Capitulum 6
Numérotation du verset
1Tim. 6,1
Quicumque
sunt sub iugo servi,
dominos suos omni honore dignos arbitrentur,
ne nomen Domini
et doctrina
blasphemetur.
Numérotation du verset
1Tim. 6,2
Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres
sunt, sed magis serviant, quia fideles sunt
et dilecti,
qui beneficii
participes sunt. Hec
doce
et exhortare.
Numérotation du verset
1Tim. 6,3
Si quis
aliter docet
et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi,
et ei que
secundum pietatem est doctrine,
Numérotation du verset
1Tim. 6,4
Superbus est1,
1 est]
om. Weber
nihil sciens,
sed languens
circa questiones
et pugnas verborum,
ex quibus oriuntur invidie, contentiones blasphemie,
suspiciones male,
Numérotation du verset
1Tim. 6,5
conflictationes hominum
mente corruptorum,
et qui veritate
privati sunt, existimantium questum esse pietatem.
Numérotation du verset
1Tim. 6,6
Est autem questus magnus
pietas cum sufficientia
Numérotation du verset
1Tim. 6,7
Nihil enim intulimus in mundum,
haud dubium quia nec auferre quid
possumus.
Numérotation du verset
1Tim. 6,8
Habentes autem
alimenta et quibus tegamur, his contenti sumus.
Numérotation du verset
1Tim. 6,9
Nam
qui volunt divites fieri, incidunt in temptationem et
laqueum diaboli2 et desideria multa
2 diaboli]
om. Weber
et3 inutilia et
3 et]
om. Weber
nociva que
mergunt homines in interitum
et perditionem.
Numérotation du verset
1Tim. 6,10
Radix
enim omnium malorum est cupiditas.
Quam quidam appetentes erraverunt a fide
et inseruerunt se doloribus multis.
Numérotation du verset
1Tim. 6,11
Tu autem, homo4 Dei,
4 homo] o homo
Weber
hec fuge, sectare vero iustitiam,
pietatem,
fidem,
caritatem, patientiam, mansuetudinem.
Numérotation du verset
1Tim. 6,12
Certa
bonum certamen
fidei,
apprehende vitam eternam
in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus.
Numérotation du verset
1Tim. 6,13
Precipio
tibi coram Deo
qui vivificat omnia,
et Christo Iesu
qui testimonium reddidit
sub Pontio Pilato, bonam confessionem,
Numérotation du verset
1Tim. 6,14
ut serves mandatum
sine macula inreprehensibile
usque in adventum Domini nostri Iesu Christi.
Numérotation du verset
1Tim. 6,15
Quem
suis temporibus
ostendet
beatus
et solus, potens rex regum et Dominus dominantium
Numérotation du verset
1Tim. 6,16
qui solus habet immortalitatem
et5 lucem
5 et]
om. Weber
habitans inaccessibilem, quem vidit nullus hominum,
sed nec videre potest,
cui
gloria6, honor
6 gloria]
om. Weber
et imperium
sempiternum amen.
Numérotation du verset
1Tim. 6,17
Divitibus
huius seculi
precipe non sublime sapere,
neque sperare in incerto divitiarum,
sed in Deo qui prestat nobis omnia abunde
ad fruendum,
Numérotation du verset
1Tim. 6,18
bene
agere, divites fieri in operibus bonis,
facile
tribuere,
communicare,
Numérotation du verset
1Tim. 6,19
thesaurizare sibi fundamentum bonum
in futurum,
ut
apprehendant veram vitam.
Numérotation du verset
1Tim. 6,20
O Timothee,
depositum
custodi, devitans
profanas vocum novitates et oppositiones
falsi nominis scientie,
Numérotation du verset
1Tim. 6,21
quam
quidam promittentes,
circa fidem
exciderunt.
Gratia tecum.
Amen7.
7 amen]
om. Weber
EPISTOLA PAULI AD TIMOTHEUM PRIMA EXPLICIT.
Capitulum 6
Numérotation du verset
1Tim. 6,1
marg.|
{7.
219va}
Quicumque sunt]
etc. Prima pars huius capituli est de servis. Secunda de Clericis disputatoribus, ibi : (Si quis autem,) Tertia de avaris, sive de avaritia, ibi : (Est autem.) Quarta de iustitia spirituali fidei, ibi : (Certamen.) Quinta de divitibus, ibi : (Divitibus, etc.) Sexta de perseverantia, ibi :
[O Timothee]
etc. Vel aliter particulariter potest distingui. In hoc capitulo docet eum quomodo se debet habere erga diversas personas. Et primo, quomodo erga servos, quos primo hortatur ad honorem Dominorum suorum prohibens, ne eos contemnant, sed honorent. Secundo, arguit eos, qui servos ad aliud instruunt, quam ad honorem Dominorum suorum, ibi :
[Si quis aliter docet]
Tertio, docet, quod de huiusmodi questionibus utrum servi conversi debeant esse liberi, non est curandum, ibi :
[Sed languens circa questiones]
Quarto, quod alios debet dehortari ab avaritia. Primo, quia divitie sunt accidentia, et transeuntia, ibi :
[Nihil intulimus]
etc. Secundo, quia sunt occasio multorum malorum, ibi :
[Nam qui volunt]
Tertio, quia avaritia inducit infidelitatem, ibi :
[Quam quidam appetentes]
Quarto, ostendit ea que debet sectari, ibi :
[Tu autem, homo Dei, hec fuge, sectare vero]
etc. Quinto, per que malis debeat resistere, ibi :
[Certa bonum certamen]
etc. Sexto, adiurat eum, ut observet precedentia, ibi :
[Precipio]
Septimo, ut divites in humilitatem declinet, ibi :
[Divitibus]
etc. Octavo, ut invitet eos ad bona opera, ibi :
[Bene agere]
Ultimo, ut vanitates verborum in doctrina caveat, ibi :
[O Timothee]
Dicit ergo :
marg.|
{a}
Quicumque]
et iusti, et Sapientes.
marg.|
{b}
Sunt sub iugo servi]
Sub iugo, scilicet et dominio infidelium.
marg.|
{c}
Dominos suos omni honore dignos arbitrentur]
bene serviendo eis. Hoc dicit, quia quidam conversi ad fidem contemnebant Dominos suos infideles tamquam canes. Contra quos dicitur, 1Pt. 2.c. Servi subditi estote omni tempore Dominis, non solum bonis, et modestis, sed etiam discholis, Col. 3.d. Servi obedite per omnia Dominis carnalibus, 1Cor. 7.d. Servus vocatus es, non sit tibi cure, sed si potes fieri liber magis, utere, qui enim in Domino vocatus est, libertus est Domini, Eph. 6.a. Servi obedite Dominis carnalibus cum timore, et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo, non ad oculum servientes.
marg.|
{d}
Ne nomen Domini]
ab infidelibus Dominis dicentibus. Quis est iste Christus, qui servos nostros aufert nobis ? Is. 52.b. Dominatores eius inique agunt, et iugiter tota die nomen Domini blasphematur. Rm. 2.d. Habetur idem.
