Hugo de Sancto Caro

Capitulum 4

Numérotation du verset 1Tim. 4,1 

Spiritus autem manifeste dicit
quia in novissimis temporibus
discedent
quidam
a fide, attendentes
spiritibus erroris
et doctrinis
demoniorum,
Numérotation du verset 1Tim. 4,2 

in hypocrisi loquentium mendacium
et cauteriatam habentium suam conscientiam,
Numérotation du verset 1Tim. 4,3 

prohibentium nubere,
abstinere a cibis
quos Deus
creavit ad percipiendum
cum gratiarum actione fidelibus
et his qui cognoverunt veritatem.
Numérotation du verset 1Tim. 4,4 

Quia
omnis creatura Dei bona est1,
1 est] om. Weber
et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur,
Numérotation du verset 1Tim. 4,5 

sanctificatur
enim per verbum Dei
et orationem.
Numérotation du verset 1Tim. 4,6 

Hec
proponens fratribus,
bonus
eris minister Christi Iesu,
enutritus verbis fidei
et bone doctrine
quam assecutus es.
Numérotation du verset 1Tim. 4,7 

Ineptas autem
et aniles
fabulas devita, exerce te ipsum
ad pietatem.
Numérotation du verset 1Tim. 4,8 

Nam
corporalis exercitatio
ad modicum
utilis est, pietas autem
ad omnia utilis est, promissionem habens vite que nunc est et future.
Numérotation du verset 1Tim. 4,9 

Fidelis
sermo
et omni acceptione dignus.
Numérotation du verset 1Tim. 4,10 

In hoc
enim laboramus
et maledicimur,
quia speravimus in Deum
vivum
qui est salvator
omnium hominum, maxime fidelium.
Numérotation du verset 1Tim. 4,11 

Precipe
hec
et doce.
Numérotation du verset 1Tim. 4,12 

Nemo
adolescentiam tuam contemnat, sed exemplum esto
fidelium in verbo,
in conversatione,
in caritate,
in fide, in castitate.
Numérotation du verset 1Tim. 4,13 

Dum venio,
attende lectioni, exhortationi
et2 doctrine.
2 et] om. Weber
Numérotation du verset 1Tim. 4,14 

Noli negligere
gratiam
que in te est, que data est tibi per prophetiam
cum impositione manuum presbyteri3
3 presbyteri] presbyterii Weber
Numérotation du verset 1Tim. 4,15 

Hec
meditare, in his esto,
ut profectus tuus manifestus sit omnibus.
Numérotation du verset 1Tim. 4,16 

Attende tibi
et doctrine,
insta in illis.
Hoc enim faciens et teipsum salvum facies et qui te audiunt.

