorum atque Persarum, quod prevaricari non licet.
6 quos] quod Weber |
7 est] om. Weber |
Numérotation du verset Dn. 6,13 

Tunc respondentes dixerunt coram rege: Daniel de filiis captivitatis Iude
non curavit
de lege tua
et de edicto quod constituisti, sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua.
Numérotation du verset Dn. 6,14 

Quod verbum cum audisset rex, satis contristatus est,
et pro Daniele posuit cor
ut liberaret eum,
et usque ad occasum solis laborabat ut erueret eum.
Numérotation du verset Dn. 6,15 

Viri autem illi intelligentes regem
dixerunt ei: Scito rex quia lex Medorum atque Persarum est8 ut omne decretum quod constituit rex
8 est] om. Weber
non liceat immutari.
Numérotation du verset Dn. 6,16 

Tunc rex precepit
et adduxerunt Danielem, et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli: Deus tuus quem colis semper ipse liberabit te.
Numérotation du verset Dn. 6,17 

Allatusque est lapis unus et positus est super os laci, quem obsignavit rex annulo suo,
et annulo optimatum suorum ne quid fieret contra Danielem9.
9 Danielem] Daniel Weber
Numérotation du verset Dn. 6,18 

Et abiit rex in domum suam et dormivit incenatus, cibique non sunt allati10 coram eo, insuper et somnus recessit ab eo.
10 allati] illati Weber
Numérotation du verset Dn. 6,19 

Tunc rex primo diluculo consurgens festinus
ad lacum leonum perrexit,
Numérotation du verset Dn. 6,20 

appropinquansque lacui,
Danielem voce lacrimabili inclamavit,
et affatus est eum:
Daniel serve Dei viventis,
Deus tuus cui tu servis semper putasne valuit te liberare a leonibus ?
Numérotation du verset Dn. 6,21 

Et Daniel regi respondens ait: Rex in eternum vive.
Numérotation du verset Dn. 6,22 

Deus meus misit angelum suum
et conclusit ora leonum,
et non nocuerunt mihi quia coram eo iustitia inventa est in me, sed et coram te rex delictum non feci.
Numérotation du verset Dn. 6,23 

Tunc vehementer rex11 gavisus est super eum12, et Danielem precepit educi de lacu13, et nulla lesio inventa est in eo quia credidit Deo suo.
11 v. rex] inv. Weber |
12 eum] eo Weber |
13 lacu Rusch (h om. )] + eductusque est Daniel de lacu Weber |
Numérotation du verset Dn. 6,24 

Iubente autem rege, adducti sunt viri illi qui accusaverunt14 Danielem et in lacum leonum missi sunt ipsi et filii et uxores eorum,
14 accusaverunt] accusaverant Weber
et non pervenerunt usque ad pavimentum laci
donec arriperent eos leones et omnia ossa eorum comminuerunt.
Numérotation du verset Dn. 6,25 

Tunc Darius rex scripsit universis populis et15 tribubus et linguis habitantibus in universa terra: Pax vobis multiplicetur.
15 et] om. Weber
Numérotation du verset Dn. 6,26 

A me ergo16 constitutum est decretum
16 ergo] om. Weber
ut in universo imperio et regno meo tremiscant17 et paveant Deum Danielis.
17 tremiscant] tremescant Weber
Ipse est enim Deus vivens
et eternus in secula,
et regnum eius non dissipabitur, et potestas
eius usque in eternum.
Numérotation du verset Dn. 6,27 

Ipse est18 liberator atque salvator, faciens signa et mirabilia in celo et in terra
18 est] om. Weber
qui liberavit Danielem de manu
leonum.
Numérotation du verset Dn. 6,28 

Porro Daniel perseveravit usque ad regnum Darii
regnumque Cyri Perse.

