Glossa magna

Capitulum 1

Numérotation du verset 1Tim. 1,1 

Paulus apostolus
Christi Iesu
secundum imperium
Dei
salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostre
Numérotation du verset 1Tim. 1,2 

Timotheo, dilecto filio in fide, gratia et1 misericordia,
1 et] om. Weber
pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro.
Numérotation du verset 1Tim. 1,3 

Sicut
rogavi te
ut remaneres
Ephesi
cum irem in Macedoniam, ut
denuntiares quibusdam
ne aliter
docerent,
Numérotation du verset 1Tim. 1,4 

neque intenderent
fabulis
et genealogiis interminatis,
que questiones
prestant magis quam edificationem
Dei, que est in fide.
Numérotation du verset 1Tim. 1,5 

Finis enim2
2 enim] autem Weber
precepti est caritas
de corde puro
et conscientia bona
et fide non ficta.
Numérotation du verset 1Tim. 1,6 

A quibus
quidam aberrantes
conversi sunt
in vaniloquium,
Numérotation du verset 1Tim. 1,7 

volentes esse legis doctores, non intelligentes neque que loquuntur,
neque de quibus
affirmant.
Numérotation du verset 1Tim. 1,8 

Scimus autem
quoniam3 bona est lex
3 quoniam] quia Weber
si quis
ea legitime utatur,
Numérotation du verset 1Tim. 1,9 

sciens hoc
quia
iusto lex non est posita,
sed iniustis
et non subditis,
impiis
et peccatoribus,
sceleratis
et contaminatis,
patricidis et matricidis, homicidis
Numérotation du verset 1Tim. 1,10 

fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis,
mendacibus et periuris et4 si quid aliud sane doctrine
4 et] om. Weber
adversatur
Numérotation du verset 1Tim. 1,11 

que
est secundum
evangelium glorie beati Dei,
quod creditum est mihi.
Numérotation du verset 1Tim. 1,12 

Gratias ago
ei qui me confortavit,
Christo Iesu Domino nostro, quia fidelem
me existimavit,
ponens in ministerio.
Numérotation du verset 1Tim. 1,13 

Qui
prius fui blasphemus
et persecutor
et contumeliosus,
sed misericordiam Dei 5
5 Dei] om. Weber
consecutus sum,
quia ignorans
feci in incredulitate.
Numérotation du verset 1Tim. 1,14 

Superabundavit autem
gratia Domini nostri
cum fide et dilectione que est in Christo Iesu.
Numérotation du verset 1Tim. 1,15 

Fidelis sermo
et omni
acceptione dignus,
quia
Christus Iesus venit
in hunc mundum6
6 hunc] om. Weber
peccatores salvos facere
quorum
primus ego sum.
Numérotation du verset 1Tim. 1,16 

Sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me
primo
ostenderet Christus Iesus omnem
patientiam
ad informationem7
7 informationem] deformationem Weber
eorum qui credituri sunt illi in vitam eternam.
Numérotation du verset 1Tim. 1,17 

Regi
autem seculorum immortali,
invisibili
soli Deo
honor
et gloria
in secula seculorum amen.
Numérotation du verset 1Tim. 1,18 

Hoc preceptum
commendo tibi,
fili Timothee, secundum precedentes in te prophetias,
ut milites
in illis
bonam
militiam,
Numérotation du verset 1Tim. 1,19 

habens
fidem
et bonam conscientiam.
Quam
quidam repellentes
circa fidem
naufragaverunt.
Numérotation du verset 1Tim. 1,20 

Ex quibus
est Hymeneus et Alexander
quos tradidi Satane,
ut discant non blasphemare.

