Capitulum 5
Numérotation du verset
1Tim. 5,1
Seniorem
ne increpaveris,
sed
obsecra
ut patrem, iuvenes ut fratres,
Numérotation du verset
1Tim. 5,2
anus ut matres,
iuvenculas ut sorores
in omni castitate.
Numérotation du verset
1Tim. 5,3
Viduas honora,
que vere vidue sunt.
Numérotation du verset
1Tim. 5,4
Si qua autem vidua filios aut nepotes habet, discant primum domum suam regere
et mutuam vicem reddere parentibus.
Hoc enim
acceptum est coram Deo.
Numérotation du verset
1Tim. 5,5
Que autem vere vidua est
et desolata speravit
in Deum et instet 1
1 instet] instat
Weber
obsecrationibus
et orationibus
nocte ac die.
Numérotation du verset
1Tim. 5,6
Nam que in deliciis
est vivens,
mortua est
Numérotation du verset
1Tim. 5,7
Et hoc precipe,
ut inreprehensibiles sint.
Numérotation du verset
1Tim. 5,8
Si quis autem suorum et maxime domesticorum
curam non habet,
fidem negavit,
et est infideli deterior.
Numérotation du verset
1Tim. 5,9
Vidua
eligatur
non minus sexaginta annorum,
que fuerit unius viri uxor,
Numérotation du verset
1Tim. 5,10
in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit,
si hospitio recepit,
si sanctorum
pedes lavit,
si tribulationem
patientibus subministravit, si omne
opus bonum subsecuta est.
Numérotation du verset
1Tim. 5,11
Adolescentiores
autem viduas devita, cum enim
luxuriate fuerint,
in Christo nubere volunt,
Numérotation du verset
1Tim. 5,12
habentes damnationem,
quia primam fidem
irritam fecerunt.
Numérotation du verset
1Tim. 5,13
Simul autem
et otiose discunt circuire domos, non solum otiose, sed et verbose, et curiose, loquentes
que non oportet.
Numérotation du verset
1Tim. 5,14
Volo ergo
iuveniores nubere,
filios procreare,
matres familias esse,
nullam occasionem dare adversario
maledicti gratia.
Numérotation du verset
1Tim. 5,15
Iam
enim
quedam converse
sunt retro Satanam.
Numérotation du verset
1Tim. 5,16
Si quis2 fidelis habet viduas,
2 quis] qua
Weber
subministret illis,
et non gravetur Ecclesia,
ut his que vere vidue sunt, sufficiat.
Numérotation du verset
1Tim. 5,17
Qui
bene presunt presbyteri, duplici honore
digni
habeantur, maxime qui laborant in verbo
et doctrina.
Numérotation du verset
1Tim. 5,18
Dicit enim
Scripturaa :"Non alligabis3
0 Cf. Dt. 25, 4 : « Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas ».
3 alligabis] infrenabis
Weber
os bovi trituranti" etb :"dignus operarius mercede sua".
0 Cf. Dt. 24, 14-15.
Adversus presbyterum
accusationem noli recipere,
nisi sub duobus et tribus testibus.
Numérotation du verset
1Tim. 5,20
Peccantes coram omnibus argue,
ut et ceteri timorem habeant.
Numérotation du verset
1Tim. 5,21
Testor
coram Deo et Christo Iesu
et electis angelis eius4,
4 eius]
om. Weber
ut hec custodias
sine preiudicio,
nihil faciens
in aliam partem declinando.
Numérotation du verset
1Tim. 5,22
Manus cito
nemini imposueris
neque communicaveris
peccatis
alienis. Teipsum
castum custodi.
Numérotation du verset
1Tim. 5,23
Noli
adhuc aquam
bibere, sed vino modico utere
propter stomachum tuum
et frequentes tuas infirmitates.
Numérotation du verset
1Tim. 5,24
Quorumdam hominum peccata manifesta sunt
precedentia
ad iudicium, quosdam autem et subsequuntur.
Numérotation du verset
1Tim. 5,25
Similiter et facta bona manifesta sunt,
et que
aliter se habent,
abscondi non possunt.
Capitulum 5
Numérotation du verset
1Tim. 5,1
marg.|
{7.
216va}
Viduas honora]
etc. Supra docuit eum de Episcopali officio quoad viros, et in universali quoad mulieres, hic quoad mulieres specialiter, et maxime quoad viduas. Vel aliter continua. Supra docuit Apostolus Timotheum, quomodo debuit subditos pascere pabulo exempli et pabulo verbi. Hic autem docet, qualiter debet, pascere subsidio temporali. Ter enim dictum est Petro Pasce. Io. ult. e. In prima autem parte capituli ostendit quomodo debet pascere viduas temporali beneficio. In secunda autem parte docet ; qualiter pascende sunt et honorande Ecclesiastice persone, et maxime Sacerdotes, et Predicatores. Primo ergo docet veras viduas sustentari de bonis Ecclesie.
marg.|
Et dividitur hec pars in duas partes. In prima describit veram viduam per multa. In secunda ostendit que, et quot destruunt veram viduitatem : Primum ergo, quod exigitur ad veram viduitatem, est religiosorum filiorum et familie educatio, et instructio, quod notatur ibi
[Si qua autem]
etc. Secundum est, parentibus mutue vicis redditio, ibi
[Mutuam vicem]
etc. Tertium instantia obsecrationum et orationum ibi
[Instet obsecra]
In secunda parte huius prime partis, que est de viduis, enumerat veram viduitatem destruentia. Primum vivere delitiose, ibi :
[Nam que]
etc. Secunda est vita mobilis, et reprehensibilis, ibi
[Et hoc]
etc. Tertium est negligentia servorum ibi
[Si quis]
etc. Quartum est minor etas, et minus exercitium in bonis operibus, ibi
[Vidua eligatur]
Quintum lubricitas, vel pronitas ad luxuriam, ibi :
[Adolescentiores]
Sextum ociositas, sive vitiositas, ibi
[Simul autem et ociose]
Septimum, quid securius est, ostendit, scilicet, tales nubere potius, quam viduas manere, ibi
[Volo ergo]
Octavo ostendit, quod vere vidue debent sustentari de bonis Ecclesie quando non est alius, qui sustentet eas, ibi
[Si quis]
etc. In secunda autem parte capituli, in quo loquitur de Presbyteris, ostendit primo, quales Presbyteri debent sustentari de bonis Ecclesie, ibi
[Qui bene presunt]
Secundo probat hoc auctoritate ibi
[Dicit enim Scriptura]
Primo ostendit, quomodo debet se habere erga Presbyteros sibi subditos. Et primo ostendit, quod non debet de facili admittere accusationem erga Presbyterum, nisi sit notorius, ibi :
[Adversus presbyterum]
Secundo, ostendit, quoniam notorium coram omnibus debet arguere, ibi
[Peccantem coram omnibus]
Tertio, precipit quod sine deliberatione nihil faciat, ibi
[Testor
etc.
sine preiudicio]
Quarto, ut non sit facilis ad ordinandum aliquos, nec ad credendum super hoc rogantibus, ibi
[Manus cito]
etc. Quinto, ne maceret se nimis, ibi
[Noli adhuc]
Sexto et ultimo determinat, quod quedam sunt occulta bona, vel mala, in quibus necessarium est preiudicium et examinatio, alia autem manifeste sunt bona, vel mala in quibus non est necessaria examinatio, sed in malis notoriis publica correctio, ibi
[Quorum hominum peccata]
etc. Dicit ergo :
marg.|
{a}
Viduas honora]
et consolando, et sumptibus Ecclesie sustentando. Sic sumitur honorare. Ex. 20.b. Honora patrem, et matrem, etc. Non quascumque viduas, sed.
marg.|
{b}
Que vere vidue sunt]
Glossa Sicut a viro, ita a mundi amore destituta. Vidua enim dicitur ; quasi idua, et divisa a viro, scilicet, et a mundo. Mundus enim est vir ut dicitur Io. 4.c. Sed propter quid etiam non dicit. Honora Virgines. Solutio : Iam de iuvenculis dixit.
marg.|
{c}
Si qua autem vidua]
etc. quasi dicat veras viduas honora, non tamen omnes veras, sed potius
[Si qua vero]
etc. Hoc dicit ; quod quedam carent solatio viri, sed non solatio filiorum, quando habent aliquando filios, qui bene possunt sibi subvenire : tales vidue non debent assumi ab Ecclesia : {7.