Capitulum 6

Numérotation du verset Dn. 6,1 
Placuit Dario et constituit super1 regnum satrapas centum viginti ut essent in toto regno suo,
1 super] supra Weber
marg.| PLACUIT  DARIO. Quod autem ordo preposterus est ut ante sub Dario quam sub Balthasar narretur historia quod in sequentibus aperitur, cum Balthasar a Dario sit occisus, hec est causa quod statim historiam historie copulavit. In fine enim superioris dixit visionisa: «Et Darius Medus successit in regnum annos natus sexaginta duo». Sub hoc igitur Dario hec gesta sunt.
a Dn. 5, 31.
marg.| Iosephusb dicit de {t. 3: Erfurt, f. 239vb ; facsim., p. 334b} huiusmodi: «Darius qui Babyloniorum destruxit imperium iuvante et pariter dimicante Cyro propinquo, annum vite agebat sexagesimum secundum quando cepit Babylonem, eratque filius Astyagis qui apud grecos alio vocatur nomine Assuerus. Tulitque secum Danielem prophetam et unum fecit in tribus principibus qui preerant regno eius». Ex quo patet Darium secum Danielem in mediam abduxisse, et eo honorare quo Balthasar eum prefecerat habuisse, nec dubium eum signum audisse quod accidit Balthasar, et interpretationem Danielis et quomodo regnum medorum et Persarum predixit.c
b Cf. Flavius Iosephus, Antiquitates Iudaicae, X, 11, 4 (248-249).
c Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 2, c. 6, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
Numérotation du verset Dn. 6,2 
et super eos principes tres ex quibus Daniel unus erat, ut satrape illis redderent rationem, et rex non sustineret molestiam.
Numérotation du verset Dn. 6,3 
Igitur Daniel superabat omnes principes et satrapas, quia spiritus Dei amplior erat in eo.
Numérotation du verset Dn. 6,4 
Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum. Unde principes
interl.| duo cum quibus tertius prepositus erat
et satrape
interl.| centum viginti
querebant occasionem
interl.| invidia stimulante
ut invenirent Danieli ex latere regis2,
2 regis] regni Weber
interl.| alia littera: querebant, ut invenirent occasionem Danieli ex latere regis.
marg.| Ex latere regis qui scilicet familiarem et collegam fecerat eum
marg.| EX  LATERE  REGIS. Hebrei suspicant latus regis esse reginam, vel concubinas que ex latere dormiunt, querebant ergo ut aiunt occasionem in sermone, tactu, nutu, internuntio.   Nullamque causam et suspicionem reperire potuerunt , quia eunuchus erat. Hoc illi dicunt qui unius verbi occasione longas fabulas texere consueverunt.d
d Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 2, c. 6, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
nullamque causam et suspicionem reperire {t. 3: Erfurt, f. 239vb ; facsim., p. 334b} potuerunt, eo quod fidelis esset
interl.| in omnibus
et omnis culpa et suspicio non inveniretur in eo.
Numérotation du verset Dn. 6,5 
Dixerunt ergo viri illi: Non inveniemus Danieli huic aliquam occasionem nisi forte in lege Dei sui.
interl.| felix conversatio in qua inimici culpam non reperiunt nisi in lege quam custodit
Numérotation du verset Dn. 6,6 
Tunc principes et satrape
interl.| quod veritate non poterant, mendacio moliuntur
subripuerunt regi,
interl.| falsa latenter suggesserunt.
interl.| celantes enim cogitationes suas, quasi honorando regem Danieli moliuntur insidias.
et sic locuti sunt ei: Dari3 rex in eternum vive.
3 Dari] Darie Weber
Numérotation du verset Dn. 6,7 