Capitulum 1

Numérotation du verset 1Tim. 1,0 
marg.|  prefatio epistole 1
1 prefacio Cbg153 ] om. codd. PL192
marg.|  {192.325} Paulus etc. [HIERONYMUS.] Hanc Epistolam scribit Apostolus Timotheo. Timotheus autem iste fuit filius mulieris fidelis, patre gentili procreatus: et cum non esset circumcisus, et esset ipse gentilis, huic dabant bonum testimonium fratres qui erant {192.326} Lystris et Iconii. Hunc voluit Paulus proficisci secum, et ideo circumcidit propter Iudeos qui erant in illis locis. [Haimo.] Eratque eruditus tam divinis Scripturis quam liberalibus artibus. [AMBROSIUS] Hunc Apostolus creavit episcopum, et ideo eum commonet ut sollicitus sit in ecclesiastica ordinatione. Timotheo enim in Asia relicto episcopo scribit Paulus de episcopali officio, scilicet quomodo pseudoapostolis resistat, et quomodo Ecclesiam instruat, quales presbyteros et diacones ordinet, quales viduas honoret, quomodo in Ecclesia se habeat, vel quomodo eam regat.
marg.|  Et est intentio Apostoli in hac Epistola instruere Timotheum de episcopalis dignitatis officio.
marg.|  Modus talis: Primo salutat eum, deinde monet, ut pseudoapostolis resistat, postea instruit {192.326} de episcopali officio docens quales debeat ordinare presbyteros et diacones, et quales debeant esse mulieres eorum; deinde quales viduas recipere debeat; postea de modo correctionis instruit eum.
Numérotation du verset 1Tim. 1,1 
marg.|  In fine autem monet ut vitet profanas novitates, premittit vero salutationem dicens: Paulus apostolus Christi Iesu. Nomen dignitatis preponit, ut hac auctoritate Timotheus munitus, resistat pseudoapostolis. {192.327} [Haimo.] Apostolus dico,   secundum imperium, id est secundum iussionem et voluntatem   Dei Patris Salvatoris nostri et Iesu Christi, et spei nostre, scilicet per quem speramus gloriam. Qui ergo Apostolo resistit, imperio Dei Patris qui salvat, et Christo ex quo est spes glorie, repugnat. Salutem autem refert ad Patrem et spem nostram ad Christum: ideo quia Pater dedit nobis salutem per Filium suum, quem dignatus est mittere nobis, et per Spiritum sanctum quem nobis tribuit in baptismo et aliis sacramentis. Per Christum vero habemus spem, id est exspectationem futurorum, bonorum: quia sicut ille resurrexit a mortuis, et ascendit ad celos, ita per ipsum speramus resurrectionem, et ad gloriam eterne beatitudinis ascensionem. Paulus, inquam, {192.327} scribit   Timotheo dilecto filio suo   in fide, et ante alia salutat in hunc modum:   Gratia et misericordia et pax sit tibi   a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro. Attende quod in hac salutatione tria ponit que ei optat, cum in aliis tantum duo posuerit. Misericordia hic accipitur quod in aliis Epistolis dicitur gratia, id est remissio peccatorum. Pax est tranquillitas animi et prelibatio eterne pacis. Hanc communiter omnibus optare solet; gratia vero quam hic addit episcopis optatur, id est donatio Spiritus sancti, quo ministri Dei armantur.
marg.|   Sicut rogavi te. Post salutationem prius de pseudo repellendis incipit hic, legem adhuc tenendam docentibus. [AMBROSIUS] quasi2: O Timothee, ita, scilicet fac   sicut rogavi te, quasi comparem, non {192.327} dico precepi quasi minori: quod facit Apostolus propter affectum caritatis, et ut formam humilitatis illi ostenderet. Ita ergo et non minus quam rogavi facito. Quid rogavi?   ut remaneres Ephesi, ad ordinandam Ecclesiam. [Haimo.] Ephesus est civitas metropolis Asie.   