216vb} licet etiam sint bone vite, sed debent nutrire filios, et filii eis ministrare, et sic erit eis opus meritorium. Et hoc est, quod dicit.
marg.|
{d}
Discat primum domum suam regere]
Item quedam sunt sine viro, et sine filiis et nepotibus, sed habentes parentes divites, qui possunt subvenire. Tales debent redire ad parentes suos, et servire eis sicut dicit, et novam vitam reddere parentibus, et parentes debent sibi in necessariis providere, ut Lev. 22.b. Si vidua, vel repudiata, et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui, sicut puella consueverat, aletur cibis patris sui. Vel melius dicitur aliter Quod vidue olim assumebantur ab Ecclesia in custodia, et ille, que recipiebantur, ponebant omnia ante pedes Apostolorum, sicut fit, ut videtur in religionibus mulierum. Et de hoc habetur Mt. 6. Inter has autem viduas non erant omnes recipiende propter scandala, que faciebant ibi alique.
marg.|
Unde dicit Apostolus, quod si aliqua mortuo viro de novo voluerit omnia relinquere, et in congregatione viduarum recipi, quod si haberet filios, aut nepotes, primo probetur in fideli eorum regimine. Si parentes. Chrysostomus pie agere. Dicit ergo :
marg.|
{c}
Si qua autem
etc.
discat primum domum suam regere]
id est familiam suam. Tb. 10.d. Monentes eam honorare soceros, diligere maritum, regere familiam, gubernare domum et seipsam irreprehensibilem exhibere.
marg.|
{e}
Et mutuam vicem reddere parentibus]
eos alendo, qui se aluerunt sicut ciconia dicitur parentibus suis senio confectis ministrare. Eccl. 7.c. Honora patrem et matrem, et genitum matris tue ne obliviscaris : memento, quoniam nisi per illos non fuisses, et retribue illis, quomodo illi tibi. Eccl. 3.a. Qui timet Deum, honorat parentes, et quasi Dominis serviet his, qui se genuerunt in opere, et sermone, et in omni patientia. Et ideo hoc debet facere, quia hec, aut parvulos regere vicem rependere, non solum in Ecclesia servire.
marg.|
{f}
Acceptum est coram Deo]
id est placitum ei.
marg.|
{g}
Que autem vere vidua est]
que scilicet, nec virum, nec filium habet, nec patrem, nec solatium possessionum vel amicorum, sed habet pro omnibus his Deum. Vel
[Vera vidua est]
secundum Chrysostomum que secularem non relegit vitam. Illa enim vere, vel vera vidua est, que mente separata, et proposito a nuptiis, et copula carnali, et etiam ab amore mundi, ut dictum est.
marg.|
Unde Chrysostomus Non est hoc esse viduam non habere virum ; sicut nec esse Virginem non copulari nuptiis, sed multis aliis indigere.
marg.|
{h}
Et desolata]
ab amicis tam filiis, quam parentibus, et etiam possessionibus.
marg.|
{i}
Speret in Deum]
id est sperare debet in Deo, et recipi debet in Ecclesia. Dn. 23.d. Erat mulier fiduciam habens in Domino.
marg.|
{k}
Et instet]
id est instare debet.
marg.|
{l}
Obsecrationibus]
que sunt pro remotione totius mali.
marg.|
{m}
Et orationibus]
que sunt pro adoptione bonorum. Vel.
marg.|
{l}
Obsecrationibus]
cum adiuratione.
marg.|
{m}
Et orationibus]
simpliciter factis.
marg.|
{n}
Nocte ac die]
horis, scilicet, et temporibus constitutis, quasi dicat, instanter et incessanter debent orare vidue, maxime, que ab Ecclesia sunt assumpte. Sic faciebat Iud. 8.a. In superioribus domus sue fecit sibi cubiculum secretum scilicet, fecit ad orandum, supple, in quo cum puellis suis clausa morabatur, et habens super lumbos suos cilicium, ieiunabat omnibus diebus vite sue preter Sabbata, et neomenias, et festa domus Israel. Et similiter dicitur de Anna Lc. 2.e. Que non discedebat de templo ieiuniis, et obsecrationibus serviens die ac nocte.
[Nam que]
etc. Quasi illa, que sperat, et instat, vera vidua est, et vere vivens, nam alia non est vera vidua, sed mortua.
marg.|
{o}
Nam que in delitiis est vivens]
communi vita.
marg.|
{p}
Mortua est]
in anima Chrysostomus Hoc dicit, quia multe viduitatem eligunt, ut liberius vacent sceleribus, et secularibus desideriis. Tales vivunt vita nature, sed mortue sunt vita gratie. Is. 38.d. Vivens vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie. Chrysostomus Qui vivunt non differunt a mortuis solum in videndo Solem, et aerem, sed in faciendo bonum aliquod, alioquin mortui. Mt. 22.d. Non est Deus mortuorum, sed viventium. Iac. 2.d. Fides sine operibus mortua est. Et inf. Vivens in delicatione non vivit, quia vivitur vivit soli. Et inf. Non videt, que oportet videre, non audit que oportet audire : non loquitur, que oportet loqui, nihil novit horum, que sunt future vite.
marg.|
Hic peius est mortuus, quam corporaliter mortuus, qui nec bonum, nec malum facit, vel sentit, hic autem malum.
marg.|
{7.
217ra} Et inf. Si vides animam lascivientis, vides utique tristem, et timidam, et attenuatam. Sicut corpus mortui putrescit, et defluit ; ita talis caumate plenus est.
marg.|
Et inf. Crassus venter subtilem intellectum non gignit. Et inf. De virtuosis dicit Paulus. Rm. 8.b. Vos autem non in carne estis, sed in spiritu, etc. Ita, qui lasciviunt, non sunt in anima, vel spiritu, id est vivi ; sed in carne.
marg.|
{a}
Si quis autem]
Hic est tertium impedimentum vere viduitatis, scilicet negligentia suorum.
marg.|
Unde dicit.
[Si quis]
Glossa quasi vera vidua, si domum habet, eam regat ; si autem hoc negligit infideli deterior est.
marg.|
Et hoc est, quod ait.
