Capitulum 4

Numérotation du verset 1Tim. 4,1 

Spiritus autem manifeste dicit
quia in novissimis temporibus
discedent
quidam
a fide, attendentes
spiritibus erroris
et doctrinis
demoniorum,
Numérotation du verset 1Tim. 4,2 

in hypocrisi loquentium mendacium
et cauteriatam habentium suam conscientiam,
Numérotation du verset 1Tim. 4,3 

prohibentium nubere,
abstinere a cibis
quos Deus
creavit ad percipiendum
cum gratiarum actione fidelibus
et his qui cognoverunt veritatem.
Numérotation du verset 1Tim. 4,4 

Quia
omnis creatura Dei bona est1,
1 est] om. Weber
et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur,
Numérotation du verset 1Tim. 4,5 

sanctificatur
enim per verbum Dei
et orationem.
Numérotation du verset 1Tim. 4,6 

Hec
proponens fratribus,
bonus
eris minister Christi Iesu,
enutritus verbis fidei
et bone doctrine
quam assecutus es.
Numérotation du verset 1Tim. 4,7 

Ineptas autem
et aniles
fabulas devita, exerce te ipsum
ad pietatem.
Numérotation du verset 1Tim. 4,8 

Nam
corporalis exercitatio
ad modicum
utilis est, pietas autem
ad omnia utilis est, promissionem habens vite que nunc est et future.
Numérotation du verset 1Tim. 4,9 

Fidelis
sermo
et omni acceptione dignus.
Numérotation du verset 1Tim. 4,10 

In hoc
enim laboramus
et maledicimur,
quia speravimus in Deum
vivum
qui est salvator
omnium hominum, maxime fidelium.
Numérotation du verset 1Tim. 4,11 

Precipe
hec
et doce.
Numérotation du verset 1Tim. 4,12 

Nemo
adolescentiam tuam contemnat, sed exemplum esto
fidelium in verbo,
in conversatione,
in caritate,
in fide, in castitate.
Numérotation du verset 1Tim. 4,13 

Dum venio,
attende lectioni, exhortationi
et2 doctrine.
2 et] om. Weber
Numérotation du verset 1Tim. 4,14 

Noli negligere
gratiam
que in te est, que data est tibi per prophetiam
cum impositione manuum presbyteri3
3 presbyteri] presbyterii Weber
Numérotation du verset 1Tim. 4,15 

Hec
meditare, in his esto,
ut profectus tuus manifestus sit omnibus.
Numérotation du verset 1Tim. 4,16 

Attende tibi
et doctrine,
insta in illis.
Hoc enim faciens et teipsum salvum facies et qui te audiunt.

