Capitulum 5
Numérotation du verset
Dn. 5,1
Balthasar rex
fecit grande convivium optimatibus suis mille
et unusquisque secundum suam bibebat etatem.
Numérotation du verset
Dn. 5,2
Precepit autem1 rex
1 autem] ergo
om. Weber
iam temulentus
ut afferrentur vasa aurea et argentea que asportaverat Nabuchodonosor pater eius
de templo quod fuit in Hierusalem ut biberent in eis rex et optimates eius, uxoresque et concubine eius2
2 eius]
om. Weber
Numérotation du verset
Dn. 5,3
Tunc allata sunt vasa aurea que asportaverat de templo quod fuerat in Hierusalem, et biberunt in eis rex et optimates eius, uxores et concubine eius3.
3 eius] illius
Weber
Numérotation du verset
Dn. 5,4
Bibebant vinum
et laudabant
deos suos
aureos
et argenteos
et aereos
et ferreos, ligneosque et lapideos.
Numérotation du verset
Dn. 5,5
In eadem hora
apparuerunt digiti quasi manus hominis scribentis contra candelabrum
in superficie parietis aule regie
et rex aspiciebat articulos manus scribentis.
Numérotation du verset
Dn. 5,6
Tunc facies regis4 commutata est
4 f. r.]
inv. Weber
et cogitationes eius conturbabant eum, et compages renum eius solvebantur,
et genua eius ad se invicem collidebantur.
Numérotation du verset
Dn. 5,7
Exclamavit itaque rex fortiter ut introducerent magos Chaldeos et haruspices.
Et proloquens rex ait sapientibus Babylonis: Quicumque legerit scripturam hanc, et interpretationem eius manifestam mihi fecerit, purpura vestietur
et auream torquem habebit in collo
et tertius in regno meo erit.
Numérotation du verset
Dn. 5,8
Tunc, ingressi omnes sapientes regis, non potuerunt scripturam legere nec interpretationem indicare regi.
Numérotation du verset
Dn. 5,9
Unde rex Balthasar satis conturbatus est, et vultus illius immutatus est sed et optimates eius turbabantur.
Numérotation du verset
Dn. 5,10
Regina autem
pro re que acciderat regi et optimatibus eius, domum convivii ingressa est, et proloquens ait: Rex in eternum vive. Non te conturbent cogitationes tue neque facies tua immutetur.
Numérotation du verset
Dn. 5,11
Est vir in regno tuo qui spiritum deorum sanctorum habet in se
et, in diebus patris tui, scientia et sapientia invente sunt in eo.
Nam et rex Nabuchodonosor
pater tuus
principem magorum incantatorum Chaldeorum et haruspicum constituit eum. Pater, inquam, tuus o rex,
Numérotation du verset
Dn. 5,12
quia spiritus amplior et prudentior5 intelligentiaque et6 interpretatio somniorum et ostensio secretorum ac solutio ligatorum invente sunt in eo. Hoc est in Daniele7 cui rex imposuit8 nomen Balthasar. Nunc itaque Daniel vocetur et interpretationem narrabit.
5 prudentior] prudentia
Weber
|
6 et]
om. Weber
|
7 Daniele] Danielo
Weber
|
8 imposuit] posuit
Weber
|
Numérotation du verset
Dn. 5,13
Igitur introductus est Daniel coram rege ad quem prefatus rex ait: Tu es Daniel de filiis captivitatis Iude,
quem adduxit rex pater meus de Iudea ?
Numérotation du verset
Dn. 5,14
Audivi de te quoniam spiritum deorum habeas
et scientia
intelligentiaque
ac sapientia
ampliores invente sunt in te.
Numérotation du verset
Dn. 5,15
Et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes magi ut Scripturam hanc legerent et interpretationem eius indicarent mihi, et nequiverunt sensum sermonis huius edicere.
Numérotation du verset
Dn. 5,16
Porro ego audivi de te quod possis obscura interpretari et ligata dissolvere. Si ergo vales scripturam legere et interpretationem eius indicare mihi, purpura vestieris, et torquem auream circa collum tuum habebis, et tertius in regno meo princeps eris.