[Si quis autem suorum]
etc. id est curam negligit. Et loquitur de cura temporali, et spirituali.
marg.|
{b}
Suorum]
id est familie sue.
marg.|
{c}
Et maxime]
id est valde propinquorum, ut sunt parentes, et fratres, et huiusmodi.
marg.|
{d}
Fidem]
id est operibus, etsi non verbis. Tit. 1.d. Confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Item negat fidem, qui negat debitum pauperi.
marg.|
Item depositum Domini est apud te nuntio Christi, quod tibi totum dedit, et tu negas ei aurum, Chrysostomus Sic ponis lutum. Si quis autem proprios, et maxime domesticos non curat, etc. Multi, inquit, non bene existimant sufficere ad salutem per propriam virtutem, sed qui talentum unum suffodit. Mt. 25.b. Nihil minuit de pecunia Domini, tamen periit. Familiares, hoc est, qui ad genus pertinent. Non procuras, procurationem dicit tam circa animam, quam corpus. Hic Hier. dicit. A familiaribus seminis tui non super conspicaris, id est non superbias eis. Et infr. Qui suos despicit, qualiter aliis dilectionem servabit ? Nonne vanam gloriam dicent omnes esse, cum aliis benefaciens suos contemnit ? Ampliorem habens facilitatem, et maiorem iustitiam in benefaciendo proximo suo. Benefacit anime sue vir misericors ; qui autem crudelis est propinquos abiicit. Iob. 39.c. Duratur ad filios suos, quasi non sint sui. Gal. 6.c. Operemur bonum ad omnes, maxime ad domesticos fidei. Ct. 2.a. Ordinavit in me caritatem.
marg.|
{e}
Et est infideli deterior]
quia infidelis veritatem nondum novit, vel promisit 2Pt. 2.d. Melius esset illis viam iustitie non cognoscere, quam post agnitionem retro converti. Chrysostomus Talis legem Dei, et legem nature ledit.
marg.|
Unde est infideli deterior in hoc, quia paganus etsi alienos ; non tamen suos post despicit. Si autem infideli deterior est, qui suos despicit, ubi ordinabitur, qui eos ledit. Eccl. 9.b. Melior est canis vivus leone mortuo, id est paganus Christiano impio.
marg.|
Sed obiicitur de hoc, quod hic dicitur.
[Si quis]
etc. Ecce aliquis habens parentes, ita pauperes, quasi non habent unde vivant, nisi sustineret eos proprii laboris lucro ; ergo non licet ei intrare religionem : quia iam curam non poterit habere de eis : et ita fidem negat.
marg.|
Sed contra. Mt. 19.d. omnis, qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam eternam possidebit. Et Lc. 14.f. Si quis venit ad me, et non odit patrem, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse Discipulus.
marg.|
Item Hier. dicit ad quemdam, qui habebat propositum intrandi claustrum ; differebat tamen propter parentum lacrimas. Dicit enim.
marg.|
Per calcatum perge patrem, per calcatam perge matrem ad vexillum sancte Crucis convola. Gladium tenet hostis, ut me perimat, et ego de parentum lacrimis, cogitabo.
marg.|
Solutio Si quis intra religionem, ut ibi habeat necessaria, ut non oporteat eum esse sollicitum de parentibus suis, vel filiis : talis peccat, et in tali casu loquitur hic Apostolus ; quia erant quedam vidue, que ut haberent necessaria, et liberius vacarent suis desideriis, et ut amoverent sollicitudinem de parentibus suis, volebant recipi in congregationem viduarum, et tales peccabant mortaliter. Si quis autem propter amorem Dei volet intrare claustrum : quia periculosum est ei morari in seculo : vel talis operatio sit periculosa ei, cum melius potest facere in monasterio, quam in seculo : talis curam parentum quantum ad temporalia : potest dimittere : quia in hoc habet curam sui spiritualem, et etiam curam {7.
217rb} parentum pro quibus potest orare. Plus etiam dico, quod si etiam sciret quod pater suus deberet mori fame : non deberet dimittere introitum claustri : sed forte ad horam bonum est differre dummodo, non timeret lapsum, nec periculum ; alias non esset differendum. Dominus enim pro matre non dimisit, quin Crucem ascenderet ; nec pro matre lugente voluit descendere, sed eam commendavit Ioanni, id est gratie Dei, quia debemus orare pro parentibus, et curam eorum quantum ad animam agere, corporalem autem Deo committere. Quod significatum est 1Rg. 6.c. ubi dicitur. Ibant autem in directum vacce per viam, que ducit Bethsames, et itinere uno gradiebantur pergentes, et mugientes et non declinabant, neque ad dexteram, neque ad sinistram. Vacce iste debent esse claustrales, qui relictis vitulis suis, id est carnalibus amicis retro ad eos non respiciunt, sed Arcam Domini uno itinere, id est concorditer portant. Arca autem Domini est regularis disciplina, quam portantes mugiant pro vitulis, sed non redeunt, id est orant pro amicis suis carnalibus, nec ad eos corporaliter revertuntur, sed in directum vadunt ad Bethsames, id est viam penitentie tenent, que ducit ad domum Solis, id est ad Paradisum ubi Christus erit Sol domum illuminans. Sicut dicitur Apc. 21.g. Civitas non eget Sole, neque Luna ut luceant in ea ; nam claritas illuminabit eam, et lucerna eius est Agnus.
marg.|
Item nota, quod Christus in Cruce habuit matrem, a dextris, et Ioannem, qui eam commendavit habuit a sinistris sicut pingitur in Ecclesiis. Per dexteram significantur bona eterna per sinistram, bona temporalia. Prv. 3.b. Longitudo eorum in dextra illius ; et in sinistra eius divitie, et gloria. In hoc ergo ; quod commendavit eam Ioanni, qui erat a sinistris, et voluit, quod ipsa staret in dextris, significatur nobis, quod numquam debeamus sic propinquis, et parentibus in temporalibus providere, quin eos magis diligamus ad eterna.
marg.|
Unde Io. 13.a. Cum dilexisset suos, in finem dilexit eos, id est ad habendum Deum, qui est finis noster, et premium finis itineris, premium laboris, bravium certaminis. Christus autem in Cruce Typus est penitentis in Claustro. Debet enim homo crucem penitentie ascendere contemptis parentibus, secundum illud Iob. 6.c. Suspendium elegit anima mea, et mortem ossa mea, id est omnino elegi esse mortuus sine spe vite mundane iterum habende. Mortuis enim ossibus non habetur spes vite. Debet etiam esse confixus clavis preceptorum, et consiliorum. Eccl. ult. d. Verba Sapientium, quasi stimuli, et clavi in altum confixi.
marg.|
Item manus debet habere extentas ad bene operandum, et perforatas ut nihil retineat. Eccl. 4.d. Non sit manus tua ad accipiendum porrecta, et dandum collecta.
marg.|
Item debet habere pedes confixos, id est affectiones, ne sint veloces ad effundendum sanguinem peccati. Contra quosdam, de quibus dicitur. Prv. 1.b. Pedes eorum ad malum currunt, et festinant, ut effundant sanguinem, id est ut aperte peccent. Item debet habere Matrem Mariam, quia in mari tribulationum debet nutriri, sicut bonus piscis. Et debet penitens claustralis Mariam matrem suam, id est amaritudinem suam commendare, et committere gratie Dei, quod est contra quosdam religiosos, qui statim quando habent aliquam amaritudinem infirmitatis, vel afflictionis, non se committunt gratie Dei, sed medicine sue, id est consolationi humane.
marg.|
{f}
Vidua]
talis, sicut dictum est vera, et desolata.
marg.|
{g}
Eligatur]
ut Ecclesie pascatur alimoniis. Vel
[Eligatur]
ad hoc, ut presit aliis.
marg.|
Probabile enim est, quod non loquitur tantum de electione ad Alimoniam Ecclesie, sed de prefectione aliis.
marg.|
{h}
Non minus sexaginta annorum]
Glossa in qua etate extinctus est fomes libidinis.
marg.|
Sed quid est, quod hodie recipiuntur in Abbatiis iuvenes et etiam fiunt Abbatisse, videtur enim, quod Papa non possit dispensare, cum hoc sit preceptum novi Testamenti.
marg.|
Solutio In novo Testamento sunt quedam precepta nature moralia, contra que nullus potest dispensare. Quedam sunt moralis discipline, circa que bene admittitur dispensatio ; tale est hoc. Aliquando enim pro etate computantur mores. Unde Sap. 4.b. Cani sunt sensus hominis, et etas senectutis via immaculata. Item considerando casum, in quo loquitur Apostolus, non est recipienda ab Ecclesia, nisi talis, in qua, ut dicit Glossa extinctus sit fomes libidinis. Loquitur enim de viduis tantum, quibus tenetur Ecclesia providere, quod non est verum, nisi de quibus non potest rationabiliter haberi suspicio mala, et que omnino dimiserunt vacare delectationi carnis. Et de talibus dicit, quod sint sexaginta annorum, quia de talibus non potest esse de facili suspicio.
marg.|
{i}
Que fuerit unius viri uxor]
quia si plures {7.
