Hugo de Sancto Caro

Capitulum 2

Numérotation du verset 1Tim. 2,1 

Obsecro igitur
primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones
pro omnibus hominibus,
Numérotation du verset 1Tim. 2,2 

pro regibus
et omnibus
qui in sublimitate sunt constituti1,
1 constituti] om. Weber
ut quietam et tranquillam vitam agamus
in omni pietate
et castitate.
Numérotation du verset 1Tim. 2,3 

Hoc enim
bonum est
et acceptum
coram salutari nostro Deo
Numérotation du verset 1Tim. 2,4 

qui omnes homines
vult salvos fieri
et ad agnitionem
veritatis
venire.
Numérotation du verset 1Tim. 2,5 

Unus
enim Deus,
unus et mediator Dei et hominum
homo Christus Iesus
Numérotation du verset 1Tim. 2,6 

qui dedit redemptionem semetipsum
pro omnibus nobis2
2 nobis] om. Clementina Weber
cuius3 testimonium
3 cuius] om. Clementina Weber
temporibus suis,
Numérotation du verset 1Tim. 2,7 

in quo
positus sum ego predicator et apostolus
veritatem dico,
non mentior,
doctor gentium
in fide et veritate.
Numérotation du verset 1Tim. 2,8 

Volo ergo viros orare
in omni loco,
levantes
puras manus,
sine ira
et disceptatione.
Numérotation du verset 1Tim. 2,9 

Similiter
et mulieres
in
habitu ornato cum verecundia
et sobrietate
ornantes se,
et4 non in tortis crinibus
4 et] om. Weber
aut auro, aut margaritis, vel veste
pretiosa,
Numérotation du verset 1Tim. 2,10 

sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona.
Numérotation du verset 1Tim. 2,11 

Mulier
in silentio
discat
cum omni subiectione.
Numérotation du verset 1Tim. 2,12 

Docere autem
mulieri non permitto, neque dominari
in virum,
sed esse in silentio.
Numérotation du verset 1Tim. 2,13 

Adam enim primus formatus est, deinde Eva.
Numérotation du verset 1Tim. 2,14 

Et Adam non est seductus,
mulier autem seducta
in prevaricatione fuit.
Numérotation du verset 1Tim. 2,15 

Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserint in fide et dilectione
et sanctificatione
cum sobrietate.