Numérotation du verset
Dn. 5,17
Ad que respondens Daniel ait coram rege: Munera tua sint tibi,
et dona domus tue alteri da ; scripturam autem legam tibi rex,
et interpretationem eius ostendam tibi.
Numérotation du verset
Dn. 5,18
O rex, Deus altissimus regnum
et magnificentiam gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo,
Numérotation du verset
Dn. 5,19
et propter magnificentiam quam dederat ei, universi populi tribus et lingue tremebant et metuebant eum. Quos volebat interficiebat et quos volebat percutiebat, quos volebat exaltabat et quos volebat humiliabat.
Numérotation du verset
Dn. 5,20
Quando autem elevatum est cor eius et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui et gloria eius ablata est,
Numérotation du verset
Dn. 5,21
et a filiis hominum eiectus est. Sed et cor eius cum bestiis positum est et cum onagris erat habitatio eius. Fenum quoque ut bos comedit et rore celi corpus eius infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet9 Altissimus in regno hominum, et quemcumque voluerit suscitabit super illud.
9 haberet] habeat
Weber
Numérotation du verset
Dn. 5,22
Tu quoque filius eius Balthasar non humiliasti cor tuum, cum scires hec omnia,
Numérotation du verset
Dn. 5,23
sed adversum Dominatorem celi elevatus es et vasa domus eius
allata sunt coram te, et tu et optimates tui
et uxores tue et
concubine tue10 vinum bibistis in eis.
10 tue]
om. Weber
Deos quoque argenteos et aureos et aereos ferreos ligneosque et lapideos qui non vident neque audiunt neque sentiunt laudasti.
Porro Deum, qui habet flatum
tuum in manu sua
et omnes vias tuas,
non glorificasti.
Numérotation du verset
Dn. 5,24
Idcirco ab eo missus est articulus manus que scripsit hoc quod exaratum est.
Numérotation du verset
Dn. 5,25
Hec est autem scriptura que digesta est: Mane
thecel11
11 thecel] scrips. hic et ubique, thetel
Rusch
phares.
Numérotation du verset
Dn. 5,26
Et hec interpretatio sermonis. Mane: numeravit Deus regnum tuum
et complevit
illud ;
Numérotation du verset
Dn. 5,27
thecel: appensus12 es in statera
12 appensus] appensum
Weber
et inventus es minus habens ;
Numérotation du verset
Dn. 5,28
phares: divisum est regnum tuum et datum est Medis et Persis.
Numérotation du verset
Dn. 5,29
Tunc iubente rege indutus est Daniel purpura,
et circumdata est torques aurea collo eius, et predicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo.
Numérotation du verset
Dn. 5,30
Eadem nocte
interfectus est Balthasar rex Chaldeus
Numérotation du verset
Dn. 5,31
et Darius Medus
successit in regnum annos natus sexaginta duos.
Capitulum 5
Numérotation du verset
Dn. 5,1
Balthasar rex
marg.|
BALTHASAR
REX. Non filius Nabuchodonosor ut vulgo creditur sed ut ait Berosius qui Chaldeam scribit historiam et qui eam sequitur Iosephusa, post Nabuchodonosor qui regnavit annos quadraginta quatuor seccessit Evilmerodach1 filius eius. De quo scribit Ieremiasb quod in primo regni sui anno levaverit caput Ioachim regis Iudee, et eduxerit eum de domo carceris. Huic successit filius eius Regusar qui habuit filium Laborsordech patrem huius Balthasar quo a medis et Persis occisio destructum est regnum Chaldeorum, et Darius sucessit, hoc Xenophonc in Cyri maioris scribit infantia, et Pompeius Trogusd hunc Darium alii Astyagen2, alii Astyagis filium putant.e
a Cf.
Flavius Iosephus,
Antiquitates Iudaicae, X, 11, 2 (229-232).
b Cf. Ier. 52, 31.
c Cf.
Xenophon
, Cyropaedia, 7, 1-8.
d Cf.
Iunianius Iustinus
, Epitoma historiarum Philippicarum Pompei Trogi, lib. 1, cap. 6, § 6, ed. O. Seel, 1985, p.9.23: « In eo proelio Astyages capitur, cui Cyrus nihil aliud quam regnum abstulit nepotem que in illo magis quam victorem egit, eum que maximae genti Hyrcanorum praeposuit ».
e Cf.