marg.|
{e}
Qui autem fideles]
etc. eos, ideo, quia fratres sunt, non enim propter hoc debent eos contemnere, quia pares sunt in fide Christi. Hoc dicit contra quosdam, qui convertebantur cum Dominis suis et dicebant. Non est servus, et non est liber in fide Christi, sed omnes sumus pares, quia unus est Pater noster, qui in celis est, ut dicitur Mt. 23.a. Non debemus eis amplius obedire. Contra quos dicit.
marg.|
{f}
Non contemnant, quia fratres sunt]
id est pares in fide.
marg.|
{g}
Sed magis serviant]
quam ante.
marg.|
{h}
Quia fideles sunt]
per fidem.
marg.|
{i}
Et dilecti]
per caritatem. Quia dicitur Prv. 8.b. Ego diligentes me diligo.
marg.|
{k}
Quia]
scilicet Domini.
marg.|
{l}
Beneficii participes sunt]
per Sacramentorum perceptionem, et Eucharistie communionem. 1Cor. 10.d. Panis, quem frangimus, nonne participatio Corporis Domini est ?
marg.|
{m}
Hoc]
quod est de servis.
marg.|
{n}
Doce]
nescientes.
marg.|
{o}
Et exhortare]
scientes. Tit. 2.d. Hec loquere, et exhortare.
marg.|
{p}
Si quis aliter docet]
id est contrarium, ut, scilicet omnis homo {7.
219vb} sit liber, vel aliter quantum ad credenda, quam quod docuimus, et docemus, Gal. 1.b. Si quis vobis Evangelizaverit preter id, quod accepistis, anathema sit.
marg.|
{q}
Et non acquiescit]
Hoc facit Hereticum, nolle acquiescere, sed suum errorem defendere. Prv. 5.e. Non audivi vocem docentium me. 1Rg. 15.e. Quasi peccatum hariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatrie nolle acquiescere.
marg.|
{r}
Sanis sermonibus]
non cancerosis, qui corrumpunt. 2Tim. 2.c. Sermo eorum, ut cancer serpit. Sed sanis, quia vitam dant, et conservant. Ps. 118. Eloquium tuum vivificabit me. Prv. 13.c. Legatus fidelis sanitas, id est sermo Domini.
marg.|
{s}
Domini nostri Iesu Christi]
qui dicit. Reddite, que sunt Cesaris Cesari, et que sunt Dei Deo. Mt. 22.c. Et ibid. 11.d. Discite a me, quia mitis sum, etc. Et ita Dominus docet humiliter obedire Dominis suis. Vel.
marg.|
{r}
Sanis sermonibus]
quantum ad ea, que fidei sunt.
marg.|
{s}
Domini]
id est Christi. Per me enim loquitur Christus. 2Cor. 13.a. ait. Experimentum eius queritis, qui in me loquitur Christus.
marg.|
{t}
Et ei, que secundum pietatem est, doctrine]
non acquiescit, supple, doctrina, aut secundum pietatem est, que docet mansuete vivere, que proximo suo non aufert ius suum, sed reddit ; et hoc pertinet ad bonos mores. Doctrina enim Christi, et suorum est in duobus, in fide, et moribus. Tit. 1.a. Secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, que secundum pietatem est, etc. Qui inquam talis est.
marg.|
{u}
Superbus est]
et fumigatus. Secundum Chrysostomum Quia superbia est fumus. Talem enim non ducit ratio, sed superbia, ideo errorem suum defendit, nec patitur se vinci. Et ideo, quia superbus est.
marg.|
{x}
Nihil sciens]
veritatis. Quia, sicut dicit Gregorius Timor mentis obstaculum est veritatis. Prv. 10.a. Ubi humilitas, ibi Sapientia. Ergo a contrariis, ubi superbia, ibi insipientia. Prv. 21.d. Superbus, et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam. Iob. 18.a. Nonne lex impii extinguetur, nec splendebit flamma ignis eius ?
marg.|
{y}
Sed languens]
ex defectu scientie, quia nihil sciens est ; ex defectu gratie, quia superbus : et ita totus languet, tam in intellectu, quam in affectu. Hec duo languorem inducunt. Prv. 19.a. Ubi non est scientia, anime non est bonum. Et ita languor est ibi : Item Eccl. 3.d. Synagoge superborum non erit sanitas.
marg.|
Et nota, quod languor est morbus inveteratus et difficile curabilis. Sicut est de hereticis obstinatis. Unde Eccl. 10.b. Languor prolixior gravat medicum, id est Predicatorem Catholicum.
marg.|
Vel.
[Languens]
quia inexpeditus ad solvendum.
marg.|
{z}
Circa questiones]
rerum,
[et pugnas verborum]
Et signanter dicit,
[circa]
Tales enim non possunt intrare in veritatis cognitionem, sed extra circumferuntur. 2Tim. 3.b. Semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.
marg.|
{a}
Ex quibus oriuntur]
etc. Ecce quot, et quanta mala oriuntur ex curiosis disputationibus, que fiunt, in Theologia maxime. Primum est, quod est hic.
marg.|
{b}
Invidie]
quia in disputando homines, qui volunt se ostentare, invident aliis, quando superantur. Iob. 5.a. Parvulum occidit invidia.
marg.|
{c}
Contentiones]
Post invidiam cordis sequitur contentio adinvicem in verbis, et contumelie. Ad litteram. Prv. 21.a. Ubi superbia, ibi contumelia 2Tim. 2.c. Noli verbis contendere ; ad nihilum enim valent nisi ad subversionem audientium.
marg.|
{d}
Blasphemie]
in Deum ; quia asserunt de Deo, quod non est in eo ; vel auferunt, quod in eo est, curiosi in explorando, que attingere non possunt ; et presumptuosi in affirmando, quod nesciunt. 2Pt. 2.c. In his, que ignorant, blasphemantes. Ps. 22. Posuerunt in celum os suum, et lingua eorum transivit in terra, quia terrena de Deo inconvenienter dicunt. Is. 40.e. Cui similem fecistis Deum ? aut, quam imaginem ponetis ei ?
marg.|
{e}
Suspiciones male]
quia quedam in Deo inconvenienter opinantur, et plura, quam audeant dicere. Eccl. 3.d. Multos supplantavit suspicio eorum.
marg.|
Vel.
[Suspiciones male]
quia dicitur de huiusmodi clamosis disputatoribus iste non venatur, nisi inanem gloriam.
marg.|
Unde tales dant offendiculum audientibus. Et ideo rei sunt. Ex. 21.d. Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos, aut asinus in eam ; Dominus cisterne reddet pretium iumentorum.
marg.|
{f}
Conflictationes]
quia et voces, et gestus tales habent, ac si deberent aggredi conflictum, sive bellum inter se unus contra alium. Gn. 13.b. Facta est rixa inter pastores gregum Abraham et pastores Loth : Sed contra Is. 8.b. Aque Siloe fluunt cum silentio.
marg.|
{g}
Hominum mente corruptorum,
{7.