Cum irem in Macedoniam, ideo rogavi te ibi remanere,   ut denuntiares quibusdam discretis a Catholica fide, tam doctoribus quam minoribus   ne doctores   aliter docerent quam nos:   neque subditi   intenderent fabulis Iudeorum, qui dicunt duas mulieres fuisse 209 primo homini, Evam et alteram ex qua dicunt multos filios esse natos, quod numquam Sacra Pagina narrat. Vel fabulas hic dicit doctrinam illorum {192.327} qui legem cum gratia predicant esse necessariam. Quod enim dicunt de lege fabula est, non res. [AMBROSIUS] Ideo episcopus cepiscopum suorum obsecrat, ne pateretur Iudeos iudaizantes aliter docere populum quam ipse tradiderat: nec subditos, intendere fabulis eorum   et genealogiis, quibus narrant se esse de genere Abrahe et David, quasi eis salus debeatur; vel quibus narrant Christum non esse de David. Genealogiis dico,   interminatis, id est que sine termino sunt, vel prohibitis a Deo. [AUGUSTINUS] Hereticus quidem inimicus legis et prophetarum, existimat Apostolum hoc loco divina eloquia fabulas appellasse, sicut et alibi cum ait: {192.328}   Profanas et aniles fabulas devita (1Tim. 4). Quis ita nisi hereticus multum cecus erraret? Cur ergo ipse idem fecit, si hec esse aniles fabulas indicavit? Cur dicit:   Abraham duos filios habuit (Gal. 4), et alia huiusmodi? Sed melius dicitur quod Iudei, preter legitimas Scripturas, habent traditiones suas non scriptas, quas memoriter tenent, et alter in alterum loquendo transfundit, quas Deuterosin vocant, ubi dicunt duas uxores Deum primo homini creasse, ex quibus texunt genealogias infinitas, parientes infructuosissimas questiones. [Haimo.] Illas autem dicit fabulas, id est fictiones et excogitationes, ad quas etiam pertinebant illa de quibus Dominus aita:   Irritum fecistis preceptum Dei, ut traditionem vestram servetis [AUGUSTINUS] ubi arguit {192.328} Iudeos quod de parentibus non honorandis impietatem docerent filios suos. Moyses autem dicit:   Honora patrem tuum, et matrem tuam. Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri vel matri corban, quod est donum quodcumque est ex me tibi profuerit, et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo vel matri, rescindentes verbum Dei per   traditionem vestram, et huiusmodi multa facitis (ibid.). Ubi evidenter Christus ostendit et illam Dei esse legem quam profanus iste blasphemat, et Iudeos habere suas traditiones a libris propheticis et legitimis alienas, quas appellasse Apostolum fabulas profanas et genealogias interminatas non hereticus, sed Catholicus lector intelligit.   Que fabule,   magis parant questiones, id est lites,   quam edificationem iustitie {192.328}   Dei, id est non edificant homines in iustitia Dei,   que edificatio iustitie   est in fide. Finis autem, vel enim. quasi3: Vere est in fide edificatio iustitie Dei, quia ex fide est spes, et inde est caritas, que est adimpletio legis. Et hoc est quod dicit, finis enim etc.
a Mc. 7.
2 Quasi] + dicat PL
3 Quasi] + dicat PL
marg.|  Vel ita, finis autem, quasi4: Docent et intendunt fabulis et genealogiis, sed finis et adimpletio legis est caritas. Quare non est opus aliis. Et hoc est quod dicit, finis autem precepti, id est impletio et consummatio,   est caritas. Finis dicitur terminus. Finis etiam dicitur consumptio. [Haimo.] Finis quoque dicitur impletio et consummatio. Aliter enim dicitur, finitur panis, aliter finitur tunica, aliter finitur hic vel ibi ager. {192.328} Finitur panis manducando, finitur tunica texendo, et ibi sonat finis et illic; sed panis finitur ut consumatur, et tunica ut consummetur; panis finitur ut non sit, tunica ut perfecta sit.
4 Quasi] + dicat PL