217va} viros habuit, signum est quod sit incontinens. Glossa Que fuerit unius viri uxor, propter sacramentum supra dictum Chrysostomus Quod si duos viros habuit, numquid non cibanda non est ? Item Chrysostomus Cur non secundis copulavit nuptiis, an detestata est hanc rem ? Nequaquam : hoc enim hereticorum est. Postea autem tangendo solutionem subdit. Non immunditie, sed occupationis sunt nuptie.
marg.|
{a} Sequitur :
In operibus bonis testimonium habens]
sup. 2.d. Salvabitur per filiorum generationem, id est bonorum operum multiplicationem si per. manserunt in fide, et dilectione et sanctificatione cum sobrietate.
marg.|
{b}
Si filios educavit]
fideliter, et diligenter.
marg.|
{c}
Hospitio recepit pauperes]
extraneos, sup. 4.a. habes de hospitalitate. Et Hbr. 13.a. Et nota ordinem secundum. Chrysostomus Vides qualiter familiarum beneficia ubique preponit ; dicit. Si filios educavit. Et post subdit. Si extraneos suscepit, etc.
marg.|
Sed quid, si inops fuerit ? Respondet ad hoc Chrysostomus dicens. Non est ea, que duos obolos misit pauperior. Lc. 21.a. Item si domum habet, non enim sub dio iacet. Item si pedes lavare non est solita facere. Dicit ergo :
[Si hospitio recepit]
pauperes.
marg.|
{d}
Si Sanctorum pedes lavit]
Glossa id est Predicatorum quos tunc suscipere periculosum erat. Chrysostomus Lavit, non ancillis iniunxit, sicut Christus. Io. 13.b. Si ego lavi pedes vestros Dominus, et Magister, quanto magis vos debetis alter alterius lavare pedes. Etsi ingenuitate, et progeniorum magna sapias, non est tanta differentia inter te et pauperem, quanta est inter Christum, et discipulos si Christum suscipis non verecunderis, qui vos, inquit, suscipit, me suscipit. Mt. 10.d. Lc. 10.c. Abraham famulos habuit, et famulas, tamen uxori iniunxit farinas fermentare. Et postea subdit. Quis ita miser, ut dedignetur ipse manum porrigere Christo, nos sanctificamur, et manus nostre in dando. Qui ergo benefacit pauperi, non benefacit ; sed magis ipse beneficia suscipit, et gratias agere debet magis inopi, quam suscipere : Medici vulnerum tuorum sunt. Lc. 16.c. Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in eterna tabernacula. Nota Glossa super hunc locum.
[Si Sanctorum]
Faciamus hic invicem humiles ; quia humiliter fecit Excelsus. Magna in hoc est commendatio humilitatis, et faciunt hoc sibi invicem fratres etiam ipso opere visibili, et qui manu non faciunt corde faciunt. Multo autem melius est, ut etiam manibus fiat, ne dedignetur, quod fecit Christus facere Christianis, qui enim ad pedes fratris inclinatur ei in corde, vel excitatur, vel si iam erat, confirmatur humilitatis affectus.
marg.|
{e}
Si tribulationem patientibus subministravit]
in carcere, scilicet, vel huiusmodi. Mt. 25.d. In carcere eram, et visitastis me. Chrysostomus Hic corporalem famulatum iniungit, ut sternere lectum, et huiusmodi.
marg.|
{f}
Subministravit]
per se, non per vicarium. Chrysostomus Ne des Presidentibus Ecclesie distribuere, tu ministra quid per singula.
marg.|
{g}
Si omne opus bonum]
non ocium.
marg.|
{h}
Subsecuta est]
id est inde, et diligenter prosecuta, id est subsequi, non apprehendere reputata, quod est humilium, et ferventium amicorum, qui quantumcumque tamen dicunt cum David. Ps. 46. Et dixi nunc cepi. Sir. 18.a. Cum consummaverit homo tunc incipit. Phil. 3.c. Fratres non arbitror me comprehendisse, sequor autem, si quo modo comprehendam. Et nota, quod tot conditiones addit viduis, que deberent recipi ab Ecclesia, quam non vult gravare : et preterea, quia scandalum posset oriri de eis, si non essent probate. Unde subdit.
marg.|
{i}
Adolescentiores autem viduas]
quarum sanguis fervet.
marg.|
{k}
Devita]
in cura Ecclesie non suscipias. Nolebat enim Apostolus in cura Ecclesie, vel in professione viduarum suscipere, {7.
217vb} nisi illas, in quibus esset desiccatus humor concupiscentie, sciens quoniam domus facta de lignis viridibus, ut sepe patitur ruinam, et scissuram, sicut hodie multe religiones ; quia non sunt ibi nisi iuvenes. Sir. 21.b. Qui edificat domum suam impendiis alienis quasi qui colligit lapides suos in Hyeme : domus Dei, id est religio non debet ex impendiis alienis edificari, id est ex personis a Deo alienis, per malam vitam, nec ex lapidibus collectis in Hyeme, nisi prius desiccentur. Si enim de talibus fiunt domus, fugiunt lapides de edificio, vel franguntur, et domus ruit ; quia non fuerunt desiccati. Ideo institutum est in religionibus, quod novicii, qui sunt, quasi lapides in Hyeme decisi, sunt in loco separato tempore probationis sue, donec desiccetur in eis humor peccati.
marg.|
Vel aliter possunt vocari duo mala, que sunt in religionibus, per illam auctoritatem.
marg.|
Unde est in possessionibus, quod male acquisite sint aliquando ; quia et recipiunt ab usurariis, et raptoribus. Ista autem stipendia sunt aliena. Ier. 22.d. Ve qui edificat domum suam in iniustitia. Secundum malum est in personis quia non recipiunt idoneas personas nec bona intentione, et ideo male viventes in religione. Tales sunt lapides hyemales, Mich. 3.d. Qui edificatis Sion in sanguinibus, et Ierusalem in iniquitate, et religionem fundatis de iniquis, et consanguineis, et peccatoribus.
marg.|
{l}
Cum enim]
Glossa quasi ideo tales viduas devita ; quia
[Cum luxuriate fuerint]
Glossa id est cum post votum continentie.
marg.|
{m}
Luxuriate]
id est delicate viventes in cibis, et vestibus et huiusmodi. Et in hoc sua expenderint tunc.
marg.|
{n}
In Christo nubere volunt]
id est volunt intrare in congregationem viduarum, ut sic de bonis Ecclesie sustententur.
marg.|
Vel aliter cum delicate vixerint, et in delitiis ciborum vitam egerint ; tunc dicunt, quod volunt in Christo, id est secundum Christum nubere. Ad litteram volunt per matrimonium viris copulari si liceat eis post votum continentie. Sed non licet, unde subdit.
marg.|
{o}
Habentes damnationem]
Glossa in coniugali quippe vinculo, si pudicitia conservatur, damnatio non timetur ; sed in viduali continentia, et virginali excellentia, virtus muneris amplioris expetitur : quia expetita, et electa, et voto oblata, iam non solum capessere nuptias, sed etiam si non nubatur, nubere velle damnabile est ; voventibus enim viduitatem, vel virginitatem non solum nubere, sed etiam nubere velle damnabile est. Nota ordinem, quod post luxum ciborum sequitur appetitus coitus. Hier. Venter mero estuans cito despumat in libidinem. Chrysostomus ponit hanc litteram. Cum enim lascivirunt a Christo recedentes ; scilicet a Christo, qui est verus Sponsus anime, cui dedicaverant viduitatem suam.
