Glossa ordinaria

Capitulum 2

Numérotation du verset Dn. 2,1 

In anno autem secundo regni Nabuchodonosor
vidit Nabuchodonosor somnium
et conterritus est spiritus eius
et somnium effugit ab eo.
Numérotation du verset Dn. 2,2 

Precepit ergo rex ut convocarentur arioli
et magi
et Chaldei
et malefici1
1 Chaldei - et - malefici] inv. Weber
ut2 indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent steterunt coram rege
2 ut] et Weber
Numérotation du verset Dn. 2,3 

et dixit ad eos rex: Vidi somnium
et mente confusus ignoro quid viderim.
Numérotation du verset Dn. 2,4 

Responderuntque Chaldei regi Syriace: Rex in sempiternum vive. Dic somnium servis tuis et interpretationem eius indicabimus.
Numérotation du verset Dn. 2,5 

Et respondit rex et dixit3 Chaldeis: Sermo
3 et dixit] ait Weber
recessit a me. Nisi indicaveritis mihi
somnium et
coniecturam eius
peribitis vos
et domus vestre publicabuntur.
Numérotation du verset Dn. 2,6 

Si autem somnium et coniecturam eius narraveritis,
premia
et dona
et honorem multum accipietis a me.
Somnium igitur et interpretationem eius indicate mihi.
Numérotation du verset Dn. 2,7 

Responderunt secundo et dixerunt: Rex somnium dicat servis suis et interpretationem eius indicabimus.
Numérotation du verset Dn. 2,8 

Respondit rex et ait: Certe scio4 quia tempus redimitis,
4 Certe scio] certo novi Weber
scientes quod a me recesserit sermo5.
5 a me - recesserit] inv. Weber
Numérotation du verset Dn. 2,9 

Si ergo somnium non indicaveritis mihi
una est
de vobis
sententia,
quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis,
ut loquamini mihi, donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem6 eius veram loquamini.
6 interpretationem] + quoque Weber
Numérotation du verset Dn. 2,10 

Respondentes ergo Chaldei coram rege dixerunt: Non est homo super terram
qui sermonem tuum rex possit implere ;
sed neque regum quisquam magnus et potens
verbum huiusmodi sciscitatur ab omni ariolo et mago et Chaldeo.
Numérotation du verset Dn. 2,11 

Sermo enim quem tu rex queris gravis est nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis quorum non est conversatio cum hominibus7.
7 conversatio - cum hominibus] inv. Weber
Numérotation du verset Dn. 2,12 

Quo audito rex in furore et in ira magna precepit ut perirent omnes
sapientes
Babylonis.
Numérotation du verset Dn. 2,13 

Et egressa sententia
sapientes interficiebantur.
Querebaturque Daniel et socii eius ut perirent.
Numérotation du verset Dn. 2,14 

Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia
ab Arioch
principe militie regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.
Numérotation du verset Dn. 2,15 

Et interrogavit eum qui a rege
potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis
esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,
Numérotation du verset Dn. 2,16 

Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.
Numérotation du verset Dn. 2,17 

Et ingressus est domum suam, Ananieque et8 Misaeli et Azarie sociis suis indicavit negotium
8 et] om. Weber
Numérotation du verset Dn. 2,18 

ut quererent
misericordiam a facie Dei celi, super sacramento isto
et
non perirent Daniel et socii eius cum ceteris sapientibus Babylonis.
Numérotation du verset Dn. 2,19 

Tunc Danieli mysterium per visionem nocte9 revelatum est.
9 m. - per visionem nocte] inv. Weber
Et
benedixit Daniel Deum celi10
10 benedixit Daniel Deum] Daniel benedixit Deo Weber
Numérotation du verset Dn. 2,20 

et locutus ait: Sit nomen Domini benedictum a seculo et usque in seculuma, quia sapientia
0 Cf. Ps. 112, 2.
et fortitudo
eius sunt,
Numérotation du verset Dn. 2,21 

et ipse
mutat tempora et etates,
transfert regna atque constituit, dat sapientiam sapientibus
et scientiam intelligentibus disciplinam.
Numérotation du verset Dn. 2,22 

Ipse revelat profunda et abscondita
et novit in tenebris constituta
et lux cum eo estb.
0 Cf. Ps. 138, 2.
Numérotation du verset Dn. 2,23 

Tibi
Deus patrum nostrorum confiteor
atque laudo quia sapientiam
et fortitudinem
dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi
que11 rogavimus te
11 que] coniec., qu cacogr. Rusch
quia sermonem regis aperuisti nobis.
Numérotation du verset Dn. 2,24 

Post hec Daniel ingressus ad Arioch quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis,
sic ei locutus est: Sapientes Babylonis ne perdas. Introduc me in conspectu regis et solutionem narrabo12 regi13.
12 narrabo] enarrabo Weber |
13 e. r.] inv. Weber |
Numérotation du verset Dn. 2,25 

Tunc Arioch festinus introduxit
Danielem
ad regem et dixit ei: Inveni hominem
de filiis transmigrationis Iude qui solutionem regi annuntiet.
Numérotation du verset Dn. 2,26 

Respondit rex et dixit Danieli cui nomen erat Balthasar: Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi et interpretationem eius ?
Numérotation du verset Dn. 2,27 

Et respondens Daniel coram rege ait: Mysterium
quod rex
interrogat sapientes magi et arioli et aruspices nequeunt14 indicare regi.
14 nequeunt] non queunt Weber
Numérotation du verset Dn. 2,28 

Sed est Deus in celo revelans mysteria,
qui indicavit tibi rex Nabuchodonosor
que ventura sunt novissimis temporibus.
Somnium tuum et visiones
capitis tui
in cubiliculo15 tuo
15 cubiculo] cubili Weber
huiuscemodi sunt.
Numérotation du verset Dn. 2,29 