marg.|  Sic ergo caritas est finis, id est perfectio precepti, id est preceptorum omnium, quorum impletio est dilectio, et ea gemina est, scilicet Dei et proximi. Totam enim magnitudinem et amplitudinem divinorum eloquiorum secura possidet caritas, qua Deum proximumque diligimus, que radix est omnium bonorum. Undeb: « In his duobus mandatis tota lex pendet et prophete ». Si ergo non vacat omnes paginas sanctas perscrutari, {192.329} omnia involucra sermonum evolvere, omnia Scripturarum secreta penetrare, tene caritatem ubi pendent omnia, quia finis omnium est dilectio Dei et proximi, nullum rerum diligendarum genus in his duobus preceptis pretermissum est. Cum enim precurrat dilectio Dei, et sequatur dilectio proximi, de dilectione tua nihil dictum videtur. Sed cum dictum est: Diliges proximum tuum sicut teipsum (ibid.), simul et tui abs te dilectio pretermissa non est. Ille autem sancte et iuste vivit qui ordinatam habet dilectionem, ne aut diligat quod non est diligendum, aut non diligat quod est diligendum: aut eque diligat quod minus vel amplius diligendum est, aut minus vel amplius diligat quod eque diligendum est. Omnis homo in quantum peccator {192.329} est, non diligendus; in quantum vero homo est, diligendus propter Deum est. Deus vero propter seipsum, et Deum quisque amplius debet diligere quam seipsum. Item amplius alius homo diligendus est quam corpus nostrum, quia propter Deum omnia ista diligenda sunt; sed cum omnibus prodesse non possis, his potissimum consulendum est, qui pro locorum et temporum vel quarumlibet rerum opportunitatibus constrictius tibi quasi quadam sorte iunguntur. Omnium igitur hec summa est, ut intelligatur legis et omnium divinarum Scripturarum plenitudo, esse dilectio rei qua fruendum est, et rei que nobiscum ea re frui potest, id est Dei et proximi. Precipitur enim Deus diligi et proximus, ut autem quisque se diligat alio speciali precepto {192.329} non est opus. Caritas ista amor Dei et proximi est. Amor huius seculi cupiditas dicitur, minuitur cupiditas caritate crescente; cupiditas ergo refrenetur, caritas excitetur."Quia caritas est finis precepti"c, id est ad caritatem refertur omne preceptum, quod vero timore pene, vel aliqua intentione carnali fit, ut non referatur ad caritatem, nondum fit quemadmodum fieri oportet, quamvis fieri videatur. Tunc ergo et precepta et consilia recte fiunt cum referuntur ad diligendum Deum, et proximum propter Deum.   De corde etc. Hic definit caritatem et non alibi ut nec ubique nec nusquam definita sit. quasi5:"Caritas est finis precepti"d. Qualis caritas? procedens   de corde puro, id est de {192.329} puro intellectu, ut nihil nisi Deus diligatur.   Et de   conscientia, id est spe,   bona. Conscientia hic ponitur pro spe. Ille enim se ad id quod diligit perventurum esse desperat, cui male conscientie scrupulus inest. Ille enim sperat qui bonam conscientiam gerit, quem vero pungit mala conscientia retrahit se a spe. Addit:   Et de fide non ficta, id est simulata, in qua scilicet quis non sibi quelibet fingit, sed Catholica. Vel fide non ficta, id est fictili et fragili, sed contra adversa forti .
b Mt. 22.
c 1Tim. 1, 5.
d 1Tim. 1, 5.
5 Quasi] + dicat PL
distinctio II
Numérotation du verset 1Tim. 1,6 
marg.|  {192.330B} A quibus. Improbat hic adversarios qui legalia tradebant dicens:   A quibus, scilicet fide, spe et caritate,   quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium de legalibus putantes ea servari debere post Christum, nescientes mysterium legis et prophetarum, {192.330} scilicet quod usque ad Christum servari debent. Illi, dico,   volentes esse doctores legis, quod deterius est.   Non intelligentes neque ea que loquuntur, id est que affirmant,   neque ea de quibus, id est per que affirmant, ut sint testimonia prophetarum. Vel econverso, scilicet non intelligentes neque que loquuntur. ad probandum que intendunt, neque de quibus ea affirmant, id est que probare intendunt. Si quando enim de prava et falsa opinione sua reprehendi et convinci ceperint, ad defendendum id quod levissima temeritate et apertissima falsitate dixerunt, de sanctis libris multa verba pronuntiant volentes esse legis doctores, cum tamen non intelligant que loquuntur, vel de {192.330} quibus.