Capitulum 4

Numérotation du verset 1Tim. 4,1 
marg.| Spiritus autem] etc. In precedenti capitulo instruit eum quomodo, et quales Episcopi debeant ordinari, modo instruit eum in officio episcopali. Est autem precipuum, et principale officium Episcopi sincere docere. Sinceritas autem doctrine consistit in duobus. In destructione errorum, quod notatur ibi,   [Attendentes spiritibus erroris] Et in edificatione subditorum, quod notatur, ibi   [Hec proponens] etc. Sed quia doctrinam debet comitari vita : ideo secundo dicit, quod in operibus pietatis se exerceat ibi,   [Exerce autem teipsum] etc. Tertio autem invitat eum ad hoc exemplo sui ibi   [Fidelis sermo] etc. quarto ad maturitatem eum invitat ibi   [Nemo adolescentiam] quinto, ut sancto studio intendat ibi   [Dum venio] Sexto, quomodo unumquemque secundum modum, et statum et potestatem persone debeat exhortari, determinat, ibi   [Seniorem ne] etc. Dicit.
marg.| {l} Spiritus autem] quasi dicat, benedico quod hec tibi scribo, ut scias, quomodo te oporteat conversari. {7. 214rb} Et hoc necessarium est.
marg.| {m} Autem] id est quia   [Spiritus] etc. Vel aliter continua sic. Ita digna est domus Dei, sicut dictum est, sed multi erunt corruptores eius. Et hoc est, quod dicit.
marg.| {m} Autem] pro sed.
marg.| {l} Spiritus] sanctus.
marg.| {n} Manifeste dicit] in corde meo, vel per ora Prophetarum. Act. 20.e. Spiritus sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens : quoniam vincula, et tribulationes Ierosolymis me manent (Manifeste) quia familiarius et aptius revelabit Dominus secreta sua Apostolo, quam aliis prophetis. Et ideo dicit (manifeste) non per somnia, ut olim. Nm. 12.b. Si quis fuerit inter vos Propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnia loquar ad illum, at non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est : ore enim ad os loquar ei, et palam, non per enigmata, et figuras Deum videt.
marg.| {o} Quia in novissimis] etc. id est in istis temporibus, que novissima sunt, quasi dicat modo instat tempus hereticorum, 1Io. 2.c. Nunc antichristi multi facti sunt : Unde scimus, quia novissima hora 1Cor. 10.b. Scripta sunt ad correptionem nostram, in quos fines seculorum devenerunt. (Quidam) ergo notabiles Chrysostomus ut Manicheus, scilicet et Marcionista.
marg.| {p} Discedent] quasi dicat modo videntur esse nobiscum in fide. Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis. Is. 49.e. Destruentes te et dissipantes, a te exibunt, 2Pt. 2.a. Fuerunt Pseudo Prophete in populo sicut et in vobis erunt Magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis. Nm. 1.c. Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam. Act. 20.f. Intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi, et ex vobisipsis exurgent viri loquentes perversa, ut adducant Discipulos post se. Vel   [In novissimis temporibus] cum tempore, scilicet Antichristi maxime, discedent. Unde 2Th. 2.a. Nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis.
marg.| {q} Attendentes spiritibus erroris] id est spiritibus Demonum, in quibus Demones loquuntur, 2Th. 2.c. Ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut iudicentur omnes, qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.
marg.| {r} Et doctrinis Demoniorum] id est hominum Demonia habentium. Chrysostomus ab illis energumeni, id est instructi hoc locuti sunt.
marg.| Vel.
marg.| {s} Vel : Demoniorum] id est malitiosorum hominum, et nequam, ut Demones.
marg.| {t} In hypocrisi loquentium mendacium] Chrysostomus Pseudolorum, id est ideo simulata religione, ut magis decipiant. Fere enim omnis hereticus est hypocrita. Col. 2.d. Nemo vos seducat volens in humilitate et religione Angelorum, que non vidit, ambulans frustra, etc. Prv. 26.d. Quando submerserit vocem suam, ne credas ei quoniam septem nequitie sunt in corde illius. Item Sir. 12.c. Etsi humiliatus incedat curvus, abiice animum tuum, et custodi te ab illo.