Tu rex cepisti cogitare16 in stratu tuo quid esset futurum post te17,
16 c. c.] inv. Weber |
17 te] hec Weber |
et qui revelat mysteria ostendit tibi que futura sunt,
Numérotation du verset Dn. 2,30 

mihi quoque
non in sapientia que est in me plus quam in cunctis viventibus sacramentum hoc revelatum est, sed ut interpretatio regi manifesta fieret et cogitationes mentis tue scires.
Numérotation du verset Dn. 2,31 

Tu rex videbas,
et ecce quasi statua una grandis.
Statua illa magna et statura sublimis stabat contra te,
et intuitus
eius18 terribilis
18 eius] + erat Weber
Numérotation du verset Dn. 2,32 

Huius statue caput
erat ex auro optimo,
pectus autem et brachia de argento.
Porro venter et femora ex aere,
Numérotation du verset Dn. 2,33 

tibie autem ferree,
pedum autem quedam pars ferrea erat19, quedam fictilis.
19 f. e.] inv. Weber
Numérotation du verset Dn. 2,34 

Videbas ita donec abscisus est de monte20 lapis sine manibus,
20 de monte] om. Weber
et percussit statuam in pedibus eius ferreis et fictilibus, et comminuit eos.
Numérotation du verset Dn. 2,35 

Tunc contrita sunt pariter, ferrum testa, aes, argentum et aurum, et redacta quasi in favillam estive aree, que rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis. Lapis autem qui percusserat statuam factus est mons magnus, et implevit universam terram.
Numérotation du verset Dn. 2,36 

Hoc est somnium. Interpretationem quoque eius dicemus coram te rex.
Numérotation du verset Dn. 2,37 

Tu rex regum es et Deus celi
regnum et fortitudinem
et imperium
et gloriam
dedit tibi
Numérotation du verset Dn. 2,38 

et omnia in quibus habitant
filii hominum et bestie agri et volucres21 celi
21 et volucres] volucresque Weber
dedit
in manu tua
et sub dicione tua
universa constituit. Tu ergo rex es22 caput aureum,
22 Tu ergo rex es] Tu es ergo Weber
Numérotation du verset Dn. 2,39 

et post te consurget regnum aliud minus te argenteum23,
23 argenteum] om. Weber
et regnum tertium aliud aereum, quod imperabit universe terre,
Numérotation du verset Dn. 2,40 

et regnum quartum erit velut ferreum.
Quomodo ferrum comminuit et domat omnia, sic comminuet et conteret omnia hec24.
24 et conteret - omnia hec] inv. Weber
Numérotation du verset Dn. 2,41 

Porro quia vidisti pedum et digitorum partem testeam25 figuli et partem ferream, regnum divisum erit
25 testeam] teste Weber
quod tamen de plantario ferri orietur
secundum quod
vidisti ferrum mixtum
teste ex luto
Numérotation du verset Dn. 2,42 

et digitos pedum ex parte ferreos et ex parte fictiles, ex parte regnum erit solidum et ex parte contritum.
Numérotation du verset Dn. 2,43 

Quod26 autem vidisti ferrum mixtum teste ex luto
26 Quod] quia Weber
commiscebuntur quidem humano semine,
sed non adherebunt sibi sicuti ferrum non potest misceri27 teste
27 non potest - misceri] inv. Weber
Numérotation du verset Dn. 2,44 

In diebus autem regnorum illorum
suscitabit Deus celi
regnum
quod in eternum non dissipabitur,
et regnum eius alteri non tradetur.
Comminuet et consumet universa regna
hec
et ipsum stabit in eternum.
Numérotation du verset Dn. 2,45 

Secundum quod vidisti
quod de monte
abscisus est
lapis
sine manibus
et comminuet28 testam et ferrum
28 comminuet] comminuit Weber
et aes et argentum et aurum, Deus magnus ostendit regi que ventura sunt postea, et verum est somnium, et fidelis interpretatio eius.
Numérotation du verset Dn. 2,46 

Tunc rex Nabuchodonosor
cecidit in faciem suam
et Danielem adoravit et hostias et incensum precepit
ut sacrificaretur29 ei.
29 sacrificaretur] sacrificarent Weber
Numérotation du verset Dn. 2, 47 

Loquens ergo rex ait Danieli: Vere Deus vester
Deus deorum
est et Dominus regum,
revelans mysteria quoniam potuisti aperire sacramentum hoc.
Numérotation du verset Dn. 2,48 

Tunc rex Danielem30 in sublime extulit,
30 Danielem] Danihelum Weber
et munera multa et magna dedit ei. Et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et prefectum et magistrum31 super cunctos sapientes Babylonis.
31 et magistrum] magistratum Weber
Numérotation du verset Dn. 2,49 

Daniel autem postulavit a rege et constituit32
32 constituit] + eum Weber
super omnia opera33 provincie Babylonis Sydrac, Misac et Abdenago. Ipse autem Daniel erat in foribus regis.
33 omnia opera] omnes Weber