Capitulum 2

Numérotation du verset 1Tim. 2,1 
marg.| {7. 210va} Obsecro ergo] etc. Hec est secunda pars Epistole in qua subdit Apostolus, quomodo se debeat habere Timotheus, ad eos qui sunt in Ecclesia. Et primo quomodo se debeat habere circa principale officium quod est orare pro populo maxime in missa. Hbr. 8.a. Omnis enim Pontifex ad offerenda munera, et hostias constituitur. Et primo docet ritum, et modum orandi, scilicet obsecrando, simpliciter orando, postulando, gratias agendo, et pro quibus orandum, scilicet pro omnibus, et specialiter pro Regibus, et prelatis. Secundo fiduciam impetrandi excitat, quod Dominus noster vult omnes salvos fieri, et ipse est mediator nostre salutis et etiam medius, per quem orationes nostre Patri offeruntur, ibi :   [Hoc enim bonum est] etc. Tertio docet, qui debeant orare, et quando et ubi quia non solum Episcopi et Prelati debent orare, sed etiam alii, sed differenter quia viri suo modo, sicut dicitur, ibi :   [Volo ergo viros] etc. Et mulieres suo modo scilicet in silentio, sicut dicitur, ibi :   [Mulier in silentio] etc. Dicit ergo :
marg.| {a} Obsecro ergo] vel   [obsecras] sive exhortare.
marg.| {b} Igitur primum omnium fieri] id est ante omnia.
marg.| {c} Obsecrationes] scilicet Predicationes, Alia littera. (Orationes postulationes,) vel (interpellationes.) Alia littera (gratiarum) actiones. Chrysostomus ponit hunc textum. Intercessiones, obsecrationes, gratiarum actiones. Et nota, quod per hec quatuor, quatuor partes in Missa intelliguntur. Dividitur enim Missa, que celebratur in commemorationem passionis Christi, in quinque partes, quia quinquies sanguinem suum fudit. Primo in circumcisione : Lc. 2.c. Secundo in oratione quando positus in agonia prolixius orabat : Lc. 22.e. Tertio in flagellatione, quando spinea corona capiti eius imposita est : Mt. 27.d. Io. 19.a. Quarto in perforatione manuum, et pedum in cruce. Quinto in apertione lateris postquam iam mortuus erat : Io. 19.f. Ideo prima pars Misse est, a Te igitur usque ad Qui pridie, quam pateretur. Secunda a Qui pridie usque, ad memoriam Tertia a memoria usque ad Pater noster. Quarta est oratio, que dicitur, embolismus, inter Pater noster, et Dominus vobiscum. Et dicitur embolismus, quasi super-excrescens, quia postea fuit superaddita. Unde Apostolus non tangit illam, sed tantum alias quatuor.
marg.| Quinta pars Misse est post embolismum usque ad finem Misse. Sic ergo in his verbis Apostoli intelligitur id, quod fit in canone Misse. Et redde hec tria verba Apostoli quatuor predictis partibus per ordinem pretermisso embolismo. Vel aliter potest distingui, ut obsecratio dicatur oratio facta Deo pro re difficili, vel pro conversione impii, et malis amovendis, oratio pro agnitione gratie iam habite, postulatio pro collatione glorie, gratiarum actio de omnibus. Et nota, quod similiter quatuor modi orandi habentur, Phil. 4.a. In omni obsecratione et oratione cum gratiarum actione petitiones vestre innotescant apud Deum. Ibi require de hoc. Item aliter exponitur secundum beatus Bernardus (Obsecro, etc.) quos adhuc conscientia ; quia timet per seipsos accedere, student per alios supplicare, ut
marg.| {S} . Petre, ora pro nobis. Maxime autem per obsecrationes ut per passionem, et crucem tuam libera nos Domine. Sic orat fur deprehensus, et vicinus suspendio ; qui in se invenit, unde moveat ad pietatem. Sequitur autem.
marg.| Orationes iam accepta virtute continendi. Oratio, quasi oris ratio, quando ore ad os iam cum Domino loquitur Sequitur. Postulationes, ut postquam in lamentis perseverans fiduciam acceperit, venie iam securus ad postulationes pro sociis etiam accedit. Sed caveat, ne postulet non postulanda. Item postea dicit. Porro ad quartum genus orationis per paucos credimus pervenire, quia charius, et pretiosius est, cum testimonium reddit Spiritui S. spiritum, quem habet ex Deo, quoniam exauditum est desiderium cordis eius, ita ut certus iam non orare, sed gratias agere possit, hoc est quartum quod dicit Apostolus. [Gratiarum actiones] {7. 210vb} Vel   [Obsecrationes] pro fidelibus mortuis,   [Orationes pro peccatoribus vivis] [Postulationes] Pro iustis vivis.   [Gratiarum actiones] pro Sanctis. Terminato modo orandi, dicit pro quibus. Primo, sc.