Hieronymus,
In Dn., lib. 2, c. 5, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
1 Evilmerodach]
scrips.
, Evilmoradach
Rusch
2 Astyagen]
scrips.
, Astiagen
Rusch
fecit grande convivium optimatibus suis mille
interl.|
alii: bibebat ipse rex vinum coram cunctis principibus quos vocaverat.
et unusquisque secundum suam bibebat etatem.
interl.|
quia secundum etatem erant in convivio ordinati vel nemo ultra vires bibere cogebatur.
Numérotation du verset
Dn. 5,2
Precepit autem3 rex
3 autem] ergo
om. Weber
marg.|
{t. 3: Erfurt, f. 238vb ; facsim., p. 332b}
PRECEPIT
AUTEM. Tradunt Hebrei quod irritam putans Dei promissionem qua Ieremiasf captivitatem Iudeorum dixerat relaxandam cuius et Zachariasg in principio meminit, quasi spei vane insultans captivorum fecerit grande convivium et attulerit vasa in medium, in quo statim divinum apparuit iudicium.
f Cf. Ier. 25, 11-12.
g Cf. Zac. 1, 12-17.
iam temulentus
marg.|
TEMULENTUS. Et ideo oblitus eorum que contigerant Nabuchodonosor.
marg.|
Tropologice. Quicumque hereticus vel alius verba prophetarum assumit et ad sensum suum abutitur Scripture sacre testimoniis et dat bibere his quos decipit, et cum quibus a Deo recedens fornicatur vasa templi tollit et inebriatur in eis, et non Deum cuius
vasa
sunt. Sed
deos
laudat
aureos
, id est seculari scientia compositos,
argenteos
eloquii venustate et rhetorica arte constructos aereos ferreos quod, scilicet fabule tradunt, et carmina poetarum multam elegantie vel stultitie habentes differentiam. De quibus quia penitus inepta traduntur lapidei vel ignei merito dicuntur, hos omnes Deuteronomium in duas partes dividith:"Maledictus qui facit sculptile et conflatile scilicet opus manuum artificis, et ponit illud in abscondito"; abscondunt enim omnes heretici mendaciorum suorum dogmata «ut sagittent in obscuro rectos corde»i.
h Cf. Dt. 27, 15.
i Ps. 10, 3.
ut afferrentur vasa aurea et argentea que asportaverat Nabuchodonosor pater eius
interl.|
proavus
de templo quod fuit in Hierusalem ut biberent in eis rex et optimates eius, uxoresque et concubine eius4
4 eius]
om. Weber
Numérotation du verset
Dn. 5,3
Tunc allata sunt vasa aurea que asportaverat de templo quod fuerat in Hierusalem, et biberunt in eis rex et optimates eius, uxores et concubine eius5.
5 eius] illius
Weber
Numérotation du verset
Dn. 5,4
Bibebant vinum
interl.|
erroris
et laudabant
interl.|
insultantes Deo Iudeorum
deos suos
interl.|
quibus victoriam prebentibus bibebant in vasis Domini
aureos
interl.|
philosophicos sensus
et argenteos
interl.|
eloquii venustate
et aereos
interl.|
carmina poetarum
et ferreos, ligneosque et lapideos.
interl.|
inanes gentilium inventiones
Numérotation du verset
Dn. 5,5
In eadem hora
marg.|
IN
EADEM
HORA. Sic supra dictum est de Nabuchodonosorj: «Cum adhuc esset sermo in ore regis Nabuchodonosor», ob aliud videant illata supplicia.
j Dn. 4, 28.
marg.|
Dum vasa fuerunt in idolio Babylonis, non iratus est Dominus, quia videbantur secundum opinionem suam ea cultui consecrasse divino. Sed postquam humanis usibus divina contaminantur mox sacrilegium pena consequitur.
apparuerunt digiti quasi manus hominis scribentis contra candelabrum
interl.|
ut melius appareat et manus et quod scribitur
in superficie parietis aule regie
interl.|
ut ad regem pertinere intelligatur
et rex aspiciebat articulos manus scribentis.