[Nubere volunt]
mundo, vel viro. Ad litteram volunt coniungi, in his, in quibus est peccatum in aversione a Deo quoniam ratione cum creatura. Prv. 1.c. Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea, que mollit sermones suos, et reliquit Ducem pubertatis sue, et pacti Dei sui oblita est.
marg.|
{o}
Habentes damnationem]
Chrysostomus Iudicium, de quarum iudicio dicitur. Ez. 16.e. Iudicabo te iudiciis adulterarum.
marg.|
{p}
Quia primam fidem irritam fecerunt]
vel annihilaverunt. Secundum Chrysostomum id est votum continentie, per quod se Deo copulaverunt. Os. 2.d. Sponsabo te mihi in fide. Glossa Hanc fidem irritam fecerunt, et si non nubendo, tamen nubere volendo, similes uxori Loth, que retro aspexit. Gn. 19.e.
marg.|
{q}
Simul autem, et ociose]
quasi non solum sunt luxurias querentes ciborum, et appetentes coitum virorum ; vel non solum respiciunt retro, sed.
marg.|
{r}
Et otiose discunt circumire domos]
Ps. 11. In circuitu impii ambulant. Gn. 34.a. Dina egressa est ut videret mulieres regionis, et a Sichem corrupta. Eccl. 9.b. Noli circunspicere in vicis civitatis, nec oberraveris in plateis eius. Iob. 31.a. Si ambulavi in vanitate, et in dolo festinavit pes meus.
marg.|
{s}
Non solum]
autem,
[ociose]
Ociositas enim numquam sola est, sed eam multa mala comitantur. Eccl. 33.d. Multam malitiam docuit ociositas. Ezec. 16.f. Secundum hoc fuit iniquitas Sodome sororis tue : superbia, saturitas panis, et abundantia, et ocium. Unde illud.
prol.|
Queritur Egistbus quare sit factus adulter ? In promptu causa est, desidiosus erat.
marg.|
Prv. 28.c. Qui sectatur ocium, replebitur egestate spirituali, scilicet.
marg.|
{t}
Sed, et verbose, et curiose]
in corde. Curiositas autem nutrit verbositatem. Prv. 8.b. Mulier garrula, et vaga, quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis.
marg.|
{u}
Loquentes, que non oportet]
id est que oportet non loqui, scilicet, turpia, et inhonesta Col. 3.b. {7.
218ra} Deponite, et vos omnia, etc. turpem sermonem de ore vestro. Eph. 4.g. Omnis sermo malus de ore vestro non procedat.
marg.|
Et notat, quod tria tanguntur hic. Ociositas, discursus per domus, sive vagacitas ; tertium est verbositas cui adiungitur curiositas, tamquam mater filie. Ociositas ipsa indulget ad peccandum, circumitio locum vel occasionem querit ; verbositas autem inflammat ad peccatum. Eccl. 9.b. Eloquium eius quasi ignis exardescit, Iacob. 3.a. Ecce quantus ignis, quam magnam silvam accendit, et lingua ignis est universitas iniquitatis, etc. Hec tria tanguntur, 2Th. 3.c. Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. Tria dicit. Inquietudinem quantum ad discurrentes ocium, cum dicit nihil operantes. Curiositatem quantum ad verbosos, et rumorosos, qui semper perquirunt rumores, vel audiunt.
marg.|
Contra hec tria subdit alia tria dicens. His autem, qui eiusmodi sunt, denuntiamus, et obsecramus, in Domino nostro Iesu Christo, ut cum silentio operantes panem suum manducent. Silentium dicit contra verbositatem, operantes contra ocium, panem suum manducantes, contra illos, qui per domos discurrentes comedunt panem alienum. Sir. 21.d. Pes fatui facilis in domum proximi.
marg.|
Item Sir. 29.d. Vita nequam hospitandi de domo in domum, et ubi hospitabitur non fiducialiter aget. Prv. 25.c. Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui. Prv. 27.b. Domum fratris tui ne ingrediaris.
marg.|
{a}
Volo ergo]
etc. quasi ne predicta mala contingant, si viduas iuvenes ad votum, et professionem castitatis, quoniam securius est hoc. Dicit ergo,
[Volo autem iuniores]
vel minores nubere, quia melius est nubere, quam uri, ut dicitur, 1Cor. 7.b. Gn. 19.f. Quando Loth voluit ascendere in montem, id est ad excellentiam castitatis vidualis, vel virginalis, indultum est ei, ut salvaret se in Segor, quod interpretatur parva, id est in statu coniugali, qui minor est respectu aliorum. Mt. 19.b. Qui potest capere, capiat. Sed contra hoc, quod hic dicit.
[Volo]
etc. videtur illud esse, 1Cor. 7.b. Dico autem non nuptis, et viduis bonum est eis, si sic permanserit, sicut, et ego. Solutio : Sequitur, quod si non continent, nubant.
marg.|
{r}
Filios procreare]
sup. 1.d. Salvabitur autem per filiorum generationem.
marg.|
{c}
Matres familias esse]
quantum ad dominationem, et gubernationem familie. Tb. 10.d. Monentes eam regere familiam, gubernare domum, et seipsam irreprehensibilem exhibere. Unde subdit.
marg.|
{d}
Nullam occasionem dare adversario]
id est infideli.
marg.|
{e}
Maledicti]
id est maledicendi, quod est ei in.
marg.|
{f}
Gratia]
quia grata res est infidelibus maledicere de Christianis, quasi dicat, ideo volo tales nubere, ne sint malis materia, et occasio scandali. Mt. 28.a. Ve homini, per quem scandalum venit 1Pt. 2.c. Sic est voluntas Dei, ut benefacientes obtumescere faciatis insipientium hominum ignorantiam. Vel gratia gratis, quia sine causa, et sine culpa bonis detrahunt mali. Item sine iuratione incommodi, et sine adoptione commodi. Is. 52.b. In Egyptum descendit populus meus, ut colonus esset ibi, et Assur absque ulla causa calumniatus est eum. Et non sine causa, volo ait de iuvenibus viduis.
marg.|
{g}
Iam enim quedam converse sunt retro]
id est ab anterioribus averse ad ea, que retro sunt, et que reliquerunt convertunt se, sicut uxor Loth. Gn. 19.e. Lc. 17.g. Memores estote uxoris Loth. Ideo enim versa est in statuam salis, ut eius memoria sit nobis condimentum et documentum, quia sal condit, et sapientiam designat. Prv. 21.b. Mulctato pestilente sapientior erit parvulus. Sap. 10.b. Incredibilis anime memoria stans figmentum salis Gregorius Converse sunt retro, quasi ad posteriora. Contra quod dicit Apostolus. Phil. 3.c. Posteriorum oblitus in anteriora me extendo. {7.
