Capitulum 2

Numérotation du verset 1Tim. 2,1 

Obsecro igitur
primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones
pro omnibus hominibus,
Numérotation du verset 1Tim. 2,2 

pro regibus
et omnibus
qui in sublimitate sunt constituti1,
1 constituti] om. Weber
ut quietam et tranquillam vitam agamus
in omni pietate
et castitate.
Numérotation du verset 1Tim. 2,3 

Hoc enim
bonum est
et acceptum
coram salutari nostro Deo
Numérotation du verset 1Tim. 2,4 

qui omnes homines
vult salvos fieri
et ad agnitionem
veritatis
venire.
Numérotation du verset 1Tim. 2,5 

Unus
enim Deus,
unus et mediator Dei et hominum
homo Christus Iesus
Numérotation du verset 1Tim. 2,6 

qui dedit redemptionem semetipsum
pro omnibus nobis2
2 nobis] om. Clementina Weber
cuius3 testimonium
3 cuius] om. Clementina Weber
temporibus suis,
Numérotation du verset 1Tim. 2,7 

in quo
positus sum ego predicator et apostolus
veritatem dico,
non mentior,
doctor gentium
in fide et veritate.
Numérotation du verset 1Tim. 2,8 

Volo ergo viros orare
in omni loco,
levantes
puras manus,
sine ira
et disceptatione.
Numérotation du verset 1Tim. 2,9 

Similiter
et mulieres
in
habitu ornato cum verecundia
et sobrietate
ornantes se,
et4 non in tortis crinibus
4 et] om. Weber
aut auro, aut margaritis, vel veste
pretiosa,
Numérotation du verset 1Tim. 2,10 

sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona.
Numérotation du verset 1Tim. 2,11 

Mulier
in silentio
discat
cum omni subiectione.
Numérotation du verset 1Tim. 2,12 

Docere autem
mulieri non permitto, neque dominari
in virum,
sed esse in silentio.
Numérotation du verset 1Tim. 2,13 

Adam enim primus formatus est, deinde Eva.
Numérotation du verset 1Tim. 2,14 

Et Adam non est seductus,
mulier autem seducta
in prevaricatione fuit.
Numérotation du verset 1Tim. 2,15 

Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserint in fide et dilectione
et sanctificatione
cum sobrietate.