marg.| {u} Et cauteriatam] etc. id est remordentem, quasi dicat, multi falsa loquuntur, et fingunt, et in hypocrisi ea loquuntur, sed conscientia eos interius accusat. Prv. 12.c. Est qui promittit, id est predicat, et quasi gladio pungit conscientie ; quia scit se mentiri. Vel   [Cauteriatam] id est mutilatam, vel adustam ferro, vel charactere Diaboli quasi dicat, exterius habent similitudinem Dei, quia hypocrite sunt, sed interius habent cauterium Diaboli. Tit. 1.d. Coinquinate sunt eorum et mens, et conscientia. Nota quod Dominus signat suos, et Diabolus similiter suos. Dominus igne tribulationis adurit servos, et amicos, et memoria sue passionis sculpit eos, et cauterium facit eis ad purgandos malos humores, scilicet, malos mores. Bernardus animi mali humores, mali mores. Ideo dicit Apostolus Gal. ult. d. Stigmata Domini Iesu Christi in corpore meo porto. Diabolus e contrario suis supprimit characterem suum et signum et cauterizat eos igne concupiscentie, ferro obstinationis, et duritie : et hoc facit ad evacuandos bonos humores, id est bonos mores. Apc. 13.d. Faciet omnes pusillos et magnos divites et pauperes, liberos et servos habere characterem in manu sua dextra, aut in frontibus suis, et ne quis possit emere, vel vendere, nisi qui habeat characterem nominis bestie, aut nomen, aut numerum nominis eius.
marg.| Item nota, quod latronibus solet fieri cauterium, ut caveant, sic tales caventur, nec credatur eis, quia fures sunt, et latrones, Io. 10.b. Fur non venit, nisi ut furetur et mactet, et perdat. Et ut de multis mendaciis, que Hypocrite loquuntur aliqua exempli causa ponantur, subdit.
marg.| {x} Prohibentium nubere] id est nuptias celebrare. Contra quos loquitur Mt. 19.a. Quod Deus coniunxit, homo non separet, Ergo nubere non est peccatum, quia Deus coniunxit nubentes. Et preterea si esset peccatum, et Deus vult, et precipit, quod non separentur, ergo cogit manere in peccato, quod falsum est. Preterea matrimonium fuit factum ante peccatum et comestionem pomi, quod patet per illud {7. 214va} Gn. 3.c. Mulier, quam dedisti mihi, etc. Si ergo matrimonium esset peccatum, homo peccasset, antequam pomum concupisset. Item Dominus interfuit nuptiis. Io. 2.a. et eas miraculo honoravit. Item de nupta natus est.
marg.| Item Hbr. 13.a. Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Et precipientium.
marg.| {a} Abstinere a cibis] quos immundos dicunt, et a Principe tenebrarum creatos, quod falsum est. Unde subdit.
marg.| {b} Quos Deus creavit] non Diabolus.
marg.| {c} Ad percipiendum cum gratiarum actione] etc. In principio enim mense facienda est benedictio, et in fine gratiarum actio, ut sit differentia inter comestionem Christiani et canis. Ps. 21. Edent pauperes, et saturabuntur, laudabunt Dominum, etc.
marg.| Sed nonne lex prohibet abstinere a cibis. Lv. 11.a. Et Dt. 14.a. Et Act. 15.d. Prohibitus est esus sanguinis et suffocati, et idolis immolati. Item ieiunium commendatur et abstinentia carnium in religiosis.
marg.| Solutio In lege prohibita sunt quedam animalia propter significationem. Porcus enim significat luxuriam et similiter de aliis. Similiter propter penitentiam, quia scilicet, in animalibus peccaverant colendo ea : ideo et animalibus puniti sunt abstinendo ab eis. Sap. 11.c. Per que peccat quis, per hec et torquetur.
marg.| Item in onus precepit eis Dominus discretionem ciborum, ut talibus preceptis intenti, et pressi onere observationum non attenderent cultui Idolorum.