marg.| {d} Pro omnibus] id est pro universali Ecclesia, sic fit in parochiis in Dominicis diebus. Primo fit pro universali Ecclesia. Deinde pro prelatis Ecclesiasticis, et secularibus. Pro omnibus specialiter ad Sacerdotes pertinet orare, pro omnibus etiam hostibus Chrysostomus Velut communis orbis universi Sacerdos est omnium procurationem habens, sicut et Deus, unde Dt. 33.a. Ponent thymiama in furore tuo, et holocaustum super altare tuum. Sap. 18.d. Properans homo sine querela deprecari pro populis proferens servitutis sue scutum orationem, per incensum, deprecationem allegans restitit ire, et finem imposuit necessitati ostendens, quod tuus est famulus. Chrysostomus Pro omnibus quomodo orabit pro affligentibus et calumniantibus ? Solutio. Quomodo si portatus infans percutiat patris vultum, nihil amoris succiditur, ita et nos si percutiamur ab his, qui extrorsum sunt, nihil debemus minuere bone voluntatis.
marg.| {e} Pro Regibus] Chrysostomus Ne videretur blandiri dicturus pro Regibus, promisit pro Regibus omnibus. Item Chrysostomus Deus ad utilitatem continuam principatum constituit, qualiter igitur non inconveniens est illos pro vobis militare, et non vos pro eis non orare, Ier. 29.b. Querite pacem civitatis, ad quam transmigrare vos feci, et orate pro ea ad Dominum, quia in pace illius erit pax vestra, Baruch : 1.b. Et orate pro vita Nabuchodonosor Regis Babylonis, et pro vita Balthasar filii eius, ut sint dies ipsorum sicut dies celi super terram. Et postea subdit. Ut vivamus sub umbra eius, et sub umbra Balthasar filii eius, et serviamus eis multis diebus.
marg.| {f} Et omnibus] etc. ut Ducibus et Comitibus. Ideo preceptum est in Synodo, quod spiritualis fiat oratio pro Principe terre.
marg.| {g} Ut quietam] a persecutione.
marg.| {h} Et tranquillam] ab omni inquietatione (agamus) Chrysostomus Si quis quiete existente turbatur valde miser est.
marg.| {i} In omni pietate] in cultu, in religione divina.
marg.| {k} Et castitate] integritate fidei. Hec duo sunt necessaria ut fides interior servetur incorrupta, et cultus exterior divinus in omnibus teneatur, Vel aliter (ut quietam, etc.) Sicut dicit Chrysostomus Triplex est prelium, scilicet contra Barbaros, aliud invicem inter nos, tertium uniuscuiusque ad seipsum hoc est difficillimum. De hoc loquitur hic secundum Chrysostomum Cum dicit,   [tranquillam] etc. Sed potest illud triplex prelium referri ad ea, que hic dicuntur sic. (Quietam,) a persecutione Tyrannorum. Tranquillam inter vos, et in te.
marg.| Deinde sequitur de pace intra vos ; que est, cum anima bene ordinatur interius ad Deum per pietatem, ideo dicitur hic, (in omni pietate,) et exterius ad proximum, per honestam conversationem. Unde alia littera habet. (Et honeste,) ubi nos habemus (castitate.) Que littera satis competit huic expositioni. Castitas enim corporis speculum est munde conversationis apud homines.
marg.| {l} Hoc enim bonum est] Hec est secunda pars in qua excitat fiduciam impetrandi, Deo enim placet, ut oremus. Unde dicit, (hoc enim) scilicet orate pro omnibus, et pro Regibus.
marg.| {m} Bonum est] id est utile Ecclesie.
marg.| {n} Et acceptum] id est gratum.
marg.| {o} Coram Deo, et Salvatore nostro] et ideo potest dare, et scit quia Deus, et vult, quia salvator, cuius officium, et usus est salvare. Unde subdit.
marg.| {p} Qui omnes homines vult salvos fieri] Chrysostomus Si ipse omnes homines, vult salvari, et tu velis, ora ergo pro omnibus etiam pro inimicis. Ez. 18.g. Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur, et vivat. 2Pt. 3.b. Nolens Deus aliquos perire, sed omnes ad penitentiam reverti. 2Rg. 14.d. Non vult Deus perire animam.
