Capitulum 5

Numérotation du verset 1Tim. 5,1 

Seniorem
ne increpaveris,
sed
obsecra
ut patrem, iuvenes ut fratres,
Numérotation du verset 1Tim. 5,2 

anus ut matres,
iuvenculas ut sorores
in omni castitate.
Numérotation du verset 1Tim. 5,3 

Viduas honora,
que vere vidue sunt.
Numérotation du verset 1Tim. 5,4 

Si qua autem vidua filios aut nepotes habet, discant primum domum suam regere
et mutuam vicem reddere parentibus.
Hoc enim
acceptum est coram Deo.
Numérotation du verset 1Tim. 5,5 

Que autem vere vidua est
et desolata speravit
in Deum et instet 1
1 instet] instat Weber
obsecrationibus
et orationibus
nocte ac die.
Numérotation du verset 1Tim. 5,6 

Nam que in deliciis
est vivens,
mortua est
Numérotation du verset 1Tim. 5,7 

Et hoc precipe,
ut inreprehensibiles sint.
Numérotation du verset 1Tim. 5,8 

Si quis autem suorum et maxime domesticorum
curam non habet,
fidem negavit,
et est infideli deterior.
Numérotation du verset 1Tim. 5,9 

Vidua
eligatur
non minus sexaginta annorum,
que fuerit unius viri uxor,
Numérotation du verset 1Tim. 5,10 

in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit,
si hospitio recepit,
si sanctorum
pedes lavit,
si tribulationem
patientibus subministravit, si omne
opus bonum subsecuta est.
Numérotation du verset 1Tim. 5,11 

Adolescentiores
autem viduas devita, cum enim
luxuriate fuerint,
in Christo nubere volunt,
Numérotation du verset 1Tim. 5,12 

habentes damnationem,
quia primam fidem
irritam fecerunt.
Numérotation du verset 1Tim. 5,13 

Simul autem
et otiose discunt circuire domos, non solum otiose, sed et verbose, et curiose, loquentes
que non oportet.
Numérotation du verset 1Tim. 5,14 

Volo ergo
iuveniores nubere,
filios procreare,
matres familias esse,
nullam occasionem dare adversario
maledicti gratia.
Numérotation du verset 1Tim. 5,15 

Iam
enim
quedam converse
sunt retro Satanam.
Numérotation du verset 1Tim. 5,16 

Si quis2 fidelis habet viduas,
2 quis] qua Weber
subministret illis,
et non gravetur Ecclesia,
ut his que vere vidue sunt, sufficiat.
Numérotation du verset 1Tim. 5,17 

Qui
bene presunt presbyteri, duplici honore
digni
habeantur, maxime qui laborant in verbo
et doctrina.
Numérotation du verset 1Tim. 5,18 

Dicit enim
Scripturaa :"Non alligabis3
0 Cf. Dt. 25, 4 : « Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas ».
3 alligabis] infrenabis Weber
os bovi trituranti" etb :"dignus operarius mercede sua".
0 Cf. Dt. 24, 14-15.
Adversus presbyterum
accusationem noli recipere,
nisi sub duobus et tribus testibus.
Numérotation du verset 1Tim. 5,20 

Peccantes coram omnibus argue,
ut et ceteri timorem habeant.
Numérotation du verset 1Tim. 5,21 

Testor
coram Deo et Christo Iesu
et electis angelis eius4,
4 eius] om. Weber
ut hec custodias
sine preiudicio,
nihil faciens
in aliam partem declinando.
Numérotation du verset 1Tim. 5,22 

Manus cito
nemini imposueris
neque communicaveris
peccatis
alienis. Teipsum
castum custodi.
Numérotation du verset 1Tim. 5,23 

Noli
adhuc aquam
bibere, sed vino modico utere
propter stomachum tuum
et frequentes tuas infirmitates.
Numérotation du verset 1Tim. 5,24 

Quorumdam hominum peccata manifesta sunt
precedentia
ad iudicium, quosdam autem et subsequuntur.
Numérotation du verset 1Tim. 5,25 

Similiter et facta bona manifesta sunt,
et que
aliter se habent,
abscondi non possunt.

