Capitulum 6

Numérotation du verset 1Tim. 6,1 

Quicumque
sunt sub iugo servi,
dominos suos omni honore dignos arbitrentur,
ne nomen Domini
et doctrina
blasphemetur.
Numérotation du verset 1Tim. 6,2 

Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres
sunt, sed magis serviant, quia fideles sunt
et dilecti,
qui beneficii
participes sunt. Hec
doce
et exhortare.
Numérotation du verset 1Tim. 6,3 

Si quis
aliter docet
et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi,
et ei que
secundum pietatem est doctrine,
Numérotation du verset 1Tim. 6,4 

Superbus est1,
1 est] om. Weber
nihil sciens,
sed languens
circa questiones
et pugnas verborum,
ex quibus oriuntur invidie, contentiones blasphemie,
suspiciones male,
Numérotation du verset 1Tim. 6,5 

conflictationes hominum
mente corruptorum,
et qui veritate
privati sunt, existimantium questum esse pietatem.
Numérotation du verset 1Tim. 6,6 

Est autem questus magnus
pietas cum sufficientia
Numérotation du verset 1Tim. 6,7 

Nihil enim intulimus in mundum,
haud dubium quia nec auferre quid
possumus.
Numérotation du verset 1Tim. 6,8 

Habentes autem
alimenta et quibus tegamur, his contenti sumus.
Numérotation du verset 1Tim. 6,9 

Nam
qui volunt divites fieri, incidunt in temptationem et
laqueum diaboli2 et desideria multa
2 diaboli] om. Weber
et3 inutilia et
3 et] om. Weber
nociva que
mergunt homines in interitum
et perditionem.
Numérotation du verset 1Tim. 6,10 

Radix
enim omnium malorum est cupiditas.
Quam quidam appetentes erraverunt a fide
et inseruerunt se doloribus multis.
Numérotation du verset 1Tim. 6,11 

Tu autem, homo4 Dei,
4 homo] o homo Weber
hec fuge, sectare vero iustitiam,
pietatem,
fidem,
caritatem, patientiam, mansuetudinem.
Numérotation du verset 1Tim. 6,12 

Certa
bonum certamen
fidei,
apprehende vitam eternam
in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus.
Numérotation du verset 1Tim. 6,13 

Precipio
tibi coram Deo
qui vivificat omnia,
et Christo Iesu
qui testimonium reddidit
sub Pontio Pilato, bonam confessionem,
Numérotation du verset 1Tim. 6,14 

ut serves mandatum
sine macula inreprehensibile
usque in adventum Domini nostri Iesu Christi.
Numérotation du verset 1Tim. 6,15 

Quem
suis temporibus
ostendet
beatus
et solus, potens rex regum et Dominus dominantium
Numérotation du verset 1Tim. 6,16 

qui solus habet immortalitatem
et5 lucem
5 et] om. Weber
habitans inaccessibilem, quem vidit nullus hominum,
sed nec videre potest,
cui
gloria6, honor
6 gloria] om. Weber
et imperium
sempiternum amen.
Numérotation du verset 1Tim. 6,17 

Divitibus
huius seculi
precipe non sublime sapere,
neque sperare in incerto divitiarum,
sed in Deo qui prestat nobis omnia abunde
ad fruendum,
Numérotation du verset 1Tim. 6,18 

bene
agere, divites fieri in operibus bonis,
facile
tribuere,
communicare,
Numérotation du verset 1Tim. 6,19 

thesaurizare sibi fundamentum bonum
in futurum,
ut
apprehendant veram vitam.
Numérotation du verset 1Tim. 6,20 

O Timothee,
depositum
custodi, devitans
profanas vocum novitates et oppositiones
falsi nominis scientie,
Numérotation du verset 1Tim. 6,21 

quam
quidam promittentes,
circa fidem
exciderunt.
Gratia tecum.
Amen7.
7 amen] om. Weber
EPISTOLA PAULI AD TIMOTHEUM PRIMA EXPLICIT.