220ra}
et quia veritate privati sunt]
Ecce unde oriuntur lites in disputationibus, vel errorum defensiones in hereticis scilicet, ex corruptione mentis quantum ad effectum, et privatione luminis quantum ad intellectum. Corrumpit enim amor questus, vel muneris, vel favoris, vel laudis, et excecat eos. Ps. 13.a. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis. Ps. 57. Supercecidit ignis cupiditatis, scilicet et non viderunt Solem, et veritatis lumen. Iob. 39.c. Privavit eam Deus Sapientia, nec dedit illi intelligentiam.
marg.|
{a}
Existimantium questum esse pietatem]
id est facientium, ac si predicatio, et doctrina, que est opus pietatis spiritualis, esset questus, id est pro questu temporali facienda, quia ipsi pro lucro predicant, vel docent. Sap. 15.c. Estimaverunt lusum esse vitam nostram, et conversationem vite compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere. Inde enim mirantes personas questus causa.
marg.|
{b}
Est autem pietas]
id est non est talis questus, sicut credunt, sed,
[est questus magnus]
id est valde fructuosus, quia fructus vite eterne meretur sup. 4.c. Et pietas valet ad omnia promissionem habens vite, que nunc est, et future.
marg.|
{c}
Pietas cum sufficientia]
quando, scilicet homo non desiderat plus habere quam necesse est. Phil. 4.c. Ego didici, in quibus sum sufficiens esse. 2Cor. 3.b. Sufficientia nostra ex Deo est. Sir. 29.d. Minimum pro magno sufficiat tibi, et improperium peregrinationis non audies, id est in iudicio non improperabitur tibi, quod tu non feceris fideliter peregrinationem presentis vite.
[Et est magnus questus]
id est questio magna, quod patet per difficultatem solvendi, quia vix est aliquis, qui eam solvat in affirmativam partem. In iudicio enim Dominus queret de operibus pietatis, et misericordie. Et beatus erit, qui poterit ei bene respondere super hoc Ps. 111. Iucundus homo, qui miseretur, et commodat, disponit sermones suos in iudicio. Quod autem homo modico debet esse contentus, et sufficiens his, in quibus est, ostendit.
marg.|
{d}
Nihil enim intulimus in hunc mundum]
nascendo. Iob. 1.d. Nudus egressus sum ex utero matris mee, et nudus revertar illuc. Eccl. 5.b. Sicut egressus est nudus ex utero matris sue, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo, miserabilis prorsus infirmitas, quomodo venit, sic revertetur Gn. 2.a. Erat autem uterque nudus, et non erubescebant.
marg.|
{e}
Haud]
id est non dubium est.
marg.|
{f}
Quia nec auferre quid possumus]
de mundo, scilicet in morte. Iob. 27.d. Dives cum dormierit, nihil secum afferet, aperiet oculos suos, et nihil inveniet. Ps. 75. Dormierunt somnum suum, etc.
marg.|
Et nota, quod hec est prima ratio, qua dehortatur ab amore temporalium, quia scilicet omnia temporalia sunt accidentia, et transitoria.
marg.|
{d}
Nihil intulimus]
etc. Ergo non sunt nobis naturalia hec accidentia. Unde Mt. 6.d. Primum querite regnum Dei, et iustitiam eius, et omnia adiicientur vobis, quasi adiacentia, non quasi principalia. Item si nihil auferre possumus, ergo sunt transitoria. Sic ergo habent vere rationem accidentis, quia absunt, et adsunt. Et quod sint transitoria, dicitur Sap. 5.b. Quid nobis profuit superbia, aut divitiarum iactantia quid contulit nobis ? Transierunt omnia tamquam umbra, et tamquam nuntius precurrens, et tamquam navis que pertransit fluctuantem aquam, etc. Aut avis, que transvolat, etc. Aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum, etc. Quasi lanugo, que a vento tollitur, et tamquam spuma gracilis que a procella dispergitur, et tamquam fluvius, qui a vento diffusus est, et tamquam memoria hospitis unius diei pretereuntis. Hospiti fit festum una nocte, sicut si esset Dominus domus, sed hoc est pro pecunia sua, in mane autem nihil fiet pro eo, nec aliqua mentio est postea de ipso, sed novo supervenienti fit festum. Sic facit mundus quibusdam applaudens propter divitias, et honores, et {7.
220rb} emungit ab eo omnia temporalia, que habent ad modum hospitis, ideo teneamus consilium illud.
marg.|
Quas dederis solus, semper habebis opes.
marg.|
{g}
Habentes autem]
Glossa Quasi etsi nihil intulimus, vel ablaturi sumus, non tamen omnino abiicienda sunt temporalia, sed,
[habentes alimenta, et quibus tegamur]
Non dicit ornemur.
marg.|
{h}
His contenti simus]
Hbr. 13.a. Sint mores sine avaritia contenti presentibus. Sir. 39.c. Initium vite hominis aqua, et panis, et vestitum, domus protegens turpitudinem. Item Sir. 39.c. Initium necessarie rei vite hominum aqua, ignis, et ferrum, sal, lac et panis similagineus, et mel et botrus uve, et oleum, et vestimentum.
marg.|
{i}
Nam qui volunt divites fieri]
Non solum dico qui sunt, sed qui volunt esse. Prohibetur enim non possessio, sed affectus. Ps. 61. Divitie si affluant, etc. Eccl. 5.b. Qui amat divitias, fructus non capiet ex eis. Eccl. 10.b. Nihil est iniquius, quam amare pecuniam, hic enim, et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua proiecit intima sua. Sir. 31.a. Qui aurum diligit, non iustificabitur, et qui insequitur consumptionem, replebitur ex ea. Multi dati sunt in auri casus, et facta est in specie ipsius perditio illorum. Et hoc est, quod subdit.
marg.|
{k}
Incidunt]
id est intus cadunt per consensum.
marg.|
{l}
In tentationem]
id est in id, de quo Diabolus tentat per divitias. Mt. 4.b. Hec omnia dabo tibi, si procidens in terram adoraveris me. Mt. 6.b. Et ne nos inducas in tentationem. Et incidunt in periculum.
marg.|
{m}
Et in laqueum Diaboli]
Eccl. 11. Si fueris dives, non eris immunis a peccato. Sed inter munera ista, que fortune putatis, insidie sunt, in quantum inciditur per consensum voluntatis interioris a mundo contra Deum laqueus sunt per actum male acquirendo ; vel tentatio sunt, cum alliciunt. Primo autem laqueus sunt, cum retinent, et inficiunt. Sap. 14.b. Creature Dei in odium facte sunt, et in tentationem anime hominum, et in muscipulam pedibus insipientium. Si ergo laqueus Diaboli, Divitie sunt huius seculi, heu quam paucos invenimus, qui ab hoc laqueo liberari exultant ! quam multos, qui dolent, quod parum sibi videntur irretiti, ac quantum ipsi possunt, se involvere, et intricare laborant. Nota, quod divitie sunt laqueus male acquirendo per fenus, et rapinam, furtum, fraudem, et huiusmodi. Servando autem sunt laqueus immisericordie, et impietatis, timoris mundani, superbie, et perverse confidentie, et huiusmodi, que ex divitiis oriuntur. Item in amittendo sunt laqueus desperationis, invidie, ire, et odii, et huiusmodi. Prv. 21.a. Qui congregat Thesauros lingua mendacii vanus, et excors est, et impingetur ad laqueos mortis. Chrysostomus Aufer amorem pecuniarum, cessabit prelium, cessabit lis, cessabit inimicitia, divitie date sunt in auxilium pauperum, in purgationem peccatorum, in acceptionem Dei. Nos autem utimur his adversus miseros pauperes, et adversus animam nostram, et adversus Deum.
