Glossa ordinaria

Capitulum 8

Numérotation du verset Dn. 8,1 

Anno tertio regni Balthasar regis visio apparuit mihi.
Ego Daniel post id quod videram
in principio
Numérotation du verset Dn. 8,2 

vidi in visione mea cum
essem in Susis
castro
quod est in Elam regione1,
1 Elam] scrips. hic et ubique , Helam Rusch | regione] civitate Weber
vidi autem in visione esse me super portam
Ulai2,
2 Ulai] scrips. hic et ubique cum Weber , Ulay hic et ubique Rusch
Numérotation du verset Dn. 8,3 

et levavi oculos meos et vidi.
Et ecce aries unus stabat
ante paludem
habens cornua excelsa,
et unum excelsius altero atque succrescens.
Postea
Numérotation du verset Dn. 8,4 

vidi arietem cornibus ventilantem
contra occidentem et contra aquilonem et contra meridiem et omnes bestie non poterant resistere ei,
neque liberari de manu
eius, fecitque secundum voluntatem suam, et magnificatus est.
Numérotation du verset Dn. 8,5 

Et ego
intelligebam.
Ecce autem hircus caprarum
veniebat ab occidente
super faciem totius terre,
et non tangebat terram.
Porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos
Numérotation du verset Dn. 8,6 

et venit usque ad arietem illum cornutum quem videram
stantem ante portam,
et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis sue.
Numérotation du verset Dn. 8,7 

Cumque appropinquasset prope arietem
efferatus est in eum, et percussit arietem et comminuit duo cornua eius
et non poterat aries resistere ei.
Cumque eum
misisset in terram conculcavit, et nemo
quibat liberare arietem de manu eius.
Numérotation du verset Dn. 8,8 

Hircus autem caprarum magnus factus est
nimis.
Cumque crevisset fractum est
cornu magnum
et orta sunt cornua quatuor subter illud per quatuor ventos celi.
Numérotation du verset Dn. 8,9 

De uno
autem ex eis egressum est cornu unum modicum,
et factum est grande contra meridiem
et contra orientem
et contra fortitudinem.
Numérotation du verset Dn. 8,10 

Et magnificatum est
usque ad fortitudinem celi,
et deiecit de fortitudine et de stellis, et conculcavit eas.
Numérotation du verset Dn. 8,11 

Et usque ad principem fortitudinis
magnificatum est,
et ab eo tulit iuge sacrificium,
et deiecit locum sanctificationis eius.
Numérotation du verset Dn. 8,12 

Robur autem
datum est
ei3
3 ei] om. Weber
contra iuge sacrificium
propter peccata,
et
prosternetur veritas in terra
et prosperabitur
et faciet4.
4 et p. – et f.] inv. Weber
Numérotation du verset Dn. 8,13 

Et audivi unum de sanctis loquentem,
et dixit unus sanctus alteri
nescio cui loquenti: Usquequo visio
et iuge sacrificium et peccatum desolationis
que facta est,
et sanctuarium
et fortitudo
conculcabitur.
Numérotation du verset Dn. 8,14 

Et dixit ei: Usque ad vesperam et mane
dies5 duo millia trecenti,
5 dies] om. Weber
et
mundabitur
sanctuarium.
Numérotation du verset Dn. 8,15 

Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem,
et quererem intelligentiam,
ecce stetit in conspectu meo quasi species viri.
Numérotation du verset Dn. 8,16 

Et audivi vocem viri
inter Ulai et clamavit et ait: Gabriel
fac intelligere
istam6
6 istam] istum Weber
visionem.
Numérotation du verset Dn. 8,17 

Et venit et stetit iuxta ubi ego stabam. Cumque venisset, pavens corrui
in faciem meam, et ait ad me: Intellige fili hominis
quoniam in tempore
finis
complebitur visio.
Numérotation du verset Dn. 8,18 

Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram. Et tetigit me et statuit me
in gradu meo.
Numérotation du verset Dn. 8,19 

Dixitque mihi: Ego ostendam tibi que futura sunt in novissimo maledictionis,
quoniam habet tempus
finem suum.
Numérotation du verset Dn. 8,20 

Aries quem vidisti habere cornua, rex Medorum est atque Persarum.
Numérotation du verset Dn. 8,21 

Porro hircus caprarum rex Grecorum est, et cornu grande quod erat inter oculos eius, ipse est rex primus.
Numérotation du verset Dn. 8,22 

Quod autem fracto illo
surrexerunt quatuor pro eo, quatuor reges de gente eius consurgent, sed non in fortitudine eius.
Numérotation du verset Dn. 8,23 

Et post regnum eorum cum creverint iniquitates consurget rex impudens facie
et intelligens
propositiones,
Numérotation du verset Dn. 8,24 

et roborabitur fortitudo eius,
sed non in viribus suis,
et supra quam credi potest universa vastabit, et properabitur et faciet.
Et interficiet robustos et populum sanctorum.
Numérotation du verset Dn. 8,25 

Secundum voluntatem
suam, et dirigetur
dolus in manu
eius, et cor suum magnificabit,
et in copia rerum omnium occidet plurimos.
Et contra principem principum
consurget,
et sine manu conteretur.
Numérotation du verset Dn. 8,26 

Et visio vespere et mane
que dicta est
vera est.
Tu ergo signa visionem,
quia post multos dies7 erit.
7 m. d.] inv. Weber
Numérotation du verset Dn. 8,27 

Et ego Daniel langui et egrotavi per dies.
Cumque surrexissem faciebam opera regis
et
stupebam ad visionem, et non erat qui interpretaretur.

