Capitulum 3
Numérotation du verset
1Tim. 3,1
Fidelis sermo,
si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.
Numérotation du verset
1Tim. 3,2
Oportet ergo
episcopum irreprehensibilem,
unius1 uxoris virum,
1 unius] esse unius
Weber
sobrium,
prudentem,
ornatum,
pudicum2,
2 pudicum]
om. Weber
hospitalem,
doctorem,
Numérotation du verset
1Tim. 3,3
non vinolentum,
non percussorem,
sed modestum,
non litigiosum,
non cupidum,
Numérotation du verset
1Tim. 3,4
sue domui bene prepositum,
filios habentem subditos
cum omni castitate.
Numérotation du verset
1Tim. 3,5
Si quis autem domui sue
preesse nescit, quomodo Ecclesie
Dei diligentiam habebit ?
Numérotation du verset
1Tim. 3,6
Non neophytum,
ne in superbia elatus,
in iudicium incidat diaboli.
Numérotation du verset
1Tim. 3,7
Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt
ut non in opprobrium
incidat et laqueum diaboli.
Numérotation du verset
1Tim. 3,8
Diaconos
similiter
pudicos,non bilingues
non multo vino deditos, non turpe lucrum
sectantes
Numérotation du verset
1Tim. 3,9
habentes mysterium fidei
in conscientia pura.
Numérotation du verset
1Tim. 3,10
Et hi
autem probentur primum, et sic ministrent
nullum
crimen habentes.
Numérotation du verset
1Tim. 3,11
Mulieres similiter
pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.
Numérotation du verset
1Tim. 3,12
Diacones
sint unius uxoris
viri qui filiis suis bene presunt et suis domibus.
Numérotation du verset
1Tim. 3,13
Qui enim bene ministraverint,
gradum sibi bonum
acquirent et multam fiduciam
in fide
que est in Christo Iesu.
Numérotation du verset
1Tim. 3,14
Hec
tibi scribo sperans venire ad te cito.
Numérotation du verset
1Tim. 3,15
Si autem tardavero
ut scias
quomodo oporteat te
in domo Dei conversari
que est Ecclesia
Dei vivi,
columna
et firmamentum veritatis.
Numérotation du verset
1Tim. 3,16
Et manifeste magnum est
pietatis
sacramentum
quod
manifestatum est
in carne,
iustificatum est in spiritu,
apparuit
angelis,
predicatum est
gentibus, creditum est, in mundo
assumptum est
in gloria.
Capitulum 3
Numérotation du verset
1Tim. 3,1
marg.|
Si quis Episcopatum]
etc. In hoc capitulo primo instruit eum quales debeat promovere, tam Episcopos, quam Sacerdotes. Secundo quales Diaconos, ibi :
[Diaconos similiter]
Tertio quales debeant esse uxores eorum, ibi :
[Mulieres similiter pudicas]
Quarto determinat quare scribat ei de huiusmodi, et interserit de adventu suo et de commendatione Ecclesie, in qua sapienter esse observandum ostendit. Determinans ergo primo qualis debeat esse Episcopus. Primo tangit quali intentione intrare debet, ibi :
[Si quis Episcopatum]
etc. Secundo qualiter vivat, ibi :
[Oportet autem]
etc. Tertio qualiter regat, ibi :
[Habentem filios subditos]
etc. Quarto ut superbiam caveat et malam famam, ibi :
[Non Neophytum]
etc. Dicit ergo :
marg.|
{f}
Si quis Episcopatum]
prout debet desiderare,
[bonum opus desiderat]
quasi dicat qui recte vult appetere Episcopatum, appetat opus vere, non dignitatem ; laborem non delitias ; non crescere fastigio, sed humilitate decrescere, ut fiat servus et minister hominum propter Christum. Mt. 20.d. Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare.
marg.|
Et nota quod multi male intrant in Episcopatus et Prelationes, et male desiderant eas multis de causis. Prima est corruptio intentionis, non enim prodesse appetunt, sed preesse ; honorem querunt non onus ; quietem, non opus ; commodum proprium, non salutem animarum, quos introducit non Christi caritas sed propria cupiditas. Talibus dicit Dominus Mt. 22.b. Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem. Et beatus Bernardus exponit, id est quem introduxit propria cupiditas, non vera caritas. Isti non habent vestem, scilicet caritatem, que operit multitudinem peccatorum, ut dicitur 1Pt. 4.b. Et Prv. 10.b. Universa delicta operit caritas. Et ideo feditates talium Prelatorum {7.
212rb} per totam Ecclesiam apparent Anon enim Rex filiorum Ammon barbas eorum rasit, et vestes eorum precidit usque ad nates, 2Rg. 10.a. Sunt enim discoopertis natibus, quia turpes sunt in operibus suis, et habent barbas rasas, quia sunt feminei et molles in alienis sceleribus corrigendis. Et ideo duplici confusione digni sunt, quia etiam in se : et in aliis delinquunt. Sicut e converso dicitur de bonis prelatis. Qui bene presunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, infr. 5.c. Sed notabile est, quod non totam barbam, sed dimidiam partem barbe rasit. Fortes enim sunt Prelati in una parte, scilicet in temporalibus conservandis. Nolunt enim aliquo modo pati quod aliquid decidat tempore suo, sed de animabus salvandis non curant, ibi non sunt fortes. Qualiter ergo vivant in Prelatione qui corrupta intentione intrant, dicitur Io. 19.b. Fur non venit, nisi ut furetur, et mactet, et perdat Bernardus Qui infideliter intrant, quid nisi infideliter agant ? Is. 21.a. Visio dura nuntiata est mihi.