Capitulum 4

Numérotation du verset 1Tim. 4,1 
dist. 1
prol.|
marg.| Spiritus autem. [AMBROSIUS] Que sibi Spiritus sanctus revelaverit ad instructionem et cautelam Ecclesie non tacet, dicens futuros pestifere doctrine viros ut premonita Ecclesia sit sollicita ne ab huiusmodi hominibus circumveniatur. quasi1: Ita digna est domus Dei, sed Spiritus sanctus   manifeste dicit, mihi in corde:   Quia in novissimis temporibus, contra que modo amplius vigilandum est,   quidam, scilicet notabiles,   discedent a fide, unde supra:   nisi venerit discessio primum, et ideo curam domus Dei ne deponas, cum adeo sit sublimis, ut supra dictum est. [Haimo.] Discedent quidam, dico, {192.347}   attendentes, quasi cupide,   spiritibus erroris, quia in illis maligni spiritus loquuntur,   et doctrinis, non quidem hominum, sed demoniorum, id est hominum demonia habentium.   Hominum, dico,   loquentium mendacium in hypocrisi, id est in simulata religione ut magis decipiant,   et habentium suam conscientiam cauteriatam, id est corruptam prava cogitatione, et adustam igne male concupiscentie, et signo mendacii aperte notabilem, ut omnes caveant. 215 Est enim cauterium vel cautere, ferrum, a cavando dictum, quo corrumpitur et uritur cutis. Et ut de multis mendaciis que in hypocrisi locuturi sunt, aliqua exempli causa ponantur, subdit: {192.348}   Prohibentium. quasi2: Loquentium mendacium, dico, ut hoc, scilicet prohibentium   nubere, id est nuptias celebrare, quas dicunt esse institutas a malo auctore,   et precipientium   abstinere, a cibis, quasi immundis: non causa castigationis corporum, sed ut videantur abstinentes et boni.   Quos cibos, non ut illi mentiuntur principes tenebrarum cavere, sed   Deus creavit. Hec doctrina Dei est, illa demoniorum est. Creavit, dico,   ad percipiendum cum gratiarum actione, id est ut homo propter quem omnia creata sunt, perciperet, et inde gratias ageret. Creavit   ad percipiendum, dico,   fidelibus, et his qui noverunt veritatem, id est his qui bene credunt de cibis, et qui quod credunt intelligunt, quod non omnes. Veritatem, dico, hanc, scilicet   quia omnis {192.348}   creatura Dei bona est, in sui natura   et nihil reiiciendum est quod percipitur, id est quod solet percipi,   cum actione gratiarum. Testamento Veteri ubi cibi quidam carnium prohibentur, non est contraria ista sententia. Ibi enim quedam animalia dicta fuerunt immunda, non natura, sed significatione, ut verbi gratia, si de porco et agno requiratur, utrumque natura mundum est, quia omnis creatura Dei bona est. Omnia quippe que naturalia sunt in ordine suo bona sunt; quadam tamen significatione agnus mundus, et porcus immundus dicitur.
1 Quasi] + dicat PL
2 Quasi] + dicat PL
marg.| Et vere nihil reiiciendum est. Sanctificatur enim cibus, ne diabolus per eum noceat, id est sanctus sit cibus et salubris, non noxius anime vel corpori,   per verbum Dei, id est per Filium, per quem creavit {192.348} Pater,   et orationem. Verbum enim sanctificat, et oratio impetrat. Diabolus vero per cibum tentat.   Hec, que dixi de creaturis et de nuptiis,   preponens, id est anteponens. Vel preponens, id est publice ponens,   fratribus, bonus eris, re et opinione,   minister Christi Iesu, qui bene potes hoc facere. Tu, dico,   enutritus ab aliis   verbis fidei et bone doctrine, in moribus,   quam etiam tuo studio   assecutus es ab infantia. Hec prepone.   Ineptas autem fabulas [Haimo.] ubi nec aptitudo est,   et inanes, scilicet que sunt sine fructu, et si ibi videatur esse ratio ut in legalibus. Vel   aniles, scilicet quas solent anus narrare iuvenculis,   devita. Et quia non sufficit illa vitare, nisi vera confirmet, addit:   Exerce {192.348}   autem. quasi3: Illa prepone fratribus, sed exerce   teipsum ad pietatem, id est ad cultum et ad religionem Omnipotentis, et ad opera misericordie.   Nam etc. quasi4: ideo de pietate moneo, quia   corporalis exercitatio, in qua te fatigas, ieiunando, vigilando, abstinendo, que sunt frena carnis,   ad modicum est utilis, nisi huic addatur pietas. [AMBROSIUS] Ad hoc enim tantum valet, ut quedam faciat vitari vitia, quibus vitatis careat pena illis debita, sed non omni. Pietas autem que operatur bona fratribus, valet ad promerendum Deum. Omnis enim summa discipline Christiane in pietate et misericordia est, quam aliquis sequens si lubricum {192.349} carnis patitur, sine dubio vapulabit, sed non tamen peribit. Si quis autem solum exercitium corporis habuerit, perennes penas patietur. Nota quia ex his verbis datur intelligi quod vigiliis, ieiuniis, et operationibus, Timotheus exercebat se, non adeo intentus operibus misericordie.   