Capitulum 2

Numérotation du verset Dn. 2,1 
In anno autem secundo regni Nabuchodonosor
interl.| In anno autem Sedechie etc.
interl.| postquam subdidit sibi exteras gentes
marg.| IN  ANNO. Si post tres annos pueri igressi sunt in conspectu regis quomodo secundo anno hec somniasse nunc dicitur, hoc ita solvunt hebrei. Secundus annus hic dicitur, quo omnibus barbaris gentibus imperavit Assyriis, Egyptiis, Moabitis, et reliquis nationibus, non tantum Iudeis et Chaldeis. Unde Iosephusa: «Post annum secundum egyptiace {t. 3: Erfurt, f. 234rb ; facsim., p. 323b} captivitatis Nabuchodonosor vidit mirabile somnium et fugit ab eo».b
a Cf. Flavius Iosephus, Antiquitates Iudaicae, X, 10, 3 (195).
b Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
vidit Nabuchodonosor somnium
interl.| non sibi, sed Danieli et captivis Dei
marg.| SOMNIUM. Vidit rex impius somnium ut Daniele interpretante glorificetur Deus, et captivi Deo servientes inde habeant solacium. Sic et pharaoc non quia meruerunt, sed Ioseph et Daniel digni fuerunt qui interpretatione omnibus preferentur.d
c Cf. Gn. 41, 1.
d Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
et conterritus est spiritus eius
interl.| moraliter quia carnalis non potest sustinere spiritualia
et somnium effugit ab eo.
interl.| ut per eius inquisitionem virtus Dei ostenderetur et sancti eius aliquantulum refrigerarentur.
Numérotation du verset Dn. 2,2 
Precepit ergo rex ut convocarentur arioli
interl.| ab aris
interl.| alii incantatores qui verbis agunt
et magi
marg.| MAGI. Consuetudo autem et sermo communis, magos pro maleficis accipit.e
e Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
marg.| Magi qui de singulis philosophantur.f
f Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
et Chaldei
interl.| mathematici, astrologi
marg.| CHALDEI.   Chaldei philosophi Chaldeorum, mathematici, scilicet quia secundum hanc artem, etiam reges et principes illius gentis omnia faciunt. Unde et in nativitate Domini primi ortum eius notaverunt, et in Bethleem venientes, puerum adoraveruntg.h
g Cf. Mt. 2, 1-11.
h Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
et malefici1
1 Chaldei - et - malefici] inv. Weber
marg.| ET  MALEFICI etc. Qui victimis utuntur et sanguine et sepe contingunt corpora mortuorum.i
i Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
ut2 indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent steterunt coram rege
2 ut] et Weber
interl.| non sederunt quia audire parati
Numérotation du verset Dn. 2,3 
et dixit ad eos rex: Vidi somnium
interl.| umbram et quasi auram, et vestigia somnii retinebat ut aliis referentibus posset que viderat reminisci neque a mentientibus decipi.
et mente confusus ignoro quid viderim.
Numérotation du verset Dn. 2,4 
Responderuntque Chaldei regi Syriace: Rex in sempiternum vive. Dic somnium servis tuis et interpretationem eius indicabimus.
marg.| RESPONDERUNTQUE. Hucusque hebraice, ab hinc usque ad visionem tertii anni regis Balthasar quam Daniel vidit in susis hebraicis quidem litteris, sed lingua scripsit chaldaica quam syriacam vocat.j
j Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
Numérotation du verset Dn. 2,5 
Et respondit rex et dixit3 Chaldeis: Sermo
3 et dixit] ait Weber
interl.| somnium vel visio
recessit a me. Nisi indicaveritis mihi
interl.| prius
somnium et
interl.| post
coniecturam eius
interl.| interpretationem quid scilicet portendat
peribitis vos
marg.| PERIBITIS. Minatur penam proponit premia, ut si poterunt somnium dicere cuius non poterat recordari, credat etiam somnii expositionem, aliter interpretatio eorum non habeat fidem.k
k Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
et domus vestre publicabuntur.
interl.| confiscate, scilicet de fisco erunt, scilicet de communitate regis. Fiscus enim saccus regius est.
Numérotation du verset Dn. 2,6 
Si autem somnium et coniecturam eius narraveritis,
interl.| Si non terret pena, alliciant premia
premia
interl.| in presenti
et dona
interl.| in futuro
et honorem multum accipietis a me.
interl.| inter vicinos et amicos
Somnium igitur et interpretationem eius indicate mihi.
Numérotation du verset Dn. 2,7 
Responderunt secundo et dixerunt: Rex somnium dicat servis suis et interpretationem eius indicabimus.
interl.| iterum benevolentia eum alliciunt
Numérotation du verset Dn. 2,8 
Respondit rex et ait: Certe scio4 quia tempus redimitis,
4 Certe scio] certo novi Weber
interl.| spatium vite
interl.| ambage verborum
scientes quod a me recesserit sermo5.
5 a me - recesserit] inv. Weber
Numérotation du verset Dn. 2,9 
Si ergo somnium non indicaveritis mihi
interl.| remanebat enim in eo aliquod somnii vestigium, ut si quis diceret illud agnosceret statim
una est
interl.| firma sola
de vobis
interl.| mihi
sententia,
interl.| non aliquis pro vobis intercedet
interl.| hoc scilicet
quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis,
interl.| fingendo
ut loquamini {t. 3: Erfurt, f. 234va ; facsim., p. 324a} mihi, donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem6 eius veram loquamini.
6 interpretationem] + quoque Weber
interl.| heret in proposito, stat in sententia, idem replicat
Numérotation du verset Dn. 2,10 
Respondentes ergo Chaldei coram rege dixerunt: Non est homo super terram
interl.| super celum enim est qui hoc potest
qui sermonem tuum rex possit implere ;
interl.| tandem compulsi Deum creatorem omnium recognoscunt
sed neque regum quisquam magnus et potens
interl.| nedum servi regum possunt solvere
verbum huiusmodi sciscitatur ab omni ariolo et mago et Chaldeo.
Numérotation du verset Dn. 2,11 
Sermo enim quem tu rex queris gravis est nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis quorum non est conversatio cum hominibus7.