marg.|
{n}
Et]
incidunt,
[in desideria multa]
que nutriunt divitie, sicut ligna ignem. Prv. 26.c. Cum defecerint ligna extinguetur ignis. Sir. 28.b. Secundum ligna silve, sic ignis exardescit.
marg.|
{o}
Et inutilia]
quia non prosunt.
marg.|
{p}
Et nociva]
quia bonum gratie, et nature ignis exardescit.
marg.|
Unde Sir. 16.c. Qui minoratur corde, cogitat inania : et vir imprudens, et errans cogitat stulta, id est quia istis minimis vult cor suum impleri, et qui cor suum pro minimo habet, scilicet avarus, qui in sterquilinium proiicit illud. Proiicit enim in terram intima sua, talis cogitat inania. Quomodo autem nocent, ostendit.
marg.|
{q}
Que mergunt homines]
vel profundunt secundum Chrysostomum
marg.|
{r}
In interitum]
Glossa corporum, et perditionem animarum.
marg.|
Ad litteram aliquando mercatores lucris inhiantes maria transfretantes tandem submerguntur.
[In interitum]
culpe.
marg.|
{s}
Et perditionem]
gehenne. Ecce quomodo desideria nocent. Prv. 21.d. Desideria occidunt pigrum, noluerunt enim quicquam manus eius operari, tota die concupiscit, et desiderat, qui autem iustus est, tribuet et non cessabit 2Th. 1.c. qui non obediunt Evangelio Domini nostri Iesu Christi, sed, supple, pecunie cui obediunt omnia, ut dicitur Eccles. 10.d. Penas dabunt in interitum eternas a facie Domini.
marg.|
Et nota, quod dicit {q}
Mergunt homines]
Sunt enim pondus et homines, id est etiam rationabiles sursum tendentes deprimunt.
marg.|
Unde Ier., in Epistola quadam dicit, quod cum quidam Philosophus in periculo maris existens {7.
220va} sollicitus esset de pecunia sua, proiecit eam in mare dicens. Abi te in profundum mare, male cupiditates : submergam vos, ne submergar a vobis.
marg.|
Et subiungit Hier. de suo Philosopho. Inanis glorie popularis aure vile mancipium totam sarcinam simul abiecit, et tu, Christiane, putas, te in culmine virtutum constitutum, si auferas partem de toto glorie popularis aure. Mt. 14.d. Videns Petrus ventum validum timuit, et cum cepisset mergi, clamavit dicens. Domine, salvum me fac. Petrus, id est agnoscens clamat per confessionem, et orationes.
marg.|
Et nota, quod, quando aliquis submergitur, quicquid tenet secum submergit. Ita enim fortiter tenet, quod nullus potest auferre. Ex hoc ergo, quod divites avari, qui ita tenent divitias suas, nec volunt eas distribuere pauperibus manifestum est, quod ipsi suis divitiis submerguntur, quia aliter non ita fortiter tenerent eas. Ideo dicit Petrus Simoni. Act. 8.d. Pecunia tecum sit in perditionem.
marg.|
{a}
Radix enim omnium malorum est cupiditas]
vel avaritia secundum Chrysostomum Glossa etiam dicit, quod in Greco habetur Philargyria, que proprie est pecunie amor. Sed contra. Eccl. 10.b. Initium omnis peccati superbia. Solutio : Si stricte sumitur cupiditas, et superbia, similiter tunc dicendum quod radix omnium peccatorum est cupiditas, et similiter superbia, quia nullum genus est peccati, quod aliquando non proveniat ex superbia. Nullum, quod aliquando non proveniat ex cupiditate, sicut. Solutio : Int. Glossa Unde etiam subditur in Glossa Et est utique aliquis homo, qui ex cupiditate fit superbus, et aliquis homo, qui ex superbia fit cupidus. Etenim homo, qui non esset amator pecunie, nisi pro hoc putaret se excellentiorem esse et est, qui non amaret se excellere, nisi putaret maiores divitias habere se. Vel possunt cupiditas, et superbia large sumi ideo quod cupiditas dicitur immoderata voluntas plus habendi, vel pecuniam, vel scientiam, et honorem. Et superbia similiter large dicitur contemptus, sive inobedientia superioris, et sic superbia est in omni peccato secundum quod dicit Ambr. Peccatum est prevaricatio legis divine, et celestium inobedientia mandatorum. Et secundum hoc cupiditas, et superbia idem sunt sed differunt ratione, quia superbia dicit aversionem a Deo, et cupiditas conversionem ad creaturam. Et hec duo sunt in omni peccato. Unum quasi ex parte forme, alterum quasi ex parte materie. Et hoc est, quod dicit Glossa sup. Eccl. 10.b. Caveamus cupiditatem, et superbiam, non duo mala, sed unum, a quo omnis malitia trahet initium, Illud etiam exponit Augustinus de peccato Luciferi super Ecclesiasticum. Et hic etiam dicit idem Augustinus in Glossa Radix omnium malorum generalis cupiditas plus habendi, quam oportet. Hic est Diabolus, qui cecidit et primi homines. Secundum hoc, ergo potest dici, quod initium omnis peccati est superbia, et similiter cupiditas per occasionem id est peccatum Diaboli, quod fecit cupiditas, et superbia. Unde Tb. 4.c. Superbiam numquam in tuo sensu, aut in tuo verbo dominari permittas, in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio. Secundum Chrysostomum autem, et secundum quod videtur per antecedentia, et consequentia loquitur Apostolus hic de cupiditate specialiter, que est avaritia, scilicet, inordinatus amor pecunie. Dicit ergo :
[Radix enim omnium malorum est cupiditas]
id est avaritia, nullum enim genus peccati est, quod aliquando non proveniat ex avaritia.
marg.|
Et sicut dicitur radix, id est origo, vel radix, quia per avaritiam radicatur peccatum in homine, et colligatur, quia avaritia glutinum est Diaboli, quia per ipsum anima radicatur in peccato, Vel radix, quia sicut radix ramis ministrat humorem, ut crescant, sic avaritia luxurie, gule, et superbie exhibet facultatem, quia.
prol.|
Non habet unde suum paupertas pascat amorem.
marg.|
Seneca. Pandemus ait divitias esse causam malorum, non quia ipse faciunt aliquid, sed quia facturos irritant. Alia est causa efficiens, que protinus nocet alia precedente, hanc precedentem causam divitie habent, inflant animas, superbiam pariunt, invidiam contrahunt.
marg.|
{b}
Quam quidam]
Tertia ratio quare vitanda sit avaritia, {7.
220vb} quia inducit infidelitatem.