Capitulum 5

Numérotation du verset 1Tim. 5,1 
dist. 1
prol.|
marg.| {192.351} Seniorem. quasi1: Et si instandum sit, tamen cum discretione. Et qualiter seniorem? scilicet etate vel moribus.   Ne increpaveris proprietatis honorem, ne indigne ferens se a iuniore correctum magis exasperetur quam proficiat.   Sed obsecra ut patrem [AMBROSIUS] ut facilius suscipiat admonitionem. [Haimo.] Potest enim commonitus veteri ne postea corripiatur: quod turpe est seniori. Senior tamen stultus, ut ait beatus GREGORIUS, vehementer est increpandus. [AMBROSIUS]   Iuvenes obsecra   ut fratres, scilicet cum affectu dilectionis, ut videntes amoris causa se commoneri, facilius se corrigant;   anus ut matres, ut cum miti sermone doceantur, et sic honorifice proficiant;   iuvenculas ut sorores, ut prompte possint bone conversationis suscipere disciplinam. {192.351} Et hec fac   in omni castitate, ut nec nutus contra eas fiat. In alloquio iuvenculorum recte iuvenis de castitate monetur.   Viduas que tamen   vere vidue sunt, id est sicut a viro ita a mundi amore destitute,   honora, sumptibus Ecclesie sustentando, et solatiis fovendo.   Si qua autem. quasi2: Veras viduas honora, non tamen omnes veras, sed potius   si qua vera   vidua habet filios aut nepotes, primum discat regere domum suam, in quo probabitur, ut tunc demum digna sit vidua Ecclesie nuncupari. Preire enim debent merita, ut debitus honor tribui videatur.   Et mutuam vicem reddere parentibus, qui eam aluerunt. Ideo debet hoc facere, id est quia   hoc, scilicet parvulos regere, non solum {192.351} in Ecclesia servire,   acceptum est coram Deo. Que autem. quasi3: Que habet filios, eos regat.   Que autem vera vidua est et desolata, id est non est habens domum,   speret, id est sperare debet,   in Deo, id est recipi debet in Ecclesia.   Et instet, id est instare debet   obsecrationibus, que sunt pro remotione totius mali,   et orationibus, que sunt pro adeptione bonorum,   nocte ac die. Nam si aliter facit, mortua est. Unde subdit:   Nam etc. Et debet esse irreprehensibilis tantum, et addidit,   et hoc precipe etc.
1 Quasi] + dicat PL
2 Quasi] + dicat PL
3 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita, que autem. Viduam filios vel nepotes habentem non facile admittendam ad stipendia Ecclesie docuit, quia et si pie et sollicite domum suam {192.352} gubernaverit, iustum est et necesse ut propinqui sui ei necessaria ministrent. Si vero desolata est et vera vidua, suscipi debet in Ecclesia. Que autem vera vidua sit describit, et hec est definitio vere vidue. quasi4: Veram viduam recipe, hec autem, vera est, que vere vidua est et desolata sperat in Deum, et instat obsecrationibus et orationibus nocte et die. Vere vidua et desolata, vel a suis contempta sperat in Deo. Videns enim se ex nulla parte habere suffragium toto animo devota Deo, de quo solo sperat auxilium vite et salutis. Nam etc. quasi5: Illa que sperat et instat, vera vidua est, nam alia non. Et hoc est quod ait,   Nam que in deliciis, huius mundi   est, vivens, communi vita   mortua est in anima. Viduam talem esse debere {192.352} significat, ut ostendat se ideo secundas nuptias contempsisse ut instaret discipline Dominice. Si enim sub nomine vidue deliciis vel luxurie vacet, vivens mortua habenda est, quia genus imposture est honorem vidue habere velle, et non obsequi Deo, et aliud agere, et aliud profiteri, cum profiteatur religionem.
4 Quasi] + dicat PL
5 Quasi] + dicat PL
marg.| Et his viduis precipe, hoc ut non sint in deliciis, et   ut sint irreprehensibiles, quia non est eis occasio mundi tantam diligentiam actuum vel morum. Viduam vult habere, ut reprehendi non possit. Amota enim a spe mundane conversationis et corporis curandi officio, ad Deum se contulit, ut probabilem agat vitam. Sublatis enim occasionibus mundi que aditus solent aperire peccatis, potest bona conversatio incolumis permanere.   