marg.| Et nota, quod multis modis exponitur. [Hoc enim] id est fidelis sermo, et omni acceptione. Primo sic.   [Vult omnes salvos fieri] supple, si velint salvari cum effectu. Vel   [Vult omnes] etc. id est nullus fit salvus, nisi quem vult salvari. Io. 1.a. Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Et 1Cor. 15.c. In Christo omnes vivificabuntur. Et de B. Virg. dicitur cunctas hereses sola interemisti id est quecumque interempte sunt, per te sunt interempte. Vel   [Vult omnes homines] etc. ut fiat distributio pro generibus singulorum, id est de omni genere hominum vult aliquos salvos fieri.
marg.| Vel. [Vult omnes homines salvos fieri] id est facit omnes velle, id est appetere salutem, omnis enim homo naturaliter appetit beatitudinem, ad quam creatus est, Vel   [Vult] id est consulit hortatur, et iubet.   [Omnes homines salvos fieri] id est dat id, per quod salvi fiant. Chrysostomus Salutem autem non habent, quia non {7. 211ra} est salus, sed nomen salutis, ut nuncupatio solum,
marg.| {a} Et ad agnitionem veritatis venire] id est Christi qui est via in exemplo, veritas in promisso, et vita in premio. Io. 14.a. Item Io. 17.c. Sermo tuus veritas est.
marg.| Et nota quod ideo Dominus voluit veritatem Evangelii tradere per nota exempla, et per parabolas, ut omnes intelligant, Mt. 11.d. Confiteor tibi, Pater, Domine celi et terre, quia abscondisti hec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis. Et vere vult omnes salvos facere, quia ipse est mediator salutis. Et hoc est, quod dicit.
marg.| {b} Unus enim Deus] etc. Sic ordina.
marg.| {c} Homo Christus Iesus mediator Dei et hominum] et ideo vult salvare homines,   [est unus Deus] cum Patre in essentia et Potestate et Sapientia, Dt. 6.b. Audi Israel, Dominus Deus tuus unus est ; Eph. 4.b. Unus Deus et pater omnium qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis.
marg.| Est in Christo duplex mediatio. Una substantialis in quantum utramque habet naturam. Alia accidentalis, quia iustus quantum ad Deum mortalis quoad homines. De isto mediatore habetur Gal. 3.c. Mediator unus non est, Deus autem unus est. Hbr. 8. Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, Hbr. 9.d. Novi testamenti mediator est, Hbr. 12.f. Testamenti novi mediator Iesus. Dt. 5.a. Ego sequester et medius fui inter Deum et vos, Iob. 9.d. Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum in ambobus. Tempore enim Iob. nondum erat mediator, et ideo petebat utinam esset nobis arbitrer, Iob. 23. substantialiter. Nota quod Christus dicitur pacificus, quia pacem fecit inter homines, et duos parietes coniunxit, scilicet Iudeos et Gentes. Dicitur etiam mediator Dei et hominum, quia pacem inter Deum et hominem reformavit. Iustus cum Deo, quia peccare non potuit, miser cum homine, miseria pene, scilicet et ita directe fuit medium coniungens duo extrema. Hunc mediatorem intellexit Iob. 6.a. Cum ait. Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitatis quam patior in statera. In statera enim scilicet in Christo, posita sunt peccata humani generis in lance una, et calamitas ipsius Christi in lance alia, et quia hec gravior fuit, ideo traxit sursum peccatores. Appellat etiam Iob. Christum equitatem, Iob. 23.b. Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis sue mole me premat, equitatem proponat contra me, equitas est inter strictum ius, et omnimodam remissionem peccatorum. Si enim Christus districte ageret, neminem salvaret, si vero sine omni satisfactione remitteret, nimis esset remissus. Intervenit ergo equitas, id est temperata iustitia, ut cum satisfactione peccata remittantur. Igitur Christus cum esset mediator et arbiter et non districtus Iudex, habuit familiaritatem per coniunctionem, nec cum duobus discordantibus. Quod attendens. Osee 6.a. dixit. Quasi diluculum preparatus est egressus eius. Nox est peccatorum, Deus vero est dies plenus. Christus autem mediator fuit sicut diluculum, quia diem divinitatis univit carni habenti similitudinem peccati.
marg.| Hinc est, quod B. Virgo dicitur mediatrix, quia aliquando, scilicet ante conceptionem peccare potuit, post vero non potuit. Unde munda et fecunda virgo et mater.
marg.| {d} Sequitur : Qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus] et ita omnes vult salvos fieri.
marg.| {e} Semetipsum] gratis dedit et sponte, Io. 10.c. Ego pono animam meam. Non vendidit, quia emi non potest.