[Quam]
cupiditatem.
marg.|
{c}
Quidam appetentes]
id est sibi in cupiditate sua complacentes. Glossa Qui pecuniam appetit capere, appetit illud quo habito sequitur cupere. Vel.
marg.|
{b}
Quam]
id est cuius rei materiam, scilicet, ipsas divitias.
marg.|
{c}
Appetentes]
Sir. 14.b. Insatiabilis oculus cupiditati in parte iniquitatis. Eccl. 5.b. Avarus non implebitur pecunia.
marg.|
{d}
Erraverunt a fide]
quia avaritia excecantur spiritualiter.
marg.|
Unde dati sunt Sare mille argentei in velamen oculorum Gn. 20.d. Chrysostomus Avaritia non permittit viam misericordie trahens oculos ad seipsum, quemadmodum aliquis viam rectam vadens, non videns autem preterit multotiens locum, ad quem pergit sup. 1.d. Habens fidem, et conscientiam bonam, quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt. Item sup. 1.b. A quibus aberrantes conversi sunt in vaniloquium.
marg.|
{e}
Et inseruerunt se doloribus multis]
quia non solum excecet, sed cruciat. Iob. 20.c. Cum saturatus fuerit arctabitur et estuabit, et omnis dolor irruet in eum. Unde dicit.
[Inseruerunt se doloribus multis]
sicut pirus inseritur spine ; dolorem inferentes, laborem in acquirendo, timorem possidendo, dolorem amittendo. Glossa dicit hic. Avari tanto plures sollicitudinum cruciatus habent, quanto amplius desiderant, vel que habita transeunt, vel que habere non possunt.
marg.|
{f}
Multis]
animi, scilicet, et corporis, mundi, purgatorii, vel inferni 2Rg. 22.a. Funes inferni circumdederunt me, preoccupaverunt me laquei mortis.
marg.|
{g}
Tu autem o homo Dei, hec fuge]
id est quia es homo, id est rationalis es Dei, vel quia etsi homo, quia fragilis, tamen Dei es, es enim Dei, non solum conditione sicut omnes, sed familiaritate. Magna enim dignitas est, si homo Dei es, igitur ne queras superflua et a Deo abigentia. Homo Dei erat Elias, de quo dicitur 4Rg. 1.b. Homo Dei. Rex precepit, ut descendas. Et post sequitur. Si homo Dei sum, descendat ignis de celo, et devoret te, etc. Similiter si quis esset vere homo Dei, verbum esset eius ignis. Ps. 118. Ignitum eloquium tuum vehementer 4Rg. 4.b. Animadverto, quod vir Dei sanctus est iste.
marg.|
{h}
Hec]
predicta, scilicet avaritiam, et ea, que sequuntur ex ea vel hec temporalia vana, et caduca.
marg.|
{i}
Fuge]
exemplo Christi : qui fugit in montem, quando eum in Regem rapere vellet. Io. 6.b. Sir. 21.a. Quasi a facie colubri fuge peccatum. Et etiam materiam peccati. Ct. ult. d. Fuge, dilecte mi, et assimilare capree, hinnuloque cervorum super montes Bethel. Ps. 74. Ecce elongavi. Glossa Fuge hic. Nihil enim tam asperum tamque perniciosum, si vir Ecclesiasticus, maxime, qui sublimem tenet locum, divitiis huius seculi studeat, quia non solum sibiipsi, sed et ceteris omnibus obest, quibus contrariam dat formam.
marg.|
{k}
Sectare vero]
quasi venator inter te, et in aliis. Phil. 3.c. Sequitur, si quomodo comprehendam. Ier. 16.d. Mittam eis multos venatores.
marg.|
{l}
Iustitiam]
contra iniurias, et fraudes.
marg.|
{m}
Pietatem]
contra immisericordiam, et duritiam.
marg.|
{n}
Fidem]
contra perfidos.
marg.|
{o}
Caritatem]
contra odiosos.
marg.|
{p}
Patientiam]
contra amaros.
marg.|
{q}
Mansuetudinem]
contra immites, et crudeles usurarios. Hec sunt in Mt. 5.a. Dei iustitia enim dicitur. Beati, qui esuriunt, et sitiunt iustitiam. Item de pietate dicitur. Beati misericordes. Item de fide. Beati mundo corde. Item de caritate. Beati pacifici. Item de mansuetudine. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Item de patientia. Beati qui persecutionem patiuntur, etc. Item quia hec avaris nimis odiosa sunt, etsi semper presto sunt.
marg.|
{r}
Certa]
etc. Supra monuit eum, ut bona, que dicta sunt, haberet in se. Hic monet eum, ut malis resistat pro fide, et pro aliorum salute. Dic ergo.
[Certa]
contra ociosos.
marg.|
{s}
Bonum certamen]
tibi utile, et aliis, contra curiosos, qui certant inaniter.
marg.|
{t}
Fidei]
id est pro fide tuenda contra perfidos.
marg.|
Vel.
[Certa]
contra malos Christianos ociosos, et incertos.
marg.|
{s}
Bonum certamen]
contra hereticos perniciosos.
marg.|
{t}
Fidei]
contra infideles paganos. Iob. 7.a. Militia est vita hominis super terram, sup. 1.d. Milites in illis militiam bonam, 1Cor. 9.d. Ego igitur sic curro, non quasi in incertum, sic pugno, non quasi aerem verberans. Hbr. 12.a. Deponentes omne pondus, et circunstans nos peccatum per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei.
marg.|
{7.
221ra} Unde
marg.|
{B} . Gregorius Cum ad fidei cognitionem venimus contra malignos Spiritus luctam sumimus. Maligni autem Spiritus nihil in hoc mundo possident. Nudi ergo cum nudis luctare debemus, quia si vestitus quisque cum nudo aggreditur, citius ad terram deiicitur, quia habet unde teneatur. Ut autem alacrior sit in pugna, subditur de corona.
marg.|
{a}
Apprehende]
id est quasi violenter cape per pugnam, scilicet.
marg.|
{b}
Vitam eternam]
Mt. 11.b. Regnum celorum vim patitur, et violenti rapiunt illud Glossa
[Apprehende]
id est non queras aliud nisi vitam eternam, quod debes, quia in eam vocatus. Et hoc est, quod subditur.
marg.|
{c}
In qua]
id est ad quam habendam.
marg.|
{d}
Vocatus es]
interius per gratiam, et exterius per doctrinam 2. Thre. 2.d. In quo vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitionem glorie Domini nostri Iesu Christi 1Pt. 5.c. Deus omnis gratie, qui vocavit nos in eternam gloriam suam in Christo Iesu, modicum passos ipse perficiet confirmabit, solidabitque. Et etiam ideo debes certare, quia.
marg.|
{e}
Et es]
iam
[confessus bonam confessionem]
Hoc dicit, quia est, et mala confessio, ut hypocrite. Lc. 18.b. Gratias ago tibi Deus, quia non sum, sicut ceteri hominum, etc. Item insufficiens est, ut pigri Doctoris. Tit. 1.d. Confitentur se nosse Deum, factis, etc. Item temporalis, et momentanea, nec in gratia. Ps. 48. Confitebor tibi, cum bene feceris ei.
marg.|
{f}
Coram multis testibus]
in ordinatione, ubi, scilicet consecratus es in Presbyterum, vel Episcopum, vel in predicatione 2Tim. 2.a. Que audisti a me per multos testes, hec commenda fidelibus hominibus, quia idonei erunt alios docere. Vel aliter.
marg.|
{e}
Et es confessus]
in tribulatione positus sub persecutoribus. Tunc enim est tempus confessionis, sicut tunc ostendit granum sinapis virtutem suam, quando conteritur, sic iustus fidem exponit, cum premitur. Tales quondam soli dicebantur Confessores per antonomasiam. Rm. 10.b. Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Lc. 9.c. Mc. 8.d. Qui me erubuerit, et sermones meos id est vitam meam, et doctrinam id est me, et sermones meos, hunc filius hominis erubescet, cum venerit in maiestate sua et Patris, et sanctorum Angelorum.