Pietas autem. quasi5: Exercitio corporis parum utilis est, sed pietas, qua scilicet aliquis salutis omnium studet,   est utilis ad omnia, in hoc, scilicet quem,   habens, id est quia habet pietas,   promissionem vite que nunc est, ut hic bonis abundet spiritualibus, et temporalium sufficientiam habeat,   et future, ut in futuro vitam habeat eternam. Unde Dominus in Evangelio ait:   Accipient in hoc seculo septies tantum, id est multiplicationem divitiarum, et glorie, {192.349}   et in futuro seculo vitam eternam (Mt. 19). Non enim nos deserit etiam in temporalibus necessariis, sicut ipse ait:   Primum querite regnum Dei: et hec omnia adiicientur vobis (Mt. 6). Ideo ait, habens promissionem vite, que nunc est, et future, scilicet habens hic divitias et gloriam, et in futuro vitam eternam. Unde Salomon in Canticis:   Leva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me (Cant. 2). Unde etiam alibi de ipsa Sapientia idem ait:   In dextera eius anni vite, et in sinistra eius divitie et honor (Prv. 3).
3 Quasi] + dicat PL
4 Quasi] + dicat PL
5 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Tim. 4,9 
dist. 2
prol.|
marg.| Fidelis. quasi6: Pietas habet promissionem vite huius et future, et iste   sermo, de pietate, est   fidelis, id est verax,   et omni acceptione dignus, quia {192.349} utilis est quod in me ostendo.   In hoc enim, vel autem, intendentes quod pietas habet promissionem vite huius et future,   laboramus et maledicimur, id est opprobria patimur, scilicet   quia speramus in Deum vivum, id est sicut Deus promisit qui dat vitam,   qui est Salvator omnium hominum; cum iumentis enim salvat carnales corporali salute, qui solem suum facit oriri super bonos et malos (Mt. 5). Salvator est omnium, dico, et   maxime fidelium, quos salvat hic, et in futuro secundum corpus et animam.   Precipe. quasi7: Fabulas devita, exerce te ad pietatem, et precipe scientibus   hec eadem, scilicet ut fabulas vitent, et se exerceant. {192.350}   Et doce, nescientes ut similiter faciant, et hec ita mature fac, quod   nemo contemnat adolescentiam tuam, sed esto exemplum fidelium, ut videntes tuam conversationem exemplo tui proficiant. Esto exemplum, dico,   in verbo, ut tuo exemplo caute loquantur, et   in conversatione honesta inter alios,   in caritate Dei et proximi,   in fide et castitate, mentis et corporis. [AMBROSIUS] Monet eum ut profectus eius per omnia exemplum esset aliis, ut in adolescente mirabilis videretur et gravis disciplina, ut actus eius excusarent etatem, et non quasi iuvenis, sed quasi senior haberetur, et erubescerent maiores natu, si non se exhiberent iuxta formam huius conversatione et moribus graves. Ut autem hec possis servare,   dum venio, attende lectioni, ut {192.350} Scripturas intelligas   et, post lectionem attende   exhortationi iam volentium,   et doctrine nescientium. [Haimo.] Quod debes, quia ad hoc constitutus es. Et   noli negligere gratiam, episcopatus,   que in te, que tibi data est per prophetiam, id est sanctorum electione, in qua ex preteritis videntur dicere qualis futurus sit. [AMBROSIUS] Prophetia ergo est qua eligitur quasi doctor futurus idoneus. Ne ergo facias eam irritam, ne inobediens sis his quibus caput inclinasti. [Haimo.] Vel prophetiam hic vocat inspirationem Spiritus sancti, per quam presciebat quid de hoc et de ceteris esset acturus. Ideo ait: que data est tibi per prophetiam, quia prophetie spiritu revelante cognovit Apostolus Timotheum {192.350} esse dignum episcopali honore. Data est per prophetiam, dico,   cum impositione manuum presbyterii, pro, presbyterorum. Singulare pro plurali posuit, quia minus tribus esse non possunt, et vocat presbyterum episcopum. Vel ideo singulariter dicit presbyterii, quia unus imponit manum, ceteris assentientibus. Manus autem impositiones sunt quibus adduntur verba mystica, quibus confirmatur ad hoc opus electus auctoritatem accipiens, teste conscientia sua, ut audeat vice Domini sacrificia Deo offerre. Vel secundum aliam litteram,   cum impositione manuum presbyterii, quia presbyterium est causa cur manus imponant. Vel quia impositio manuum dat presbyterium ordinato. Et   hec predicta ad officium tuum pertinentia   meditare, quia {192.350} ad hec electus es,   in his esto, id est hec exsequere assiduo actu, ita, scilicet   ut profectus tuus manifestus sit omnibus, id est ut nullus ignoret te omnibus proficere. Et ut proficias,   attende, non dico doctrine et tibi sed   tibi et   doctrine, id est primum, qualiter vivas, et deinde qualiter doceas. Et   insta in illis, que tibi et aliis valent.   Hec enim faciens et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.
6 Quasi] + dicat PL
7 Quasi] + dicat PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (1Tim. Capitulum 4 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=69&chapitre=69_4)

Notes :