marg.|
Prescivit enim Propheta tempora, in quibus sumus modo, et quid viderit subdit. Qui incredulus est infideliter agit, et qui depopulator est vastat. Et nota quod dicit hic Chrysostomus Ostendit, inquit, qualis debet esse Episcopus, non ad Timotheum solum ; sed omnibus loquens per illum omnes rithimicans, id est dirigens. Non accuso ait, si quis non principatum non denominationem, sed presistentiam concupiscit, bonam inquit operam desiderat, quia Moyses hanc desideravit, sed non potestatem ; laborem non ocium : et ita desideravit, ut audiret, quis te constituit Principem et Iudicem super nos.
marg.|
Nostri autem Theologi quando habent Episcopatus, dicunt Amodo debeo quiescere, quia diu laboravi in studio, unde non propter laborem operis desiderant Episcopatum, sed propter quietem ; dicentes cum Diabolo. Is. 14.d. Ascendam in celum, super astra celi exaltabo solium meum. Et subditur propter quid. Sedebo in monte testimonii, in quo notatur appetitus quietis et dignitatis. Sed dicit beatus Bernardus O impudicus et impudens ? millia millium ministrabant ei, et decies centena millia assistebant ei, et aliis stantibus solus sedere presumis. Iob. 9.b. Sub quo curvantur, qui portant orbem, id est Ecclesiam. In summa nota quod hodie intrant Ecclesiam sicut ribaldus in furnum, leccator in tabernam, canis in Ecclesiam, lupus in ovile, fur in domum, vulpes in tugurium gallinarum, ut comedat eas. Sic ergo patet, quod corrupta est intentio omnium. Act. 20.f. Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit Episcopos, et regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. Ego scio, quod intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos non parcentes gregi. Secundum malum est conscientia peccati et male conversationis. Sciunt se enim esse in peccato et fuisse : et tamen audent assumere officium emendandi alios, cum dicat Gregorius Qui premitur propriis, peccata non demit aliena. Chrysostomus Si quis conscius est sibi aliorum peccatorum, non bene facit rem concupiscens, a qua per opera se abiecit. Et postea subdit.
marg.|
Si dixerit sagum, volo esse cortina, ridet pilus caprarum.
marg.|
Item si pes voluerit esse oculus, quis non rideat ? Tertium malum est inexperimentum sue virtutis. Fatuus enim est, qui sine aliquo experimento vitium suarum presumit tantum assumere periculum. Sir. 34.b. Qui non est expertus qualia scit ? Item Eccl. 7.a. Noli querere fieri Iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates, ne forte extimescas faciem potentis, et ponas scandalum in agilitate tua.
marg.|
Quartum malum est inconsideratio oneris, et tante perfectionis, que in Prelato exigitur. Unde Episcopus dicitur superintendens, quia super omnes debet intendere, pro omnibus sollicitus esse, omnes vita et doctrina transcendente sicut Saul, qui excedebat omnes ab humero et sursum Chrysostomus Episcopatus dictus est ab Episcopando, id est intuendo omnes.
marg.|
Item Chrysostomus Principantem omnibus claris clariorem esse oportet. Bernardus Onus et angelicis humeris formidandum. Ezec. 3.d. Fili hominis speculatorem dedi te domui Israel, id est superintendentem, 2Cor. 11.f. Preter illa, que extrinsecus sunt instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Sic ergo, ut dictum est, contingit male considerare Episcopatum et frustra. Etiam aliqui ambitiosi sibi applaudunt de hac auctoritate Apostoli. Qui Episcopatum desiderant, bonum opus desiderant. Dicit enim Gregorius in pastorali. Notandum, quod illo tempore hoc dictum est.
[Si quis Episcopatum]
etc. quo qui plebibus quisquis preerat, primus ad martyrii tormentum ducebatur. Tunc enim laudabile erat Episcopatum querere, quando per hunc, quem dubium non erat ad supplicia {7.
212va} graviora pervenire. Ex hoc patet, quod rarus, aut nullus est, qui bene desiderat Episcopatum, quia si offeratur Episcopatus, ubi sit persecutio, sicut ultra mare et inter paganos nullus est, qui velit accipere. Oportet ergo eum, qui bonum opus desiderat, quod bene operetur. Et hoc est, quod dicit.
marg.|
{a}
Oportet enim Episcopum irreprehensibilem esse]
id est sine peccato notabili. Unde Lv. 21.c. Locutus est Dominus ad Aaron, homo de semine tuo, qui habuerit maculam, non offeret panem Deo suo. Et postea numerat undecim maculas, propter quas quilibet debet removeri a Sacerdotio, multo magis repelli debet, qui omnes illas habet. Tit. 1.b. Oportet Episcopum sine crimine esse. Col. 1.c. Exhibite vos sanctos et immaculatos et irreprehensibiles coram ipso. Glossa sine peccato. Sed hoc ita iussit intelligi.
marg.|
{b}
Irreprehensibilem]
id est non obnoxium reprehensioni, ut talis eligatur, cuius comparatione ceteri grex dicantur.