marg.|  Et ne videretur legem incusare, addit, scimus autem. quasi6: Illi non intelligunt,   nos autem intelligimus, nam ut hoc in aliquo ostendatur,   scimus quia lex bona est; secundum eos vero qui carnaliter tantum intelligunt non est bona, quia bona tantum est,   si quis, iustus vel iniustus,   utatur ea legitime, id est spiritualiter sicut ipsa docet, ut, scilicet per eam agnoscat morbum, et querat medicum. [AMBROSIUS] Legitime etiam utitur, qui scit eam ad tempus datam, et sub Christo deseri. Nam iustis per remissionem non est opus lege a qua liberi sunt per Christum.
6 Quasi] + dicat PL
marg.|  Et ne iterum videatur eam inducere subdit inde: Scientes etiam   hoc, quod non {192.331A} illi sciunt, scilicet   quod iusto non est lex posita, id est imposita, ut supra eum sit, ut ei dominetur. In illa enim potius quam sub ipsa et cum ipsa, quia amicus iustitie est, cuius inimicus est qui pene timore non peccat. Amicus vero qui eius amore non peccat, et tunc vero timet peccare. 210 Vel non est lex posita iusto, id est data pro iusto, quia non ex ea iustus est sed ex fide, et cum iustus sit ex fide, quid ei est necessaria lex? sed ideo data est, vel ut reum puniret, vel peccare volentem coerceret; iustus tamen et si ea non egeret, utitur, ut sic esset in auctoritate aliis, et futura attestaretur factis. Quomodo autem bona est lex, si non iusto est posita? Sed sciendum quia iam iustus non eget pedagogo, sed iniustus ut fiat iustus.
marg.|  {192.331} Et lege legitime utendi multiplex est modus, ut secundum aliud iustus, et secundum aliud iniustus recte dicatur legitime uti lege. Iniustus enim lege legitime utitur cum intelligens quare sit data, eius comminatio ne tamquam pedagogo perducitur ad gratiam per quam iustus fiat. Iustus vero etiam ea legitime utitur, cum eam tenendo imponit iniustis, ut cum in ipsis cepit inolite concupiscentie morbus incentivo prohibitionis, et cumulo prevaricationis augeri, confugiant ad iustificantem gratiam, et per eam suavitate iustitie delectati penam littere minantis evadant. Ita non sunt contraria nec inter se repugnant hec duo, scilicet quod lex bona est eaque legitime utitur iustus, et tamen iusto posita non est, quia non ex ea iustificatus est, sed ex {192.331} lege fidei.
marg.|  Lex non est imposita iusto, dico, sed iniustis, qui contra legem nature agunt,   et non subditis Deo, cum bene monerentur a ratione. Qui autem sint iniusti et non subditi, per partes exponit dicens, scilicet   impiis, contra Deum,   et peccatoribus, in se et in proximum,   et sceleratis, quibus scelus per se placet,   et contaminatis, qui vel favore aliquo vel timore consentiunt. Vel peccatoribus in se, sceleratis et contaminatis, in proximum; parricidis et matricidis, quia lex nature in his obsoleverat, litteris est reformata eis coercendis, et   homicidis, et   fornicariis, et   masculorum concubitoribus, plagiariis, qui plagas cuiuslibet generis inferunt proximis,   mendacibus, periuris, et si quid aliud est, {192.331}   quod adversatur sane doctrine, scilicet morali et legi naturali.   Que sana doctrina   est non contra sed   secundum Evangelium. Omnis enim veritas concordat Evangelio. Evangelium, dico,   glorie beati Dei, id est quod predicat, vel dat gloriam.   Quod Evangelium   creditum est mihi, ut fideli.
