Glossa magna

Capitulum 3

Numérotation du verset 1Tim. 3,1 

Fidelis sermo,
si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.
Numérotation du verset 1Tim. 3,2 

Oportet ergo
episcopum irreprehensibilem,
unius1 uxoris virum,
1 unius] esse unius Weber
sobrium,
prudentem,
ornatum,
pudicum2,
2 pudicum] om. Weber
hospitalem,
doctorem,
Numérotation du verset 1Tim. 3,3 

non vinolentum,
non percussorem,
sed modestum,
non litigiosum,
non cupidum,
Numérotation du verset 1Tim. 3,4 

sue domui bene prepositum,
filios habentem subditos
cum omni castitate.
Numérotation du verset 1Tim. 3,5 

Si quis autem domui sue
preesse nescit, quomodo Ecclesie
Dei diligentiam habebit ?
Numérotation du verset 1Tim. 3,6 

Non neophytum,
ne in superbia elatus,
in iudicium incidat diaboli.
Numérotation du verset 1Tim. 3,7 

Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt
ut non in opprobrium
incidat et laqueum diaboli.
Numérotation du verset 1Tim. 3,8 

Diaconos
similiter
pudicos,non bilingues
non multo vino deditos, non turpe lucrum
sectantes
Numérotation du verset 1Tim. 3,9 

habentes mysterium fidei
in conscientia pura.
Numérotation du verset 1Tim. 3,10 

Et hi
autem probentur primum, et sic ministrent
nullum
crimen habentes.
Numérotation du verset 1Tim. 3,11 

Mulieres similiter
pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.
Numérotation du verset 1Tim. 3,12 

Diacones
sint unius uxoris
viri qui filiis suis bene presunt et suis domibus.
Numérotation du verset 1Tim. 3,13 

Qui enim bene ministraverint,
gradum sibi bonum
acquirent et multam fiduciam
in fide
que est in Christo Iesu.
Numérotation du verset 1Tim. 3,14 

Hec
tibi scribo sperans venire ad te cito.
Numérotation du verset 1Tim. 3,15 

Si autem tardavero
ut scias
quomodo oporteat te
in domo Dei conversari
que est Ecclesia
Dei vivi,
columna
et firmamentum veritatis.
Numérotation du verset 1Tim. 3,16 

Et manifeste magnum est
pietatis
sacramentum
quod
manifestatum est
in carne,
iustificatum est in spiritu,
apparuit
angelis,
predicatum est
gentibus, creditum est, in mundo
assumptum est
in gloria.