marg.| {f} Pro omnibus] quantum ad sufficientiam, etsi non quantum ad efficientiam Gal. 1.a. Qui dedit semet ipsum pro peccatis nostris, Gal. 2.d. Qui dilexit me et tradidit seipsum pro me, Eph. 5.e. Dilexit Ecclesiam et tradidit semetipsum pro ea.
marg.| {g} Cuius] rei, scilicet redemptionis.
marg.| {h} Testimonium] Prophetarum, scilicet   [Temporibus suis confirmatum est] id est temporibus congruis impletum est, id quod testificati sunt Prophete de Christo, Gal. 4.a. At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum, Hbr. 1.a. Multifarie, multisque modis olim Deus loquens Patribus in Prophetis, novissime {7. 211rb} diebus istis locutus est nobis in filio. Sic ergo per filium confirmatum est, quod a Prophetis fuit testificatum. Vel.
marg.| {h} Cuius testimonium] quod testificati sunt Apostoli verbis.
marg.| {i} Temporibus suis] id est congruis.
marg.| { k } Confirmatum est] miraculis multipliciter in fine, Mar. ult. d. At illi profecti predicaverunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. De testibus habetur. Act. 1.a. Eritis mihi testes in Iudea et Samaria et usque ad ultimum terre. Is. 43.b. Vere vos testes mei, dicit Dominus, Iob. 10.c. Instauras testes tuos contra me :
marg.| {l} In quo] id est in qua re predicanda.
marg.| {m} Positus sum a Deo] non intrusus a meipso. Hbr. 5.a. Nec quisquam sibi sumit honorem, sed qui a Deo vocatus est tamquam Aaron. Vel   [positus] in dignitate. Predicator enim nomen est actus, Apostolus dignitatis. 2Tim. 1.c. In quo positus sum ego Predicator et Apostolus, et magister Gentium. Et.
marg.| {n} Predicator et Apostolus] scilicet Predicator, quia missus, Rm. 10.e. Quomodo predicabunt, nisi mittantur. Hier. 23.e. Ipsi currebant, et ego non mittebam eos.
marg.| {o} Veritatem dico] testificando hoc, scilicet quia Christus dedit te, et quod ego sum Apost. etc.
marg.| {p} Non mentior] in aliqua parte, Ego dico.
marg.| {q} Doctor Gentium] et ideo debetis mihi credere, quia estis de gentibus, Eph. 3.b. Mihi autem omnium Sanctorum minimo data hec est gratia in gentibus Evangelizare investigabiles divitias Christi. Rm. 1.b. Quamdiu quidem ego sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo.
marg.| {r} In fide et veritate] id est fideliter docens et prudenter. Lc. 12.e. Quis, putas, est fidelis dispensator et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam. Vel   [In fide] quantum ad ea credenda.
marg.| {s} Et veritate] quantum ad mores et precepta. Vel.
marg.| {r} In fide, et Veritate] id est doceo fidem in via Christi, scilicet propter quem habetur veritas plena in patria.
marg.| {t} Volo ergo] etc. Docuit Episcopos orare, et ne credat quis hoc tantum esse Episcoporum, ideo invitat omnes fideles dicens.   [Volo ergo] quasi quia viros bonum est orare, vel quia sum Doctor gentium, ideo,   [volo viros orare in omni loco] Hic querit. Chrysostomus de hoc Mt. 6.a. Cum oratis, non fiatis ut hypocrite, qui amant in Synagogis et in angulis platearum stantes orare et ibidem. Intra in promptuarium tuum, etc. Et solvit sic. Vanam gloriam resecans Christus docet occulte orationes facere. Paulus vero dicit in omni loco, ad distinctionem Iudaice orationis, quia hoc Iudeis non habebat. Dt. 12.b. Cave ne offeras holocaustum in omni loco, quem videris.
marg.| Sed videtur falsum quod dicit Chrysostomus et quod dicit hic Glossa [In omni loco] ubicumque sit non solum Ecclesia, imo videtur, quod omnis locus sit aptus ad orandum. Verbi gratia.
marg.| Christiano non licet orare in Synagoga Iudeorum, vel in conventiculis hereticorum.
marg.| Solutio. In omni loco congruo, supple, et non suspecto.
marg.| Vel si intelligatur de oratione mentali, quasi de cordis affectu et devotione in Deum, planum est, quod ubique orandum est, Mal. 1.c. In omni loco offertur nomini meo oblatio munda. Gregorius Veraciter orare est amaros in compunctione gemitus, non verba composita resonare, Io. 4.c. Venit hora et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate.
marg.| Et nota universitatem orationis, quia pro omnibus, ut dictum est, debet fieri et ubique.