Capitulum 8

Numérotation du verset Dn. 8,1 
Anno tertio regni Balthasar regis visio apparuit mihi.
marg.| ANNO  TERTIO  REGNI. Precedens visio prior, quia in primo anno regni Balthasar, hec in tertio, unde: P  ost id quod videram in principio .
Ego Daniel post id quod videram
interl.| anteriorem visionem scilicet
in principio
interl.| primo anno regni Balthasar
Numérotation du verset Dn. 8,2 
vidi in visione mea cum
interl.| scilicet
essem in Susis
interl.| id est equitatio vel revertens
marg.| CUM  ESSEM  IN  SUSIS. Susis metropolis est regionis Elamitarum in qua Daniel secundum Iosephuma: «Turrim extruxit excelsam, quadro lapide edificatam, tanteque magnitudinis ac pulchritudinis ut usque in presens nova esse videatur, et in ea regum Persarum ac medorum conduntur reliquie et custos sive edituus et sacerdos Iudeus est».b
a Cf. Flavius Iosephus, Antiquitates Iudaicae, X, 11, 7 (264-265).
b Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 2, c. 8, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
castro
interl.| quia metropolis tante firmitatis est ut castrum esse videtur
quod est in Elam regione1,
1 Elam] scrips. hic et ubique , Helam Rusch | regione] civitate Weber
interl.| id est secularia vel sempiterna
marg.| IN ELAM vel ut Simmachus ait:   civitate , a qua regio nomen accepit, et ab Elam Elamite, ut a Babylone Babylonia, pro qua Septuaginta Elamaidem regionem interpretati sunt. In civitate autem Elam omnia loca que ad eam pertinent esse dicuntur.
vidi autem in visione esse me super portam
interl.| eiusdem castri
Ulai2,
2 Ulai] scrips. hic et ubique cum Weber , Ulay hic et ubique Rusch
interl.| id est palus a palude sive dolor femoris aut umbraculi
marg.| SUPER  PORTAM  ULAI. Pro quo Aquila:   super Ubal Ulai . Theodotio:   super Ubal . Simmachus:   super paludem Ulai . Septuaginta:   iuxta portam Ulai . Est autem   Ulai nomen porte sive loci, ut Troiecea porta Rome Carmentalis.c
c Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 2, c. 8, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
Numérotation du verset Dn. 8,3 
et levavi oculos meos et vidi.
marg.| ET  LEVAVI  OCULOS. Quamvis in visione in umbra, scilicet et imagine hec videantur, tamen nec ipsa quidem videre possumus, nisi oculis elevatis.
Et ecce aries unus stabat
interl.| regnum Medorum et Persarum
marg.| ET  ECCE  ARIES  UNUS. scilicet Darius avunculus Cyri, qui post Astyagem patrem regnavit in Medis.
ante paludem
interl.| ulay vel portam que hebraice ubal
habens cornua excelsa,
interl.| Darium et Cyrum
et unum excelsius altero atque succrescens.
interl.| Cyrus qui regnum circumquaque dilatavit
marg.| ET  UNUM  EXCELSIUS  ALTERO. Cyrus, scilicet qui post Astyagem avum maternum cum avunculo Dario, Medis imperavit et Persis.
Postea
Numérotation du verset Dn. 8,4 
vidi arietem cornibus ventilantem
interl.| caput agitantem et ventum moventem
marg.| POSTEA  VIDI  ARIETEM. Non ipsum arietem, Cyrum vel Darium, sed eiusdem regni arietem id est Darium alterum qui ultimus rex Persice potentie fuit quem Alexander Philippi superavit, quod autem Darius iste potentissimus fuerit grece et latine et barbare testantur historie.
contra occidentem et contra aquilonem et contra meridiem et omnes bestie non poterant resistere ei,
interl.| Alexandro
neque liberari de manu
interl.| potentia
eius, fecitque secundum voluntatem suam, et magnificatus est.
Numérotation du verset Dn. 8,5 
Et ego
interl.| Daniel
intelligebam.
interl.| regnorum mutationem priori visione provocatus
marg.| INTELLIGEBAM. Ex superioribus visionibus in quibus secundum regnum {t. 3: Erfurt, f. 241vb ; facsim., p. 338b} per argentum significatum est, etiam non intelligitur quod Medorum et Persarum corruat imperium.
Ecce autem hircus caprarum
interl.| regnum Grecorum