marg.|
{f}
Coram multis testibus]
Deo et Angelis, et hominibus, 1Cor. 4.b. Spectaculum facti sumus mundo et Angelis, et hominibus.
marg.|
{g}
Precipio tibi]
id est preceptum Dei annuntio tibi.
marg.|
{h}
Coram Deo]
qui presens est, et testis est huius.
marg.|
{i}
Deo]
Patre.
marg.|
{k}
Qui vivificat omnia]
nihil vivit, nisi per eum. Chrysostomus quasi dicat ne formides mortem, Dei enim es servus, qui omnia potest vivificare. Hinc sumptum est, quod dicitur in symbolo. In Spiritum Sanctum Dominum vivificantem. Is. 57.c. In excelso habitans, et cum contrito, ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum.
marg.|
{l}
Et]
coram
[Christo Iesu]
ut eum imiteris.
marg.|
{m}
Qui testimonium]
etc. scilicet bonam confessionem se, scilicet esse filium Dei. Chrysostomus Sicut dicitur. Io. 18.g. Dixit ei Pilatus : Ergo Rex es tu ? Respondit Iesus, et dixit. Tu dicis, et Rex sum ego, ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Unde Hbr. 12.a. Respicientes in auctorem fidei, et consummatorem Iesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem verecundiam contemnens, et in dextra throni Dei sedit.
marg.|
{n}
Ut serves mandatum]
Dei, a me tibi datum, quod est.
marg.|
{o}
Sine macula irreprehensibile]
quia nil turpe, nec inutile ei mandaverat : Vel ab effectu, quia facit observatorem sine macula cordis, et sine reprehensione conversationis. Ps. 18. Lex Domini immaculata, etc. Rm. 7.c. Lex quidem sancta, et mandatum sanctum : Prv. 6.c. Mandatum lucerna est, et lex lux.
marg.|
{p}
Usque in adventum]
etc. id est donec ibi adveniat {7.
221rb} Christus in morte. Mt. 10.c. et 24.b. Qui perseveraverit usque in finem salvus erit.
marg.|
{q}
Quem]
adventum Christi, vel ipsum Christum.
marg.|
{r}
Suis temporibus]
id est congruis temporibus, quando scilicet tempus est, ut suos servos removeret.
marg.|
{s}
Ostendet]
vel ostendit secundum Chrysostomum in morte Sanctorum.
marg.|
{t}
Beatus, et solus potens]
id est tota Trinitas secundum Glossa Sed secundum Chrysostomum persona filii. Unde dicit : De quo hec dicta sunt, de Patre, an de Filio omnino : Christus enim ostendit se Sanctis secundum utramque naturam in morte, cum eos remunerat in beatitudine. Canc. ult. a. Quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris mee, ut inveniam te solum foris, et deosculer te, et iam nemo me despiciat ? Io. 14.c. Ego diligo eum, et manifestabo ei meipsum.
marg.|
{u}
Rex Regum]
terrenorum. Chrysostomus Hoc dicit, ut non formides eos, qui sunt Reges. Apc. 17.c. Agnus vincet illos, quoniam Dominus Dominorum est et Rex Regum. Eccl. 5.b. Quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii, et insuper universe terre Rex imperat servienti. Vel
[Rex Regum]
id est spiritualium virorum, quorum cor est in manu Dei, et vertitur ad voluntatem eius, ut dicitur Prv. 21.a. Sicut divisiones aquarum, ita cor Regis in manu Dei, quocumque voluerit, inclinabit illud.
marg.|
{x}
Et Dominus Dominantium]
terrenorum, scilicet Dominorum, vel qui dominatur animo suo. Apc. 19.c. Habebat in vestimento ; et in femore suo scriptum : Rex Regum, et Dominus Dominantium. Apc. 1.b. Primogenitus mortuorum, et Princeps Regum terre.
marg.|
{y}
Qui solus habet]
etc. id est immutabilitatem ex se per naturam, sed aliis dat per gratiam. Plato in Timeo. Dii Deorum, quorum opifex ego, et pater sum, natura quidem dissolubiles estis, etc. sup. 1.d. Regi autem seculorum immortali, etc. Augustinus in libr. de natura boni. Omnia, que fecit Deus, quia ex nihilo ea fecit mutabilia sunt, ipsi peribunt, tu autem permanebis. Item Augustinus in libro de. civit. Dei. Deum volens sicut poterat cito tantus ardor eorum definire, mens quedam est, inquit, soluta, ac libera ab omni contritione mortali, omnia sentiens, et movens, ipsaque predita vita sempiterna. Et ibi dicit Augustinus quod hanc definitionem habuit non a se, sed a libris sacre Scripture.
marg.|
{z}
Et lucem habitat in accessibilem]
Is. 57.c. Dominus excelsus, et sublimis habitans eternitatem, et sanctum nomen eius. Sed contra 3Rg. 8.b. Dixit Dominus ut habitaret in nebula. Ps. 17. Posuit tenebras latibulum suum. Solutio : Deus habitat in se, ut lux in luce, que dicitur inaccessibilis, quia nullus ad eam accedit ex se, in creaturis autem habitat, ut in tenebris, quia creature tenebre sunt ex se.
marg.|
{a}
Quem nullus hominum vidit]
Is. 45.c. Vere tu es Deus absconditus. Et 53.b. Quasi absconditus vultus eius. Iob. 28.d. Abscondita est ab oculis omnium viventium, volucres celi latet, id est Angelos latet. Dei Inter. Io. 1.b. Deum nemo vidit unquam.
marg.|
{b}
Sed nec videre potest]
Glossa Homo in hac vita, post autem videbit, si fuerit de illis, de quibus Mt. 5.a. Beati mundo corde, etc.
marg.|
{c}
Cui honor]
etc. Nota ordinem. Postquam magnitudinem Dei incomprehensibilem ostendit, subditur de honore, et gloria, quasi dicat, cum tantus sit Deus, honorandus est, non perscrutandus. Unde Chrysostomus dicit : Cui est honor, etc. quasi dicat, hoc solum ei possumus dicere, et facere, non perscrutari, quis est. Prv. 25.d. Qui scrutator est maiestatis, opprimetur a gloria.
marg.|
{d}
Divitibus]
Hic notatur, ut divites inclinent ad humilitatem, quia ex divitiis solet generari superbia. Nota Glossa Supra egit de his, qui divites volunt fieri, dicens eos incidere in laqueum et tentationem Diaboli, hic agit de his, qui divites sunt, monens sperare in divitiis. Et quia dixit mala venire ex cupiditate, et contra eam suasit, ne viderentur divites penitus abiiciendi, determinat qualiter, licet cupidi incidant in laqueum Diaboli, tamen non penitus sunt abiiciendi divites, sed potius precipe divitibus, etc. Ait ergo
[Divitibus huius seculi]
qui habent seculares divitias.
marg.|
{e}
Precipe non sublime sapere]
id est non inde superbire. Glossa Nota, quod non expavit Apostolus divitias, sed morbum divitiarum, id est superbiam, que est vermis divitum, grandis animus est, qui inter divitias isto morbo non tentatur. Magnus est, qui non se magnum, ideo putat : quia dives est : Qui autem se putat magnum, superbus et egenus est, in carne crepat, in corde mendicat, inflatus est, non plenus. Rm. 12.d. Non alta sapientes, sed humilibus consentientes Eccl. 3.c. Quanto magnus es, humilia te in omnibus.
marg.|
Et e contra dicitur Os. 13.b. Adimpleti sunt, et saturati sunt et elevaverunt cor suum, et obliti sunt mei.
marg.|
Sic superbia oritur ex divitiis, sicut a veste tinea : Eccl. 11.b. {7.