218rb} Lc. 9.g. Nemo mittens manum ad aratrum, et respiciens retro aptus est regno Dei ipse dico euntes.
marg.|
{h}
Post Satanam]
id est sequentes delectationes carnis : quas Diabolus suggerit Sir. 18.d. Post concupiscentias tuas non eas. Is. 59.c. Aversi sumus ne iremus post tergum Domini. Soph. 1.b. Avertuntur post tergum Domini, et non quesierunt Dominum, nec investigaverunt eum.
marg.|
{i}
Si quis]
etc. quasi dicat, iuvenes ne recipias in Ecclesia.
marg.|
Sed
[si quis fidelis habet viduas]
iuvenes in domo sua forte sorores suas, vel filias, vel de familia sua.
marg.|
{k}
Subministret illis]
id est det ei necessaria, quasi dicat bene volo, quod aliquis fidelis habeat iuvenes viduas in sua procuratione : sed nolo, quod recipiantur tales in Ecclesia, tum propter scandalum, quod posset oriri, tum quia Ecclesia non sufficeret tot viduis procurandis. Unde subdit.
marg.|
{l}
Ut non gravetur Ecclesia]
id est non recipias tales in Ecclesia ne nimis oneretur Ecclesia, sed moderate.
marg.|
{m}
Ut]
sic,
[his que vere vidue sunt sufficiat]
quasi dicat, aliter non sufficeret, si indifferenter omnibus haberet providere. Nota quod non vult Ecclesiam gravare Apostolus, nec de se, nec de aliis, 1Th. 2.b. Nocte, ac die operantes, ne quem vestrum gravaremus, 2Cor. 12.d. Quid enim est, quod minus habuistis pre ceteris Ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos.
marg.|
E contra multi Prelati sunt hodie, qui bene possunt dicere, quid est, quod magis habuistis pre ceteris Ecclesiis, nisi quod ego gravavi vos ? Bene possunt respondere subditi, et dicere. Certe Domine, nihil aliud habuimus a te, nisi quod gravasti nos.
marg.|
{n}
Qui bene presunt]
etc. Hec est secunda pars capituli qua dicit, qualibus Ecclesia Presbyteris debeat providere, Dicit.
[Qui bene presunt Presbyteri]
scilicet, vita, et doctrina, qui scilicet bene intraverunt, et vivunt honeste, et regunt sicut decet, Catholice. Sed multi sunt, qui presunt in docendo, sed subsunt in operando, cum tamen dicatur de Saul, quod excedebat populum universum ab humero, et sursum 1Rg. 9.a.
marg.|
{o}
Duplici honore digni habeantur]
sicut primogenito dabantur duplicia. Dt. 21.c. Duplici, id est obedientia et humilitate spirituali, et providentia temporali. De primo dicitur, Eccl. 4.a. Presbytero humilia animam tuam. De secundo dicitur Dt. 12.c. Cave ne derelinquas leviter omni tempore, quo versaris in terra. Gal. 6.b. Communicet autem is, qui catechizatur verbo ei, qui se catechizat in omnibus bonis 1Th. 5.c. Rogamus vos, ut noveritis eos, quia laborant inter vos, et presunt vobis, et monent vos, ut habeatis, illos abundantius in caritate. Vel duplex honor quem habent Presbyteri est, quia accipiunt sustentationem necessitatis a populo, et mercedem dispensationis a Domino 1Cor. 9.c. Ve mihi, si non Evangelizavero, si autem volens hoc ago, mercedem habeo. Vel
[Duplici honore]
scilicet, aurea, et aureola.
marg.|
{p}
Digni habeantur]
sic habeantur in honore, et reverentia tamquam digni tanta mercede apud Deum Sir. 32.a. Curam illorum habe, et sic considera, et omni cura tua explicita recumbe, ut leteris propter illos, et ornamentum gratie accipias, hoc scilicet, quod subdit. Coronam, et dignitatem accipias. Congregationis coronam vocat aureolam, quia gloria senum filii filiorum, ut dicitur Prv. 17.a. Hec duo significata sunt Ex. 25.c. per coronam mense, et aureolam suppositam corone. Is. 61.d. Vos autem Sacerdotes Dei vocabimini ministri Dei nostri dicetur vobis. Et deinde subditur. Propter hoc in terra sua duplicia possidebunt.
marg.|
{q}
Maxime]
isti digni habeantur duplici, id est cumulato honore et abundanti.
marg.|
{r}
Qui laborant]
operando.
marg.|
{s}
In verbo]
id est cum verbo qui scilicet habent laborem operis cum verbo exhortationis quantum ad scientes, qui sunt ad mores exhortandi.
marg.|
{t}
Et doctrina]
quantum ad nescientes, qui sunt ad fidem instruendi, et docendi. Ier. 3.e. Dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia, et doctrina.
marg.|
Multi non pascunt populum scientia fidei, neque doctrina morum, quia non habent istum pastum, et longe sunt a corde Domini, ubi talis pastus esset hauriendus.
marg.|
In ipso enim sunt omnes Thesauri Sapientie, et Scientie absconditi. Col. 2.a. Probat autem quod dixerat. Primo per auctoritatem veteris Testamenti, dicens.
marg.|
{u}
Dicit enim Scriptura]
Dt. 25.a. Non alligabis vel infrenabis os bovis triturantis, id est non subtrahes necessaria Predicatori, grana a paleis, nucleum {7.
218va} a cortice, pretiosa a vilibus separanti. Ier. 15.d. Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris, 1Cor. 9.b. An, et lex hic non dicit ? Scriptum est in lege Moysi. Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo, an propter nos ? utique hoc dicit. Dt. 25.a. Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas. Predicator autem debet esse bos, id est fortis, et patiens laboriosus, et cornutus. Debet enim laborare arando, id est predicando. Predicatio enim est quasi vomer quo scinditur terra, duritia cordis terrenorum ut ibi seminentur semina virtutum. Iob. 1. Boves arabant, id est Predicatores predicabant, et asine, id est populus, pascebantur, iuxta eos.
marg.|
In predicatione enim simplices auditores reficiuntur. Prv. 14.a. Ubi non sunt boves, presepe vacum est, ubi autem apparent plurime segetes, manifesta est fortitudo bovis. Iob. 24.a. Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem vidue, id est Predicatorem Ecclesie auferunt Demones pro securitate totius Parochie habende, cum tamen dicatur, Dt. 24.c. Non auferes loco pignoris vidue vestimentum.
marg.|
Item Predicator debet findere ungulam, sicut bos, per discretionem. Col. 4.a. In Sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt.
marg.|
Item debet esse cornutus per auctoritatem regiminis.
marg.|
Vel duo cornua debet habere, que sunt Patientia, et Sapientia, que ex auditu, et studio Sacre Scripture assumentur.
marg.|
Unde Ex. 34.d. Legitur, quod facies Moysi cornuta fuit ex consortio sermonis Domini. Nunc autem non ex consortio Dei, sed ex familiaritate magnorum sibi multi assumunt cornua dignitatum, ut vere dicant illud Am. 6.d. In fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua. Et nota, quod dicit.
[Non alligabis os]
Liberum enim pastum debent habere, scilicet, Predicatores ; sed non debent querere delicata cibaria, sicut nec boves querunt. Is. 30.e. Commixtum migma comedent, sicut in area ventilatum est, quia vilia cibaria, et grossa debent grata habere non exquisita. Hoc est, quod dicit Lc. 10.a. Edentes, et bibentes, que apud illos sunt. Deinde probat idem per auctoritatem novi Testamenti, dicens.
marg.|
{a}
Et dignus est operarius mercede sua]
Lc. 10.b. Habentur verba. Et Mt. 10.b. Dignus est operarius cibo suo, 1Cor. 9.a. Quis militat stipendiis suis unquam.
marg.|
{b}
Adversus Presbyterum]
Ostendit quomodo se debet habere adversus Presbyteros sibi subditos, si accusantur a minoribus, monens eum, ut non facilis sit ad credendum mala de eis. Facile enim boni, qui bene presunt, et laborant in verbo, et doctrina exhortando, et corripiendo, incurrunt odia malorum. Dicit ergo :
[Adversus Presbyterum accusationem noli recipere]
quia proni sunt laici ad accusandum eos. Cuius ratio dicitur. Prv. 15.b. Non amat pestilens eum, qui se corripit. Am. 5.c. Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt. Alia ratio dicitur Iob. 5.a. Parvulum occidit invidia.
marg.|
{c}
Accusationem]
Sir. 26.a. A tribus timuit cor meum, et in quarto facies mea metuit. Delaturam civitatis, et collectionem populi, et calumniam mendacem, quartum autem sicut postea dicitur, mulier Zelotypa. Hec quatuor timenda sunt in aliquibus civitatibus. Primum est delatura, id est fraudulenta detractio, maxime de prelatis. Secundum est conspiratio. Tertium est accusatio falsa. Quartum est zelus, et invidia. De tertio istorum loquitur hic dicens.
marg.|
{d}
Noli recipere accusationem, nisi sub duobus, aut tribus testibus]
Glossa Duo sufficiunt si adeo probati sunt. Hoc ideo dicit, quia non est facile accusanda persona tam alti ordinis, cum sit vice Christi. Io. 8.c. In lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est. Dt. 17.b. et 19.d. Non stabit testis unus contra aliquem, quicquid illud peccati, et facinoris fuerit ; sed in ore duorum, vel trium testium stabit omne verbum.
marg.|
{e}
Peccantes]
autem, id est sic convictos peccasse, vel peccantes notorios.
marg.|
{7.