marg.| ECCE  AUTEM  HIRCUS. Alexander rex grecorum, qui subversis Thebis, in Persas arma corripuit et apud gravicum fluvium inito certamine, Darii duces superavit, et tandem ipsum percussit arietem, et duo eius cornua confregit, Medos scilicet et Persas misitque eum sub pedibus suis et utrumque cornu suo subiugavit imperio.
veniebat ab occidente
interl.| Macedonia
super faciem totius terre,
interl.| quia pro situ illius terre plaga est occidentalis
et non tangebat terram.
interl.| nimia velocitate, quia magis victoriis cucurrit quam bellis
Porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos
interl.| Alexander qui regnum Medorum atque Persarum, in Dario ditissimo, Sarsame filio, impetu quodam destruxit.
Numérotation du verset Dn. 8,6 
et venit usque ad arietem illum cornutum quem videram
interl.| Darium, filium Sarsame, in quo Medorum atque Persarum regnum destructum est.
interl.| quasi immobilem
et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis sue.
Numérotation du verset Dn. 8,7 
Cumque appropinquasset prope arietem
interl.| Darium scilicet
efferatus est in eum, et percussit arietem et comminuit duo cornua eius
interl.| Medos et Persas
et non poterat aries resistere ei.
interl.| Alexandro
Cumque eum
interl.| vinctum
misisset in terram conculcavit, et nemo
interl.| amicorum
quibat liberare arietem de manu eius.
Numérotation du verset Dn. 8,8 
Hircus autem caprarum magnus factus est
interl.| subiugato orbe
nimis.
interl.| subito
Cumque crevisset fractum est
interl.| morte
cornu magnum
interl.| ipse Alexander
et orta sunt cornua quatuor subter illud per quatuor ventos celi.
interl.| per quatuor climata mundi
marg.| ET  ORTA  SUNT  CORNUA. Ipso in Babylone mortuo tricesimo secundo etatis sue anno, surrexerunt pro eo quatuor duces eius Egyptum tenuit Ptolomeus Lagi filius, Macedonas Philippus qui et Arideus frater Alexandri, Syriam et Babylonem et omnia regna orientis Seleucus Nicanor, in Asia regnavit Antigonus.
Numérotation du verset Dn. 8,9 
De uno
interl.| Seleuco
autem ex eis egressum est cornu unum modicum,
interl.| Antiochus Epiphanes filius Seleuci qui et Philometor qui nesciente senatu per dolum cepit imperium cum obses fuisset Rome, et contra Ptolomeum Philometorem dimicavit, et contra Egyptios, scilicet hoc est contra meridiem .
et factum est grande contra meridiem
interl.| Egyptios
et contra orientem
interl.| eos, scilicet qui in Perside res novas moliebantur ad extremum contra Iudeos dimicans
et contra fortitudinem.
interl.| Dei
interl.| populum Dei, qui in ipso fortis est.
Numérotation du verset Dn. 8,10 
Et magnificatum est
interl.| dum capta Iudea ingressus est Hhierosolimam, et in templo Iovis Olympii simulacrum posuitd.e
d Cf. 1Mcc. 1, 57
e Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 2, c. 8, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
usque ad fortitudinem celi,
interl.| id est filios Israel qui angelorum vallabantur custodia
et deiecit de fortitudine et de stellis, et conculcavit eas.
interl.| Plures enim sanctorum idolatrie subiecit, et quasi stella celi conculcavit pedibus suis, populum quoque et urbem vastavit.
marg.| ET  DEIECIT  DE  FORTITUDINE. Sub Antiochi specie de principe tenebrarum dicitur:   deiecit de fortitudine et de stellis , quod sit cum ullos luce iustitie resplendentes et virtute operum robustos frangit qui usque ad principem fortitudinis magnificatur, quia contra ipsum autorem virtutis extollitur, iuge scilicet sacrificium tollit id est quia studium conversationis Ecclesie in eis quos ceperit interrumpit.
marg.| Anno centesimo quadragesimo et tertio a Seleuco qui primus post Alexandrum regnavit in Syria ingressus est Antiochus Hierosolimam et universam vastavit, ac tertio post anno reversus in templo Iovis statuam posuit.
Numérotation du verset Dn. 8,11 
Et usque ad principem fortitudinis