Capitulum 3

Numérotation du verset 1Tim. 3,1 
dist. 1
prol.|
marg.| Fidelis, id est verus,   sermo est iste quem dixi, et quem dicturus sum:   Si quis etc. Dixit quod vir potest preesse et determinat quis, scilicet qui desiderat operari et prodesse multis, non superbe dominari, sed qui sit irreprehensibilis. Et hoc est quod ait:   Si quis desiderat episcopatum, bonum opus desiderat [HIERONYMUS] opus vere, non dignitatem; {192.343} laborem, non delicias; non crescere fastigio, sed humilitate decrescere; ut fiat servus et minister hominum propter Christum, ut etiam intermissa Rachele decora facie, sed non relicta cum Iacob intret ad Liam, oculis lippam, et de monte cum Moyse descendat ad campos, id est de otio contemplationis ad laborem actionis. Non enim sic esse debet quisque otiosus, ut in eodem otio utilitatem non cogitet proximi; nec sic actuosus, ut contemplationem non requirat Dei. In otio non iners vocatio delectare debet, sed vel inquisitio, vel inventio veritatis, ut in ea quisque proficiat, et quod invenerit alteri non invideat. In actione vero non amandus est honor in hac vita sive potentia, quia omnia vana sunt sub sole, sed opus ipsum quod per {192.343} eumdem honorem vel potentiam fit, si recte et utiliter fit, scilicet ut valeat ad salutem subditorum. Ideo ait, si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Exponere voluit quid sit episcopatus, quia nomen est operis non honoris. Grecum enim est, et inde ductum vocabulum: quod illo qui preficitur illis quibus preficitur superintendit, curam eorum scilicet gerens. Scopos enim intentio est, inde episcopus Latine   superintendens dicitur, ut intelligat se non esse episcopum qui preesse dilexerit, non prodesse. Episcopatus enim est super suam et aliorum vitam intentio. Itaque a studio cognoscende veritatis nemo prohibetur quod ad laudabile pertinet otium. Locus vero superior sine quo regi populus non potest, et si ita teneatur et {192.343} administretur ut decet, tamen indecenter appetitur. Ideo otium sanctum querit caritas veritatis, negotium iustum suscepit necessitas caritatis, quam sarcinam si nullus imponit, percipiende atque intuende vacandum est veritati; si autem imponitur, suscipienda est propter caritatis necessitatem; sed nec sic deserenda est delectatio veritatis, ne subtrahatur ipsa suavitas, et opprimat ista necessitas.
Numérotation du verset 1Tim. 3,2 
marg.| [AUGUSTINUS] Qualis autem episcopus debeat esse, describit subdens: Oportet. quasi1: Opus est quod quis in episcopatu desiderat, ut autem bene operari possit, oportet episcopum, id est eum qui eligitur ordinandus,   irreprehensibilem esse. Idem est quod ad Titum dicit,   sine crimine esse. {192.343} [HIERONYMUS.] Res pene contra naturam est, ut aliquis sit sine peccato; sed hoc ita vult intelligi, irreprehensibilem, id est non obnoxium reprehensioni, ut talis eligatur cuius comparatione ceteri grex dicantur.   Unius uxoris virum, id est monogamum post baptismum, si enim et ante baptismum coniugem habuit que obierit, non ei imputatur cui prorsus novo nec stupra, nec aliqua que ante fuerunt obsunt.   Sobrium. Nam et ministri templi prohibentur vinum et siceram bibere, ne ebrietate graventur corda eorum. Et ut sensus vigeat semper et tenuis sit.   Prudentem in omnibus agendis. Hoc dicit contra eos qui sub nomine simplicitatis excusant stultitiam {192.344} sacerdotum.   Ornatum virtutibus, vel motu, et incessu, et habitu, et sermone communi.   Pudicum, id est verecundum.   Hospitalem, scilicet qui in hoc ante consuevit.   Doctorem, scilicet qui habet gratiam docendi, quia innocens absque sermone conversatio quantum exemplo prodest, tantum silentio nocet; nam latratu canum et baculo, lupi arcendi sunt. Unde: Maledictus canis non valens latrare.
1 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Tim. 3,3 