7 conversatio - cum hominibus] inv. Weber
interl.| Confitentur arioli et omnis scientia secularis, prescientiam futurorum esse solius Dei non hominum, unde probatur prophetas spiritu Dei locutos, qui futura predixerunt.
Numérotation du verset Dn. 2,12 
Quo audito rex in furore et in ira magna precepit ut perirent omnes
interl.| non de uno tantum precepit
sapientes
interl.| non de stultis et leccatoribus
Babylonis.
interl.| non de extranea patria
Numérotation du verset Dn. 2,13 
Et egressa sententia
interl.| a rege
sapientes interficiebantur.
interl.| preparabantur occidi, unde post sapientes ne perdas
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 234va ; facsim., p. 324a} SAPIENTES  INTERFICIEBANTUR. Querunt hebrei cur Daniel et tres pueri non ingressi sunt ad regem cum aliis sapientibus, et cum eis iubentur perire, et sic solvunt: cum rex dona maxima et summum honorem promittebat ire noluerunt, ne dignitatem et divitias viderentur ambire. Aut forte Chaldei invidentes sapientie eorum et glorie, ingressi sunt soli, quasi soli premia recepturi, sed postea pene voluerunt habere consortes. Daniel autem et socii eius non venerunt ne premia ambire viderentur, vel propter invidiam ne forte Chaldei inviderent sapientie eorum.l
l Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
Querebaturque Daniel et socii eius ut perirent.
Numérotation du verset Dn. 2,14 
Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia
interl.| nesciens causam sui periculi, celaverant enim Chaldei questionem regis, ne Daniel et tres pueri preferrentur eis in expositione visionis.m
m <Non hab.> Hieronymus,   I n Dn.
ab Arioch
interl.| ARIOCH, id est ad solitudinem redigensn
n Cf. Hieronymus , Liber interpretationis hebraicorum nominum, CCSL 72, p. 129.30-1: « Arioch ad solitudinem redigens ».
principe militie regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.
Numérotation du verset Dn. 2,15 
Et interrogavit eum qui a rege
interl.| hanc scilicet
potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis
interl.| a secreto
esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,
Numérotation du verset Dn. 2,16 
Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.
marg.| UT  TEMPUS  DARET. Non ut sagacitate mentis occulta prequireret, sed ut Dominum occultorum obsecraret. Alios sibi in preces adiungit, ne videatur presumere de privilegio sui meriti, et quorum est commune discrimen, fiat communis oratio.o
o Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
Numérotation du verset Dn. 2,17 
Et ingressus est domum suam, Ananieque et8 Misaeli et Azarie sociis suis indicavit negotium
8 et] om. Weber
interl.| Moraliter. Ne sis sapiens tibi soli, omnibus proficere debes, et alios tecum docere.A
A ¶Codd. : P15220 ; Rusch | omnibus... docere] om. P15220
Numérotation du verset Dn. 2,18 
ut quererent
interl.| secum9
9 secum] coniec., ecum cacogr. Rusch
misericordiam a facie Dei celi, super sacramento isto
interl.| occulto somnio quo sacra futura signanturp
p <Non hab.> Hieronymus,   I n Dn.
et
interl.| quo invento
non perirent Daniel et socii eius cum ceteris sapientibus Babylonis.
interl.| "diligit inimicos, benefacit odientibus, orat pro persequentibus"q.
q Cf. Mt. 5, 44.
Numérotation du verset Dn. 2,19 
Tunc {t. 3: Erfurt, f. 234vb ; facsim., p. 324b} Danieli mysterium per visionem nocte10 revelatum est.
10 m. - per visionem nocte] inv. Weber
interl.| a Deo
marg.| TUNC  DANIELI etc. Somnium regis discit suo somnio, immo et somnium et interpretationem eius Dei revelatione cognoscit, quod demones ignorabant, sapientia seculi scire non poterat Daniel quod fuerat cunctis ignotum retroactis generationibus cognoscit Deo revelante mysterium.r
r Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
Et
interl.| ideo
benedixit Daniel Deum celi11
11 benedixit Daniel Deum] Daniel benedixit Deo Weber
interl.| non ingratus est, Deo imputat non sibis
s <Non hab.> Hieronymus,   I n Dn.
interl.| ad differentiam eorum deorum qui versantur in terra, et demoniacis artibus et prestigiis terrenos deludunt.t
t Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
marg.| DEUM  CELI etc."Dii enim qui non fecerunt celum et terram peribunt"u.v
u Ier. 10, 11.
v Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
Numérotation du verset Dn. 2,20 
et locutus ait: Sit nomen Domini benedictum a seculo et usque in seculum12, quia sapientia
12 Cf. Ps. 112, 2.
interl.| qua cognoscuntur mysteria
et fortitudo
interl.| regnorum
eius sunt,
interl.| non hominum, non demonum, non regum
Numérotation du verset Dn. 2,21 
et ipse
interl.| non alius
mutat tempora et etates,
interl.| nota quia generali disputatione preparat auditorem iam innuens somnium esse de mutatione regnorumw
w Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
marg.| ET  IPSE  MUTAT. Ne miremur ergo si quandoque cernimus reges regibus et regnis regna succedere, que omnia fiunt Dei arbitrio, qui causas omnium novit, qui concidit omnia, et malos reges patitur suscitari, ut puniant malos et emendent bonos.x
x Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
transfert regna atque constituit, dat sapientiam sapientibus
interl.| undey: «Audiens sapiens sapientior erit», etz: «qui habet dabitur ei, et qui non habet et quod videtur habere auferetur ab eo».
y Prv. 1, 5.
z Mt. 13, 12.
et scientiam intelligentibus disciplinam.
interl.| diligentibus correctionem morumaa
aa <Non hab.> Hieronymus,   I n Dn.
marg.| DAT  SAPIENTIAM. Sapientia de celestibus, scientia de terrenis, disciplina ordinata morum correctio. Prius per disciplinam corrigimur, deinde scimus et post sapimus.ab
ab Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
Numérotation du verset Dn. 2,22 