interl.| ipsum Deum cuius sanctos persecutus est vel Iudam Machabeum
magnificatum est,
interl.| opinione sua et homium
et ab eo tulit iuge sacrificium,
interl.| quod mane offerebatur et vespere
et deiecit locum sanctificationis eius.
interl.| Hierusalem et templum ponens in templo statuam Iovis Olympii.
Numérotation du verset Dn. 8,12 
Robur autem
interl.| quasi non sua virtute sed Dei
marg.| ROBUR  AUTEM. Quia nisi pereuntium merita exigerent, eos qui recte credebant obtinere adversarius nequaquam posset.   Veritas in terra prosternitur , quia fides tunc rerum celestium ad desiderium victe temporalis inclinatur. Et prosperabitur et faciet, quia tunc non solum etiam reproborum mentibus, sed etiam in electorum corporibus crudelitate inestimabili sine qualibet obiectione crassatur.f
f Cf. Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 32, cap. 15, CCSL 143B, p. 1649.113-120: « Robur uero ei propter peccata contra iuge sacrificium datur, quia nisi pereuntium merita exigerent, eos qui recti credebantur, obtinere aduersarius nequaquam posset. Veritas in terra prosternitur, quia fides tunc rerum caelestium ad desiderium uitae temporalis inclinatur. Et faciet et prosperabitur, quia tunc non solum in reproborum mentibus, sed etiam in electorum corporibus crudelitate inaestimabili, sine qualibet obiectione grassabitur ».
datum est
interl.| a Deo
ei3
3 ei] om. Weber
interl.| Antiocho
contra iuge sacrificium
interl.| facit Deus regnare hominem propter peccata prosternetur .
propter peccata,
interl.| populi
et
interl.| ita
prosternetur veritas in terra
interl.| cultu idolorum crescente, religio Dei decrevit
et prosperabitur
interl.| opinione sua
interl.| ut etiam legem Dei comburendam quereret et circumcisionem prohiberet
et faciet4.
4 et p. – et f.] inv. Weber
interl.| secundum cor suum
Numérotation du verset Dn. 8,13 
Et audivi unum de sanctis loquentem,
interl.| angelum quemlibet tacito nomine
et dixit unus sanctus alteri
interl.| angelo
nescio cui loquenti: Usquequo visio
interl.| hec scilicet complebitur, id est quanto spatio complebitur, ex quo ceperit compleri
marg.| USQUEQUO. Quidam hoc ad Antichristum referunt et quod sub Antiocho in typo factum est, sub illo dicunt esse complendum.
{t. 3: Erfurt, f. 242ra ; facsim., p. 339a} et iuge sacrificium et peccatum desolationis
interl.| templi in quo simulacra
que facta est,
interl.| sub Antiocho rege Syrie Dei iudicio
et sanctuarium
interl.| Dei
et fortitudo
interl.| sanctorum
conculcabitur.
Numérotation du verset Dn. 8,14 
Et dixit ei: Usque ad vesperam et mane
interl.| noctis dieique successionem significat, id est continue.
dies5 duo millia trecenti,
5 dies] om. Weber
interl.| id est sex anni, et mensis tres, et dies viginti.
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 242ra ; facsim., p. 339a} DIES  DUO  MILLIA  TRECENTI. Ab Antiochi, scilicet ingressu in Hierusalem, in centesimo sexagesimo tertio anno regni grecorum usque ad emundationem et restaurationem templi a Iuda Machabeo factam anno centesimo sexagesimo nono quando ipsorum dierum numerus completus est iuxta propheticam veritatem.g
g <Non hab.> Hieronymus,   I n Dn.
et
interl.| tunc
mundabitur
interl.| a Iuda Machabeo qui Antiochi duces superavit.
sanctuarium.
interl.| templum
Numérotation du verset Dn. 8,15 
Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem,
interl.| quasi picturam et imaginem
et quererem intelligentiam,
interl.| non enim omnis qui videt intelligit, sicut Scripturam sanctam sepe oculis videmus et corde non intelligimush.
h Cf. Mt. 13, 13 ; Mc. 4, 12 ; Lc. 8, 10 ; Io. 12, 40 ; Act. 28, 26.
ecce stetit in conspectu meo quasi species viri.
interl.| Michaelis
marg.| SPECIES  VIRI. Non enim sunt angeli viri sed videntur, sicut Abrahami ad quercum Mambre tres viri visi sunt qui utique non erant, e quibus unus adoratur ut Deus Dominus, undej: «Abraham vidit diem meum et gavisus est».