Capitulum 2

Numérotation du verset 1Tim. 2,1 
dist. 1
prol.|
marg.| Obsecro igitur. [Haimo.] Hactenus egit de pseudoapostolis, hic de orationibus, atque Timotheo {192.336} hec verba dirigens in illo omni Ecclesie formam tradidit, quomodo debeat missarum solemnia celebrare, et pro omnibus supplicare. quasi1: Quia Christus venit salvare peccatores, et quia in hoc militare debes, igitur doce orare ut impetretur quod faciendum est. [AMBROSIUS] Et hoc est quod ait:   Obsecro igitur; [AUGUSTINUS.] vel exhortor primo omnium, id est ante omnia,   fieri obsecrationes, vel precationes,   orationes, postulationes, vel interpellationes,   gratiarum actiones. Ordo misse hic ostenditur, quod est speciale genus orationis. Obsecrationes vel precationes sunt omnia illa que fiunt iuxta et ante consecrationem [Haimo.] id est quidquid precedit in missarum solemniis usque ad illum locum ubi incipit sacerdos consecrare mysteria {192.336} corporis et sanguinis Domini. Obsecrationes igitur vel precationes accipimus quas facimus in celebratione sacramentorum, antequam illud quod est in Domini mensa incipiat benedici. [Haimo.] Orationes sunt quas fundit sacerdos in ipsa consecratione Eucharistie, id est cum benedicitur et sanctificatur quod est in Domini mensa. [AUGUSTINUS.] Postulationes vel interpellationes sunt, cum populus benedicitur ab episcopo, qui super eum invocat nomen Domini: quod tractum est ex Veteri Testamento. Per Moysen enim dicit Dominus sacerdotibus:   Invocabitis nomen meum super filios Israel, et ego benedicam eis (Nm. 6). Vel postulationes sunt, quando quasi debito aliquid postulatur, {192.336} ut quod hic geritur in eterna vita perficiatur. Gratiarum actio est de peractis, que totum concludit quasi totum sit a Deo, ut:   Benedicamus Domino. Vel obsecrationes sunt adiurationes pro rebus difficilibus, ut pro conversione impii et pro removendis malis. Orationes sunt, ut quando iam conversis virtutes et bona orantur. Gratiarum actiones sunt de omnibus. Hec, inquam, fieri obsecro   pro omnibus, generaliter ut sequamur clementiam Dei, qua vult, id est consulit, et hortatur omnes salvos fieri, et si secundum iustitiam quosdam reprobat. Unde HIERONYMUS ait: In his qui pereunt ostendit iudicium, ut salvatis misericordiam. Vel pro omnibus hominibus, id est pro hominibus omnis generis, et specialiter pro   regibus, et si mali sint,   et pro   omnibus {192.336}   qui constituti   sunt in sublimitate, ut ducibus et comitibus, et si mali sint, quia ex omni genere hominum colligenda est Ecclesia, et de his qui fastu et superbia seculari a fide et humilitate videntur oberrare. Quare autem pro regibus et sublimibus orare velit, reddit causam subdens:   Ut quietam. quasi2: Ideo pro principibus etiam malis volo fieri orationes, quia hoc etiam nobis proderit, ad hoc,   ut agamus vitam quietam, a persecutione:   et tranquillam, id est sine inquietatione aliqua quod prodest teneris in Ecclesia. Agamus dico,   in omni pietate, id est in cultu et religione divina;   et castitate, {192.337} id est in integritate fidei. Ad hoc enim nobis necessaria est pax illorum. Utimur et pace Babylonis quamdiu permiste sunt ambe civitates, scilicet Hierusalem et Babylonia, ex qua ita per fidem populus Dei liberatur, ut apud eam interim peregrinetur. Ideo Apostolus admonuit Ecclesiam orare pro regibus et omnibus sublimibus eodem Spiritu sancto afflatus, quo et Ieremias qui misit Epistolam Iudeis qui erant in Babylone, ut orarent pro vita regis Nabuchodonosor filiorumque eius, et pro pace civitatis, inquiensa: « quia in pace illorum erit pax vestra ». Hoc autem figurate significabat Ecclesiam in omnibus sanctis eius qui sunt cives celestis Hierusalem servituram sub legibus seculi huius. [AUGUSTINUS.] Ideoque Apostolus {192.337} eam monet pro eis orare ut quietam vitam agant. In pace enim principum quies et regimen servatur Ecclesiarum. Nam in bellis tranquillitas dissipatur, tepescit pietas, districtio solvitur: qua soluta, infirmorum castitas violatur. In pace Babylonis pax nostra est, utique temporalis que bonis et malis communis est, dum inter Babylonios tenemur captivi, quibus et servire iubemur et tributa reddere, sicut filii Israel sub Babylonie regibus serviebant. Pax autem nostra propria, et hoc est cum Deo per fidem, et in eternum erit cum illo per speciem. Et ne quis putaret hec non esse facienda pro his per quos patitur Ecclesia, addit:
a Ier. 29.
1 Quasi] + dicat PL
2 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Tim. 2,3 
dist. 2
prol.|