Consilium inierunt cuncti principes regni tui4, magistratus et satrape senatores et iudices ut decretum imperatorium exeat et edictum, ut omnis qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo et homine usque ad dies triginta, nisi a te rex mittatur in lacum leonum.
4 tui] om. Weber
Numérotation du verset Dn. 6,8 
Nunc itaque rex confirma sententiam et scribe decretum
interl.| vel: edictum
ut non immutetur quod statutum est a Medis et Persis, nec prevaricari cuiquam liceat.
marg.| A MEDIS  ET  PERSIS. Perspicuum est unum regnum fuisse sub Dario et Cyro Medorum atque Persarum, quia Cyrus nepos Darii ex filia. Unde Daniel modo sub hoc modo sub illo fuisse dicitur.
Numérotation du verset Dn. 6,9 
Porro rex Darius proposuit edictum et statuit.
Numérotation du verset Dn. 6,10 
Quod cum Daniel comperisset,
marg.| QUOD  CUM  DANIEL. Hinc discimus ne periculis temere nos offeramus sed quantum in nobis est insidias declinemus. Daniel enim non passim contra regis imperium agebat, sed domi et in abscondito veri regis obsequitur imperio.
id est constitutam legem, ingressus est domum suam,
marg.| DOMUM. Domata latine dicuntur menia vel tecta vel solaria, et auleta vel cenacula, Dominus in cenaculo Pasca celebrat, super centum viginti animas Spiritus descendit in cenaculoe. Daniel quoque regis iussa contemnens non in humili sed in excelso orat et secundum preceptum Deif et consilium Salomonisg qui contra templum orandum esse dicit.
e Cf. Act. 1, 13-15 ; Act. 2, 1-5.
f Cf. Dt. 12, 5-11.
g Cf. 3Rg. (1Rg.) 8, 29 ; 2Par. 7, 15.
et fenestris apertis in cenaculo suo contra Hierusalem
interl.| ubi visio pacis
tribus temporibus
interl.| tertia, sexta, nona
marg.| TRIBUS  TEMPORIBUS. Hora tertia descendit super apostolos Spiritus sanctush, sexta volens Petrus comedere ad orationem in cenaculum ascenditi, et Petrus et Ioannes ascendebant in templum ad {t. 3: Erfurt, f. 240ra ; facsim., p. 335a} horam orationis nonamj. His tribus temporibus orabat Daniel
h Cf. Act. 2, 4-15.
i Cf. Act. 10, 9-10.
j Cf. Act. 3, 1.
in die flectebat genua sua et adorabat, et confitebatur coram Deo suo sicut et ante facere consueverat.
Numérotation du verset Dn. 6,11 
Viri ergo5 illi, curiosius inquirentes, invenerunt Danielem orantem et obsecrantem Deum suum,
5 ergo] igitur Weber
Numérotation du verset Dn. 6,12 
et accedentes locuti sunt regi super edicto: Rex numquid non constituisti ut omnis homo qui rogaret quemquam de diis et hominibus usque ad dies triginta nisi a te rex mitteretur in lacum leonum ?
interl.| generaliter inducunt ut rex propria concessione teneatur ne aliter super Danielem statuat quam fuerat ante locutus
Ad quos6 respondens rex ait: Verus est7 sermo iuxta decretum Medorum atque Persarum, quod prevaricari non licet.
6 quos] quod Weber
7 est] om. Weber
interl.| Sepius notandum unum esse regnum Medorum atque Persarum, ut salvemus quod Daniel nunc sub Dario nunc sub Cyro fuisse memoratur.
Numérotation du verset Dn. 6,13 
Tunc respondentes dixerunt coram rege: Daniel de filiis captivitatis Iude
interl.| quasi quod magis intolerabile
non curavit
interl.| captivus
de lege tua
interl.| que omnibus veneranda
interl.| etiam regis
et de edicto {t. 3: Erfurt, f. 240ra ; facsim., p. 335a} quod constituisti, sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua.
interl.| deum suum
Numérotation du verset Dn. 6,14 
Quod verbum cum audisset rex, satis contristatus est,
interl.| vidit se propria voce captum et invidiam causam esse insidiarum
et pro Daniele posuit cor
interl.| totam intentionem
ut liberaret eum,