i Cf. Gn. 18, 1-3.
j Cf. Io. 8, 56.
Numérotation du verset Dn. 8,16 
Et audivi vocem viri
interl.| Michaelis
marg.| ET  AUDIVI  VOCEM  VIRI. Hunc virum Iudei Michaelem autumant, et quia visio de preliis regumque certaminibus, immo de regum successoribus, erat convenienter Gabriel huic officio mancipatur, quia preliis prepositus est. Gabriel autem interpretatur ‘fortitudo’ vel ‘robustus Dei’, unde eo tempore quo Dominus erat nasciturus, et bellum demonibus indicturus, et de mundo triumphaturus Gabriel venit ad Zachariamk et ad Mariaml. Et postea de triumphante legiturm: «Quis est iste rex glorie Dominus ? Fortis et potens Dominus potens in preli. Ipse est rex glorie». Ubicumque autem medicina et sanatio necessaria est sicut Tobie Raphel mittiturn qui interpretatur ‘curatio’ vel ‘medicina Dei’. Ubi autem propitiatio vel expiatio necessaria est, Michael mittitur, qui interpretatur ‘quis ut Deus ?’, qui nomine suo significat quod in Deo sit vera medicina. Ex officiis angeli sortiti sunt vocabula.
k Cf. Lc. 1, 11-19.
l Cf. Lc. 1, 26-38.
m Ps. 23, 8.
n Tb. 4, 25.
inter Ulai et clamavit et ait: Gabriel
interl.| ad quem pertinet
fac intelligere
interl.| Danielem, scilicet
istam6
6 istam] istum Weber
interl.| alias: istum
visionem.
Numérotation du verset Dn. 8,17 
Et venit et stetit iuxta ubi ego stabam. Cumque venisset, pavens corrui
marg.| PAVENS  CORRUI. Quia ante stabat corruit ne elatus in superbiam angelice nature vel dignitatis esse sibi videatur, fragilitatis admonetur.
in faciem meam, et ait ad me: Intellige fili hominis
interl.| quasi te hominem esse memento
quoniam in tempore
interl.| non statim
finis
interl.| consummationis
complebitur visio.
Numérotation du verset Dn. 8,18 
Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram. Et tetigit me et statuit me
interl.| ut sine fomidine videret et intelligeret que dicuntur
in gradu meo.
interl.| quasi collapsus, et quadrupes iacebat in terra.
Numérotation du verset Dn. 8,19 
Dixitque mihi: Ego ostendam tibi que futura sunt in novissimo maledictionis,
interl.| Tempore quando hec maledicitio implebitur super populum Iudeorum, et super ipsum Antiochum, vel in fine mundi sub Antichristo et super ipsum.
quoniam habet tempus
interl.| visionis
finem suum.
interl.| completionis
Numérotation du verset Dn. 8,20 
Aries quem vidisti habere cornua, rex Medorum est atque Persarum.
interl.| Darius, scilicet filius Sarsame
Numérotation du verset Dn. 8,21 
Porro hircus caprarum rex Grecorum est, et cornu grande quod erat inter oculos eius, ipse est rex primus.
interl.| Alexander
Numérotation du verset Dn. 8,22 
Quod autem fracto illo
interl.| mortuo
surrexerunt quatuor pro eo, quatuor reges de gente eius consurgent, sed non in fortitudine eius.
interl.| quia Alexandro nullus equiparati potuit
Numérotation du verset Dn. 8,23 
Et post regnum eorum cum creverint iniquitates consurget rex impudens facie
interl.| Antiochus preceps in omnia
et intelligens
interl.| opere complens vel faciens
interl.| intelligere faciens, et aperto actu demonstrans que nunc proponuntur
propositiones,
interl.| has visiones
Numérotation du verset Dn. 8,24 
et roborabitur fortitudo eius,
marg.| ET  ROBORABITUR. GREGORIUS. Illius hominis fortitudo non in suis viribus roboratur, quia Satane virtute in gloria perditionis attollitur.o
o Cf. Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 32, cap. 15.123-125, CCSL 143B, p. 1649: « Illius namque hominis fortitudo non in suis uiribus roboratur, quia satanae uirtute in gloriam perditionis attollitur ».
interl.| immo Dei"a quo omnis potestas"p.
p Cf. Rm. 13, 1.
et supra quam credi potest universa vastabit, et properabitur et faciet.
interl.| Antichristus, de quo, et quartum quod incedet feliciter