marg.| Hoc enim bonum est etc. quasi3: Ideo moneo orare pro illis omnibus, quia   hoc scilicet pro omnibus orare,   est bonum, id est utile Ecclesie,   et {192.338}   acceptum, id est gratum,   coram Deo, cum membra Christi ex omni genere hominum sint colligenda. Et ut tolleret disparationem, addidit,   Salvatore nostro, qui vult omnes homines, sicut et nos,   salvos fieri, et venire ad agnitionem veritatis, id est Christi qui est « via, veritas et vita »b. [AMBROSIUS] Si Deus qui omnipotens dicitur omnes homines vult salvos fieri, cur non impletur hec eius voluntas? sed in hac locutione sensus et conditio latet. Unde Petrus ait:   Omnis scriptura indiget interpretatione. Vult ergo Deus omnes salvos fieri, si accedant ad eum. Non enim sic vult ut nolentes salventur, sed vult eos salvari, si et ipsi velint. Aliter non ullum excepit a salute et cognitione.
b Io. 14.
3 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita, cum legitur quod vult omnes homines salvos fieri, quamvis {192.338} certum sit nobis non omnes salvos fieri: non tamen ideo debemus omnipotentissime Dei voluntati aliquid derogare. Non est enim credendus Omnipotens aliquid voluisse fieri quod factum non sit. Sed ita intelligere debemus quod scriptum est. Vult omnes homines salvos fieri, id est nullus sit salvus, nisi quem vult, non quod nullus hominum sit nisi quem salvum fieri velit, sed quod nullus salvus fiat nisi quem velit: et ideo rogandus ut velit, quia necesse est fieri, si ipse voluerit. Sic etiam intelligimus et illudc: « Qui illuminat omnes homines  » , non quod omnes illuminet, sed quia nullus illuminatur nisi a Deo. Et illud similiter intelligiturd: « Omnes in Christo vivificantur », quia sine eo nulli vivificantur.
c Io. 1, 9.
d 1Cor. 15.
marg.| Vel ita, qui vult omnes salvos {192.338} fieri, non quod nullus hominum esset quem salvum fieri nollet, qui virtutes miraculorum facere noluit, apud eos quos dicit acturos fuisse penitentiam si fecisset, sed ut omnes homines omne genus hominum intelligamus, per quascumque differentias distributum. Et est sensus: Vult omnes homines salvos fieri, id est de omni genere hominum, quia Iudeos, gentes, reges, privatos, divites, pauperes, doctos, indoctos, et si quid aliud differentiarum est in hominibus colligit Ecclesia. Isto locutionis modo Dominus usus est, ubi ait Phariseis: Decimatis mentham, et rutam, et anethum et omne olus (Lc. 11), id est omne olerum genus. Potest etiam sic intelligi: vult omnes salvos fieri, id est facit omnes {192.338} velle, et quocumque alio modo intelligi potest, dum modo credere non cogamur aliquid omnipotentem voluisse fieri, factumque non esse, quia omnipotens velle inaniter non potest, quodcumque voluerit essentie sue voluntate.
marg.| Vel ita, vult per misericordiam, id est consulit, hortatur et iubet, omnes homines salvos fieri, et si reprobet quosdam per iustitiam. Et ne quis putaret bonam vitam et cultum unius Dei esse salutem sine participatione corporis et sanguinis Christi:
marg.| Unus, inquit,   Deus unus mediator etc. Ut omnes {192.339} homines salvari numquam fiat, nisi per mediatorem, non Deum Verbum quod semper erat, sed carnem factum. Insiste littere, et iunge sic:   unus Deus enim. quasi4: Vere omnes homines vult salvos fieri, quia unus est Deus, creator omnium scilicet sancta Trinitas; et   unus est   mediator Dei et hominum, id est ad componendam pacem quasi medius arbiter, scilicet   Christus Iesus, pro omnibus factus homo, ut sic esset mediator. Non enim aliter quam per hominem mediat. Hic est arbiter ille quem Iob desiderat dicens, uter esset nobis arbiter. Mediator autem inter Deum et homines oportebat ut haberet aliquid simile Deo, et aliquid simile hominibus, ne per omnia hominibus similis, longe esset a Deo, aut per omnia Deo similis longe esset ab {192.339} hominibus, atque ita mediator non esset. Verax itaque mediator Christus inter mortales peccatores et immortalem iustum apparuit mortalis cum hominibus, iustus cum Deo: et ideo Christus mediator Dei et hominis dictus est, quia inter Deum immortalem et hominem mortalem est Deus homo reconcilians hominem Deo, in tantum mediator in quantum homo est. In quantum autem Verbum non medius est, quia equalis Deo, et Deus apud Deum, et similis unus Deus. Unde dicit AUGUSTINUS: Huius medii beata mortalitas interveniendo perducat, quem neque non fieri mortalem oportebat neque permanere mortalem. Mortalis quippe factus est non infirmata Verbi divinitate, sed carnis suscepta infirmitate. Boni autem angeli inter miseros mortales {192.339} et beatum immortalem medii esse non possunt, quia ita sunt ipsi beati et immortales cum Deo, ut non sint mortales vel miseri cum hominibus. Mali autem angeli quodam modo medii sunt, quia immortales sunt cum Deo, miseri cum hominibus; sed non veri et boni medii, quia ad hoc se interponit malus angelus medius immortalis et miser, ut ad beatam immortalitatem transire non sinat. Cui contrarius est bonus Mediator, qui et mortalis ad tempus esse voluit, et beatus in eternitate persistere potuit, qui non se interposuit ut ad beatam immortalitatem transire non sineret, sed ad hoc se interposuit mortalis et beatus, ut, mortalitate transacta, ex mortuis immortales, et ex miseris beatos faceret. {192.339} Alius est ergo medius malus qui separat amicos, alius bonus qui reconciliat inimicos, id est Christus,   qui dedit semetipsum redemptionem, in hoc indicatur omnes velle salvare. Dedit, dico,   pro omnibus, nullum excepit qui velit.   Cuius rei   testimonium temporibus suis confirmatum est; id est hec res testibus approbata est, scilicet angelis et apostolis.