221va} Si dives fueris, non eris immunis a delicto. Secundum malum est falsa confidentia, quia vix accidit, quod homo dives non confidat in divitiis, quas nimis amat. Prv. 10.b. Substantia divitis urbs fortitudinis eius. Contra hoc dicit.
marg.|
{a}
Neque sperare in incerto divitiarum]
id est in divitiis, que incerte sunt. Ideo Dominus divitias vocat fallacias. Mt. 13.c. Prv. 11. Qui confidit in divitiis suis, corruet. Sicut ille dives, de quo. Lc. 12.c. Anima, habes multa bona reposita in annos plurimos, requiesce, comede, bibe, epulare. Dixit autem illi Deus : Stulte, hac nocte animam tuam repetent a te, que autem preparasti, cuius erunt ? Ecce quomodo incerte sunt divitie. Ps. 88. Posuisti firmamentum eius formidinem. Quia tales in formidine ponunt spem, et firmamentum suum. Talis non erat Iob, qui dicit Iob. 31.c. Si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi fiducia mea. Iac. 5.a. Agite nunc divites plorate ululantes in miseriis vestris, que advenient vobis, divitie vestre putrefacte sunt. Lc. 6.d. Ve vobis divitibus, qui habetis hic consolationem vestram.
marg.|
{b}
Sed in Deo vivo]
precipe sperare 1. Thess. 1.d. Servire Deo vivo, et vero. Pecunia est Deus mortuus, quia non potest iuvare, et tamen multi serviunt isti Deo, et sperant in eo. Sap. 13.d. Non erubescit loqui cum illo, qui sine anima est, et pro sanitate quidem infirmum deprecatur, id est nummum, et pro vita rogat mortuum, et in adiutorium inutilem invocat, et pro itinere petit ab eo qui ambulare non potest, et de acquirendo, et de operando, et de omnium rerum eventu petit ab eo, qui in omnibus est inutilis.
marg.|
{c}
Qui prestat nobis]
etc. Iac. 1.a. Qui dat omnibus affluenter, et non improperat.
marg.|
{d}
Omnia]
id est eterna. Que omnia, id est perfecta sunt.
marg.|
{e}
Ad fruendum]
quasi dicat, illa stat abundanter, et sine diminutione, quibus fruendum est in eternitate. Temporalia autem parce dat suis ad utendum. Is. 30.e. Dabit tibi Dominus panem arctum, et aquam brevem, et non faciet ultra avolare a te Doctorem tuum, id est tribulationem, que optimus Doctor est. Is. 28.e. Tantummodo vexatio dabit intellectum auditui. Vel.
marg.|
{c}
Qui prestat nobis omnia]
temporalia bona,
[abundanter]
id est sufficienter. Mt. 6.d. Primum querite regnum Dei, et iustitiam eius, et omnia adiicientur vobis.
marg.|
{e}
Ad fruendum]
non ad reponendum, sed ad dandum pauperibus, ut sic habeatur, et multiplicetur fructus ex divitiis. Sic sumitur fructus large, sicut et fructus. Eccl. 11.a. Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post multa tempora invenies eum. Is. 32.d. Beati, qui seminatis super omnes aquas. Lc. 13.b. Ecce tres anni sunt, ex quo venio, querens fructum in ficulnea, et non invenio, succide ergo eam, ut quid etiam terram occupat. Chrysostomus Ponit hanc litteram. Qui prestat nobis omnia divitiose, id est in usu, et ministerio. Idem Chrysostomus dicit. Pecunie apud Grecos achrymata dicuntur, a chyraste : ab utendo. Usus enim est possessionum, non Dominium, sicut dicitur. Neque enim plebeia proverbia oportet contemnere, quando enim habent fertilem agrum, dicunt. O ager, quantorum fuisti, et quantorum eris. Et infra dicit. Virtus solum nobiscum peregrinatur post mortem. Et sup. Illa sola nostra sunt, quecumque hic premittuntur in eleemosynis.
marg.|
{f}
Bene agere]
quasi dicat hoc est, ad quod prestat Dominus divitias. Et ideo monet divites bene agere. Contra divites, qui otiosi sunt, vel inutilibus occupantur.
[Bene]
contra inutilitatem.
marg.|
{g}
Agere]
contra curiositatem. Vel
[Bene]
id est delectabiliter, utiliter, honorifice Deo, quia ei honor, et gloria sup. eod. Et sup. 1.d. Gal. 6.c. Dum tempus habemus operemur bonum ad omnes, scilicet, ad nos, et ad proximum et ad Deum.
marg.|
{h}
Divites fieri in bonis operibus]
id est precipe illis bene agere, et sic habent multitudinem bonorum operum. Vel spiritualiter.
marg.|
{i}
In operibus bonis]
id est in operibus misericordie. Gregorius
{7.
221vb} Si vere fratres divites esse cupitis, veras divitias amate. Lc. 12.c. Que parasti, cuius erunt. Sic est, qui thesaurizat, non est in Deum dives. Chrysostomus Virtus solum novit nobiscum peregrinari post mortem, illa sola nostra sunt, quecumque hinc premittimus in eleemosynis. Apc. 14.c. Opera illorum sequuntur illos. Sir. 29.c. Eleemosyna viri quasi sacculus cum ipso, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit. In hoc ergo, quod dicit :
[Divites fieri]
notatur multitudo operum misericordie.
marg.|
Sed quia non sufficit multa dare, si cum tedio, et difficultate detur, ideo subdit.
marg.|
{k}
Facile tribuere]
precipe, scilicet. Vel,
[Faciles tribuere]
precipe, ut faciles sint ad tribuendum. Augustinus Fructus muneris sui dehonestat, qui accepturum mora nimia suspendit. Iob. cap. 31.b. Si oculos vidue expectare feci. Eccl. 4.a. Cor inopis ne afflixeris, et ne protrahas datum angustianti. Sir. 29.b. Pro eleemosyna non protrahas illum. Prv. cap. 3.d. Ne dicas amico tuo, vade, et revertere, et cras dabo tibi, cum possis statim dare. E contra Sir. 18.c. Datum indisciplinati tabescere facit oculos. Item Sir. 20.b. Gratie fatuorum effundentur, datus insipientis non erit utilis tibi. Sed quia multi multa dant et facile, sed non multis, imo accipiunt personas. Ideo subdit.
marg.|
{l}
Communicare]
id est communiter iustis dare, secundum quod magis indigent. Vel
[Communicare]
id est sua communia putare, non propria. Iob. 31.b. Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea. Hbr. cap. 13.c. Beneficentie, et communionis nolite oblivisci, talibus enim hostiis promeretur Deus.