Numérotation du verset
Dn. 5,6
Tunc facies regis6 commutata est
6 f. r.]
inv. Weber
interl.|
verbum commutationis etiam in malo accipitur
et cogitationes eius conturbabant eum, et compages renum eius solvebantur,
interl.|
nimio terrore
et genua eius ad se invicem collidebantur.
Numérotation du verset
Dn. 5,7
Exclamavit itaque rex fortiter ut introducerent magos Chaldeos et haruspices.
interl.|
Oblitus eorum que Nabuchodonosor acciderant antiquum sue gentis sequitur errorem
magos
vocat et
Chaldeos et haruspices
, non Dei prophetam.
Et proloquens rex ait sapientibus Babylonis: Quicumque legerit scripturam {t. 3: Erfurt, f. 239ra ; facsim., p. 333a} hanc, et interpretationem eius manifestam mihi fecerit, purpura vestietur
marg.|
{t. 3: Erfurt, f. 239ra ; facsim., p. 333a}
PURPURA
VESTIETUR. Apud Iudeos reges unctio facit, apud gentiles quatuor insignia scilicet purpura, fibula annulus, et diadema, unum horum sine aliis concessum non dabat honoris plenitudinem sed participium.
et auream torquem habebit in collo
interl.|
quod summe dignitatis erat
et tertius in regno meo erit.
interl.|
post me vel unus de tribus principibus
interl.|
tertiam partem regni habens
Numérotation du verset
Dn. 5,8
Tunc, ingressi omnes sapientes regis, non potuerunt scripturam legere nec interpretationem indicare regi.
Numérotation du verset
Dn. 5,9
Unde rex Balthasar satis conturbatus est, et vultus illius immutatus est sed et optimates eius turbabantur.
Numérotation du verset
Dn. 5,10
Regina autem
marg.|
REGINA
AUTEM. Iosephusk: avia. Origenis: mater Balthasar. Unde potest nosse preterita que rex ignorabat, erubescat ergo Porphyrius qui eam regis uxorem somniavit, et eam plus scire quam maritum illudit.l
k Cf.
Flavius Iosephus,
Antiquitates Iudaicae, X, 11, 2 (237).
l Cf.
Hieronymus,
In Dn., lib. 2, c. 5, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
pro re que acciderat regi et optimatibus eius, domum convivii ingressa est, et proloquens ait: Rex in eternum vive. Non te conturbent cogitationes tue neque facies tua immutetur.
interl.|
quia
Numérotation du verset
Dn. 5,11
Est vir in regno tuo qui spiritum deorum sanctorum habet in se
interl.|
preter Symmachum qui veritatem Chaldeam secutus est, ceteri spiritum Dei interpretati sunt
et, in diebus patris tui, scientia et sapientia invente sunt in eo.
interl.|
Ubique sunt virtuti sua premia, unde Danielem femina barbara tantis laudibus predicat
Nam et rex Nabuchodonosor
interl.|
huius regi gratia
pater tuus
interl.|
proavus, more Scripture que avos et deinceps patres appellat.
principem magorum incantatorum Chaldeorum et haruspicum constituit eum. Pater, inquam, tuus o rex,
Numérotation du verset
Dn. 5,12
quia spiritus amplior et prudentior7 intelligentiaque et8 interpretatio somniorum et ostensio secretorum ac solutio ligatorum invente sunt in eo. Hoc est in Daniele9 cui rex imposuit10 nomen Balthasar. Nunc itaque Daniel vocetur et interpretationem narrabit.
7 prudentior] prudentia
Weber
8 et]
om. Weber
9 Daniele] Danielo
Weber
10 imposuit] posuit
Weber
Numérotation du verset
Dn. 5,13
Igitur introductus est Daniel coram rege ad quem prefatus rex ait: Tu es Daniel de filiis captivitatis Iude,
interl.|
argumentum a natura, quasi: Tu es de illis qui futura predicere consueverant.
quem adduxit rex pater meus de Iudea ?
interl.|
cui vera dixisti
Numérotation du verset
Dn. 5,14
Audivi de te quoniam spiritum deorum habeas
interl.|
in quo potes
et scientia
interl.|
secularium
intelligentiaque
interl.|
occultorum
ac sapientia
interl.|
divinorum
ampliores invente sunt in te.
interl.|
quam in aliis
Numérotation du verset
Dn. 5,15
Et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes magi ut Scripturam hanc legerent et interpretationem eius indicarent mihi, et nequiverunt sensum sermonis {t. 3: Erfurt, f. 239rb ; facsim., p. 333b} huius edicere.