marg.|
{c}
Unius uxoris virum]
id est monagamum. Tunc licebat Sacerdotes habere uxores, nec licebat habere plures, quam unam, quia sic esset bigamus. Sed hodie multi sunt, non viri, sed fornicatores decem, vel viginti meretricum. Unde tales repelli debent multo magis ab Ordinibus, nisi prius de hoc penituerint. Dt. 17.d. Dicitur de Rege. Non multiplicabit sibi uxores. Qua fronte ergo multiplicat sibi Sacerdos meretrices, vel ad litteram, vel prebendas multas. Sed queritur si ille, qui contrahit matrimonium cum multis, sit irregularis, nec potest ordinari in Sacerdotem, quare similiter non repellitur ab Ordinibus, qui divisit carnem suam cum multis meretricibus, quia adeo dividit carnem suam ibi, et quandoque magis quam cum propria uxore.
marg.|
Solutio Bigamus non ordinatur in Sacerdotem, quia ibi est defectus Sacramenti. Unde ad innuendum quod non sit nisi unicus Sponsus Ecclesie, oportet quod Sacerdos non sit, vel fuerit vir nisi unius uxoris, si autem propter divisionem carnis sue cum meretricibus fieret irregularis, videretur quod Ecclesia illam divisionem approbaret.
marg.|
Et nota quod Sacerdos tempore vicis sue non cohabitabat cum uxore sua, sicut tangitur in principio Lc. Et dicitur quod Oza a Domino percussus fuit cum tetigit arcam, quia nocte illa dormierat cum uxore sua. Quid ergo de nostris Sacerdotibus, qui dormiunt cum fornicariis suis et in crastino celebrant.
marg.|
{d}
Sobrium]
Unde precepit lex, quod tempore vicis sue non biberent aliquid, quod posset eos inebriare. Lc. 21.g. Attendite vobis, ne graventur corda vestra crapula, et ebrietate. Prv. 31.a. Noli Regibus, o Samuel, noli Regibus dare vinum, quia nullum secretum est, ubi regnat ebrietas.
marg.|
{e}
Prudentem]
in omnibus agendis. Glossa Hoc dicit contra eos, qui sub nomine simplicitatis excusant stultitiam Sacerdotum. Chrysostomus habet vigilem, id est circumspectum, id est mille habentem oculos et acute videntem. Multa enim offendunt mentis oculum, desideria et sollicitudines et rerum turba. Vigilare autem oportet non solum pro se, sed et pro aliis, sicut ducem exercitus die ac nocte circumire. Prv. 6. Discurre, festina, suscita amicum tuum, ne dederis somnum oculis tuis, neque dormitent palpebre tue, Apc. 4.b. Animalia plena oculis ante et retro.
marg.|
{f}
Ornatum]
id est honestum. Secundum Chrysostomum Ornatu duplici interiori quantum ad virtutes, et exteriori quantum ad bonos mores. Augustinus In incessu, statu, habitu, in omnibus motibus vestris nihil fiat, quod cuiusdam offendat aspectum. Sir. 19.d. Amictus corporis et risus dentium annuntiant de illo Ex. 28.b. In superhumerali Sacerdotis erant duodecim lapides, in quibus erant sculpta duodecim nomina filiorum Israel, quia quicquid boni est in quolibet pro posse suo debet Sacerdos imitari. Sap. 18.d. In veste enim poderis, quam habebat, totus erat orbis terrarum, et parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum erant sculpta, et magnificentia tua in diademate capitis illius scripta erit.
marg.|
{g}
Pudicum]
id est verecundum. Verecundia enim signum est pudicitie. Sir. 32.b. Ante verecundiam preibit gratia, et pro reverentia accedet tibi gratia bona.
marg.|
{7.
212vb} Item Eccl. 7.b. Gratia verecundie illius super aurum. Tit. 2.a. Senes ut Philoxenum, id est amatorem extraneorum Dt. 10.d. Deus vester amat peregrinum, et dat ei victum et vestitum. Et vos ergo amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advene in terra Egypti. Bernardus Episcopus si non omnem recipit, inhumanus est. Rm. 12.c. Hospitalitatem sectantes, non solum sustinentes sed sectantes. Hbr. 13.a. Hospitalitatem nolite oblivisci, per hanc quidam placuerant Angelis hospitio receptis, vel Loth. Gn. 19.a. 1Pt. 4.c. Hospitales invicem sine murmuratione.
marg.|
{h}
Doctorem]
Chrysostomus doctum. Secundum Glossa qui habeat gratiam docendi. Hier. Sancta rusticitas, solum sibi prodest et quantum edificat ex vite merito Ecclesiam Christi, tantum nocet si destruentibus non resistat. Aggei 2.b. Interroga Sacerdotes legem. Dt. 17.d. Accipiens exemplar a Sacerdotibus Levitarum. Mal. 2.b. Lex veritatis in ore eius Non dicit vanitatis. Et postea subditur. Labia Sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt de ore eius, sicut aliquod de suo publico requiritur. Ibi Hier. Sacerdos si de lege interrogetur, doceat, resistentes convincat, alioquin sibi frustra iactat dignitatem, cuius non exhibet operationem. Chrysostomus Cetera que hic premissa sunt, oportet etiam habere subiectos alio principanti, 2Tim. 2.a. Hec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere. Ibi Glossa Idoneis vita, et scientia, et facundia.
marg.|
{i}
Non vinolentum]
qui hoc, scilicet frequenter agat Hier. in Glossa quia venter estuans mero, cito despumat in libidinem, Noe ebrietate nudavit femora sua. Gn. 9.c. Loth, quem Sodoma non vicit, vina vicerunt. Gn. 19.g. Prv. 20.a. Luxuriosa res est vinum, et tumultuosa ebrietas. Eph. 5.d. Nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Tamen hoc exponit aliter Chrysostomus Dicit enim.