Capitulum 6

Numérotation du verset 1Tim. 6,1 
dist. 1
prol.|
marg.| Quicumque. Monet servos non contemnere, sed revereri dominos suos, dicens: Et   quicumque, et si sint iusti, et si sapientes sint,   servi sub iugo infidelium, quibus videntur superiores,   arbitrentur dominos dignos omni honore, bene serviendo eis. Sciendum est quosdam predicasse communem omnibus in Christo esse libertatem, quod de spirituali libertate utique verum est, non de carnali, ut illi intelligebant: ideo contra eos loquitur hic Apostolus iubens servos dominis esse subditos. Non ergo exigant servi Christiani quod de Hebreis dicitur:   Sex annis serviant, et gratis dimittantur liberi (Ex. 21), quod mysticum est. Et quare {192.357} hoc precipiat Apostolus, subdit:   Ne blasphemetur nomen Domini, quasi aliena invadentis,   et doctrina Christiana, quasi iniusta, et contra leges predicet, sed potius per obsequia servorum fidelium Domini infideles convertantur.
Numérotation du verset 1Tim. 6,2 
marg.| Qui autem habent fideles dominos non contemnant eos, ideo   quia fratres sunt, id est in Christo pares,   sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti Deo,   qui domini   sunt participes beneficii servorum presentis vel futuri.   Hec de servis   doce nescientes,   et exhortare scientes.
Numérotation du verset 1Tim. 6,3 
marg.| Si quis autem aliter docet, scilicet ut omnes sint liberi,   et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi, dum ei obiicitur Christum dixisse:   Reddite Cesari que sunt Cesaris (Mt. 21). Et item: {192.358}   Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Mt. 11).   Et non acquiescit   ei doctrine nostre,   que est secundum pietatem, scilicet que non facit odiosam Christianitatem,
Numérotation du verset 1Tim. 6,4 
marg.| iste talis est superbus, superbia non ratio ducit eum. Et ideo elatus est non patiens se vinci, quippe cum ad favorem querendum in conflictum prorumpit, quod a mansuetis et bonis vitatur. Et est   nihil sciens, de his que veritas habet, et non est efficax,   sed languens circa questiones et pugnas verborum, id est inexpeditus ad solvendum, sed semper circa. Unde recte ait, languens: non enim recusando fidem penitus moritur, nec ad veritatis scientiam convalescit, sed quasi repetitis accessionibus languet circa questiones et pugnas verborum. Questio enim erat an aliquis esset servus, {192.358} cum omnes ex eisdem patribus sint orti, et omnes Christus redemit. Item, verborum pugne videbantur, quia Dominus dicit:   Si filius vos liberavit, vere liberi eritis (Io. 8). Hec enim verba videntur repugnare verbis Apostoli, sed sensus concordat.
marg.| Ex quibus, scilicet pugnis et questionibus,   oriuntur invidie et contentiones, quia qui servos habent, invident et contendunt: et   blasphemie in Deum, quia aliena tollit sibi; et   suspiciones male, quasi hanc libertatem finxerimus ad lucrum,
Numérotation du verset 1Tim. 6,5 
marg.| et conflictiones pseudopredicatorum contra alios, scilicet   hominum mente corruptorum, quorum, scilicet ratio corrupta est,   et qui privati sunt a veritate, id est a vera rerum cognitione, et Scripturarum intelligentia. {192.358} Hominum, dico,   existimantium questum esse pietatem [Haimo.] id est qui ideo opus pietatis faciunt, id est predicant ut lucrum temporale ab auditoribus accipiant, quia pro questu predicant, non pro futuris.
Numérotation du verset 1Tim. 6,6 
marg.| Est autem. quasi1: Putant quod pietas sit questus, sed pietas est longe alius questus, quia   est questus magnus, scilicet eternus,   pietas cum sufficientia, quam habet ille cui sua parva sufficiunt, quando homo plus non desiderat habere quam necesse est: quod decet.
1 Quasi] + dicat PL
7
marg.| Nihil enim nascendo   intulimus in hunc mundum, haud id est nec   dubium est, quia nec moriendo   possumus auferre quid, id est aliquid de mundo. Unde Iob : « Nudus exivi de utero matris mee, nudus revertar » etc.a