marg.|   Gratias ago. Hic ostendit mala sibi fuisse in lege, bona vero ea dimissa, scilicet quod fidelis est, et positus est in ministerio. Unde fortis est. quasi7: Creditum est mihi Evangelium. id est qui mentem meam roboravit que prius impossibile putabat esse quod de Domini potestate et gemina nativitate et {192.332} resurrectione et spe predicabatur: sed corroboravit me adeo ut hec credam, et ut nec mors nec vita separet me a Christo. Confortavit, dico,   in Christo Iesu Domino nostro. Inde gratias ago quia certa prescientia,   existimavit, id est previdit,   me fidelem in ipso, cum sub lege fuissem infidelis. Ipse, dico,   ponens me in ministerio predicandi Evangelium. Sed utrum hec fuerunt mihi per legem? non, quia ego sum,   qui prius, scilicet dum essem sub lege,   fui blasphemus in Deum,   et persecutor sanctorum,   et contumeliosus, comprehensis inferens contumeliam.   Sed consecutus sum misericordiam Dei, id est remissionem per Dei misericordiam, non per merita mea de eo, scilicet   quod ignorans feci, id est de peccato quod ignoranter commisi.
7 Quasi] + dicat PL
marg.|  Vel ita {192.332} ut causa notetur. quasi8: Misericordiam consecutus sum, eo facilius quia ignorans feci. Consequuntur misericordiam Dei et qui scienter peccant ut David, et qui ignoranter quod facilius ignoscitur. Ego dico degens, in incredulitate, dum sub lege eram. Sub lege enim ignorantia erat, et ideo incredulitas, modo contra, scilicet fides et cognitio veritatis. Ecce patet quia non ex levitate dimisit priora.   Superabundavit autem, quasi9: Non solum misericordiam remissionis consecutus sum, sed fidem et dilectionem et gratiam diversorum donorum. Et hoc est quod dicit:   Superabundavit autem gratia Domini nostri Iesu Christi, qua dona diversa dedit,   cum fide et dilectione, id est cum perfectione fidei et dilectionis. Non enim sine fide et dilectione misericordiam {192.332} consecutus est, quia nulli datur remissio peccatorum sine fide et dilectione. Superabundavit autem dicit, quia maiora bona fuerunt que olim mala.
8 Quasi] + dicat PL
9 Quasi] + dicat PL
marg.|  Vel ita, superabundavit gratia Domini nostri Iesu Christi, cum, id est in fide et dilectione que est in Christo Iesu, non in lege; id est quia non solum peccata dimisit, sed etiam fidem et dilectionem dedit de quibus nulli est ambiguum,   quia Christus Iesus venit in hunc mundum, tam miserum, quasi passibilis cum aliis. Ad quid?   Salvos facere peccatores quoscumque, etiam parvulos, quia etsi a baptizatis nati sunt, carne tamen nati sunt non spiritu, non eo quod renovatur. Nulla causa veniendi fuit Christo Domino, nisi peccatores salvos {192.332} facere. Tolle morbos, tolle vulnera, et nulla causa est medicine. Si venit de celo magnus medicus, magnus per totum orbem terre iacebat egrotus. Ipse egrotus genus humanum est, quod totum perierat, ex quo peccavit unus, in quo erat totum; sed venit unus sine peccato, qui salvos faceret a peccato. « Venit enim filius hominis querere et salvare quod perierat »e. Venit per quod homo erat. Nam per quod Deus erat semper hic erat, qui dixitf: « Celum et terram ego impleo ». Ergo et in mundo erat et venit. Hic erat per divinam maiestatem, venit per humanam infirmitatem. Quare venit? peccatores salvos facere. Non eum de celo {192.333} ad terram merita nostra, sed peccata traxerunt. Undeg: « Et vocabis nomen eius Iesum ». Quare? Audi: « Ipse enim salvabit populum suum »h. Unde? « a peccatis eorum »i. Numquid ad istum populum pertinent parvuli? pertinent plane. Sic credite cum ista fide parvulos ad gratiam Christi portare. Quid mihi dicis: sanus est; non habet vitium; quare cum illo curris ad medicum, si non habet vitium? Si sanus esset non clamaret Iesus:   Sinite parvulos venire ad me (Mc. 10), qui venit peccatores salvos facere.
e Lc. 19.
f Ier. 23.
g Mt. 1.
h Mt. 1.
i Mt. 1.