Numérotation du verset
Dn. 5,16
Porro ego audivi de te quod possis obscura interpretari et ligata dissolvere. Si ergo vales scripturam legere et interpretationem eius indicare mihi, purpura vestieris, et torquem auream circa collum tuum habebis, et tertius in regno meo princeps eris.
Numérotation du verset
Dn. 5,17
Ad que respondens Daniel ait coram rege: Munera tua sint tibi,
marg.|
{t. 3: Erfurt, f. 239rb ; facsim., p. 333b}
MUNERA
TUA. Imitemur Danielem regis dignitatem et
munera
contemnentem, iam tunc illud evangelicum sequentemm: «Gratis accepistis gratis date», ad hoc tristia nuntiantem, inde censerat dona suscipere.
m Mt. 10, 8.
et dona domus tue alteri da ; scripturam autem legam tibi rex,
interl.|
gratis
interl.|
gratis acceperat gratis dabatn
n Cf. Mt. 10, 8.
et interpretationem eius ostendam tibi.
Numérotation du verset
Dn. 5,18
O rex, Deus altissimus regnum
marg.|
O REX
DEUS
ALTISSIMUS. Proavi sui exemplum ponit, ut Dei iustitiam doceat, et ob similem superbiam etiam pronepotem similia sustinere ostendat.
et magnificentiam gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo,
Numérotation du verset
Dn. 5,19
et propter magnificentiam quam dederat ei, universi populi tribus et lingue tremebant et metuebant eum. Quos volebat interficiebat et quos volebat percutiebat, quos volebat exaltabat et quos volebat humiliabat.
marg.|
QUOS
VOLEBAT. Si quod volunt reges faciunt ubi providentia Dei, ubi preceptum, ubi illudo:"Cor regis in manu Dei" etc. Sed regem sanctum quemque dicimus, in cuius mortali corpore non regnat peccatum, et cuius cor servatur, quia in manu Dei est. Quod autem in manu Patris est non rapiet quisquam ex eap, quod rapitur intelligitur in ea non fuisse.
o Prv. 21, 1.
p Cf. Io. 10, 28-29.
Numérotation du verset
Dn. 5,20
Quando autem elevatum est cor eius et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui et gloria eius ablata est,
Numérotation du verset
Dn. 5,21
et a filiis hominum eiectus est. Sed et cor eius cum bestiis positum est et cum onagris erat habitatio eius. Fenum quoque ut bos comedit et rore celi corpus eius infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet11 Altissimus in regno hominum, et quemcumque voluerit suscitabit super illud.
11 haberet] habeat
Weber
Numérotation du verset
Dn. 5,22
Tu quoque filius eius Balthasar non humiliasti cor tuum, cum scires hec omnia,
interl.|
de Nabuchodonosor cuius exemplo corrigi debuisti, sciens quod «Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam»q.
q Iac. 4, 6.
marg.|
TU
QUOQUE
FILIUS. Hec quidam referunt ad Antichristum dicentes quod imitans superbiam patris sui diaboli contra Deum erectus sit. Sed querimus ab eis quis sit Daniel qui ei scripturam Dei interpretatus sit, qui Medi et Perse, qui eum occiderunt, et in regnum successerunt. Nulli enim dubium, quin post Antichristum sancti regnaturi sint.
Numérotation du verset
Dn. 5,23
sed adversum Dominatorem celi elevatus es et vasa domus eius
interl.|
que Nabuchodonosor in templo Dei sui reverenter posuerat
allata sunt coram te, et tu et optimates tui
interl.|
non tu solus
et uxores tue et
interl.|
quod peius est
concubine tue12 vinum bibistis in eis.