marg.| Item quia voluptuosi erant, et gulosi sicut dicitur. Nm. 11.a. Populus flagravit desiderio carnium sedens et flens, etc. Item prohibita sunt eis aliqua cibaria, non quia immunda, sed quia materia voluptatis et tentationis cupide utentibus eis. Et eadem ratio est, quia Religiosi abstinent a carnibus : in primitiva Ecclesia prohibuerunt Apostoli comedere sanguinem et suffocatum : quia Gentiles proni erant ad homicidium : quia comestio sanguinis eos delectabat, maxime sanguinis humani, qui delectabilior est, ut dicitur. Idolothytum autem prohibuerunt propter fornicationem, et propter idololatriam, quia libentius idololatrarent, si esset eis licitum comedere idolothytum. Et preterea quia Iudei infirmi maxime in istis scandalizabantur ; quia ista magis erant in lege prohibita ; quia et ante legem fuit prohibitus esus sanguinis. Gn. 9.a. Ideo ergo specialiter ista sunt Gentilibus prohibita : procedente autem tempore illud mandatum revocatum est ab Apostolis et illam revocationem promulgat hic Apostolus, et Tit. 1.d. et 1Cor. 10.f. Dicit ergo : [Quos Deus] etc. vel   [percipiendum] dico   [fidelibus] vel   [quos creavit, fidelibus] id est his qui bene credunt de cibis.
marg.| {d} Et his, qui] etc. id est quod credunt intelligunt, quasi talibus licet edere, qui credunt per fidem, et intelligunt per rationes, quod Deus est auctor omnium, et quod omnia bona facta sunt ab eo. Tit. 1.d. Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum. Rm. 14.c. Ei qui existimat quid esse commune illi, commune est 1Cor. 8.b. Quidam autem cum conscientia idoli usque nunc, quasi idolothytum manducant : et conscientia ipsorum, cum sit infirma, polluitur. Subditur autem de veritate, quam noverunt fideles, hanc scilicet.
marg.| {e} Quia omnis] etc. in sui natura, sed voluptas est prohibita, et mala. Unde Chrysostomus Nonne prohibita voluptas vehementer.
marg.| {f} Creatura] Chrysostomus Evellit heresim eorum, qui hylem ingenitam dirimit.
marg.| {g} Bona] Gn. 1.d. Vidit Deus omnia, que fecerat : et erant valde bona.
marg.| {h} Et nihil] etc. id est solet percipi 1Cor. 10.f. Omne, quod in macello venit, manducate : nihil interrogantes propter conscientiam. Ps. 23. Domini est terra, et plenitudo eius. Mt. 25.b. Nihil quod intrat in os, coinquinat animam. Tit. 1.d. Omnia munda mundis. Et vere nihil reiiciendum est.
marg.| {i} Sanctificatur enim] cibus Glossa Ne Diabolus per eum noceat, id est sanctus sit cibus et salubris non noxius anime, {7. 214vb} vel corpori.
marg.| {k} Per verbum Dei] id est per filium, per quem creavit Pater Io. 5.c. Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Propter hoc habent antiqui in consuetudine dicere in principio comestionis. Verbum caro est, etc. Alii dicunt. Vidit Deus cuncta, que fecerat, etc.
marg.| {l} Et orationem] etc. Verbum enim sanctificat, oratio impetrat, Diabolus vero per cibum tentat, sicut piscator, qui vult capere piscem, et hamum tegit sub pane, sic Diabolus pretendit homini necessitatem, et occultat sub pallio necessitatis voluptatem. Vel.
marg.| {k} Per verbum] id est Evangelium. Unde alicubi legitur Evangelium in diebus Dominicis super panem. Vel (Verbum) potest dici benedictio in principio ; oratio autem gratiarum actio in fine, et sic cibus sanctificatur, id est sancte sumitur.
marg.| Et notandum, quod dicit. Chrysostomus (Sanctificatur, etc.) Ergone immundum fuit, sed duo dicit, scilicet quod nihil est commune, id est immundum, quod etsi esset, habet medelam, scilicet sanctificationem, hic scilicet, consigna, gratias age, glorifica Deum, et omnis immunditia desistit : Quocirca et idolothytum possumus ita purgare, si non sciveris, quod idolothytum est, si vero sciveris, et assumas, et immundus eris, non quia idolothytum sed quia iussus non communicare Demonibus communicasti : per illud 1Cor. 10.e. Non potestis mense Domini participes esse et mense Demoniorum.
marg.| {m} Hec] que dixi de creaturis et de nuptiis, quorum unum spectat ad nutritivam, scilicet cibi : alterum ad generativam scilicet, nubere.
marg.| {n} Preponens] id est anteponens. Vel   [Proponens] id est publice ponens.
marg.| {o} Fratribus] non canibus. Mt. 7.a. Nolite sanctum dare canibus.
marg.| {p} Bonus eris minister] non Dominus 1Pt. 5.a. Non dominantes in clero, sed forma facti gregis ex animo.