interl.| non auctoritate ne contra legem facere videretur sed ratione atque consilio vult Danielem liberare
et usque ad occasum solis laborabat ut erueret eum.
marg.| ET  USQUE  AD  OCCASUM. Tanta regi liberandi eum cupiditas erat ut quamvis potentissimus   usque ad occasum solis cibum non capiat, tanta illis in malo pertinacia, ut nec voluntate regis moveantur nec iniuria.
Numérotation du verset Dn. 6,15 
Viri autem illi intelligentes regem
interl.| quod vellet eum eripere
dixerunt ei: Scito rex quia lex Medorum atque Persarum est8 ut omne decretum quod constituit rex
8 est] om. Weber
interl.| Quasi: Noli frustra laborare, quod constituisti, non potes immutare, lex universalis falli non potest.
non liceat immutari.
interl.| cuique
Numérotation du verset Dn. 6,16 
Tunc rex precepit
interl.| famulis
et adduxerunt Danielem, et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli: Deus tuus quem colis semper ipse liberabit te.
marg.| DEUS  TUUS  QUEM. Cedit multitudini et adversariis consentientibus non audet negare mortem amici, et quod ipse obtinere non potest potentie Dei committit, non ambigue loquitur audacter affirmat,   Deus tuus quem colis semper ipse liberabit te , audierat tres pueros quamvis inferiores flammas vitisse Babylonicas, et Danieli mysteria multa revelata.
Numérotation du verset Dn. 6,17 
Allatusque est lapis unus et positus est super os laci, quem obsignavit rex annulo suo,
interl.| credit eum potentie Dei
et annulo optimatum suorum ne quid fieret contra Danielem9.
9 Danielem] Daniel Weber
interl.| ne quid suspicionis contra eos habere videretur, et quasi non confidens de Dei potentia, pro amico aliquid machinaretur, et ut clarius eluceat virtus liberantis.
marg.| NE  QUID  FIERET. Qui de leonibus securus est, de hominibus pertimescit, ne quid contra Danielem moliantur inimici.
Numérotation du verset Dn. 6,18 
Et abiit rex in domum suam et dormivit incenatus, cibique non sunt allati10 coram eo, insuper et somnus recessit ab eo.
10 allati] illati Weber
marg.| ET  ABIIT  REX  IN. Quanta benevolentia nec nocte nec die cibum capit, nec dormit, cum propheta periclitante quasi uno pendet affectu, nos ergo pro peccatis propriis quanto magis debemus vigiliis et ieiuniis Deum ad misericordiam flectere, cum rex Deum nesciens, hoc facit pro eo quem vult a periculo liberare.
marg.| Lacus latine aquarum dulcium congregatio ut Benacus lacus et alii, quod greci limnen 11, id est stagnum vocant.
11 limnen] coniec., lūim cacogr. Rusch
Numérotation du verset Dn. 6,19 
Tunc rex primo diluculo consurgens festinus
interl.| quia credidit eum vivere quem Deo vivo crediderat.
ad lacum leonum perrexit,
interl.| depressam in alto foveam, vel arcutem cisternam.
Numérotation du verset Dn. 6,20 
appropinquansque lacui,
interl.| oblitus regii fastus victor ad captivum, Dominus currit ad servum.
Danielem voce lacrimabili inclamavit,
interl.| affectum cordis et voce indicat et lacrimis
et affatus est eum:
interl.| cum lacrimis
Daniel serve Dei viventis,
interl.| ad differentiam deorum gentilium, qui sunt simulacra hominum mortuorum.
Deus tuus cui tu servis semper putasne valuit te liberare a leonibus ?
marg.| PUTAS. Non dubitat qui superius dixit:   Deus tuus liberabit te , sed in ambiguo sententiam temperat, ut cum Daniel incolumis apparuerit quanto res incredibilior, tanto adversus principes iustior sit indignatio.
Numérotation du verset Dn. 6,21 
Et Daniel regi respondens ait: Rex in eternum vive.
interl.| honorantem se honorat et ei vitam eternam orat