marg.| Et dicitur hic, et ab omnibus, quia a prelatis, et subditis tam viris, quam mulieribus. Vel [In omni loco] ubicumque erunt, orent sic sc.
marg.| {u} Levantes puras manus] Chrysostomus Sanctas vel iustas, ut operatio sit bona et sursum elevata, id est pro celestibus facta. Chrysostomus Sancte manus sunt, que eleemosynas operantur. Threnorum 3.e. Levemus corda nostra cum manibus ad Deum, scilicet affectiones et operationes ad ipsum referamus.
marg.| Ideo in prefatione Misse, Sacerdos cum dicit. Sursum corda, elevat manus, ut innuat, quod et affectiones suas, et operationes ad Deum dirigat. Et hoc summe placet Deo.
marg.| Unde Ps. 140. Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum, quod erat pinguius, ideo magis acceptum.
marg.| Sed multam impedit orationem macula manus, id est affectus pravus. Is. 1.d. Cum extenderitis manus vestras, non exaudiam. Manus enim vestre plene sunt sanguine.
marg.| {7. 211va}
marg.| {a} Sine ira] id est odio alicuius Iac. 1.c. Ira viri iustitiam Dei non operatur. Talis non exauditur, qui nec orat sicut debet, nec qualia debet petere, petit, magis enim orat, contra proximum, quam pro eo. Chrysostomus excogita quantum malum sit orare adversus fratres. Unde sup. habetur. Gratiarum actiones pro omnibus, etc. etiam pro hostibus. Ibi dicit Chrysostomus Qui cogitur gratias agere pro proximi bonis, cogitur et proximum diligere.
marg.| {b} Et disceptatione] Chrysostomus Sine excogitatione, et dialogismo, et hesitatione. Et distingue quod ira est in proximum ; disceptatio sive hesitatio in Deum. Iac. 1.a. Postulet autem in fide, id est cum fiducia nihil hesitans, Lc. 11.b. Si vos, cum sit is mali, nostis bona data dare filiis, quanto magis Pater vester celestis dabit bonum petentibus se ?
marg.| Et nota hic tria preparatoria ad oppositionem. Opera pura, id est sine peccato quantum ad se, et pax quantum ad proximum et fiducia in Deum, ut non sit in disceptatione, id est hesitatione, vel bona operatio in manu, pax in corde, et sermo edificationis non disceptationis in ore. Rm. 14.a. Infirmum in fide assumite, non in disceptationibus, quia iram cordis sequitur disceptatio sermonibus. Utrumque ergo prohibet Apostolus ibi sicut hic, cum dicit. Sine ira et disceptatione.
marg.| {c} Similiter et mulieres]  ; orent sicut dictum est de viris. Ipse dico existentes.
marg.| {d} In habitu ornato] id est religiose ut mulier sit honeste et religiose conversationis et in habitu et incessu.
marg.| {e} Cum verecundia] vultus, ne sit mulier effrons sicut meretrix. Hier. 3.b. Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere.
marg.| {f} Et sobrietate] Ad litteram in cibo et potu, quia sobrietas mater est castitatis. Sir. 26.c. Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata. Sancta refertur ad sobrietatem, et pudor ad verecundiam, quod idem est. E contra valde indecens est in mulieribus inverecundia et ingluvies que est mater immunditie, Sir. 26.b. Mulier ebriosa ira magna, et contumelia et turpitudo illius non tegetur.
marg.| {g} Ornantes se] non solum verecundia et sobrietate, sed aliis virtutibus. Ecce ornatus mulierum, scilicet religiosus habitus, verecundus vultus, sobrius pastus, et aliarum virtutum ornatus. Istum ornatum primo commendat Apostolus, quod insit in muliere que vult orare et impetrare aliquid a Domino. Alium ornatum reprobat ; de quo subdit.
marg.| {h} Non intortis crinibus] ornantes se (supple).   [Tortis] id est artificialiter crispatis, vel tricatis, si tortos crines prohibet, multo magis fucatos et tinctos et etiam unctos. Huius pena ponitur. Is. 3.d. Et erit pro crispanti crine calvitium et pro fascia pectorali cilicium. Crispi enim crines signum sunt corporis dissoluti. Bonum est crispari crinem mentis, id est cogitationem in se reflectere. Et non ornantes se, id est aut auro, aut margaritis, vel veste preciosa, ut scilicet hec non habeant circa se, vel indumentis preciositatem tam vestium, quam auri et gemmarum, vel sic.