[Non vinolentum]
non ebriosum hic ait, sed convitiatorem contumacem.
marg.|
{k}
Non percussorem]
Chrysostomus Non eum, qui maculas percutit Ruth, sed foventem conscientias, 1Cor. 8.d. Sic peccantes in fratres percutientes conscientiam eorum infirmam in Christo peccatis.
marg.|
Vel secundum Glossa
[Non percussorem]
ad litteram. Debet enim esse patiens, ut sequatur eum, qui posuit dorsum suum ad flagella et genas suas ad alapas. Ps. 91. Bene patientes erunt, ut annuntient.
marg.|
{l}
Sed modestum]
qui modum animi servet, vel in verbis modestus sit et gestis. Phil. 3.a. Modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Prv. 22.a. Finis modestie timor Domini. Chrysostomus Ubi nos habemus modestum, habet mansuetum, non bellicosum.
marg.|
{m}
Non litigiosum]
id est litigiis assuetum, 2Tim. 2.d. Servum Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, 1Cor. 11.d. Si quis videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, nec Ecclesia Dei.
marg.|
{n}
Non cupidum]
Chrysostomus Non amatorem pecuniarum. Sir. 14.a. Viro cupido et tenaci sine ratione est substantia. Glossa Morbo cupiditatis omnes pene laborant. Ideo precipit Episcopum non esse cupidum, quia facile a iusto deviaret. Hier. 6.c. A minore usque ad maiorem omnes avaritie student, et a Propheta usque ad Sacerdotem, cuncti faciunt dolum. Ex. 23.a. Non accipies munera, que etiam excecant prudentes, et subvertunt verba iustorum. Dt. 16.d. Non accipias personam, nec munera, quia munera excecant oculos sapientum et mutant verba iustorum. Ps. 25. In quorum manibus iniquitates sunt, dextera eorum repleta est muneribus. Iob. 15.d. Ignis devorabit tabernacula eorum, qui libenter munera accipiunt. Is. 1.f. Principes tui infideles, socii furum, omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Manus enim Sacerdotum modo inuncte sunt pice cupiditatis ad retinendum, que deberent esse inuncte unctione caritatis ad largiendum. Am. 9.a. Percute cardinem et commoveantur superliminaria, avaritia enim in capite omnium. Caput omnium est Romana curia, sed forte de ea non dicitur hoc.
marg.|
{o}
Sue domui]
id est familie,
[bene prepositum]
Glossa Non ut opes augeat, vel huiusmodi alia faciat, sed ut quod populis precepturus est, prius a domesticis exigat. Chrysostomus Quis crederet, quoniam alienum subiiciat, qui filios non subiecit. Item Chrysostomus Foris etiam annuit, qui economus est, id est domui sue dispensativus politicus, id est urbanus cito fiet. Quomodo autem preesse debeat familie subdit sic.
marg.|
{p}
Filios habentem subditos]
id est humiles et obedientes.
marg.|
{q}
Cum omni castitate]
ne imitentur filios Heli, de quibus 1Rg. 2.e. Chrysostomus Filios habentem in subiectione, et cum omni honestate, id est obedientes in preceptis, et honestos in moribus.
marg.|
{7.
213ra}
marg.|
{a}
Si autem domui sue preesse nescit]
id est familie sue, ad litteram, vel proprie conscientie.
marg.|
{b}
Quomodo Ecclesie Dei diligentiam habebit]
quasi dicat quomodo in magno erit diligens, qui in puero erit negligens. Quomodo aliena curabit, qui sua negligit. Lc. 16.c. Qui fidelis est in minimo, et in maiore fidelis, et qui modico iniquus est, et in maiori iniquus est. Can. 1.b. Posuerunt me custodem in vineis : vineam meam non custodivi, id est animam meam vel Ecclesiam unam. Et mirum est, quod tales preficiuntur pluribus Ecclesiis, qui nec uni sufficiunt, nec propriam vineam, id est animam custodiunt. Bernardus
Miror audaciam plurimorum, quos videmus de suis vineis non colligere nisi spinas et tribulos, vineis tamen dominicis etiam se ingerere : vere tales fures sunt, et latrones, non custodes.
marg.|
{c}
Non Neophytum]
id est rudem noviter renatum, noviter conversum. Chrysostomus Non iuniorem dicit, quia infr. 4.c. dicitur. Nemo adolescentiam tuam contemnat, sed Neophytum, id est nuper cathecumenum, quia si numquam fuit discipulus, si magister factus fuerit, cito in elationem elevabitur, sed si antequam discat subiici, principetur, inflatur. Ideo sequitur. Ut non fumigatus in iudicium incidat Diaboli, id est in condemnationem eandem, quam ille ab elatione sustinuit. Et hoc est, quod littera nostra habet.