Ipse revelat profunda et abscondita
marg.| IPSE  REVELAT. Cui revelat Deus   profunda admiratur et dicitac: «O altitudo divitiarum, sapientie et scientie Dei». Iste inhabitante in se Spiritu sancto «scrutatur profunda Dei»ad et in profundo anime sue altissimos puteos fodit, et terram egerit, que aquas operit,"bibit aquam de vasis suis et de fonte puteorum suorum"ae.af
ac Rm. 11, 33.
ad 1Cor. 2, 10.
ae Cf. Prv. 5, 15.
af Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
et novit in tenebris constituta
interl.| ignorantia
marg.| NOVIT  IN  TENEBRIS. Tenebre: ignorantia, lux: scientia atque doctrina. Deum enim perversa non latent recta ambiunt et adherent. Vel tenebre mystica {t. 3: Erfurt, f. 234vb ; facsim., p. 324b} et profunda. Unde in Parabolisag:"Intelligit parabolam et tenebrosum sermonem". Et in Psalmoah: «Aqua tenebrosa in nubibus aeris, pre fulgore in conspectu eius». Qui enim terrena deserit et ad excelsa conscendit, quasi avis tenuissimum erem etheraque desiderat, et nubes efficitur ad quam veritas Dei pervenit, que per sanctos pluere consuevit, hec talis repletus multitudine scientie, habet multas aquas tenebrosas, et caligine involutas, quas solus Moysesai et sui conformes ingreditur, et facie ad faciem Deo loquitur, de quoaj: «Posuit tenebras latibulum suum».ak
ag Prv 1, 6 ( Vetus latina) ut laudat Hieron. ; cf. Prv. 1,6 : « Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et ænigmata eorum ».
ah Ps. 17, 12-13.
ai Cf. Ex. 33, 11.
aj Ps. 17, 12.
ak ¶Fons : Hieronymus, Commentarii in Danielem, lib. 1, c. 2, CCSL 75A, p. 788.252 sqq. sententialiter: « Quod que sequitur: nouit in tenebris constituta, et lux cum eo est, tenebrae significant ignorantiam, lux scientiam atque doctrinam: itaque deum ut peruersa non caelant, ita recta ambiunt atque circumdant; siue ita interpretandum est, quod tenebrosa mystica quaeque et profunda significent, iuxta illud quod legimus in prouerbiis: intelleget quoque parabolam, et tenebrosum sermonem; hoc ipsum significat quod in psalmis legimus: tenebrosa aqua in nubibus aeris: qui enim ad excelsa conscendit et, terrena deserens, instar auium tenuissimum aerem et aetheria quaeque desiderat, iste nubes efficitur ad quam ueritas dei peruenit et quae super sanctos pluere consueuit, repletus que scientiae multitudinem habet multas aquas in corde suo tenebrosas et inuolutas caligine quam solus moyses ingreditur, et loquitur deo facie ad faciem, de quo scriptum est: posuit tenebras latibulum suum ».
marg.| Noverat illud quod patriarche fodiebant puteos, et allophyli nocte terra ingerebant, et patriarche iterum fodiebant usque ad inventam aquam. Sic quelibet fidelis anima vigilare debet propter insidias diaboli, ut ad aquam vivam Christum scilicet possit pervenire. Somnolentiam quarum scilicet animarum increpat propheta David scilicet dicensal: «Filii hominum usquequo gravi corde». Memores enim esse debemus scintillule divine, et imaginis nobis impresse, de qua idem Davidam: «Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine».an
al Ps. 4, 3.
am Ps. 4, 7.
an <Non hab.> Hieronymus,   I n Dn.
et lux cum eo est13.
13 Cf. Ps. 138, 2.
interl.| sapientia atque scientia
Numérotation du verset Dn. 2,23 
Tibi
interl.| ergo
Deus patrum nostrorum confiteor
interl.| ne videatur sui meriti, refert hec ad patrum iustitiam et Dei veritatem qui seminis eorum etiam in captivitate misereturao
ao Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
atque laudo quia sapientiam
interl.| exponendi
et fortitudinem
interl.| patiendi
dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi
interl.| soli
que14 rogavimus te
14 que] coniec., qu cacogr. Rusch
interl.| nos quatuor. Arrogantiam fugit ne solus impetrasse videatur, et gratias agit quia mysterium somnii solus intelligit.ap
ap Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
quia sermonem regis aperuisti nobis.
Numérotation du verset Dn. 2,24 
Post hec Daniel ingressus ad Arioch quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis,
marg.| SAPIENTES. Imitatur Domini clementiam pro persecutoribus orans. Nec vult eos perire pro quibus erat ipse periturus si occiderentur.aq
aq Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
sic ei locutus est: Sapientes Babylonis ne perdas. Introduc me in conspectu regis et solutionem narrabo15 regi16.
15 narrabo] enarrabo Weber
16 e. r.] inv. Weber
marg.| INTRODUC. Arrogantiam vitat, quia ipse recto itinere posset ire, et ideo vult introduci.ar
ar <Non hab.> Hieronymus,   I n Dn.
Numérotation du verset Dn. 2,25 
Tunc Arioch festinus introduxit
interl.| quantum ad laudem
Danielem
interl.| ad quem nihil
ad regem et dixit ei: Inveni hominem
marg.| INVENI HOMINEM etc. Dei gratiam ad suam refert diligentiam et se invenisse dicit, cum Daniel se ultro obtulerit, et morem nuntiorum ostendit qui cum bona nuntiat sua volunt videri.as
as Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
de filiis transmigrationis Iude qui solutionem regi annuntiet.
marg.| DE FILIIS TRANSMIGRATIONIS . Non quod de filiis Iude, id est de regali stirpe sit Daniel non, sacerdos, sicut in fine continet belis fabula.at
at Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
Numérotation du verset Dn. 2,26 
Respondit rex et dixit Danieli cui nomen erat Balthasar: Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi et interpretationem eius ?
interl.| ordinem somnii servat
marg.| PUTAS  NE  VERE. Servat ordinem questionis, prius somnium quod magi ignorabant post interpretationem somnii querit, ut cum que viderat recognoverit credat interpretationem somnii que variam recipit coniecturam.au
au Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
Numérotation du verset Dn. 2,27 