a Iob. 1.
Numérotation du verset 1Tim. 6,8 
marg.| Habentes. [AMBROSIUS] quasi2: Et si nihil intulerimus, {192.358} vel ablaturi simus, non tamen omnino abiicienda sunt hec temporalia, sed   habentes alimenta et indumenta quibus tegamur his contenti simus, quia qui ultra tendit, malum invenit.
2 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Tim. 6,9 
marg.| Unde subdit: Nam qui volunt divites fieri. [AUGUSTINUS.] Non, dico, qui sunt divites, sed qui volunt esse,   incidunt in tentationem et in laqueum diaboli, ipso actu. Non est enim genus mali quod non ex cupiditate aliquando proveniat, quia radix est omnium malorum. Et nota quod hoc dicitur his qui volunt divites esse, et non sunt. Illis autem qui iam divites sunt, aliud dicitur in sequenti, scilicet non superbe sapere, sed dare pauperibus, et addit:   Et incidunt   in desideria multa, que divitie nutriunt, {192.359}   inutilia et nociva: quod peius est. Et quomodo nocent ostendit, subdens:   Que desideria   mergunt homines in interitum corporum,   et perditionem animarum.
Numérotation du verset 1Tim. 6,10 
marg.| Radix enim generalis   omnium malorum est cupiditas plus habendi quam oportet. Hac et diabolus cecidit, et primi homines. Aliqui libri habent:   Radix omnium malorum est avaritia, que proprie est amor pecunie. Unde et in Greco habetur philargia. Si ergo avaritia habetur in libro, que proprie est pecunie amor, cum radix omnium malorum dicatur, species ponitur pro genere quod est cupiditas. Et alibi dicit Scriptura quod superbia est radix omnium malorum (Sir. 10). Que non videntur convenire. Sciendum vero utrumque vere dictum esse, si peccatorum genera attendantur. Nullum {192.359} enim genus peccati est quod aliquando non proveniat ex superbia, nullum quod aliquando non proveniat ex cupiditate. Et est utique aliquis homo qui ex cupiditate sit superbus, et aliquis est qui ex superbia sit cupidus. [AUGUSTINUS.] Est enim homo qui non esset amator pecunie, nisi per hoc putaret se excellentiorem esse; et est qui non amaret excellere, nisi putaret per hoc maiores divitias habere.   Quam cupiditatem   quidam appetentes, qui enim pecuniam appetit, cupere appetit,   erraverunt a fide, omnino Christum deserentes,   et inseruerunt se doloribus multis. Hoc constat in avaris qui tanto plures sollicitudinum cruciatus sustinent, quanto amplius desiderant, vel que habitu transeunt, vel que habere non possunt.
Numérotation du verset 1Tim. 6,11 
dist. 2
prol.|
marg.| Tu autem, o Timothee, quia   homo es, id est rationalis, et quia   Dei es,   fuge hec. [AMBROSIUS] Nihil enim tam asperum, tamque perniciosum, quam si vir ecclesiasticus, maxime qui sublimem tenet locum, divitiis huius seculi studeat; quia non solum sibi ipsi, sed et ceteris obest, quibus contrariam dat formam.   Sectare vero iustitiam, faciendo unicuique quod ius exigit quod non cupidus facit;   pietatem, ut egenti condescendas, quod non cupidus;   fidem, veram. Qui veram fidem de Deo habet, non cupit {192.360} in miseriis fieri dives, nec pluris est ei mundus quam Deus.   Caritatem Dei et proximi qua penitus caret cupidus;   patientiam, mansuetudinem, quibus caret cupidus, quia nec patienter fert adversa, nec alii est mansuetus.
Numérotation du verset 1Tim. 6,12 
marg.| Certa. quasi3: Hec in te habe pro aliis, ante   certa certamen, quasi4: Assidue certa. Certamen, dico,   bonum, scilicet quod prodest aliis, quasi5: Certamen tale certa, ut prosit aliis cum discretione factum. Certamen, dico,   fidei, scilicet quod pro fide fit, et pro his omnibus.   Apprehende vitam eternam, id est non queras nisi vitam eternam: quod debes, quia in eam vocatus es, et non in aliud. Et hoc est quod subdit:   In quam habendam   vocatus es, et, etiam ideo debes, quia   confessus es iam   coram multis testibus, vel in {192.360} ordinatione, vel in predicatione,   bonam confessionem, id est illud quod fides exigit.