marg.|
{d}
Ne in superbiam elatus in iudicium incidat Diaboli]
Fumigare enim est efferri in superbiam, quia superbia fumus est. Unde solet dici, quod tria expellunt hominem de domo, id est Deum a corde hominis. Fumus Prv. 27.c. Fumus superbie, stillicidium avaritie, mala uxor, id est carnalis concupiscentia. Vel ista expellunt hominem de domo : quia ista impediunt hominem, ne in Ecclesia Domini debeat promoveri, si talis sit.
marg.|
{e}
Oportet autem, et illum testimonium habere bonum]
quasi dicat non oportet solum quod bonus sit in se, sed ad alios, non solum fideles, sed infideles. Et hoc est.
marg.|
{f}
Ab his qui foris sunt]
id est ab infidelibus. Hoc est, quod dictum est sup. a. Oportet autem Episcopum irreprehensibilem esse, 1Th. 4.c. Honeste ambuletis ad eos, qui foris sunt. 1Pt. 2.c. Conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo, quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes glorificent Deum. Item ibid. Sic est voluntas Dei, ut benefacientes obtumescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam. Sed Chrysostomus opponit contra id, quod dicitur hic. Testimonium bonum, etc. quod dicitur, 2Cor. 6.b. Per infamiam, et bonam famam. Sed non vitam reprehendebant, sed predicationem, nullus dixit de Apostolis, quod essent fornicatores, quod avari, etc. Item Chrysostomus Difficile est hic rectam opinionem habere ab inimicis, sed quid si male dixerint invidentes, non est hoc vitam irreprehensibilem habentes, et illi reverentur veritas inimici obstruit ora. Item Chrysostomus Luceat lux vestra coram hominibus. Mt. 5.b. Sed quid si detrahitur, luceant, opera : nequaquam quis Solem dixerit tenebrosum, neque ipse cecus verecundatur eum opinioni omnium obviare.
[Ab his, qui foris sunt]
Chrysostomus Si testimonium oportet ab inimicis habere, multo magis ab amicis. Ideo autem. Ex. 30.c. ex speciebus aromaticis fiebat oleum ad inungendos Sacerdotes, et modo etiam inunguntur oleo cum balsamo, ut significetur bona eorum conscientia et fama. Sed in pluribus falsa sunt hec signa, et ideo versi sunt in opprobrium et derisum. Sunt autem non solum mali in se, sed infames apud alios. Mt. 2.b. Irritum fecistis pactum Levi, dicit Dominus exercituum, propter quod et ego dedi vos contemptibiles et humiles omnibus populis. Pactum illud fuit. Ex. 33. scilicet quod patrem et matrem et uxorem et filios interficerent propter transgressionem mandatorum Dei.
marg.|
Unde Dt. 33.a. hi sunt, qui dixerunt patri et matri, nescio vos, et fratribus ignoro illos, 1Rg. 2.f. Quicumque honorificaverit me, glorificabo eum, qui autem contemnunt me erunt ignobiles. Qualis vero descriptus est, oportet esse {7.
213rb} Episcopus.
marg.|
{g}
Ut non in opprobrium incidat]
id est in contemptum apud infideles, vel etiam fideles, et sic.
marg.|
{h}
Incidat in laqueum Diaboli]
id est in odium eorum, qui eum contemnunt, et in alios laqueos Diaboli.
marg.|
Et nota, quod malus Prelatus incidit in opprobrium apud homines, et in laqueum apud Demones. Diabolus enim habet eos compeditos. Is. 24.c. Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitatores terre, et erit, qui fugerit a facie formidinis, cadet in foveam, et qui se explicuerit de fovea tenebitur laqueo. Iob. 18.b. Tenebitur planta eius laqueo, id est affectio amore terrenorum, que sunt laqueus.
marg.|
Unde Prv. 21.a. Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus, et excors est et impingetur ad laqueos mortis. Sap. 14.b. Creature Dei in odium facte sunt, et in tentationem anime hominum, et in muscipulam pedibus insipientium.
marg.|
Et nota, quod non solum illaqueati sunt a Diabolo, sed laqueus Diaboli facti sunt, per quos alios capit. Os. 5.a. Laqueus facti estis speculationi et sicut rete expansum subter Tabor. Is. 42.d. Laqueus iuvenum omnes scilicet Episcopi, ergo Episcopi habeant bonum testimonium, ne incidant in opprobrium hominum et in laqueum Demonum. Et hoc est, (ut non in opprobrium incidat.) Chrysostomus Ita vivamus, ut non blasphemetur nomen Dei. Rm. 2.d. Propter vos nomen Dei blasphematur inter gentes.
marg.|
Item Chrysostomus Non opus esset magistris, si opera ministraremus, nullus itaque esset bellim, id est infidelis, si nos essemus Christiani, ut Episcopus.
marg.|
Et ne
[incidat in laqueum diaboli]
tripliciter, id est non sit illaqueatus a Diabolo, vel perplexitate peccatorum, vel amore temporalium.
marg.|
Vel secundum. Chrysostomus 1. in eisdem peccatis, in que ille, id est Diabolus incidit.
marg.|
Vel aliter. Ne
[incidat in laqueum Diaboli]
id est ne incidat in apertum peccatum, per quod fit laqueus Diaboli alios trahendo malo exemplo suo.
marg.|
{i}
Diaconos similiter]
etc. Secunda pars, Hic transit de Presbyteris, quia de illis satis acturus est inf. 5.c. Qui bene presumunt Presbyteri, etc.