marg.| {q} Christi Iesu] id est a Iesu Christo in ministerium constitutus. Hbr. 5.a. Nemo assumit sibi honorem, sed qui a Deo vocatur tamquam Aaron. Vel (Iesu Christi,) id est Iesu Christo ministrans, quod magnum habet premium. Io. 12.d. Si quis mihi ministraverit : honorificabit eum Pater meus. Et hoc potest facere, scilicet, proponere predicta fratribus, quia es.
marg.| {r} Enutritus verbis fidei] quantum ad credenda.
marg.| {s} Et bone doctrine] quantum ad agenda. Hec enim duo sunt necessaria, recta fides et boni mores. Talis doctrina cibus est, et nutrit comedentes, sumentes per intelligentiam, masticantes per meditationem, decoquentes per amorem, et in omnia membra transeuntes per operationem. Aliter non nutrit ; frumentum enim non pascit, nec confortat horreum, sed stomachum, non saccum intellectus, sed affectum. Sed multi sunt qui habent hunc cibum in ore, sicut leo mortuus habebat favum in ore, et tamen non comedebat, sed reservabat Samson, sicut dicitur Iud. 14.b. Sed canis vivus, quando datur ei panis, statim comedit. Sic bonus Predicator debet habere cibum in ore, primo ad nutriendum se : non sicut leo mortuus ad dandum alii. Eccl. 9. Melior est canis vivus leone mortuo. De hoc cibo habetur Mt. 4.a. Et Dt. 8.a. Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit ab ore Dei Sap. 16.d. Non nativitatis fructus pascunt homines, sed tuus, Domine sermo.
marg.| {t} Quam assecutus es] studio, quasi dicat, non solum eruditus es a Doctore in verbis fidei et morum, sed etiam bonam doctrinam proprio studio es adeptus.
marg.| Et nota quod plurimi sunt, qui sequuntur, et non assequuntur, quia fugit ab eis Sap. 1.a. In malevolam animam non intrabit Sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis.
marg.| {u} Ineptas autem] id est irrationabiles, in quibus etiam aptitudo non est.
marg.| {x} Et aniles fabulas] id est infructuosas, quasi dicat, sine ratione sunt ad credendum, et sine fructu ad amandum. Vel (Aniles) Chrysostomus Vetulinas, id est quas solent anus narrare iuvenculis.
marg.| {y} Devita] omnino. Chrysostomus Non dixit, abstine, sed devita. Item Chrysostomus Aniles observantias fabulas ait, quod enim in tempore utile est, hoc in tempore inutile est, et nocivum, sicut si homo viginti annorum adhuc sugit ubera, derisibilis fit supr. 1.a. Neque intendent fabulis, et genealogiis interminatis inf. 4.a. A veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. Iob. 13.a. Numquid indiget Deus vestro mendacio, ut pro eo loquamini dolos,
marg.| {z} Exerce autem teipsum ad pietatem] quasi dicat, non solum predicta propone verbo vel non solum predictas fabulas devita, sed exemplo doce, et in operibus pietatis te exerce. Et hoc est quod dicit.
marg.| {a} Ad pietatem] id est ad opera misericordie et Theosebie, qui est cultus Dei. Chrysostomus (Ad pietatem,) id est ad fidem puram, et veritatem
marg.| Δ rectam.
marg.| Secundum Chrysostomum aliter exponitur hoc.
marg.| {z} Exerce teipsum ad pietatem] id est ad fidem puram, et vitam rectam.
marg.| Θ Hec
marg.| {7. 215ra} Δ rectam. Hec enim est pietas.
marg.| {a} Nam corporalis] etc. Iste iuvenis erat, et iuvenum consuetudo est macerare carnem suam, quando convertuntur ad Dominum.
marg.| Sed quia hoc modicum est utile respectu aliorum operum : ideo monet eum, ut exerceat se ad pietatem, quasi dicat, tu es Episcopus : et ideo non tibi soli debes esse utilis, sed aliis per pietatis opera. Et hoc est, quod dicit [Nam exercitatio] etc. id est nisi addatur pietas, quasi dicat carnem domat aliquantulum.
marg.| {b} Pietas autem ad omnia utilis est] quia pietas saluti omnium studet. Preterea pietas est quasi vita omnium actionum.
marg.| Unde Magister Hugo de sancto Victore. Visibilis actio, quasi corpus est ; devotio quasi spiritus : devotio actionem vivificat, quasi anima corpus : omnis actio, que sine devotione est, mortua est. Et postea dicit.
prol.| Quod vivit, moritur, sed non vita, actio transit.