12 tue]
om. Weber
interl.|
divinis usibus consecratis
Deos quoque argenteos et aureos et aereos ferreos ligneosque et lapideos qui non vident neque {t. 3: Erfurt, f. 239va ; facsim., p. 334a} audiunt neque sentiunt laudasti.
interl.|
bibens in vasis veri Dei
Porro Deum, qui habet flatum
interl.|
spiritum
tuum in manu sua
interl.|
potestate
et omnes vias tuas,
interl.|
opera, cogitationes
non glorificasti.
Numérotation du verset
Dn. 5,24
Idcirco ab eo missus est articulus manus que scripsit hoc quod exaratum est.
interl.|
in pariete
Numérotation du verset
Dn. 5,25
Hec est autem scriptura que digesta est: Mane
interl.|
numerus
thecel13
13 thecel] scrips. hic et ubique, thetel
Rusch
interl.|
appensio
phares.
interl.|
divisio
marg.|
{t. 3: Erfurt, f. 239va ; facsim., p. 334a}
Mane thecel
: primum pertinet ad terminationem regni, secundum ad terminationem vite regis, tertium ad translationem regni.
Numérotation du verset
Dn. 5,26
Et hec interpretatio sermonis. Mane: numeravit Deus regnum tuum
interl.|
Cum
mane
numerum,
thecel
appensionem,
phares
divisionem sonaret, non solum fuit opus lectione sed et interpretatione.
et complevit
interl.|
finivit
illud ;
Numérotation du verset
Dn. 5,27
thecel: appensus14 es in statera
14 appensus] appensum
Weber
interl.|
iudicii Dei vel iustitie
et inventus es minus habens ;
interl.|
quam putares
interl.|
ut ante gladius occidat quam natura dissolvat, under:"Viri impii non dimidiabunt dies suos".
r Cf. Ps. 54, 24.
Numérotation du verset
Dn. 5,28
phares: divisum est regnum tuum et datum est Medis et Persis.
interl.|
In Medos et Persas. Cyrus enim rex Persarum adiuncto Dario avunculo suo subvertit imperium Chaldeorum.
Numérotation du verset
Dn. 5,29
Tunc iubente rege indutus est Daniel purpura,
marg.|
TUNC
IUBENTE. Accepit Daniel insignia ut sic successuro Dario notus fieret, et ab eo honoratus, populo Dei subvenire posset.
marg.|
TUNC
IUBENTE. Non mirum si quamvis audiens tristia, premium solverit, cum ventura que audierat non statim credidit, Dei enim prophetam honorando, se putavit veniam promereri, non tamen obtinuit, quia sacrilegium maius fuit quam veneratio hominis Dei.
et circumdata est torques aurea collo eius, et predicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo.
Numérotation du verset
Dn. 5,30
Eadem nocte
marg.|
EADEM
NOCTE. Iosephuss dicit obsessa Babylone a Medis et Persis, Balthasar regem Babylonis venisse in tantam oblivionem sui ut celeberrimum convivium iniret, et in templi biberet vasis, et obsessus epulis vacaret. Unde potest stare historia quod eadem nocte sit captus et iugulatus, dum omnes aut visionis interpretationisque miraculo territi, aut celebritate aut ebrietate convivii occupati essent.
s Cf.
Flavius Iosephus,
Antiquitates Iudaicae, X, 11, 2 (232-233).
marg.|
EADEM
NOCTE. Hinc Isaiast: «Ecce ego suscitabo super eos Medos» etc. et Ieremiasu: «Filia Babylonis quasi area, tempus triture eius; adhuc modicum et veniet tempus messionis eius». Quod autem in convivio capta sit Isaiasv aperit sic: «Babylon dilecta mea sancta est mihi in miraculum. Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes ; surgite principes, arripite clipeum».
t Is. 13, 17-18.
u Ier. 51, 33.
v Is. 21, 4-5.
interfectus est Balthasar rex Chaldeus
Numérotation du verset
Dn. 5,31
et Darius Medus
interl.|
veneratione etatis et propinquitatis regni
successit in regnum annos natus sexaginta duos.
interl.|
Manus Medorum quam Persarum regnum et Cyri avunculus qui prior erat iure nature successor esse debuit.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Dn. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=38&chapitre=38_5)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Dn. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=38&chapitre=38_5)
Notes :