marg.|
Vel alia ratione secundum Chrysostomum qui dicit. Ordinem Presbyterorum dimittens ad Diaconos transivit, quia de Episcopis dixit hic et Presbyteris, intronizatione enim sola eos superascendunt. Dicit ergo :
[Diaconos similiter pudicos]
oportet esse, scilicet.
marg.|
Sed quid est quod dicit
[similiter]
Chrysostomus Diacono eadem habere similiter iubet, que Episcopos. Eccl. 10.a. Secundum iudicem populi, sic et ministri eius. Qualis ergo Episcopus talis Diaconus eius, qui interpretatur minister. Seneca. Compositus miles compositam debet habere familiam. Sir. 45.b. Dicitur de Aaron. Induit eum stola glorie et coronavit eum in vasis virtutis, circumpedes et femoralia et humerale posuit ei, et circumcinxit eum tintinnabulis aureis plurimis in gyro. Item Sir. 50.b. Ipse stans iuxta Aram, circa filium corona fratrum quasi plantatio Cedri in monte Libani, sic circa illum steterunt quasi rami palme et omnis filii Aaron in gloria sua.
marg.|
{k}
Pudicos]
Sicut supra eodem, de Episcopo. Chrysostomus Honestos : pudici autem dicuntur esse renibus, oculis, et corde. Is. 52.d. Mundamini, qui fertis vasa Domini. Lc. 12.e. Sint lumbi vestri precincti. Nm. 15.d. Ne sequantur cogitationes suas, et oculos per res varias fornicantes. Ez. 6.b. Contrivi cor eorum fornicans, et recedens a me, et oculos eorum fornicantes, 2Pt. 2.c. Oculos habentes plenos adulterii et incessabilis delicti.
marg.|
{l}
Non bilingues]
ut qui seminant inter fratres discordiam. Prv. 6.c. Chrysostomus Non diliges, id est bilingues.
marg.|
Hoc est non epulos, id est dolosos, neque callidos. Nihil ita inutile in Ecclesia, ut callidum. Sir. 28.b. Susurro et bilinguis maledictus, multos enim turbavit pacem habentes.
marg.|
Item Eccl. 5.d. Devoratio pessima super bilinguem ; susurroni autem odium, et inimicitia. Prv. 18.b. Verba bilinguis quasi supplicia, et ipsa pervenerunt usque ad interiora ventris. Dicitur Leu. 19.c. Non eris criminator, nec susurro in populis. Prv. 8.b. Arrogantiam, et superbiam, et viam pravam, et os bilingue detestor. Quid ergo de trilingui vel tetralingui. Sir. 28.b. Tertia lingua multos commovit. Ad minus tres linguas habent. Detractoriam boni, denigrationem veri, mali defamationem, falsi mali impositionem. Hi sunt tres ordines dentium in ore bestie. Dn. 7.b.
marg.|
{m}
Non multo vino deditos]
id est ebriosos. Glossa Sir. 31.d. Vinum multum potatum irritationem, et iram, et ruinas multas facit.
marg.|
{n}
Non turpe lucrum sectantes]
Chrysostomus Non vino multum attendentes, aut turpiter lucrantes. Prohibet ergo gulam et avaritiam. Glossa
{7.
213va} Turpe lucrum est emere, ut pluris vendere. Turpe est enim huic professioni questibus studere. Et dicit,
[sectantes]
Et notat frequentiam. Sir. 26.d. Difficile exuitur negocians a negligentia.
marg.|
Item In eod. 27.a. Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur, sic et inter medium venditionis et emptionis angustiabitur peccatis. Vel (Non turpe lucrum sectantes) id est lucrum in docendo querentes, vel cordis, vel oris, vel manus. Tit. 1.c. Docentes, que non oportet turpis lucri gratia, 1Pt. 5.a. Neque turpis lucri gratia, sed voluntarie. Iud. e. Mirantes personas questus causa.
marg.|
{a}
Habentes mysterium fidei]
scilicet. Glossa ut sciant, quod de fide aliis est occultum, 1Pt. 3.c. Parati ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, que in vobis est, fide, et spe. Ad quod significandum, Moyses intrabat tabernaculum, per quod sacra Scriptura intelligitur, quando oriebatur questio in populo Dt. 17.b. Si difficile, et ambiguum apud te iudicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et lepram, etc. venies ad Sacerdotes Levitici generis, et ad iudicem, qui fuerit illo tempore, queresque ab eis, qui iudicabunt tibi iudicii veritatem.
marg.|
{b}
In conscientia pura]
manentes, scilicet. Hec puritas consistit in innocentia, quod scilicet non sit sibi conscius malorum, vel cum scit se penitentiam egisse. Sicut Apostolus, qui dicit 1Cor. 4. Nihil mihi conscius sum, et tamen ipse dicit alibi sup. 1.c. Blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus.
marg.|
Et 1Cor. 15.b. idem Bernardus Duo sunt, que faciunt puram conscientiam. Commissa flere, et flenda non committere.
marg.|
{
c
}
Et hi autem]
scilicet Diaconi sicut et Episcopi.