3 Quasi] + dicat PL
4 Quasi] + dicat PL
5 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Tim. 6,13 
marg.| Precipio tibi. Precepta dat rectori Ecclesie magna vigilantia atque providentia. [Haimo.] In Timotheo enim omnibus successoribus prospector loquitur, quasi6: Non solum exhortor, sed etiam precipio tibi   coram Deo Patre, qui vivificavit omnia, in quibus vita est, ita et te,   et coram   Iesu Christo, ut eum imiteris,   qui cum esset   sub Pontio Pilato reddidit testimonium, scilicet   bonam confessionem, id est imminente morte non negavit veritatem, sed quod dixerat affirmavit, scilicet se consilium Dei, que fuit bona et honesta confessio.
6 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Tim. 6,14 
marg.| Precipio, inquam, ut serves mandatum, id est illud quod Deus et ego {192.360} tibi mandavimus, quod est   sine macula et irreprehensibile, quia lex Domini est immaculata, nec etiam habilis est reprehendi. Serves, dico,   usque in adventum Domini nostri Iesu Christi, id est donec tibi adveniat Christus in morte.
Numérotation du verset 1Tim. 6,15 
marg.| Quem adventum Christi,   suis, id est congruis,   temporibus ostendet, sanctis quibuscumque   beatus et solus potens; hoc non de Patre tantum intelligendum est, sed de Deo qui est ipsa Trinitas, quecumque Pater facit hec et Filius, similiter facit, et Spiritus sanctus. Deus ergo trinus intelligitur, cum ait; beatus et solus potens, solus enim ipse beatus est et potens in se, qui etiam suos faciet bonos et potentes, et reges sui et dominos imperiorum. Unde subdit:   Rex regum et Dominus dominantium, qui solus per naturam   habet immortalitatem, {192.360} id est immutabilitatem, et dabit suis per gratiam;   et habitat lucem. Per simile hoc dicit, 219 id est ipse est lux cuius sui participes erunt. Lucem, dico,   inaccessibilem, quia nullus eam accedet ex se, sed cui datur dono eius: quod intelligebat Propheta, dicens:   Accedite ad eum et illuminabit (Eph. 5). Et ita inaccessibilis est lux illa, quia ipse est   quem nemo hominum vidit ex se, sed Deus factus videt, cum de luce ageret. Nunc de ipso Deo loquitur, quia idem est ipse et lux; sed nec videre potest homo in hac vita; post autem videbit. Nihil hic dictum est quod non conveniat {192.361A} Trinitati, quia secundum veritatem Trinitas unus Deus est. Beatus et solus potens Rex regum et Dominus dominantium
Numérotation du verset 1Tim. 6,16 
marg.| qui solus habet immortalitatem, quia solus per naturam est immutabilis, quia nec cuiusquam gratia, sed natura sua nec potuit, nec potest aliqua conversione mutari, nec potuit, nec poterit aliqua mutatione peccare. Cuicumque vero creature rationali prestatur ut peccare non possit, non est hoc proprie nature, sed Dei gratie. Solus ergo Deus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem, quam nec homo videt, nec videre potest, nec inde separatum Filium oportet intelligi, quia Filius vita eterna est cum Patre. [AUGUSTINUS.] Et ideo recte intelligitur quem secundum naturam qua Deus est nemo vidit, nec videre {192.361} potest, sed poterit aliquando, si de illis est de quibus dicitur:   Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Mt. 5).   Cui Deo, id est Patri, et Filio, et Spiritui sancto est honor, a creaturis, et gloria in se,   et imperium, quia omnia potest, et hec etiam suis dabit: et hoc in sempiternum. Amen.
Numérotation du verset 1Tim. 6,17 
dist. 3
prol.|