Si quis autem. Quasi {192.352} dicat: Vera vidua, si domum habet, eam regat; si autem hoc negligit, infideli deterior est: et hoc est quod ait:   Si quis autem non habet curam suorum et maxime domesticorum, ut sunt patres, et fratres, et huiusmodi,   fidem denegavit operibus, et si non verbis, quia proximum non diligit,   et est deterior infideli, quia hic nondum veritatem novit vel promisit. Et nota quod ait, domesticorum, qui tam domestici cuique sunt ut parentes filiis, vel parentibus filii. Ideo ipse magister sanctorum insinuans quod a piis filiis cura impendenda est parentibus, de seipso exemplum constituit, quando de cruce matrem Ioanni commendavit et alterum pro se quodammodo filium ei providita.   Vidua ut {192.352} iam dictum est vera et desolata,   eligatur, que Ecclesie pascatur alimoniis. Et si huius etatis sit, scilicet   non minus quam   sexaginta annorum, in qua etate exstinctus est fomes libidinis, et   que fuerit uxor unius viri, propter supradictum sacramentum,   in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit fideliter,   si hospitio recepit pauperes,   si lavit pedes sanctorum predicatorum, quos tunc suscipere periculosum erat. Faciamus hoc invicem humiles, quod humiliter fecit Excelsus. Magna est in hoc commendatio humilitatis. Et faciunt hoc sibi invicem fratres etiam in ipso opere visibili: et qui manu non faciunt, corde faciunt, multo etiam melius est {192.353} ut etiam manibus fiat, nec dedignetur quod fecit Christus facere Christianus. Qui enim ad pedes fratrum inclinatur, ei in corde vel excitatur, vel si iam inerat confirmatur humilitatis affectus. Et   si subministravit patientibus tribulationem in carcere, vel huiusmodi. Quid per singula?   Si omne opus bonum subsecuta est humiliter.
a Cf. Io. 19, 26-27.
Numérotation du verset 1Tim. 5,11 
dist. 2
prol.|
marg.| Adolescentiores autem viduas, quarum sanguis fervet,   devita, id est nota castitates carum, non usque adeo cures ut eas Ecclesie alimoniis sustentandas suscipias. [AMBROSIUS] Prohibet adolescentulas viduas in hac suscipi professione: lubrice enim etati facile credi non debet.   Cum enim. quasi6: Ideo devita, quia hoc sepe contingit, quod   cum {192.353}   luxuriate fuerint, id est cum post votum continentie luxuriose vixerint in cibis et in aliis, id est cum in deliciis egerint vitam,   in Christo, non dico, nubunt, sed   nubere volunt. quasi7: Tunc non sit peccatum nubere. Ipse dico,   habentes damnationem, pro fracta fide voti. [AUGUSTINUS.] Unde subdit:   Quia primam fidem, id est votum, vel in voto violato baptismi fidem, scilicet quam in baptismo professe sunt,   irritam fecerunt volendo etiam nubere. In coniugali quippe vinculo, si pudicitia servatur, damnatio non timetur; sed in viduali continentia et virginali excellentia virtus muneris amplioris expetitur: qua expetita, et electa, et voto oblata, iam non solum capessere nuptias, sed etiam si non nubat, nubere velle damnabile est. Voventibus enim {192.353} virginitatem vel viduitatem, non solum nubere sed etiam velle damnabile est. Quod ut demonstraret Apostolus, non ait, cum luxuriate fuerint in Christo nubunt, sed nubere volunt. Habentes, inquit, damnationem; et quare, subdit, quia primam fidem irritam fecerunt, et si non nubendo, tamen volendo ut voluntatem que a proposito cecidit appareat esse damnatam, sive sequantur nuptie, sive desint. Damnatur enim propositi fraus, damnatur fracta voti fides; damnantur tales, quia continentie primam fidem irritam fecerunt, et omnis huiusmodi similes sunt uxori Loth, que retro aspexit.   Simul autem. quasi8: Non solum retro respiciunt, {192.354} sed simul cum predictis malis,   et otiose discunt circuire domos, non solum otiose, sed et verbose et curiose, loquentes que non oportet, scilicet turpia, religioni nocentia. Ne ergo hec mala contingant,   volo iuniores viduas   nubere; quod bonum est, et   filios procreare; et hoc item bonum est; et   matres familias esse; et hoc item bonum est. [AMBROSIUS] Et quare hoc dixerit, pandit, subdens: et sic   nullam occasionem maledicti, id est maledicendi,   dare adversario, id est infideli, quod est ei in   gratia, id est quod adversario gratum est. Ei enim gratum est de nobis male loqui, et non sine causa volo ita.   