marg.|
{m}
Thesaurizare sibi fundamentum bonum]
id est in presenti acquirere bona opera, et virtutes quasi thesaurum, id est avide, id est designanter, et insatiabiliter. Que opera debent esse.
marg.|
{n}
Fundamentum bonum]
id est stabilia, et firma. Et hoc.
marg.|
{o}
In futurum]
ut scilicet intentio sit ad futura, contra eos, qui dant, ut hic recipiant, vel bona agunt pro laude, vel pro aliquo munere Sir. 20.c. Hodie feneratur quis, et cras expetit, et odibilis est Deo homo huiusmodi, id est hodie bonum pro Deo facit, et statim mercedem a Deo exigit. Multi sunt tales, qui quando ieiunaverunt, vel laboraverunt aliquo modo pro Deo, tunc enim fenerant Domino, et statim expetunt a Domino mercedem, vel laudem, vel aliam consolationem temporalem, quando enim parum ieiunavit, vult postea tantum comedere, quod fere crepat : quando dedit unum denarium, vel unam veterem vestem, credit sibi licere retinere tria paria vestium superfluarum, etc. huiusmodi. Vel.
marg.|
{m}
Thesaurizare sibi fundamentum bonum]
etc. id est multiplicare sibi divitias, et thesauros celestes in futurum retinendum, qui sunt fundamentum bonum, quia divitie eterne sunt stabiles. Divitie enim presentes sunt labiles, et instabiles, et sine fundamento. Chrysostomus Si divitias queris, illas quere, que manent, que certe sunt. Mt. 6.c. Thesaurizate vobis thesauros in celo, ubi nec erugo, nec tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur. Prv. 10.d. Quasi tempestas transiens non erit impius, iustus autem quasi fundamentum sempiternum, quia iustus ante confirmatur, quia stabilius adheret. Vel
[Thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum]
id est thesauro temporali comparare sibi, vel edificare domum non manufactam sed eternam in celis, quod facit, qui thesauros suos, id est potiora bona sua distribuit pauperibus. Et dicit signanter
[Thesaurizare sibi]
quia de melioribus debet dare. Prv. cap. 3.b. Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da pauperibus. Ez. cap. 47.c. Non deficient fructus eius, per singulos menses afferet primitiva.
marg.|
{p}
Ut apprehendant veram vitam]
eternam. Expositio est precedentis, quasi dicat, iste est thesaurus in futuro, scilicet, vita eterna sup. eod. c. Apprehende vitam eternam, quasi dicat, divitie faciunt pontem, et viam ad hoc. Prv. 18.c. Donum hominis dilatat viam eius, et ante Principes spacium ei facit.
marg.|
{q}
O Timothee]
Hic hortatur, ut sit sollicitus in officio episcopali, et nominat eum, ut reddat attentum. Dicit ergo :
[O Timothee, depositum custodi]
animam propriam, talentum donorum, episcopale officium, animas subditorum, 3Rg. 20. Custodi virum istum, qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima eius 2Tim. 1.c. Bonum depositum custodi, per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis. Chrysostomus Depositum est, quod habes, ne minuas, quia alienum est, quod tibi creditum est. Prv. 6.a. Si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam, discurre festina, suscita amicum tuum.
marg.|
{7.
222ra}
marg.|
{a}
Devitans]
Glossa ut possis illud custodire.
marg.|
{b}
Prophanas vocum novitates]
non tamen sententiarum, vel rerum in se, sed vocum : quia etiam vocabula nova vitanda sunt, non quelibet, sed prophana, que inveniunt heretici. Os. 2.c. Vocabit me vir meus, et non vocabit me ultra Baalim. Ibi, dicit Glossa Hier. Et hoc habemus solis vocibus inordinate prolatis heresim posse incurri. Et supra dicit in Glossa quamvis secundum Etymologiam posset dici ; tamen odio idolorum non debet dici 2Tim. 2.c. Prophana, et vaniloquia devita, multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum, ut cancer serpit. Act. 17.e. Nova quedam infers auribus nostris, etc. Et postea. Athenienses autem omnes, et advene hospites ad nihil aliud vacabant, nisi aut dicere, aut audire aliquid novi. Est autem aliqua novitas tam rerum, quam vocum, que non est prophana. Io. 13.d. Mandatum novum, etc. Is. 62.a. Vocabitur tibi nomen novum, quod os nominavit. Apc. 2.e. Et in calculo nomen novum scriptum est. Unde dicitur. Act. 11.d. Ut cognominarentur primum Antiochie discipuli Christiani. Et etiam devitans.
marg.|
{c}
Oppositiones scientie falsi nominis]
id est que falso nomine scientia dicitur. Hoc est contra illos, qui semper opponunt de extraneis scientiis, 2Tim. 1.c. Formam habe sanorum verborum, que audisti a me. Non dicit a Platone. Item sophistica false nomen habet scientie. Rationalis enim Philosophia, id est Logica non est, neque naturalis, id est Physica, neque moralis, ut Ethica, quia non mores docet, sed lites. Idc. 1.c. Qui percusserit Cariath Sepher, id est civitatem litterarum, et vastaverit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem. Talibus enim dande essent Ecclesie, qui causas, et advocationes prescinderent, non nutrirent. Item omnis scientia, que non est ad primam, et summam veritatem cognoscendam, falso habet nomen scientie, quia talis scientia non scientem, sed stultum facit. Ier. 10.c. Stultus factus est omnis homo a scientia sua. Is. 47.c. Sapientia tua et scientia tua decepit te. Chrysostomus Cum fides non fuerit cognita, si est, tamen ex propriis cogitationibus, id est argumentis concipitur quid cognitio non est, ita enim seipsos vocabant fortassis, id est cognitores, ut quid plus aliis scientes.
marg.|
{d}
Quam]
scientiam,
[quidam]
Chrysostomus enuntiantes.
marg.|
{e}
Promittentes]
id est profitentes se habere talem scientiam.
marg.|
{f}
Circa fidem]
existentes non intus.
marg.|
{g}
Exciderunt]
ab ipsa fide, quia rationes humanas exequentur. Ier. cap. 2.d. Filii Mempheos, et Taphnes constupraverunt te usque ad verticem, id est usque ad fidem, quam amiserunt sup. 1.d. Habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt.
[Exciderunt]
Chrysostomus Tortuose, et erunt scientia advocatorum serpentina, et tortuosa, quia iniuriose, et callide procedunt advocati ; non tamen contra fidem aperte, sed circa, quia sub velamine nominis, sive et scientie sancte faciunt opera prophana, magisque nocent Ecclesie, quam heretici, quia hec pestis latet sub specie pietatis : Et predicta custodias.
marg.|
{h}
Gratia]
sit
[tecum]
quoniam gratia operans, conservans, consummans, Sir. 24.c. In me omnis gratia vite, et veritatis, et scientie active, et contemplative.
prol.|
Explicit Postilla Domini Hugonis Cardinalis super primam Epistolam Pauli ad Timotheum.
prol.|
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Tim. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=69&chapitre=69_6)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Tim. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=69&chapitre=69_6)
Notes :