Et interficiet robustos et populum sanctorum.
marg.| ET  INTERFICIET  ROBUSTOS. GREGORIUS.   Robustos interficiet cum eos qui mente invicti sunt corporaliter vincit. Vel cum eos qui sancti et robusti credebantur ad nutum {t. 3: Erfurt, f. 242rb ; facsim., p. 339b} sue voluntatis trahit, in cuius manu dolus dirigitur, quia in illa fraus per opus adiuvatur, quod enim fallendo dicit, hoc mira faciendo asserit. Nam quicquid mendax lingua simulat, hoc quasi verum esse manus operis ostentat.q
q Cf. Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 32, cap. 15.127-134, CCSL 143B, p. 1649: « Robustos quippe interficit, cum eos qui mente inuicti sunt corporaliter uincit. Vel certe robustos et populum sanctorum secundum uoluntatem suam interficit, cum eos qui robusti ac sancti credebantur ad nutum suae uoluntatis trahit. In cuius manu dolus dirigitur, quia in illo fraus per opus adiuuatur. Quod enim fallendo dicit, hoc mira faciendo asserit; nam quicquid mendax lingua simulat, hoc quasi uerum esse manus operis ostentat ».
Numérotation du verset Dn. 8,25 
Secundum voluntatem
interl.| nequam
suam, et dirigetur
interl.| ad nutum eius
dolus in manu
interl.| opere
eius, et cor suum magnificabit,
interl.| in superbia magnus in oculis suis
et in copia rerum omnium occidet plurimos.
interl.| sanctorum
Et contra principem principum
interl.| Deum qui dicitr:"Per me principes regnant".
r Cf. Prv. 8, 15.
consurget,
interl.| ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus
et sine manu conteretur.
interl.| «Spiritu labiorum suorum interficiet impium»s.
s Is. 11, 4.
interl.| In Elymaide Diane templum spoliare cupiens ubi amisso exercitu sine manibus contritus est, id est tristitia et morbo periit.t
t Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 2, c. 8, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
marg.| ET  SINE  MANU. Non angelorum bello, non sanctorum certamine, sed per adventum iudicis solo oris spiritu eterna morte ferietur.u
u Cf. Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 32, cap. 15.145-147, CCSL 143B, p. 1650: « Sine manu scilicet conteretur, quia non angelorum bello, non sanctorum certamine, sed per aduentum iudicis solo oris spiritu aeterna morte ferietur ».
Numérotation du verset Dn. 8,26 
Et visio vespere et mane
interl.| successione temporum
que dicta est
interl.| completa
vera est.
interl.| finita vastatione et emundatione veniente
Tu ergo signa visionem,
interl.| in corde vel littera
marg.| TU  ERGO  SIGNA. Gabriel exposita visione addit:   Tu ergo signa visionis obscuritatem signans, nec patere multis nec nisi opere compleatur posse intelligi.v
v Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 2, c. 8, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
quia post multos dies7 erit.
7 m. d.] inv. Weber
interl.| in corde vel terra
Numérotation du verset Dn. 8,27 
Et ego Daniel langui et egrotavi per dies.
interl.| his visis simile dicit Abraham viso Dominow: «Loquar ad Dominum meum cum sim pulvis» etc.
w Gn. 18, 27.
Cumque surrexissem faciebam opera regis
interl.| factus omnibus omnia, iam illud evangelicum complensx: «Reddite ergo que sunt Cesaris Cesari et que sunt Dei Deo».
x Mt. 22, 21 ; Mc. 12, 17 ; Lc. 20, 25.
et
interl.| tamen
stupebam ad visionem, et non erat qui interpretaretur.
interl.| nomina regum et cuncta tempora regnorum, quia hec non audivit
marg.| INTERPRETARETUR. sicut angelus, vel quia reges audierat et eorum nomina nesciebat, futura cognoverat sed quo essent tempore nesciebat.   Stupebat ergo quod solum facere poterat, et Dei scientie omnia committebat.y
y Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 2, c. 8, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Dn. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=38&chapitre=38_8)

Notes :