Numérotation du verset Dn. 6,22 
Deus meus misit angelum suum
marg.| DEUS  MEUS  MISIT. Idem dicat qui eruitur a faucibus invisibilium leonum, id est de lacu leonum inferni.
et conclusit ora leonum,
marg.| ET  CONCLUSIT  ORA. Non mutata est feritas aut rabies leonum, sed ab angelo conclusa, quia precesserant prophete bono opera, ut non tam gratia, quam iustitie retributio in hac liberatione notetur.
et non nocuerunt mihi quia coram eo iustitia inventa est in me, {t. 3: Erfurt, f. 240rb ; facsim., p. 335b} sed et coram te rex delictum non feci.
Numérotation du verset Dn. 6,23 
Tunc vehementer rex12 gavisus est super eum13, et Danielem precepit educi de lacu14, et nulla lesio inventa est in eo quia credidit Deo suo.
12 v. rex] inv. Weber
13 eum] eo Weber
14 lacu Rusch (h om. )] + eductusque est Daniel de lacu Weber
interl.| "fides vincit mundum"k
k Cf. 1Io. 5, 4.
Numérotation du verset Dn. 6,24 
Iubente autem rege, adducti sunt viri illi qui accusaverunt15 Danielem et in lacum leonum missi sunt ipsi et filii et uxores eorum,
15 accusaverunt] accusaverant Weber
interl.| neque enim lex equior ulla est quam necis artifices arte perire sua.
et non pervenerunt usque ad pavimentum laci
interl.| ibi erant forsitan gradus ascensionis
donec arriperent eos leones et omnia ossa eorum comminuerunt.
interl.| ubi patet Danielem servatum esse Dei potentia, non leonum voluntate vel segnitie
Numérotation du verset Dn. 6,25 
Tunc Darius rex scripsit universis populis et16 tribubus et linguis habitantibus in universa terra: Pax vobis multiplicetur.
16 et] om. Weber
marg.| TUNC  DARIUS. Sicut per Nabuchodonosor, ita in hoc loco quidam per Darium contrariam interpretantur fortitudinem que omnes vocet ad penitentiam, et queritur utrum in isto mundo futurum sit an in altero, vel post alios mundos. Sed hoc deliramentis imputantes dicimus apud barbaras nationes per servos Dei signa fieri ut predicetur cultus et religio unius Dei.
Numérotation du verset Dn. 6,26 
A me ergo17 constitutum est decretum
17 ergo] om. Weber
interl.| ut pax vobis multiplicetur
ut in universo imperio et regno meo tremiscant18 et paveant Deum Danielis.
18 tremiscant] tremescant Weber
interl.| hic est miraculorum fructus, ut nomen Dei exaltetur.
Ipse est enim Deus vivens
interl.| alii mortui
et eternus in secula,
interl.| alii transitorii
et regnum eius non dissipabitur, et potestas
interl.| honor
eius usque in eternum.
Numérotation du verset Dn. 6,27 
Ipse est19 liberator atque salvator, faciens signa et mirabilia in celo et in terra
19 est] om. Weber
interl.| in quo probatur verus Deus
qui liberavit Danielem de manu
interl.| alias: de lacu
leonum.
Numérotation du verset Dn. 6,28 
Porro Daniel perseveravit usque ad regnum Darii
interl.| in Chaldea in summo honore
regnumque Cyri Perse.
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 240rb ; facsim., p. 335b} PORRO  DANIEL. Quod supra in fine prime visionis legiturl: «Fuit autem Daniel usque ad primum annum Cyri regis», non vite eius tempus accipiendum est. Cum in ultima visione legamusm: «Anno tertio Cyri regis Persarum verbum revelatum est Danieli, cognomento Balthasar». Sed hoc significatur quod usque ad primum annum Cyri regis qui Chaldeorum destruxit imperium, Daniel potens fuerit in Chaldea post a Dario in Medos translatus est.
l Dn. 1, 21.
m Dn. 10, 1.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Dn. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=38&chapitre=38_6)

Notes :