marg.| Non vinolentum, qui hoc frequenter agat, quia venter estuans mero cito despumat in libidinem. Noe ebrietate nudavit femora sua, Loth quem Sodoma non vicit, vina vicerunt.   Non percussorem, id est ita irascibilem et perturbati sensus, ut percutiat qui debet esse patiens, ut eum sequatur qui posuit dorsum ad flagella, id est Christum.   Sed modestum, {192.344} qui modum animi servet.   Non litigiosum, scilicet qui hoc soleat facere. Nihil enim impudentius est arrogantia rusticorum, qui garrulitatem auctoritatem putant, et parati ad lites in subiectos tumide intonant.   Non cupidum, ut apostoli qui preter victum et vestitum nihil querebant. [Haimo.] Morbo cupiditatis pene omnes laborant, ideo precipit episcopum non esse cupidum, quia facile a iusto deviaret.
Numérotation du verset 1Tim. 3,4 
marg.| Domui sue, id est familie,   bene prepositum, non ut opes augeat, vel huiusmodi alia faciat, sed ut quod populis precepturus est: prius autem domesticis exigat sic, scilicet   filios habentem subditos in omni castitate, ne imitentur filios Heli qui in vestibulo templi cum mulieribus dormiebant, et religionem predam putantes quod in hostiis erat, {192.344} in suas delicias convertebant.
Numérotation du verset 1Tim. 3,5 
dist. 2
prol.|
marg.| Si quis autem. quasi2: Oportet domui sue {192.345} esse bene prepositum.   Si quis autem preesse nescit domui sue minori, de qua et familior cura sit,   quomodo habebit diligentiam Ecclesie Dei, que maior est ubi tot et alieni sunt? nullo modo.
2 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Tim. 3,6 
marg.| [Haimo.] Non neophytum, id est rudem noviter renatum, noviter conversum. Hoc tam manifestum testimonium pauci custodiunt. [HIERONYMUS.] Nam heri catechumenus, hodie pontifex est; heri in theatro, hodie in Ecclesia; vespere in circo, hodie in altari; dudum fautor histrionum, nunc consecrator virginum. [AMBROSIUS] Quare autem   non neophytum, supponit.   Ne elatus in superbiam, pre ceteris digniorem se putans novitate potestatis inflatus, quasi eo indigeat religio,   incidat in iudicium diaboli, id est ruat per arrogantiam sicut diabolus. [HIERONYMUS.] Nescit enim momentaneus {192.345} sacerdos humilitatem et modos personarum, vel seipsum continere: non ieiunavit, non flevit, non se correxit, non pauperibus erogavit. In arrogantiam que est ruina diaboli incidunt, qui puncto hore necdum discipuli fiunt magistri.
Numérotation du verset 1Tim. 3,7 
marg.| Oportet autem illum testimonium habere, non solum a fidelibus, sed etiam   ab his qui foris sunt, id est ab infidelibus. Hec clausula congruit principio, scilicet irreprehensibilem eum esse oportet, non solum a domesticis, sed etiam ab alienis, scilicet Iudeis, gentilibus, hereticis, ut qui religioni detrahunt, eius vite detrahere non audeant. Qualis ergo descriptus est oportet episcopum esse,   ut non incidat in opprobrium, id est in contemptum apud infideles vel fideles,   et, sic incidat   in laqueum diaboli, 3 id est in odium, et in alios diaboli {192.345} laqueos.   Diacones etc. Hic describit quales debeant esse diacones. De presbyteris tacere videtur, sed nomine episcopi eos comprehendit. [Haimo.] Nisi enim episcopos pro presbyteris acciperet, non de eis dimitteret, descendens ad diacones, de quibus ait:   Diacones oportet esse pudicos, non bilingues, ut qui seminant discordias,   non multo vino deditos, id est ebriosos,   non turpe lucrum sectantes, ut qui frequenter hoc agunt. [AMBROSIUS] Turpe lucrum est emere, et pluris vendere. Turpe est huic professioni questibus studere.   Habentes mysterium fidei, scilicet ut sciant quod de fide aliis est occultum. Illos, dico, manentes   in conscientia pura. Et hi autem probentur primum, quia non simpliciter ait hi, sed ait, {192.345} et hi. In hoc innuit episcopos probandos esse.   