marg.| Divitibus. Supra egit de his qui volunt divites fieri, dicens eos incidere in tentationem et laqueum diaboli. Hic agit de his qui divites sunt, monens non sperare in divitiis; et quia dixit mala venire ex cupiditate, et contra suasit, ne viderentur divites omnino abiecti determinat; quasi7: Licet cupidi incidant in laqueum diaboli, tamen non sunt penitus abiiciendi divites, sed potius   precipe divitibus huius seculi, quia sunt et spirituales divites, id est his qui in hoc seculo abundant pecunia. Quid? non divites non esse, sed   non sublime sapere, nec sperare in incerto divitiarum, id est non inde superbire, {192.361} et in eis spem non habere, quia incerte sunt. Et ideo non est superbiendum inde, sed timendum.
7 Quasi] + dicat PL
marg.| Nota quod non expavit Apostolus divitias, sed morbum divitiarum, id est superbiam, que est vermis divitum. Grandis animus est qui inter divitias isto morbo non tentatur, magnus est qui non se ideo magnum putat quia dives est. Qui autem ideo se magnum putat, superbus et egenus est, in carne crepat, in corde mendicat, inflatus est non {192.362} plenus. Et ne se spem perdidisse arbitrentur, quia dixerat, neque sperare, in incerto divitiarum, adiecit: Sed, precipe sperare   in Deo vivo   qui prestat nobis omnia abunde, scilicet sine diminutione,   ad fruendum in eternitate, non modo ad utendum in hac vita. [AUGUSTINUS.] Temporalia enim dat ad utendum, eterna ad fruendum: illa, unde bona faciamus; ista, unde boni efficiamur.
Numérotation du verset 1Tim. 6,18 
marg.| Si vero quid faciant de suis divitiis querant, precipe divites bene agere, et   divites fieri in operibus bonis, id est precipe illos bene operari, ita ut divites sint in operibus. Et precipe illis   tribuere sua: et hoc   facile etiam, Vel ita, et ad hoc sint faciles. Et precipe illis   communicare, id est communia putare que habent,
Numérotation du verset 1Tim. 6,19 
marg.| et thesaurizare sibi fundamentum bonum, id {192.362} est virtutes firmas, non tantum opera: et hoc   in futurum, id est in opus, non alicuius presentis, sed futuri boni, ad quod divitie premittuntur, non perduntur: ita hec precipe facere,   ut, id est cum,   apprehendant veram vitam, scilicet eternam, que non est fugitiva et vana ut hec vita. Quid plura?
Numérotation du verset 1Tim. 6,20 
marg.| O Timothee, per nomen admonet proprium reddens eum attentum,   custodi depositum, scilicet quod Deus et ego tibi commendavimus,   devitans, ut possis illud custodire,   novitates vocum, non omnes, sed profanas, que sunt contra religionem, ut est hypostasis, que vox habet se ad personam et ad substantiam. Unde et heretici sub huius vocis multiplicitate inducere volebant tres esse substantias. Alie vero novitates non sunt vitande. Sunt enim doctrine religionis {192.362} congruentes verborum quedam novitates, sicut ipsum nomen Christianum quod quando dici ceperit scriptum est. In Antiochia enim primum post Ascensionem Domini appellati sunt Christiani, sicut legitur in Actibus apostolorum. Adversus etiam impietatem Arianorum novum nomen patres homousion condiderunt, sed non rem novam tali nomine significaverunt. Hoc enim vocatur homousion, quod est unius eiusdemque substantie. Nam si omnis novitas profana esset, non a Domino diceretur:   Mandatum novum do vobis (Io. 13), ut testamentum appellaretur novum, nec cantaret universa Ecclesia canticum novum.   Et devitans etiam   oppositiones scientie falsi nominis, id est que falso {192.362} nomine scientia dicitur.
Numérotation du verset 1Tim. 6,21 
marg.| Quam scientiam   quidam promittentes, qui fidem quasi imperitiam rident,   exciderunt a fide, semper manentes   circa fidem, et numquam intus. Nihil enim sic amant isti quam scientiam promittere, et fidem rerum verarum quam parvuli credere precipiuntur, velut imperitiam deridere. Et ut hec custodias, gratia sit tecum. Amen.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (1Tim. Capitulum 6 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=69&chapitre=69_6)

Notes :