marg.| Pietas actionis inchoat in tempore, sed non finitur cum tempore.
marg.| Item nota, quod exercitatio est, sicut cortex, pietas autem est, sicut medulla. Exercitatio est sicut in Glossa dicitur in vigiliis et ieiuniis, et labore orandi : in quibus Timotheus intentus, sed non adeo intentus operibus pietatis. Notandum ergo, quod multipliciter dicitur pietas. Dicitur enim pietas naturalis compassio. Iob. 31.b. Ab infantia mea crevit mecum miseratio.
marg.| Item Theosebia, ut Tit. 2.a. Sobrie et pie, et iuste vivamus.
marg.| Item sup. 2.b. Quietam, et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate. Item honoratio parentum. Ex. 22.b. Honora patrem tuum et matrem, etc.
marg.| Item pietas dicitur affectus compassionis, et opera misericordie ad proximum, ut hic dicit Glossa Item sup. 2.c. Offendentes pietatem per opera bona. Dicitur ergo [pietas autem] etc. id est quia habet promissionem.
marg.| {c} Vite, que nunc est] ut hic abundat bonis gratie, et etiam bonis temporalibus.
marg.| {d} Et future] ut in futuro abundet donis glorie, quasi dicat pietas habet benedictionem sinistre, et dextre, Can. 2.b. et 8.a. Leva eius sub capite meo, etc. Prv. 3.b. In dextera eius anni vite, et in sinistra eius divitie et honor, alia littera. Mc. 10.d. Amen dico vobis : nemo est, qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me, et propter Evangelium, qui non accipiet centies tantum nunc in tempore hoc, domos et fratres et sorores, et matres, et filios, et agros cum persecutionibus, in seculo futuro vitam eternam.
marg.| Θ Hec enim est pietas.
marg.| {a} Nam corporalis] etc. Quidam de ieiunio hoc aiunt esse dictum absit : non enim est corporalis exercitatio, sed spiritualis. Si enim corporalis esset, corpus nutriret, si vero eliquat et subtiliat, non est corporalis.
marg.| {b} Pietas ad] etc. Qui est sibi conscius mali, qui multa facit bona, etiam hic letatur ; quemadmodum e contrario malus etiam hic cruciatur, cum timore vivens continuo, an non tales avari, et fures, et adulteri, et homicide nonne difficillimam vivunt vitam.
marg.| Sequitur : {e} Fidelis sermo] id est verax sermo, scilicet, dictus de pietate.
marg.| {f} Et omni acceptione dignus] quia utilis est, fidelis est, ut credatur, et acceptione dignus, ut opere adimpleatur : minus enim accipit sup. 3.a. Vel secundum Bernardum dicitur idem secundum quod habent quidam libri. Prv. 15.c. Sermo opportunus optimus est. Quod autem iste sermo sit fidelis et verus, acceptione dignus, ostendo in me.
marg.| {g} In hoc enim] scilicet, in spe huius rei predicte, scilicet in spe promissionis vite.
marg.| {h} Laboravimus] operando bona.
marg.| {i} Et maledicimur] id est opprobria patimur. Ecce vita Sanctorum est bona agere et mala pati. Cor. 4.c. Laboramus operantes manibus nostris, maledicimur, et benedicimus, persecutionem patimur, et sustinemus, blasphemamur, {7. 215rb} et obsecramus. Item 1Cor. 4.b. In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur, etc. Item 2Cor. 11.f. In laboribus plurimis, etc. Et Act. 21.f. 2Pt. 1.d. Qui cum malediceretur, non maledicebat, cum pateretur non comminabatur. Sed quia consideratio premii minuit flagella. Apostolus subdit, in qua spe laborat, scilicet.
marg.| {k} Quia speramus in Deum vivum] qui dat vitam gratie in presenti, et glorie in futuro, 1Th. 1.d. Servire Deo vivo, et vero, id est qui est veritas in intellectu, et vita in affectu, via autem est in ducatu. Chrysostomus Cuius gratie interdicimus nos : si futura non aspectamus. Et postea dicit : Paulus laborat, et tu voluptuari vis.
marg.| {d} Qui est salvator omnium hominum] id est ut malorum salute temporali, quam et immeritis communicat. Iuxta illud. Homines et iumenta salvabis, Domine Mt. 5.g. Solem suum facit oriri super bonos et malos. Chrysostomus Si infideles salvat hic, multo magis fideles illic. Et hoc est, quod subdit.