218vb}
marg.|
{f}
Coram omnibus argue]
sicut coram omnibus peccavit.
marg.|
Unde hoc, quod dico.
[Coram omnibus]
Diasyrticum est. Lv. 19.d. Ne oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super eo peccatum. E contra si occultum est peccatum, occulte est corrigendus. Sicut dicit Dominus Mt. 18.b. Si peccaverit in te frater tuus, id est te solo sciente, sicut hic exponit. Glossa corripe ipsum inter te, et ipsum solum, quod significatum est in Evangelio, quia Dominus iuvenem, qui efferebatur mortuus in porta, suscitavit. Lc. 7.b. Et puellam in domo. Mt. 19.d.
marg.|
{g}
Ut et ceteri timorem habeant]
Presbyteri, scilicet et subditi. Dt. 19.d. Auferes malum de medio tui, ut audientes ceteri timorem habeant, et nequaquam audeant talia facere.
marg.|
Item Dt. 21.d. Auferatis malum de medio vestri, ut universus Israel audiens pertimescat. Prv. 19.d. Pestilente flagellato stultus sapientior erit.
marg.|
{h}
Testor]
etc. Hic ostendit, quod nihil debet facere sine examine, nec in accusationibus recipiendis, nec correptionibus recipiendis, nec in aliis. Unde dicit
[Testor coram Deo]
etc. id est sub testimonio Dei Patris, et Domini nostri Iesu Christi, et sanctorum Angelorum tibi precipio vel annuntio.
marg.|
{l}
Ut hec]
predicta, et hec sequentia,
[custodias]
quasi dicat, nisi custodias hec, Deus Pater, qui misit filium pro te, et sancti Angeli, qui custodes sunt tui, erunt testes contra te in iudicio, nisi hec facias. Tres enim testes erunt contra malos in iudicio. Deus Angelus, et mundus. De duobus loquitur hic Apostolus.
marg.|
Item quod Deus sit testis, habetur. Ier. 29.f. Ego sum Iudex, et testis, dicit Dominus. De secundo. Eccl. 5.b. Ne dicas coram Angelo, non est providentia, id est ne facias, ac si Angelus non videret, qui erit testis in iudicio pro te, et contra te, ne forte iratus Dominus super sermone tuo dissipet cuncta opera manuum tuarum.
marg.|
Item Eccl. 10.d. Aves celi portabunt vocem tuam, et qui habent pennas annuntiabunt sententiam. De tertio teste, scilicet de mundo habetur. Is. 1.a. Audite celi ; et auribus percipe, terra : quoniam Dominus locutus est. Filios enutrivi, et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. Potest autem unus testis addi, scilicet, conscientia. De quo Is. ult. g. Vermis eorum non morietur. De his testibus dicit Iob. 10.c. Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam adversum me. Vel potest sic legi secundum Chrysostomum Et est pene idem sensus.
marg.|
{h}
Testor coram Deo, et Domino Iesu, et Electis Angelis eius]
etc. quasi dicat testem invoco Deum, et Filium eius et servos eius, quod annuntiavi tibi.
marg.|
{i}
Ut hec custodias]
etc. Simile Moyses ait. Dt. 38.d. Testor hodie.
marg.|
Vel secundum litteram nostram. Testes invoco hodie celum, et terram, quod proposuerim vobis vitam, et bonum benedictionem, et maledictionem. Vel.
marg.|
{h}
Testor coram Deo]
etc. id est adiuro, sive contestor te per Deum. Simile Mal. 2.c. Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tue.
marg.|
{l}
Coram Deo]
qui omnia videt 3Rg. 17.a. Vivit Dominus Israel, in cuius conspectu sto 4Rg. 3.b. Vivit Dominus Deus exercituum, in cuius conspectu sto.
marg.|
{k}
Et Electis Angelis eius]
ad differentiam reproborum.
marg.|
Vel.
[Electis]
in Prelationem, ut prosint nobis. Is. 62.b. Super muros tuos Ierusalem constitui custodes. Dn. 10.d. Nemo est adiutor meus in omnibus his, nisi Michael Princeps vester.
marg.|
Vel Angelos vocat secundum Chrysostomum servos Christi et Vicarios eius.
marg.|
{l}
Ut hec custodias]
in corde per vigilem attentionem, in ore per eruditionem, in manu per executionem. Dt. 4.f. Custodite mandata Domini nostri, que ego precipio vobis.
marg.|
{m}
Sine preiudicio]
id est diligenti examinatione.
marg.|
{n}
Nihil faciens in alteram partem declinando]
nimis extendendo iustitiam, vel remittendo misericordiam. Vel.
marg.|
{o}
In alteram partem]
id est alienam a iustitia.
marg.|
Vel.
[Aliam partem]
id est declines in aliud, quam examinatio invenit. Iob. 29.c. Causam, quam nesciebam, diligentissime investigabam. Gn. 18.c. Descendam, et videbo, utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint, annon est, ita ut sciam Sir. 33.d. Verumtamen sine iudicio nihil facias grave. Prv. 4.d. Oculi tui videant recta, et palpebre tue precedant gressus tuos. Et postea subditur. Ne declines ad dexteram, neque ad sinistram. Dt. 17.a. {7.
219ra} Vir aut mulier, qui faciunt malum in conspectu Domini, etc. Cum hoc fuerit tibi nuntiatum, audiensque inquisieris diligenter, et verum esse repereris, et abominatio facta est in Israel, educes virum, etc. Item in eo. b. Sequeris sententiam eorum, nec declinabis ad dexteram, vel ad sinistram. Et in eo. d. loquens de rege ait. Neque declinet ipse in partem dexteram, vel sinistram, ut longo tempore regnet ipse, et filii eius. Dt. 5.d. Custodite, et facite ea, que precepit Dominus Deus vobis, non declinabitis, neque ad dexteram, neque ad sinistram. Ios. 23.b. Custodiatis cuncta, que scripta sunt in volumine legis Moysi, et non declinetis ab eis, nec ad dexteram, neque ad sinistram.
marg.|
{a}
Manus cito nemini imposueris]
id est cito ordines, sed sepe proba antequam aliquem ordines in Sacerdotem vel Episcopum, sup. 3.c. Et hi probentur primum. Chrysostomus Quid est cito, non ex prima probatione neque ex secunda, neque ex tertia. Argumentum, quod Episcopi debent examinare personas, quas instituerent.