Iam enim quedam, tales post votum continentie,   converse sunt retro post Satanam, id est ab excellenti illo vidualis vel virginalis castitatis proposito, {192.354} in posteriora respiciendo ceciderunt, et interierunt, et ideo huiusmodi non sunt recipiende. Sed si   quis fidelis habet viduas iuvenes in domo sua,   subministret illis que necessaria sunt,   ut non gravetur Ecclesia quasi9: Si aliunde non haberent, Ecclesia daret eis, non tamen reciperentur in Ecclesia. Non gravetur, dico, Ecclesia,   ut his qui vere vidue sunt sufficiat illud quod habet Ecclesia.   Qui bene, de honore presbyterorum hic agit. quasi10: Illud quod dixi de viduis, observa, et hoc etiam precipere de presbyteris, ut presbyteri   qui bene presunt vita et doctrina, digni habeantur a subditis,   duplici honore, ut scilicet spiritualiter eis obediant, et exteriora ministrent. [AMBROSIUS] Boni enim dispensatores et fideles, non solum honore sublimi preveniri debent, {192.354} sed et terreno, ut non contristentur indigentia sumptuum, et gaudeant obedientia spiritualium. Instantior enim fit 217 si non humilietur inopia, et crescit in illo auctoritas, cum videt se etiam in presenti laboris sui fructum percipere; non ut abundet, sed ut non deficiat. Tanta enim merces debet esse evangelizanti regnum Dei, ut non contristetur, nec extollatur. Necessitatis ergo est accipere unde vivitur, caritatis est prebere: non tamen venale est Evangelium ut pro his predicetur. Si enim sic vendunt, magnam rem vilipendunt. Accipiant ergo sustentationem necessitatis a populo, mercedem dispensationis a Domino. Non enim a populo redditur quasi merces illis qui sibi in caritate Evangelii serviunt, sed tamquam stipendium datur: quo {192.354} ut possint laborare, pascantur, et ille duplex honor exhibendus est quidem omnibus presbyteris, sed   maxime his   qui laborant in verbo, id est in exhortatione scientium,   et doctrina nescientium. Deinde de exteriori honore probat auctoritate Scripture, subdens:   Dicit enim Scriptura: Non alligabis os, vel infrenabis   bovi trituranti, scilicet predicatoribus, id est prohibebis predicatoribus sumere necessaria. Et, ut Dominus in Evangelio dicit:   Dignus est operarius mercede sua (1Tim. 5). Unde vires reparet in labore.
6 Quasi] + dicat PL
7 Quasi] + dicat PL
8 Quasi] + dicat PL
9 Quasi] + dicat PL
10 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Tim. 5,19 
dist. 3
prol.|
marg.| Adversus autem. Quia solet qui corripit non amari, et ideo habita occasione facile accusatur, contra hoc monet dicens:   Adversus autem   presbyterum noli {192.355}   accipere accusationem, nisi sub duobus aut tribus testibus. Duo sufficiunt, si a Deo probata sunt. Hoc ideo dicit, quia non facile est accusanda persona tam alti ordinis, ut sit vice Christi.   Peccantes autem, id est hoc testimonio, scilicet duorum vel trium convictos peccasse. Vel peccantes, qui manifesti sunt,   argue coram omnibus ut ceteri, scilicet presbyteri vel subditi   timorem habeant. Christum Dominum, et Paulum servum eius audiamus. Dominus dicit in Evangelio:   Si peccaverit in te frater tuus, corripe illum inter te et ipsum solum (Mt. 18). Apostolus dicit:   Peccantes coram omnibus argue. Controversia hic videtur. Apostolo suo contrarium locutus esse videtur Dominus, sed non est, quia et in illo ipse locutus est. Christus ergo utrumque dixit, unum ore {192.355} suo, alterum ore sui preconis. Verum ergo est aliquando illud esse faciendum, aliquando illud. Sed discernere debemus quando illud, et quando illud. Aliquando enim debes corripere peccantem inter te et ipsum solum, ut Dominus in Evangelio ait; aliquando coram omnibus, ut ceteri timeant illud. Et si aliquando illud, aliquando illud fecerimus concordiam Scripturarum tenebimus, atque in faciendo non errabimus. Sed dicit mihi aliquis: Quando faciam illud, quando illud? Intendite et videte quid quando facere debeamus, sed utinam facere pigri non simus: quando in te peccaverit, corripe eum inter te et ipsum solum. Quare? quia in te peccavit Quid est in te peccavit? Tu scis quod peccavit. {192.355} Quando ergo in te peccavit, id est quando tu scis quod peccavit, tunc secreto argue, ne si publice argueris, non sis corrector, sed proditor, ut iustus Ioseph de Maria fecit solus suspicans adulterium. Quando autem palam peccatur, palam arguendum est, ut autem presbyter non accusetur.   