marg.| [Non in tortis crinibus, aut auro, et margaritis] ut in crinibus hec intorta sint, 1Pt. 3.a. Similiter et mulieres subdite sint viris suis, ut si qui non credunt verbo, per mulierum conversationem salvi fiant, quarum sit non extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus, sed qui est absconditus homo cordis in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples. Sic enim aliquando sancte mulieres ornabant se subiecte propriis viris, sicut Sara obediebat Abrahe, Dominum eum vocans. Ibi Glossa Apud Pythagoram, etc.
marg.| Item Cypri Serico et purpura indute Christum induere non possunt, auro et margaritis et monilibus ornate, ornamenta cordis et peccatoris perdiderunt.
marg.| Item Chrysostomus super illum locum. Accedis obsecrans Deum et circuminduis aurum, num salutare novisti ? num nuptiis participatum ? num ad pompam, id est spectaculum accessisti ? qualiter potes gemere, qualiter lacrimari tali schemate circuminduta ? et si lacrimata fueris derisio erit, videntibus hypocrisis est, cum ab eadem mente, a qua tanta philotimia, id est amor honoris nata est, lacrime effundantur, aufer illam hypocrisim, Deus enim non irridetur. Gal. 6.b.
marg.| Item Chrysostomus Ne imiteris meretricantes, schema attrahit amatores, hinc multe suspicationem susceperunt pernitiosam.
marg.| Item {7. 211vb} Chrysostomus Si divitiarum coniecturas abstulit mulieribus Paulus, ut aurum margaritas, etc. multo magis supervenientia epichimata, suspiciones oculorum, confractam incessionem conquassatam vocem, oculum humidum, et omni fornicatione plenum. Et postea subdit. Si nuptis hoc prohibetur, unde est parvum hoc peccatum, sed vehementer magnum sufficiens omnem laborem virginitatis ledere, Apc. 17. Et mulier erat circumdata purpura et inaurata auro et lapide precioso et margaritis habens poculum aureum in manu sua plenum abominatione, et immunditia fornicationis, etc.
marg.| Chrysostomus super Mt. Femina, que se ornat, ut videatur poculis venenum porrexit aspicientibus et si nullus inventus sit, qui biberit, magna tyrannis est huius vitii, quod patet in vetula Iezabel. 4Rg. 9.f. Que tempore mortis filii sui depinxit oculos suos et ornavit caput suum et respexit per fenestram, etc. Si igitur feminis decorationes prohibentur, quid fiat de viris calamistratis ? Sir. 19.d. Amictus corporis et risus dentium et ingressus hominis annuntiant de illo.
marg.| {k} Mulier] etc. quasi dicat orare cum viris est commune mulieribus, sed non loqui potius.   [Mulier in silentio discat] Chrysostomus Neque de secularibus, neque de spiritualibus loquitur.
marg.| {l} Cum omni subiectione] ne erigatur, 1Cor. 14.g. Mulieres in Ecclesiis taceant : non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut lex dicit. Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent, turpe enim mulieri est loqui in Ecclesia.
marg.| {m} Docere autem mulieri non permitto] Sed quare, nonne utiliter docere posset aliqua femina ? Solutio : due rationes sunt intextu quare non docere, nec dominari debet mulier Prima est per ordinem creationis, scilicet, quia posterior est facta. Secunda ratio est quia prior fuit in culpa et virum subvertit. Unde Chrysostomus Edocuit quandoque virum et omnia subversa sunt, Gn. 3.a.
marg.| Tertia ratio est, Chrysostomus Propterea enim eam subiecerit, quia principatu male uteretur, que paritate honoris male usa est.
marg.| Item quarta ratio est Gregorii Si enim loquitur, magis irritat ad luxuriam, et irritatur, et ideo debet latere et silere. Unde 1Cor. 12.b. Debet mulier velamen habere super caput suum propter Angelos.
marg.| Quinta ratio est Chrysostomus quia scilicet nimis loquax est hoc genus.
marg.| {n} Neque dominari in virum] permitto mulieri aliqua prelatione spirituali, etsi in suo sexu.
marg.| {o} Sed esse in silentio] ne loquendo viros inflammet, Eccl. 9.b. Eloquium eius quasi ignis exardescet.
marg.| {p} Adam enim] quasi dicat quod mulier viro subsit, ordo creationis ostendit, quia Adam primo formatus est.
marg.| Vel secundum Chrysostomum plasmatus, deinde Eva, 1Cor. 11.b. Non vir ex muliere, sed mulier ex viro. Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum. Deinde subdit aliam causam, quare debet esse subiecta.
marg.| {q} Et Adam non est seductus] prior, scilicet, in eo, in quo mulier est seducta, quia non credidit se futurum Deum.