marg.|
{d}
Probentur primum]
in conscientia et vita. Chrysostomus Hoc est, quod supra dicitur de Episcopo. Non Neophytum, sup. eod. b. Et nota, quod hinc incipit probatio ordinandorum. Propter hoc etiam solet dici, quod domus Episcoporum erant probatoria Clericorum 4Rg. ult. e. Sopher Principem exercitus, qui probabat tyrones de populo terre, etc. quasi dicat, nobiles non probantur, ita fit, et nunc de Clericis.
marg.|
{e}
Et sic ministrent]
id est tales inventi scilicet.
marg.|
{f}
Nullum crimen habentes]
Et dicit,
[habentes]
non qui non habuerint.
marg.|
Item nota, quod Canon dicit, quod quia semel peccavit mortaliter post baptismum, sine dispensatione non debet promoveri, etc. Sed intelligitur de dispensatione Dei, vel cuiuslibet Sacerdotis.
marg.|
{g}
Mulieres similiter pudicas]
Mulieres scilicet ordinandorum.
marg.|
{h}
Pudicas]
aspectu, vel oculo Augustinus Impudicus oculus impudici cordis est nuntius. Prv. 3. secundum aliam litteram Abominatio Domini defigens oculum.
marg.|
Item pudicas sermone. Eccl. 9.b. Colloquium eius quasi ignis exardescit. Item pudicas digito, pede, corde, veste. De his habetur. Prv. 6. Graditur ore perverso, oculis annuit, pede terit, digito loquitur, pravo corde machinatur malum.
marg.|
{i}
Non detrahentes]
Hoc addit, quia siquidem raro accidit, quod caste sint, et vix est, quin detrahant aliis. Prv. 24.a. Abominatio Domini omnis detractor. Sir. 25.c. Non est caput nequius super caput colubri, et non est ira super iram mulieris.
marg.|
{k}
Sobrias]
quia valde indecens est ebrietas in mulieribus. Sir. 26.b. Mulier ebriosa, ira magna, et contumelia, et turpitudo illius non tegetur.
marg.|
{l}
Fideles in omnibus]
dictis eius, et etiam in factis.
marg.|
{m}
Diaconi sint unius uxoris viri]
Sicut sup. eod. de Episcopo. Unde Lv. 21.b. de Sacerdote dicitur. Scortum et vile prostibulum non ducet uxorem, nec eam, que repudiata est a marito, quia consecratus est Deo suo, et panes propositionis offert. Ecce quomodo nostri Sacerdotes tenent fornicarias suas.
marg.|
Vel.
[Unius uxoris]
id est Ecclesie, vel Prebende, quia una diaconia assignatur uni diacono Cardinali, sicut unus titulus Sacerdoti, quia in ordinibus non videmus quod aliquis ad duos titulos ordinetur. Similiter unus Episcopus {7.
213vb} habet unum Episcopatum. Mirum est ergo, quomodo minores habeant pluralitatem beneficiorum.
marg.|
{
n
}
Qui filiis suis bene presint]
Filiis ad litteram.
marg.|
{o}
Et suis domibus]
id est famulis aliter non bene preerunt alienis. Sic ergo bene ministrent, ut dictum est, nec videatur grave.
marg.|
{p}
Qui cum bene ministraverint]
in minoribus ordinibus.
marg.|
{q}
Gradum sibi bonum acquirent]
ut sint, vel fiant Sacerdotes, vel Episcopi in bonum, et utilitatem tam sui, quam aliorum.
marg.|
Et nota, quod dicit
[ministraverint]
non imperaverint. Ez. 34.a. Cum austeritate imperabat eis et cum potentia. Mt. 20.d. Filius hominis non venit ministrari sed ministrare
[Gradum]
In hoc notatur profectus, et ordo. Et est hoc contra illos qui, subito ascendunt in prelationes, cum tamen per gradus meritorium ad eas ascendendum sit Hab. 2.a. Figam gradum super munitionem necessariam.
marg.|
Unde stetit Esdras scriba super gradum ligneum, quem fecit. De his habetur Nehemie 8.a. Et Ez. 31.d. Tamen contrarium videtur Ex. 20.d. Non ascendes super gradus ad altare meum. Sed solvitur per hoc, quod subditur. Ne reveletur turpitudo tua. Per gradum ergo turpitudinis, id est per gradus consanguinitatis non est ascendendum, sed per gradus meritorium.
marg.|
{r}
Et multam fiduciam]
eterne glorie acquirent, scilicet. Et hoc.
marg.|
{s}
In fide]
per fidem.
marg.|
{t}
Que est in Christo Iesu]
Eph. 3.c. In quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem eius, vel fiduciam predicandi. Act. 4. scilicet. Da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum.
marg.|
{u}
Hec tibi scribo fili Timothee, sperans me venire ad te cito]
quasi dicat licet sperem venire, tamen hec scribo que sunt necessaria ; plura tamen scriberem, si non sperarem me cito venturum. Simile 2Io. ult. d. Plura habens vobis scribere nolui per chartam et atramentum. Spero enim me futurum ad vos et os ad os loqui.
marg.|
Et nota, quod dicit sperans, non enim erat certus. Chrysostomus Ne mireris, si ignorat qui spiritu Dei ducebatur.
marg.|
{x}
Si autem tardavero]
scribo hec.
marg.|
{y}
Ut scias]
etc. Hoc dicit, quia poterat impediri 1Th. 2.d. Voluimus venire ad vos quidem et semel et iterum, sed impedivit nos Sathanas.