marg.|   Et sermo iste est   fidelis, id est verus,   et dignus acceptione, id est acceptabilis, quia utilis est: et non una tantum, sed   omni, quia hic et in futuro salvat corpus et animam; sed corpus in futuro, {192.333} animam hic et in futuro. Vel   sermo, iste est   humanus, alia littera, ut non dicam divinus, quia si homo qui hospitio suscipit hominem humanus dicitur, quanto magis humanus est qui in seipso suscipit hominem. Et ideo sacramenti huius sermo quamvis sit divinus, recte tamen dicitur esse humanus. Fidelis, inquam, vel humanus sermo est iste, scilicet quia Iesus venit in hunc mundum tam miserum, peccatores salvos facere,   quorum id est inter quos,   ego, qui in lege fueram,   sum primus, id est maximus, peior enim omnibus sum, quia persecutor quo non erat peior. Nemo enim acrior inter persecutores. Ergo nemo peior inter peccatores. Primus ergo erat non ordine temporis, sed magnitudine iniquitatis.   Sed ideo misericordiam consecutus {192.333}   sum ut Iesus ostenderet in me primo, id est maximo peccatore. Vel primum, id est maxime ostenderet in me. Vel primum, id est ante ostenderet in me quam in aliis persecutoribus. Quid?   Omnem, id est perfectam,   patientiam, qua sustinuit tantum, et in posterum nullam reservat iram, sicut impiis quos diu patitur. Ostenderet, dico,   ad informationem eorum qui credituri sunt illi, id est ut mei exempli forma prebita, nullus desperet de immanitate sceleris qui credit illi.
marg.|  Quid enim faciet amico, qui hoc fecit inimico? Credituri sunt dico, tendentes in vitam eternam, id est ut habeant vitam eternam.   Regi autem seculorum. quasi10: Predicta fecit nobis Deus, sed pro predictis sit honor a creaturis, {192.333}   et gloria, in essentia. Cui? Regi seculorum, id est Trinitati,   immortali, id est immutabili,   invisibili, id est incomprehensibili,   soli Deo, id est qui solus est Deus natura, et solus creat, quod de ipsa Trinitate intelligitur, non de solo Patre, ut quidam volunt, quia non ait, soli Patri, sed soli Deo. Unus enim et solus Deus nobis predicatur, ipsa Trinitas et Unigenitus: quippe secundum quod est Deus apud Deum, et Spiritus sanctus in sua natura est immortalis et invisibilis. Et nota quia de solo Deo qui est ipsa Trinitas, non est dictum soli invisibili, cum sint etiam quedam creature invisibiles. Sed invisibili soli Deo, quia sunt dii falsi {192.334} invisibiles.
10 Quasi] + dicat PL
marg.|  Et ideo dictum est invisibili Deo. Est enim quedam creatura invisibilis, non tamen Deus est nobis: et ideo dictum est, invisibili soli Deo, ut sit ordo: sit honor et gloria soli Deo   invisibili, id est qui solus Deus est invisibilis, non qui solus est invisibilis. Invisibilis ab hominibus est Deus in natura, secundum illud:   Deum nemo vidit umquam: quod de ipsa substantia summa summeque divina et incommutabili ubi Pater et Filius et Spiritus sanctus unus et solus Deus est, per sanam fidem intelligitur. Visiones autem ille Patribus exhibite per creaturam commutabilem, Deo incommutabili subditam facte sunt non proprie sicut est, sed significative, sicut pro rerum causis et temporibus oportuit. Videtur enim Deus cum vult et {192.334} sicut vult, non sicut est, sed quali specie vult apparere. In futuro autem videbunt eum sicut est, id est sanctam Trinitatem que est unus verusque Deus immortalis, invisibilis in sua substantia. Pater igitur et Filius et Spiritus sanctus unus Deus est, et Rex seculorum omnium, scilicet preteritorum, presentium et futurorum, homo vero assumptus a verbo ex eo tempore rex est futurorum ex quo assumptus est a verbo; nam preteritorum seculorum non fuerat rex ille homo quia non erat. Sit honor, inquam, et gloria   in secula seculorum. Amen.
distinctio III
Numérotation du verset 1Tim. 1,18 
prol.|