marg.| Item secundum Chrysostomum ad comparationem mulieris, ait, eum non decipi, illa enim a servo serpente, hic autem a libera. Item illa est seducta a seductore, hic autem a muliere, que eum decipere non intendit. Et hoc est, quod sequitur.
marg.| {r} Mulier autem seducta] a seductore cui credidit suadenti. Eritis sicut dii.
marg.| {s} Fuit] viro   [in prevaricatione] Chrysostomus In transgressione, id est fecit eum prevaricari, et ideo dominari viro non debet, quia si dominaretur facilius seduceret. Sed querit Chrysostomus Quid vult dicere quia Eva secundo plasmata est, ideo reliquum genus in transgressione. Notam habet hoc rationem : nam primum a Dei donatione factum est totum, secundum a peccato Ade.
marg.| Item Chrysostomus Quid ad reliquas feminas, si Eva hec passa est valde, de natura enim feminea disputat. Non enim dicit Eva seducta est, sed mulier. Et postea subdit. Omnis natura mulierum in transgressione facta est per illam. Sicut de Adam legitur. Rm. 5.c. In similitudine transgressionis Ade, qui est typus futuri.
marg.| {t} Salvabitur autem] que etsi fuerit mulier causa peccati,   [tamen salvabitur per filiorum generationem] vel   [generationem] secundum Chrysost. quasi dicat ne anxiemini mulieres, quoniam generi vestro detrahitur, dedit vobis Deus aliam occasionem salutis, scilicet filiorum educationem, {7. 212ra} non tam corporalem, quam spiritualem. Unde subdit.
marg.| {a} Si permanserint in fide] etc. scilicet si ad hoc, ut permaneant, laboraverint pro posse. Sed querit. Chrysostomus Quid igitur ad virgines, quid ad steriles, quid ad viduas, que antequam parerent, viros amiserunt. Et solvit, quod hoc non dicitur de filius nature solum, sed de filiis gratie, quando scilicet athlete Christi nutriuntur vel corporaliter, vel cum convertuntur per instructionem bonam vel   [per filiorum generationem] id est per bonorum operum multiplicationem. Ad litteram autem magna merces est parentibus carnalibus, si generatos carne instruant in fide Christi permanere.
marg.| {b} Et dilectione] id est in fide operante per dilectionem, vel in fide contra errorem intellectus. Vel   [dilectione] contra corruptionem affectus.
marg.| {c} Et sanctificatione] vel sanctimonia, ut non vadant ad lupanaria, et ad alia loca immunda.
marg.| {d} Cum sobrietate] ut non vadant ad tabernas et ad convivia mala. In his peccatis maxime laborant iuvenes, in luxuria et gula.
marg.| Chrysostomus Audite, patres et matres, quod non sine mercede vobis erit filiorum educatio, infr. 5.b. Habens testimonium in operibus bonis, si filios enutriverit. Si bonum fundamentum habent pueri, merces magna est parentibus. Ideo Heli periit, quia filios non correxit, 1Rg. 4.c.
marg.| Item Chrysostomus Et nimirum admonebat, sed non ut debuit correxit, 1Rg. 2.e. Sed nolens eos contristare, et eos, et seipsum perdidit. Et postea subdit. Quemadmodum fera indomita, talis est iuventus. Si igitur ex prima etate terminos eis fiximus bonos, non indigebimus multis post hoc laboribus, sed consuetudo lex erit de reliquo : In sobrietate conservemus eos. Vinum enim eos maxime in iuventute ledit. Cito ei demus uxores, et pura eorum, et intacta corpora suscipiant sponsam, hi amores calidiores. Et postea subdit, Villas bonis custodibus et asinas et mulas damus, preciosissimos autem filios non curamus. Alie expositiones patent in Glossa
marg.| {e} Fidelis sermo] Glossa Verus est sermo iste, quem dixi, quem etiam dicturus sum. Dicit Chrysostomus Fidelis sermo, id est credibilis ad hoc, quod precedit, dictum est, non ad hoc, quod sequitur, scilicet Si quis Episcopatum desiderat. Etenim hoc dubitatum erat, scilicet de muliere.
marg.| Ideo dicit. [Fidelis sermo] Et nota quod in aliquibus libris habetur littera sequens.   [Et omni acceptione plenus] De quo nec Glossa nec Chrysostomus faciunt mentionem. Et forte sumitur ab alio loco, sup. 1.c. Fidelis sermo, et omni acceptione dignus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Tim. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=69&chapitre=69_2)

Notes :