Et respondens Daniel coram rege ait: Mysterium
interl.| nota omne occultum posse vocari mysterium
quod rex
marg.| MYSTERIUM  QUOD  REX. Aufert regi pravam suspicionem, ne existimet inveniri posse humana solertia quod solius Dei habet notitia.av
av Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
interrogat sapientes magi et arioli et aruspices nequeunt17 indicare regi.
17 nequeunt] non queunt Weber
interl.| admirabilis simplicitas, innocentes ostendit qui eius mortem querebant, nec enim nocendum est nocentibus.aw
aw <Non hab.> Hieronymus,   I n Dn.
interl.| qui extra inspiciunt et ex his futura predicantax
ax <Non hab.> Hieronymus,   I n Dn.
Numérotation du verset Dn. 2,28 
{t. 3: Erfurt, f. 235ra ; facsim., p. 325a} Sed est Deus in celo revelans mysteria,
interl.| quasi: frustra queris ab hominibus in terra quod solus Deus novit   in celo ay
ay Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 235ra ; facsim., p. 325a} SED  EST  DEUS. Non dii, vigilanter retrahit a multorum deorum opinione.az
az Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
qui indicavit tibi rex Nabuchodonosor
interl.| absque adulatione veritati associata blanditur ei ut regiba
ba Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
que ventura sunt novissimis temporibus.
interl.| Complenda, modo cepta et horum omnium in fine erit generalis completiobb
bb <Non hab.> Hieronymus,   I n Dn.
marg.| QUE  VENTURA. Aut ex quo Danieli somnium revelatum est usque ad consummationem mundi, aut certe universa interpretatio somnii ad finem tendit, in quo imago et statua que videtur conterenda est.bc
bc Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
Somnium tuum et visiones
interl.| somnia et visiones pro eodem hic accipit
marg.| SOMNIUM  TUUM. Sex sunt somniorum maneries, duo sunt que etiam nemo sanctus vitare potest ex nimia ventris inanitate et nimia ingurgitatione, tertium ex illusionibus nocturnis inimici, quartum ex premissa cogitatione illusione secuta, quintum per revelationem sancti Spiritus, que multis fit modis, sextum ex cogitationibus premissis vel ex curis ad caput nostrum Christum vel Ecclesiam vel ad membra pertinentibus revelatione subsecuta.bd
bd <Non hab.> Hieronymus,   I n Dn.
capitis tui
marg.| CAPITIS. Mentis scilicet de quo cogitatio, vel caput Christus nos membra, iste pastor nos grex. Unde scriptum estbe: Illuc perveniat infirmitas gregis, quo precessit pastoris firmitasbf
be Non inveni
bf <Non hab.> Hieronymus,   I n Dn.
marg.| CAPITITIS  TUI etc. Non dicit oculorum ne quid putaremus esse corporeum sed capitis. Unde in parabolisbg: «Oculi sapientis in capite», id est in principali cordis. Undebh: «Beati mundo corde» etc. et «quid cogitatis mala in cordibus vestris ?»bi. Alii hac occasione secundum Platonembj in cerebro suspicantur esse sapientiam.bk
bg Qo. (Ecl.) 2, 14.
bh Mt. 5, 8.
bi Cf. Lc. 5, 22.
bj Cf. Plato, Respublica, Δ, 439d ; Timaeus, 73 b-d.
bk Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
in cubiliculo18 tuo
18 cubiculo] cubili Weber
interl.| locum designat ut magis credatur
huiuscemodi sunt.
Numérotation du verset Dn. 2,29 
Tu rex cepisti cogitare19 in stratu tuo quid esset futurum post te20,
19 c. c.] inv. Weber
20 te] hec Weber
interl.| alias: post hec
marg.| TU  REX. Indicat causam somnii quia scilicet Deus regi futura mysteria revelavit, quia scire futura voluerit, et ut divine inspirationis miretur gratiam non modo quod in somnio viderit, sed quod ante cogitaverit exponit.bl
bl Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
marg.| TU  REX. Considerandum est quod somnia quibus futura significantur et quasi per nubilum veritas demonstratur, non patent coniectoribus et mundi sapientibus, sed solius Dei notitie reservantur.bm
bm Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
et qui revelat mysteria ostendit tibi que futura sunt,
marg.| ET  QUI  REVELAT  MYSTERIA  OSTENDIT  TIBI."Qui scilicet facit solem suum oriri super bonos et malos"bn, cuius tanta est clementia ut etiam Nabuchodonosor dispensationis sue que mundum regit mysterium revelaret per Danielem.bo
bn Cf. Mt. 5, 45.
bo Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
marg.| HIERONYMUS. Interrogemus eos qui diversas asserunt esse naturas, cuius Nabuchodonosor {t. 3: Erfurt, f. 235rb ; facsim., p. 325b} nature intelligant aut bone aut male. Si bone, cur impius dicitur ? Si male - quod verum est - secundum illos qui dicunt naturas bonas et malas, sed omnes bone inquantum creature Dei sunt, cur malo atque terreno Deus sua mysteria revelavit ?bp
bp Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
Numérotation du verset Dn. 2,30 
mihi quoque
marg.| MIHI  QUOQUE. Quasi non putes, futurorum notitiam humana solertia posse comprehendi.bq
bq Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
marg.| MIHI  QUOQUE. Sapientes Babylonis excusat et invidiam evitat, ne putet eum qui dicturus est ex propria habuisse sapientia.
non in sapientia que est in me plus quam in cunctis viventibus sacramentum hoc revelatum est, sed ut interpretatio regi manifesta fieret et cogitationes mentis tue scires.
interl.| regem honorat, quasi diceret: huius revelationis desiderium tuum causa est, quia voluisti futura cognoscere
Numérotation du verset Dn. 2,31 
Tu rex videbas,
interl.| ecce somnium Nabuchodonosor
interl.| quasi fantasia
et ecce quasi statua una grandis.
interl.| ad totum pertinet hoc
interl.| alii imaginem, quasi similitudinem futurorumbr
br Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
marg.| GRANDIS est. Totum ad magnum et sublime etc.
Statua illa magna et statura sublimis stabat contra te,
interl.| in conspectu tuo
et intuitus
interl.| vultus
eius21 terribilis
21 eius] + erat Weber
interl.| vel eam videre erat terribile