4 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita, cuius rei, testimonium temporibus suis confirmatum est, id est cuius rei et testes precesserunt, scilicet prophete, et congruo tempore totum completum est. In quo, id est in qua re predicanda,   positus sum ego a Deo   predicator et apostolus; quod plus est. Predicator enim nomen est actus; apostolus {192.340} autem nomen dignitatis. Et in his, scilicet quod Christus dedit se, et quod ego sum apostolus,   veritatem dico, et   non mentior, in aliqua parte cui credi oportet, quia sum   doctor gentium in fide et veritate, preceptorum Dei, quia fidem docebat, et precepta Dei vera. Vel in veritate futura, que est res et merces fidei. Queris mercedem? fides precedat. Credimus enim ut cognoscamus, non cognoscimus ut credamus. Quid est enim fides nisi credere quod non vides? Fides ergo est quod non vides credere, veritas quod credidisti videre.
marg.| Volo. quasi5: Quia sum doctor gentium, vel quia bonum est orare,   ergo volo viros orare in omni loco, scilicet ubicumque sint, non solum in ecclesia non deprimentes ad terrena, sed   levantes ad eterna {192.340}   puras manus, id est bonum affectum cordis qui Deum amat. Et hoc,   sine ira, id est odio alicuius,   et disceptatione, id est hesitatione. Ubi est enim tempestas ire vel hesitatio, non placet Deo. Distingue: ira est ad proximum: disceptatio ad Deum.
5 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Tim. 2,9 
marg.| Similiter et mulieres, volo ut orent et manus levent sine ira et disceptatione existentes,   in habitu ornato, scilicet religionem earum ornante. Eas mulieres dico,   ornantes se, aliis virtutibus   cum verecundia vultus, ut non sint attrite frontis ut meretrices;   et sobrietate mentis;   et non ornantes se,   in crinibus tortis, id est crispis, et non ornantes se   aut auro aut margaritis, vel veste pretiosa.
marg.| Vel ita, non ornantes se, in crinibus tortis aut auro, aut margaritis, ut crinibus hec intorta sint.
marg.| Vel non ornantes {192.340} se, veste pretiosa, ut his omnibus ultra persone sue modulum et mores, occasione movende concupiscentie studeant
Numérotation du verset 1Tim. 2,10 
marg.| sed, potius   per omnia   bona opera, sint   promittentes et indicantes extra,   pietatem animi,   quod decet mulieres.
marg.| [AMBROSIUS] Vel ita, sed sint ornantes se per omnia bona, quia decet mulieres, promittentes pietatem. Que enim vult audiri inclinare se debet amota a se pompa, ut misericordiam Dei provocet. Habitus enim superbus nec impetrat, nec recta de se facit credi.
Numérotation du verset 1Tim. 2,11 
marg.| Mulier etc. Orandi officium dixit convenire omnibus et exposuit, et qualiter, et pro quibus, et quare, et quod ubique orandum sit; nunc dicit quod docendi officium solis viris conveniat, et quales ad illud {192.340} debeant ordinari, determinat. quasi6: Orare cum viris est commune mulieribus, sed non loqui; potius   mulier in silentio, scilicet nil interrogans   discat quod ignorat,   cum omni subiectione, id est non erecta, et huiusmodi.
6 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Tim. 2,12 
marg.| Docere autem virum in Ecclesia,   mulierem non permitto. Si enim loquitur magis irritat ad luxuriam, et irritatur. Neque permitto mulieri   dominari aliqua prelatione spirituali   in virum, etsi in suo sexu,   sed esse silentio, ut non confabuletur cum vicina. Ecce non solum habitum humilem et honestum habere mulierem docuit, verum etiam docendi auctoritatem ei negavit, et subiiciendam viro precepit ut tam habitu quam {192.341A} obsequiis sub potestate sit viri, ex quo trahit originem.   Adam enim. Cur mulier subiecta sit causam reddit, quia scilicet posterior est facta, et prior fuit in culpa. quasi7: Non permitto mulieri dominari in virum, sed precipio subiici. Et hoc ordo creationis ostendit, scilicet quod mulier viro subsit.
7 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Tim. 2,13 
marg.| Adam enim primum formatus est, deinde Eva, et Adam non est seductus, prior scilicet et eo modo quo Eva:   mulier autem seducta viro consensu fuit   in prevaricatione, id est fecit virum prevaricari actu. Hec si dominaretur, facilius seduceretur.