marg.|   Hoc preceptum, Postquam demonstravit que et quanta sint beneficia Dei Patris et Christi erga peccatores, quomodo populum imbuat disciplina ecclesiastica ostendit. quasi11: Quia omnis salus est a Christo, non ex lege, ideo,   o Timothee, tibi quasi ituro ad bellum,   hoc preceptum commendo, quasi non licet tibi dissimulare, commendo dico,   secundum precedentes in te prophetias, id est secundum scientiam Prophetarum que in te fuit antequam ordinatus episcopus esses. Vel secundum {192.334} quod Spiritus sanctus ostendit mihi de te. Quid precipio?   ut milites, actu, id est   in illis, prophetiis exponendis et opere implendis,   bonam, id est utilem multis,   militiam, id est consuetudinem docendo te et alios, et perficiendo opere quod predicas ore, qui bene potes hoc facere. Tu dico,   habens fidem rectam,   et bonam conscientiam, ne docens erubescat male vite conscius. Erubescibile enim est aliud agere, et aliud predicare.   Quam, conscientiam bonam,   quidam flagitiis,   repellentes naufragaverunt, alios, et secum iungentes   circa fidem, scilicet prope, sed non intra, id est etiam fidem perdiderunt. [Haimo.] Naufragium dicitur navis {192.335} fractio. Et sicut ille substantiam suam perdit qui naufragium patitur, et insuper ipse perit, ita, qui bonam conscientiam repellunt, fidei veritatem perdunt, et insuper pereunt eternaliter.   Ex quibus, scilicet pseudodoctoribus qui fidem perdiderunt,   est Hymeneus et Alexander. Nomina propria ponit ut ambiguum secet.   Quos tradidi Satane, id est utrumque excommunicavi, sic et tu excommunica. Et nota quod ait tradidi Satane, quia illo ad corruptionem hominum utebatur illa potestas apostolica. Prevaricatores enim angeli cum principe suo diabolo recte dicuntur procuratores vel actores divine providentie. Et diabolus magistratus huius mundi dicitur, sed magistratus sub tanto imperatore non facit, nisi quantum illi permittitur; et {192.335} procuratores actoresque huius mundi nihil faciunt nisi quantum Dominus sinit. Ideo ait: Tradidi Satane vexandos, quia nihil potest Satanas, nisi permissus qui vexat sibi datos. Tante autem potestatis erat Apostolus, tantamque gratiam habebat, ut recedentes a fide solo verbo traderet diabolo. Traditio autem hec est, quia commotus Apostolus blasphemiis eorum, sententiam protulit in eos. Diabolus autem qui ad hoc paratus est, ut aversos a Deo accipiat in potestatem, audita sententia corripit eos. Quod ideo fecit Apostolus, non ut pereant, sed   ut sic, correcti,   discant non blasphemare, et intelligant se ideo penis astringi, quia blasphemaverunt. Unde in Evangelio Dominus dicit inter cetera,   iam noli peccare ne deterius tibi contingat {192.335} (Io. 5), ostendens causam peccati, aliquando infirmitates inferri corporibus, et quia ministro diabolo fiunt, declaravit Dominus dicens inter multa:   Hec autem cum sit filia Abrahe quam alligavit Satanas decem et octo annis, nonne oportuit solvi a vinculo die Sabbati? (Lc. 13) Ideo Apostolus ait; quos tradidi Satane, ut, per hoc, discant non blasphemare, ut hoc modo excludatur a Satana regnum Satane. [AUGUSTINUS] Nulla enim creatura est, sive que in veritate manet dans gloriam Deo, sive que in veritate non stetit querens gloriam suam, que velit nolit, divine providentie non serviat; sed volens, facit cum ea quod bonum est. De illa vero que hoc non vult, fit quod iustum est, {192.335} nec tamen ei rependitur quod de ipsa iuste fit, sed quo animo ipsa facit, quia neque liberam voluntatem rationali creature Deus negavit, et tamen potestatem qua iniustos iuste ordinat, sibi retinuit.
11 Quasi] + dicat PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (1Tim. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=69&chapitre=69_1)

Notes :