Et sic, id est tales inventi, scilicet   nullum crimen habentes ministrent. Mulieres, loquens de diaconis interserit de mulieribus ordinandorum, docens quales debeant esse. Ait ergo:   Mulieres ordinandorum,   similiter oportet esse   pudicas, mente et corpore,   non detrahentes, ut sepe faciunt mulieres,   sobrias, fideles in omnibus dictis et factis, quia si male sunt, viri eis regendis necessarii non sunt tollendi. Et nota quod cum sanctum precipit creari episcopum et diaconum, utique plebem non vult disparem esse, iuxta id quod Dominus ait:   Sancti estote, quoniam ego sanctus sum (Lev. 11). Ideoque etiam mulieres que {192.346} in infimo gradu sunt, vult esse sine crimine ut munda sit Ecclesia. Sed Cataphryge occasione horum verborum, quia, scilicet ubi de diaconis agit, de mulieribus loquitur, dicunt diaconas debere ordinari: quod contra auctoritatem est. Diacones, post interpositionem de mulieribus, iterum de diaconis dicit:   Diacones sint viri unius uxoris, quam Deus decrevit homini, cum qua benedicitur, non cum secunda.   Qui bene presint filiis suis et domibus suis, id est familiis, quia tales bene ministrabunt in Ecclesia, quod utique magnum est.   Qui enim bene ministraverint acquirent sibi gradum excellentiorem, scilicet ut episcopi fiant,   bonum, scilicet utilem sibi et aliis hominibus,   et multam fiduciam, eterne glorie. Et hoc   in fide, id est per fidem,   que est in Christo Iesu. {192.346} Hec tibi scribo, fili Timothee, sperans me cito venire ad te. Tamen hec que scribo adeo sunt necessaria.   Si autem tardavero, scribo hec,   ut scias quomodo oporteat te conversari, secundum diversitates singulorum,   in domo Dei, ideo caute in ea agendum est, quia domus Dei est,   que est Ecclesia, scilicet multorum convocatio ad unius Dei cultum: tanto cautius in ea agendum est, quia ibi multi sunt. Ecclesia, dico,   Dei vivi, et ita in illis est vita, que est   columna veritatis, scilicet in se bene sustinens veritatem ne corruat, licet tribuletur,   et firmamentum, id est fulcimentum iam nutantibus et ruituris. [Haimo.] Quod patet, quia pro Christo tot sustinet. Et in Ecclesia   sacramentum, id est Christus secundum {192.346} deitatem occultus. Sacramentum enim dicitur res occulta, id est mysterium. Sacramentum ergo hic appellatur Verbum Patris, quod in natura divinitatis in qua Patri est equale, invisibile manet. Et hoc sacramentum est causa   pietatis, id est totius sancte religionis, et vere culture: et ideo cautius servanda est Ecclesia. Et hoc sacramentum   est magnum, quia magnitudinis eius non est finis,   et manifeste magnum, quia apparuit per predicationem, et per multa miracula.   Quod sacramentum, etsi sit invisibile in se,   manifestatum est Ecclesie. [AMBROSIUS] Ne ergo sis ei negligens pro qua tantum fecit. Manifestatum, dico,   in carne assumpta. Sacramentum quod est Christus in carne, dicit manifestatum. Natus enim homo Filius Dei, qui in secreto erat apud Deum, {192.346} opere et predicatione declaravit se creature. Et est sensus: Manifestum est in carne, id est operibus et virtute in carne ostensis claruit quis esset qui erat in carne, et   iustificatum est Spiritu, id est sanctus et iustus ostensus est, quia de Spiritu sancto conceptus est. Quod etiam   apparuit angelis, qui ex eo profecerunt, quod hic factum est. Non enim in Deo tantum innotescit angelis quod absconditum est, verum etiam hic eis apparet cum efficitur atque propalatur. [AMBROSIUS] Ideo dicitur apparuisse angelis homo Christus, non iam in forma humilitatis, sed in potestate; qui enim prius humilis visus est per carnem, devicta morte in maiestate {192.347} apparuit, qui natus ut homo non erat tantum homo, ut agnoscentes angeli mysterium quod prius latuit declaratum in carne, genu illi flectentes, quasi gratias agant, quia veritatem didicerunt.   Predicatum est gentibus. Ecce item magnum. Et   creditum est, manens   in mundo, ut perfidia mundi veniam erroris mereri non possit, sicut Dominus dicit de Iudeis:   Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccatis (Io. 15). Et   assumptum est, de hac mortalitate,   in gloria, ut sit super omnem creaturam habens nomen quod est super omne nomen, cui flectitur omne genu (Phil. 2).
3 diaboli] corr., dioboli PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (1Tim. Capitulum 3 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=69&chapitre=69_3)

Notes :