Numérotation du verset Dn. 2,32 
Huius statue caput
interl.| Chaldeorum regnum
marg.| HUIUS  STATUE. Dividit regna sicut regnata sunt a regibus.bs
bs <Non hab.> Hieronymus,   I n Dn.
erat ex auro optimo,
interl.| propter divitias
pectus autem et brachia de argento.
interl.| Medorum atque Persarumbt
bt Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
Porro venter et femora ex aere,
marg.| EX  AERE. Macedonum quod famosissimum virtute Alexandri et comparatur aeri quod resonat plusquam cetera metalla.bu
bu Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
Numérotation du verset Dn. 2,33 
tibie autem ferree,
interl.| regnum Romanorumbv
bv Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
pedum autem quedam pars ferrea erat22, quedam fictilis.
22 f. e.] inv. Weber
interl.| quia regnum erat divisum
Numérotation du verset Dn. 2,34 
Videbas ita donec abscisus est de monte23 lapis sine manibus,
23 de monte] om. Weber
marg.| ABSCISUS  EST  DE. Christus"lapis quem reprobaverunt edificantes" id est Iudei"hic factus est in caput anguli"bw.
bw Cf. Ps. 117, 22 ; Mt. 21, 42 ; Mc. 12, 10 ; Lc. 20, 17 ; Act. 4, 11 ; 1Pt. 2, 7.
et percussit statuam in pedibus eius ferreis et fictilibus, et comminuit eos.
interl.| bene in pedibus primum, quia quando natus est Dominus imperabant Romani in quibus omne terrenum imperium confregit.bx
bx <Non hab.> Hieronymus,   I n Dn.
interl.| et ita
Numérotation du verset Dn. 2,35 
Tunc contrita sunt pariter, ferrum testa, aes, argentum et aurum, et redacta quasi in favillam estive aree, que rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis. Lapis autem qui percusserat statuam factus est mons magnus, et implevit universam terram.
interl.| «De plenitudine enim eius nos omnes accepimus»by.
by Io. 1, 16.
marg.| et implevit universam terram, ut per Constantinum qui licentiam dedit toto orbi ut Deo servirent.bz
bz <Non hab.> Hieronymus,   I n Dn.
Numérotation du verset Dn. 2,36 
{t. 3: Erfurt, f. 235rb ; facsim., p. 325b} Hoc est somnium. Interpretationem quoque eius dicemus coram te rex.
interl.| rex sapiens tacitus omnia auscultat veritatem recognoscensca
ca <Non hab.> Hieronymus,   I n Dn.
Numérotation du verset Dn. 2,37 
Tu rex regum es et Deus celi
interl.| cui omnia debes, non idolis vanis et surdis
regnum et fortitudinem
interl.| contra inimicos
et imperium
interl.| in subditos
et gloriam
interl.| apud extraneos
dedit tibi
interl.| in terra ista
Numérotation du verset Dn. 2,38 
et omnia in quibus habitant
interl.| ut breviter omnia comprehendam
filii hominum et bestie agri et volucres24 celi
24 et volucres] volucresque Weber
interl.| aeris
dedit
interl.| non meritis tuis, sed gratis
in manu tua
interl.| potestate
et sub dicione tua
interl.| quia non contradicunt
universa constituit. Tu ergo rex es25 caput aureum,
25 Tu ergo rex es] Tu es ergo Weber
interl.| primum regnum scilicet Babyloniorum auro pretiosissimo comparaturcb
cb Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
Numérotation du verset Dn. 2,39 
et post te consurget regnum aliud minus te argenteum26,
26 argenteum] om. Weber
interl.| Medorum atque Persarum quod argento comparatur, priore minus sequente maiuscc
cc Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
et regnum tertium aliud aereum, quod imperabit universe terre,
marg.| ET  REGNUM  TERTIUM. Alexandrum significat et regnum Macedonum et successorum, quod iure aeneum quia inter omnia metalla es vocalius, et tinnit clarius, et sonus eius longe lateque diffunditur, quod non solum potentiam regni, sed etiam eloquentiam greci sermonis ostendit.cd
cd Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
Numérotation du verset Dn. 2,40 
et regnum quartum erit velut ferreum.
interl.| Romanorum quod comminuit et domat omnia tandem domatur.
Quomodo ferrum comminuit et domat omnia, sic comminuet et conteret omnia hec27.
27 et conteret - omnia hec] inv. Weber
interl.| predicta regna
Numérotation du verset Dn. 2,41 
Porro quia vidisti pedum et digitorum partem testeam28 figuli et partem ferream, regnum divisum erit
28 testeam] teste Weber
interl.| quod hodie impletum est, sicut enim in principio Romano imperio nihil fortius fuit aut durius ita in fine nihil debiliusce
ce Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
quod tamen de plantario ferri orietur
interl.| quia a principio forte et durumcf
cf Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
secundum quod
interl.| iuxta quod
vidisti ferrum mixtum
interl.| debilius
teste ex luto
interl.| alias teste et luto
Numérotation du verset Dn. 2,42 
et digitos pedum ex parte ferreos et ex parte fictiles, ex parte regnum erit solidum et ex parte contritum.
Numérotation du verset Dn. 2,43 
Quod29 autem vidisti ferrum mixtum teste ex luto
29 Quod] quia Weber
interl.| alias: teste et luto
commiscebuntur quidem humano semine,
interl.| id est homines erant ex priori semine descendentes ut testa et lutumcg
cg <Non hab.> Hieronymus,   I n Dn.
sed non adherebunt sibi sicuti ferrum non potest misceri30 teste
30 non potest - misceri] inv. Weber
interl.| quia discordes, nec tante virtutis quante priores et ab illis degeneresch
ch <Non hab.> Hieronymus,   I n Dn.
Numérotation du verset Dn. 2,44 
In diebus autem regnorum illorum
marg.| IN  DIEBUS  AUTEM. His regnis precurrentibus, regnum Christi et prenuntiatum est et venit.ci
ci <Non hab.> Hieronymus,   I n Dn.
suscitabit Deus celi
interl.| pater
regnum
interl.| filii sui et Ecclesie
quod in eternum non dissipabitur,
interl.| «Et regni eius non erit finis»cj.
cj Lc. 1, 33.
et regnum eius alteri non tradetur.
interl.| undeck:"Et gloriam meam non dabo alteri".
ck Is. 48, 11.
Comminuet et consumet universa regna
interl.| comparatione sui regni