marg.|
Unde dicitur de Beato Dionysio probitas, quia personas natura ordinis ampliavit. Unde et Dominus multum probavit Petrum, antequam navem Ecclesie ei committeret. Io. ult. d. Petre amas me, etc. Non enim ei tunc commisit, cum dixit ei. Eris homines capiens. Sed contra, dicitur enim. Mc. ult. d. Super egros manus imponent, et bene habebunt. Bonum est autem cito, et semper misereri ; ergo et manus imponere. Respondeo. Multiplex est manus impositio sive ad multa. Est enim manus impositio curationis. Mc. ult. d. Super egros, etc. Item confirmationis. Act. 8.c. Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum. Et Hbr. 6.a. Impositionis quoque manuum ac resurrectionis mortuorum, etc. Item ordinationis sup. 4.d. Cum impositione manuum Presbyteri, etc. Et hic. Et 2Tim. 1.b. Resuscites gratiam Dei, que data est tibi cum impositione manuum mearum. Item promotionis in prelationem. Dt. ultimo capitulo : Iosue filius Nun repletus est Spiritu Sapientie, quia Moyses posuit super eum manus suas, et obedierunt ei filii Israel. Nm. 27.d. Tolle Iosue filium Nun virum in quo est Spiritus Dei, et pone manum tuam super eum. Item consecrationis. Act. 13.a. Tunc ieiunantes, et orantes imponentesque eis manus dimiserunt illos, scilicet. Paulum, et Barnabam. Hec quinque notantur pro universis : «Ordino, confirmo, propono, consecro, curo ».
marg.|
Sequitur : {b}
Neque communicaveris peccatis alienis]
quod est quando Episcopus indignum instituit scienter, vel sine diligentia, vel quando eum institutum defendit, vel palpando eius vitia negligit corripere, vel consentit. Sir. 13.a. Qui communicaverit superbis, induet superbiam. Chrysostomus peccatori communicas, ita et peccatis. Item Chrysostomus Nonne periculosa res est peccatorum, que ille peccat, et tu vindictam sustinebis, qui principatum tribuis, et etiam preteritorum, quia scimus ea non lugeri.
marg.|
{c}
Teipsum castum custodi]
quasi dicat, qui alios iudicas teipsum non negligas. Rm. 2.c. Qui alium doces, teipsum non doces, 1Cor. 9.d. Castigo corpus meum, etc. Sed que necessitas fuit totiens monere de castitate ? Ratio ad hoc. Prima est in cautelam ampliorem, quia «Non minor est virtus, quam querere, parta tueri ».
marg.|
Ideo, ergo dicit ei, ut custodiat quam iam habebat, quia Thesaurus magnus est in vase fictili, castitas in carne mortali, et fragili. Paulus ergo monet eum ad custodiam huius Thesauri suo exemplo timens de illo, 2Cor. 12.c. Datus est mihi stimulus carnis mee, etc. Et ideo etiam Beato Iob, qui fuit ita castus, ut diceret Iob. 31.a. Pepigi fedus cum oculis ut nec cogitarem de virgine, dicitur a Domino. Iob. 38.a. Accinge, sicut vir lumbos tuos, et surge, et loquere omnia, que precipio tibi. Alia ratio propter exemplum minorum, ut non dedignentur, si admoniti fuerint de sobrietate, et castitate.
marg.|
Unde Chrysostomus Si vero aqua utenti intantum, ut infirmaretur, {7.
219rb} et ieiuniis attendenti, iniungit sobrium esse multo magis nos non debemus gravari, si quid tale audimus.
marg.|
{d}
Noli adhuc]
etc. Quia dixerat teipsum castum custodi ne hac occasione maceret se nimis, subdit. Noli adhuc aquam bibere, sicut prius.
marg.|
{e}
Sed modico vino utere]
Glossa Sic enim non nocet castitati. Sir. 31.d. Equa vita hominibus vinum in sobrietate si bibas illud moderate, eris sobrius. Et postea sequitur. Exultatio anime, et corporis vinum moderate potatum, sanitas est anime, et corporis sobrius potus.
[Modico]
2Mcc. ult. g. Semper vinum bibere, vel semper aquam contrarium est ; alternis autem uti delectabile est.
marg.|
{f}
Propter stomachum tuum]
et personam, quia erat Episcopus et ideo vita eius, et sanitas multis expediebat. Bernardus Frustra sibi blandiuntur quidam de exemplo Pauli hortantis modico vino utere propter stomachum. Attendere nolunt, primum quidem Apostolum minime sibiipsi, sed alii rem istiusmodi suadere, sed nec discipulum exposcere sibi. Denique hoc non monacho intimari, sed Episcopo, cuius vita revera, et adhuc nascenti Ecclesie pernecessaria erat. Timotheus hic erat, da mihi alterum Timotheum, et ego cibo eum, et si vis auro, et poto balsamo. Et postea subdit. Quod si ita tibi placet illa auctoritas de bibendo modico vino, quod ille pretermisit, non pretermittas.
marg.|
{g}
Et frequentes infirmitates tuas]
Chrysostomus Quare Paulus cuius vestis mortuos suscitavit, non curavit stomachum huius ? Poterat igitur hoc. Cur igitur non fecit.
marg.|
Ideo ut si nunc videamus viros virtuosos infirmari, non scandalizemur. Et infra dicit. Ideo legi medicine permittit eum servire.
marg.|
{h}
Quorundam]
etc. Quia dixerat. Peccantes coram omnibus argue, ne crederet quoslibet peccantes sic debere arguere, determinat hic de apertis, et occultis peccatis. Vel aliter continua secundum Glossam Quia dixerat. Sine preiudicio nihil facias, determinat ubi preiudicium sit necessarium, et ubi non dividens bona, et mala, manifesta, et occulta, quasi dicat in occultis, opus est preexaminatione, in manifestis non. Et hoc est quod dicit.
[Quorundam hominum]
etc. Glossa Vel ita ideo bibe vinum, quia etsi non mox claruerit tua bona intentio, non tamen poterit abscondi sicut, et in malis est.
[Nam quorumdam hominum peccata]
in anima sunt, que bono animo fieri non possunt.
marg.|
{i}
Precedentia ad iudicium]
id est que ante iudicium sine discussione sunt manifesta. Is. 3.b. Peccatum suum, quasi Sodoma predicaverunt, nec absconderunt. Ez. 21.e. Revelastis prevaricationes vestras, et apparuerunt peccata vestra.
marg.|
{k}
Quorundam autem]
hominum peccata.
marg.|
{l}
Et subsequuntur]
iudicium innotiora, scilicet quia non sunt manifesta, donec fuerint probata, examinata, quia sub specie religionis sunt tecta. Et talium peccata non sunt sine preiudicio arguenda, vel coram omnibus, donec claruerint, sed prius probanda sunt. Gn. 18.c. Descendam, et videbo utrum clamorem, qui venit ad me opere impleverint, annon est, ita ut sciam.
marg.|
Vel
[Precedentia ad iudicium]
id est de quibus iudicare possumus antequam sit iudicium Domini, quia sunt manifesta.
[Quorundam autem, et subsequuntur]
iudicium Domini in notitia, vel pena, quia per iudicium Domini cognoscentur, et punientur. Mt. 10.c. Nihil occultum quod non reveletur ; neque absconditum, quod non sciatur. Prv. 26.d. Revelabitur malitia eius in concilio.
marg.|
{m}
Similiter autem, et facta bona]
quedam,
[manifesta sunt]
ante iudicium etiam discussionis nostre, vel ante iudicium Domini, et talia non est opus probare.
marg.|
{n}
Et que aliter se habent]
id est bona, que non sunt manifesta.
marg.|
{o}
Abscondi non possunt]
sed discutientur diligenter a sapientibus. Prv. 27.c. Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus. Mt. 7.c. A fructibus eorum cognoscetis eos. Vel
[Abscondi non possunt]
in futuro iudicio.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Tim. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=69&chapitre=69_5)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Tim. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=69&chapitre=69_5)
Notes :