marg.|
{z}
Quomodo]
quam fideliter et prudenter,
[oporteat te in domo Dei conversari, que est Ecclesia Dei vivi]
De hac domo dicitur Is. 56.c. Domus mea domus orationis vocabitur. Hbr. 3.b. Moyses quidem fidelis erat in tota domo eius, tamquam famulus in testimonium eorum, que dicenda erant. Christus vero tamquam filius in domo sua, que domus sumus nos, si fiduciam et gloriam Dei usque ad finem firmam teneamus.
marg.|
{a}
Dei vivi]
quia ipse vita est in se vivens, et omnia vivificans 1Th. 1.d. Conversi estis ad Deum a simulacris servire Deo vivo et vero, et qui est vita et veritas. Io. 4.a.
marg.|
{b}
Columna, et firmamentum veritatis]
Ecclesia dicitur domus Dei, quantum ad subditos bonos, qui familiarius in contemplatione Deum tenent, et amplectuntur. Et dicitur columna, et firmamentum veritatis, quantum ad Prelatos et Doctores qui eum fulciunt et roborant verbo et exemplo. Primi sunt contemplativi, alii sunt activi. Isti autem, scilicet, Prelati et Doctores sunt columna veritatis per doctrinam, et firmamentum per vitam : aliter veritas perit, ubi alterum deficit. Prv. 12.c. Labium veritatis firmum erit in perpetuum, id est doctrina veritatis firmabitur per exemplum bone operationis. Marci ult. d. Profecti predicaverunt ubique Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis, id est bonis operibus. Sed hodie dicunt laici. Signa vestra non vidimus, iam non est Propheta, nisi forte Propheta Baal, et nos non cognoscet amplius. Ideo dicit Is. 59.c. Corruit veritas in platea, et equitas non potuit ingredi, quasi dicat, cecidit columna Ecclesie, que est veritas in docendo, et similiter firmamentum cecidit, quod est equitas in operando. Firmamentum enim impugnat columnam id est vita doctrinam et ideo corruit {7.
214ra} edificium. Tit. inf. d. Confitentur se nosse Deum, factis autem negant.
marg.|
{a}
Et manifeste]
etc. in Ecclesia, quasi dicat, ideo caute in Ecclesia est conversandum et agendum, quia domus Dei est, et columna et firmamentum veritatis. Et quia in ea est.
marg.|
{c}
Sacramentum]
id est Christus secundum Divinitatem occultus, vel quia aut ignorabat, Is. 45.c. Vere tu es Deus absconditus. Is. 53.a. Quasi absconditus vultus eius, et despectus. Unde nec reputavimus eum, Sacramentum dico.
marg.|
{b}
Pietatis]
id est quod est causa pietatis, id est Theosebie.
marg.|
{a}
Manifeste magnum]
quia Christus magnitudinem suam, et miracula manifestavit. Et hoc est, quod subdit.
marg.|
{d}
Quod manifestatum]
etc. Chrysostomus Visus est in carne. Bar. 3.d. Post hec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.
marg.|
{e}
Iustificatum]
etc. Chrysostomus Iustificatus est, id est sanctus, et iustus ostensus, quia de Spiritu Sancto conceptus. Mt. 1.d. Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. Vel per ostensionem Spiritus S. in Baptismo. Lc. 3.d. Descendit Spiritus S. corporali specie, sicut columba in ipsum.
marg.|
{f}
Apparuit Angelis]
in ascensione. Is. 63.a. Quis est iste, qui venit de Edon, etc. Per predicationem Apostolorum eis innotuit aliquid de Christo. Eph. 3.c. Ut innotescat principatibus et potestatibus per Ecclesiam multiformis Sapientia Dei. Chrysostomus Angeli nobiscum cum viderint filium prius non videntes.
marg.|
{g}
Predicatum est Gentibus]
ab Apostolis 1Cor. 1.d. Predicamus Christum Iesum crucifixum, etc.
marg.|
{h}
Creditum est]
etc. commissum est hoc Sacramentum hominibus, qui erant in mundo, vel creditum est ab his, qui sunt in mundo, quod mirum est, cum Christus doceat contraria eorum que querit mundus, scilicet, adversa pati, spernere gloriam, et pecuniam mundi. Vel
[Creditum est in mundo]
id est dum mansit in mundo, crediderunt ea discipuli eius.
marg.|
{i}
Assumptum est]
Chrysostomus Assumptus est de hac mortalitate ad gloriam, ut sit super omnem creaturam. Phil. 2.b. Propter quod et Deus exaltavit illum, etc. Mc. ult. d. Assumptus est in celum et sedet a Dextris Dei. Act. 1.a. Videntibus illis elevatus est, et nubes suscepit eum. Vel assumptus in mente fidelium.
marg.|
{k}
In gloria]
id est gloriose, quia ignominia passionis Christi est eis gloria.
marg.|
Et nota, quod supra dicit
[Creditum]
hic dicit
[Assumptum]
Debemus enim non tantum credere per fidem, sed assumere per amorem, vel per bonam operationem, sicut Simeon in ulnis. Lc. 2.d. Quia fides sine operibus mortua est. Iac. 2.d. Rm. 11.b. Que assumptio nisi vita ex mortuis.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Tim. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=69&chapitre=69_3)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Tim. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=69&chapitre=69_3)
Notes :