marg.| COMMINUET . Regnum mundi ideo conteret Christus, ut suum ibidem edificet. Unde Petro dictum estcl:"Macta et manduca", scilicet incorpora tibi, id est omnes fac tibi conformes.cm
cl Cf. Act. 10, 13
cm <Non hab.> Hieronymus,   I n Dn.
marg.| Cum Moysescn descendisset de monte et invenisset Iudeos qui fecerant vitulum conflatilem, precibus hoc consecutus est ab eis, ut destrueretur, et combussit eum intantum quod pulvis factus est, et postea dedit omnibus aquam ut biberent, quod significat baptismum et penitentiam. Aqua enim in baptismo abluimur igne conscientie, vel materiali purgamur, vel Spiritu sancto qui vetus ignis dicitur.co
cn Cf. Ex. 32, 19.
co <Non hab.> Hieronymus,   I n Dn.
hec
interl.| ut
et ipsum stabit {t. 3: Erfurt, f. 235va ; facsim., p. 326a} in eternum.
interl.| cetera transitoria
Numérotation du verset Dn. 2,45 
Secundum quod vidisti
interl.| quasi hoc in visione tibi significatum est
quod de monte
interl.| de superba gente Iudeorum
abscisus est
interl.| materiali carne
lapis
interl.| Christus, de quocp:"Lapidem quem reprobaverunt edificantes hic factus est in caput anguli".
cp Cf. Ps. 117, 22 ; Mt. 21, 42 ; Mc. 12, 10 ; Lc. 20, 17 ; Act. 4, 11.
sine manibus
interl.| absque viri semine genitus de virgine qui, contritis omnibus regnis, factus est mons magnus et implevit universam terram, de quocq: «Venite ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob».cr
cq Is. 2, 3 ; Mi. 4, 2.
cr <Non hab.> Hieronymus,   I n Dn.
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 235va ; facsim., p. 326a} LAPIS  SINE  MANIBUS. Hec impius Porphyrius et Iudei ad populum referunt Iudeorum quem in fine seculorum volunt esse fortissimum, et omnia regna comminuere, et regnare in eternum.cs
cs Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
et comminuet31 testam et ferrum
31 comminuet] comminuit Weber
interl.| primum Romanum imperium sub quo natus est Christusct
ct <Non hab.> Hieronymus,   I n Dn.
et aes et argentum et aurum, Deus magnus ostendit regi que ventura sunt postea, et verum est somnium, et fidelis interpretatio eius.
interl.| Item revelationem somnii non meriti sui esse dicit, sed ut manifestum fieret regi, solum Deum esse colendum
Numérotation du verset Dn. 2,46 
Tunc rex Nabuchodonosor
marg.| TUNC  REX  NABUCHODONOSOR. Hoc superbus calumniatur Porphyrius, quod rex superbissimus captivum adoraverit, tamquam et Lycaones ab magnitudinem signorum; Paulo et Barnabe voluerunt hostias immolarecu, ergo error gentilium qui omne quod super se est, deos putant, scripture non debet imputari que simpliciter refert universa que gesta sunt.cv
cu Cf. Act. 14, 10-12.
cv Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
cecidit in faciem suam
interl.| potuit fieri, ut novitate rerum percussus nesciens caderet
marg.| CECIDIT  IN  FACIEM. Qui cadit   in faciem , videt quo cadat, qui autem retro cadit nescit quo cadit. Unde crediditur quod Eli sacerdos Domini perditus sit qui retro cecidit.cw
cw <Non hab.> Hieronymus,   I n Dn.
et Danielem adoravit et hostias et incensum precepit
interl.| preparari vel portari
ut sacrificaretur32 ei.
32 sacrificaretur] sacrificarent Weber
Numérotation du verset Dn. 2, 47 
Loquens ergo rex ait Danieli: Vere Deus vester
interl.| non nostri
marg.| VERE  DEUS  VESTER. Possumus dicere, quod ipse rex aperit quare Danielem adoret et hostias immolari precipiat et quem et cui dicens: V  ere Deus vester etc. Non tam, scilicet Danielem, quam in Daniele deum adorat, qui mysteria revelat, quod etiam Alexandrum magnum in pontifice Ioiade fecisse legimuscx, vel forte rei magnitudine confusus stupore ignorat quid faciat, et qui verum Deum non intelligit servum eius adorat.cy
cx Cf. Flavius Iosephus, Antiquitates Iudaicae, X, 11, 5 (211-212).
cy Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
Deus deorum
interl.| omnium
est et Dominus regum,
interl.| quasi celi et terre
interl.| quia
revelans mysteria quoniam potuisti aperire sacramentum hoc.
interl.| hoc in te probatur
Numérotation du verset Dn. 2,48 
Tunc rex Danielem33 in sublime extulit,
33 Danielem] Danihelum Weber
interl.| hec est causa somnii
marg.| TUNC  REX  DANIELEM. Hoc quoque Porphyrius reprehendit quod, scilicet Daniel munera non recusavit, et honorem Babylonium suscepit, nec considerat regem ideo somnium vidisse, et interpretationem Danieli revelatum esse ut Daniel hac occasione cresceret, et in captivorum consolationem princeps omnium fieret Chaldeorum, et Dei potentia fieret manifestata, sic exaltatus est Ioseph apud pharaonemcz, Mardocheus apud Assuerumda, ut, scilicet captivi aliquod haberent solacium, videntes hominem sue gentis principem Egyptiorum vel Chaldeorum.db
cz Cf. Gn. 41, 10.
da Cf. Est. 8, 2.
db Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
et munera multa et magna dedit ei. Et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et prefectum et magistrum34 super cunctos sapientes Babylonis.
34 et magistrum] magistratum Weber
Numérotation du verset Dn. 2,49 
Daniel autem postulavit a rege et constituit35
35 constituit] + eum Weber
interl.| rex
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 235vb ; facsim., p. 326b} DANIEL  AUTEM  POSTUALUIT. Non obliviscitur in mercede quos socios habuit in prece et in periculi anxietate.dc
dc Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
super omnia opera36 provincie Babylonis Sydrac, Misac et Abdenago. Ipse autem Daniel erat in foribus regis.
36 omnia opera] omnes Weber
interl.| a latere regis non recedens, honoratus familiarisdd
dd <Non hab.> Hieronymus,   I n Dn.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Dn. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=38&chapitre=38_2)

Notes :