Testor coram Deo, Patre et Christo Iesu, qui iudicabit,   et angelis eius   electis, ad hoc ut separent bonos a malis,   ut hec custodias que precepi, et que sequuntur; et   sine preiudicio, id est pre examinatione   nihil facias a iustitia declinando in aliam partem. quasi11: Antequam aliquid facias preexamina, et ab examinatione non declines in aliud quam examinatio invenit, et {192.356} post hec omnia,   manus nemini cito imposueris, id est non cito ordines, sed sepe proba, et si sapiens, et si religiosus videatur, et si inconsiderate ordinas.   Neque communicaveris consensu   peccatis alienis, que post ordinationem facit. Firmissima veritas hoc habet quod non nisi consensione intelligenda est communio peccatorum quam vetat Apostolus, qua quis peccatis communicat, si ea palpat, et cum possit corrigere et corripere negligit. Et   teipsum, qui alios iudicas,   castum custodi. Noli, quia de castitate monuit hac occasione immoderatam abstinentiam prohibet quam ipse inierat, quasi12: Dico, ut te castum custodias, tamen   noli adhuc sicut prius   aquam bibere, sed utere modico vino; sic enim non nocet castitati. Utere, dico,   propter tuum stomachum, ubi sedes {192.356} egritudinis,   et frequentes infirmitates, scilicet ipsos accessus. Nunc speciale ei consilium dat, ut eum salubri doctrina regat. [AMBROSIUS] Prudenter enim Deus sibi serviri vult, non ut nimietate debiles fiant, et post medicorum suffragia requirant. Temperandum est enim, ut si fieri potest ceptum obsequium gradatim provehatur, potius quam per inconsiderantiam minuatur.   Quorumdam hominum. Quia dixerat, sine preiudicio nihil facias, determinat ubi preiudicium sit necessarium, et ubi non, dividens bona et mala in manifesta et occulta; quasi13: Ideo opus est examinatione, quia sicut sunt quedam manifesta que non oportet examinari, ita quedam sunt occulta, de quibus sine preexaminatione non potest fieri iudicium. Et hoc est quod ait, quorumdam hominum, {192.356} etc.
11 Quasi] + dicat PL
12 Quasi] + dicat PL
13 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita continua: Ideo bibe vinum, quia et si non mox claruerit tua bona intentio, non tamen poterit abscondi, sicut et in malis. Nam quorumdam hominum peccata manifesta sunt. Manifesta dicit ea, de quibus clarum est quo animo fiant. Et hec sunt   precedentia ad iudicium, quia si ista sequitur, iudicium non est temerarium. Quorumdam autem peccata,   et subsequuntur. [AUGUSTINUS.] Vel subsequuntur ad iudicium. Subsequuntur illa que occulta sunt, quia nec ipsa latebunt suo tempore, sed palam fient in die iudicii, sic et de bonis factis intelligendum est. Unde subiungit:   Similiter et facta bona quedam   manifesta sunt, et non est opus probari,   et illa bona   que aliter se habent, id est non sunt {192.356} nota,   non possunt abscondi suo tempore. De manifestis ergo iudicemus. Occulta vero Dei iudicio relinquamus, quia et ipsa abscondi non possunt, sive bona, sive mala sint, cum tempus advenerit quo manifestentur.
marg.| Vel ita: Et agit tantum de presenti iudicio hominum quod dicitur discussio. quasi14: Ideo opus est examinatione, quia sicut quedam facta sunt manifesta, ita quedam occulta; et hoc est quod dicit, quorumdam hominum peccata manifesta sunt, et hi non sunt probandi precedentia ad iudicium, id est ante nota quam veniant ad discussionem; quorumdam autem peccata, specie religionis tecta sunt. Et subsequuntur iudicium, quia per {192.357} discussionem apparent. Similiter autem et facta bona, quedam manifesta sunt, et non est opus probari. Et illa bona que aliter se habent, id est non sunt nota, abscondi non possunt in discussione et hec probanda sunt.
14 Quasi] + dicat PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (1Tim. Capitulum 5 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=69&chapitre=69_5)

Notes :