Numérotation du verset 1Tim. 2,14 
marg.| Nota quod ait Adam non est seductus cum eum prevaricatorem Apostolus dicat in similitudinem prevaricationis Ade, seductum tamen negat. Unde et interrogatus non ait: mulier seduxit me, sed « dedit {192.341} mihi et comedi »e. Mulier vero ait: serpens seduxit me (ibid.). Hanc autem seductionem proprie appellavit Apostolus, per quam id quod suadebatur cum falsum esset verum putatum est, scilicet quod Deus lignum illud ideo tangere prohibuerit, quod sciebat eos si tetigissent, sicut deos futuros, 213 tamquam eis divinitatem invideret qui eos homines fecerat; sed etiam si virum propter aliquam mentis elationem que Deum internorum scrutatorem latere non poterat, sollicitavit aliqua experiendi cupiditas, cum mulierem videret accepta illa esca non esse mortuam: non tamen eum arbitror si iam spirituali mente preditus erat, ullo modo credidisse quod diabolus suggerebat. Ideo ait, Adam non est seductus prior, scilicet nec in eo in quo mulier, ut {192.341} scilicet illud crederet esse verum:   Eritis sicut dii (ibid.), sed putavit utrumque posse fieri, ut et uxori morem gereret, et per penitentiam veniam haberet. Minus ergo peccavit qui de penitentia et misericordia Dei cogitavit. Postquam enim mulier seducta manducavit, eique dedit ut simul ederent, noluit eam contristare, quam credebat sine suo solatio contabescere, et a se alienatam omnino interire. Non quidem carnali victus concupiscentia quam nondum senserat, sed amicali quadam benevolentia, qua plerumque fit ut offendatur Deus, ne offendatur amicus: quod eum facere non debuisse divine sententie iustus exitus indicavit: Ergo alio quodammodo etiam ipse deceptus est. Inexpertus enim divine {192.341} severitatis in eo falli potuit, ut veniale crederet esse commissum; sed dolo illo serpentino quo mulier seducta est, nullo modo illum arbitror potuisse seduci.
e Gn. 3.
Numérotation du verset 1Tim. 2,15 
marg.| Salvabitur autem. quasi8: In Ecclesia non debet mulier docere; sed tamen   salvabitur per filiorum generationem, si permanserint in fide [Haimo.] id est augmentum salutis habet, si filios generat Deo quotidie instruendo, ut maneant in fide   et dilectione Dei et proximi;   et sanctificatione, quam in baptismo perceperunt,   cum sobrietate, id est temperantia contra estum vitiorum.
8 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita salvabitur autem quasi9: Et si mulier fuerit causa peccati, tamen salvabitur, non solum virgo et continens, {192.342} sed etiam nupta, et si numquam ab opere nuptiarum cessans, sed per generationem filiorum, incedens, ab hoc mundo exierit. Salvabitur, dico, si, tamen permanserit in fide et dilectione et sanctificatione, ut preter proprium virum alterum non cognoscat, cum sobrietate, id est temperantia, ut proprio viro etiam temperate utatur.
9 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita salvabitur autem etc. Videtur autem ex his verbis obesse mulieri, si vel filios non habuerit; vel si quos habuerit, et in bonis moribus permanere voluerint: sed alibi dicit Apostolusf: Beatior erit, sive virgo, sive vidua, si sic permanserit. Unde potest intelligi, cum ait, salvabitur mulier per generationem filiorum, occulte rei mysterium figurasse; sed filii mulieris sunt opera carnis, que {192.342} maxime in officiis misericordie frequentari solent; opera vero misericordie nihil prosunt, sive paganis, sive Iudeis qui Christo non credunt, sive quibuscumque hereticis vel schismaticis, ubi fides, et dilectio et sobria sanctificatio non invenitur. Et ideo addit, si permanserint. Alioquin si ad litteram accipiatur, quasi inane est quod ait, salvabitur mulier per generationem filiorum. Nonne magis et continens? Nonne magis virgo Dei? Sed mulier typus est carnis, Adam rationis, que pennis virtutum volat ad Deum, ut passer ad domum. Unde Prophetag:   Passer invenit sibi domum et turtur nidum, ubi reponat pullos suos . [AUGUSTINUS.] Passer est ratio, turtur est caro, que generat filios, id est opera bona, que tamen non {192.342} prosunt paganis, et huiusmodi, non tantum in fide et dilectione. Hec est turtur que pullos reponit in nido, non abiicit eos ubicumque, id est opera bona facit; sed in nido, id est unitate Ecclesie in fide catholica. Hec est que prima seducitur, et seducit virum, quasi per carnem seducitur ratio, sicut per Evam seductus est Adam. Sed, tamen salvabitur caro per spiritualem generationem filiorum, id est bonorum operum, si, tamen, filii, id est opera, permanserint in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.
f 1Cor. 7.
g Ps. 83.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (1Tim. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=69&chapitre=69_2)

Notes :