marg.| {m} Maxime fidelium] est, scilicet Salvator, si enim tolerat, et salvat infideles, multo magis fideles. Eccl. 8.c. Peccator ex eo, quod centies facit malum et per patientiam sustentatur, ego cognovi, quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem eius. Salvat autem Dominus hic, et in futuro fideles secundum animam. Chrysostomus Quomodo salvat hic fideles.
marg.| Solutio Nisi Salvator esset, nisi prohibuisset ab omnibus impugnatos olim esse corruptos. Et postea subdit. Hic incitat eum a periculo.
marg.| Vel [Maxime fidelium] id est maxima salute salvat fideles : malos enim non salvat, nisi misericordia salvet, id est salute iumentorum. Is. 45.d. Deus iustus et salvans non est preter me.
marg.| {n} Precipe] quasi fabulas devita, et exerce te ad pietatem. Et (precipe) scientibus hoc, scilicet, devitare fabulas, et ut se exerceant ad pietatem.
marg.| {o} Et doce] nescientes. Chrysostomus Cum per ignorantiam peccatur, opus est doctrina, cum vero scienter, precepto. Chrysostomus Precipe, etc. Textum ponit sic. Annuntia hoc, et doce : nullus tuam iuventutem contemnat ; sed typus sit fidelium in sermone, in conversatione, in amore, donec veniam : attende locutionem Paradisi, id est consolationem doctrine, ut non negligas charisma, id est gratiam, que in te est, que data est tibi per prophetiam cum impositione manuum presbyteri. Vel.
marg.| {n} Precipe] precepta. (Doce) consilia. Tit. 2.d. Hec loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Chrysostomus Quedam preceptis indigent, quedam doctrina, si ergo iniunxerint, ubi docere oportet, vel e converso, derisibilis eris.
marg.| Et postea dicit. Non esse pernitiosum, non iudaizare in unctione, sed dare sua et virginitatem servare, etc. Hac doctrina opus est.
marg.| Et postea dicit. Vides, quod iniungere, vel precipere opus est Sacerdotum, et auctoris, et habilius disputare.
marg.| {p} Nemo adolescentiam tuam contemnat] Instruit eum ad maturitatem, qua indigebat, quia cum iam esset Episcopus nondum tamen habebat viginti tres annos.
marg.| Et est argumentum, quod Dominus Papa potest dispensare cum aliquo minoris etatis, si sit utilis ad Episcopatum. Dicit ergo :
marg.| {p} Nemo adolescentiam tuam contemnat] id est ita maturus sis in moribus et doctrina, et non sis contemptibilis pro adolescentia.
marg.| Talis erat Tobias, de quo dicitur. Tb. 1.a. Cumque esset iunior omnibus in tribu Nephtalim : nihil tamen puerile gessit in opere. Sap. 4.b. Senectus venerabilis est, non diuturna, neque numero annorum computata cani sunt sensus hominis et etas senectus prolixior vita immaculata : Senecta vita hominis se habet, ut fabula numquam longa, sed qualis sit, attendatur.
marg.| Unde dicit Beatus Ambrosius de Beata Agnete. Computabatur in annis infantia, sed erat aspectu mentis immensa. Sir. 25.a. Corona senum in multa peritia, et gloria eorum timor Domini. Chrysostomus Contemptibilis res iuventus a communi presumptione facta est. Et postea dicit. Oportet incontemptibilem esse Doctorem.
marg.| Sed dicis. Ubi est humilitas vel mansuetudo, si non contemnitur.
marg.| Solutio In his, que pertinent ad ipsum, contemnatur et ferat, et ostendat longanimitatem : in his vero, que ad alios non adhuc. Hec enim non est mansuetudo, sed stoliditas.
marg.| {q} Sed exemplum esto fidelium] Prelati boni sunt fidelibus in exemplum, sed malis sunt in derisum. Iob. 17.b. Posuit {7. 215va} me quasi in proverbium vulgi. Similiter quantum ad malos, scilicet et exemplum suum coram eis quantum ad bonos, scilicet. Io. 13.b. Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis ita, et vos faciatis. Chrysostomus Typus sis fidelium, etc. Archetypus, id est exemplar vite, et imago Episcopis preiacet, ut lex animata, ut regula, ut terminus bone vite. Magistrum enim talem esse oportet. Nota quilibet Prelatus debet esse liber subditorum per vitam et doctrinam.
marg.| Unde in rationali, quod habebat Sacerdos in pectore, duo descripta sunt, vel erant, iudicium, et veritas. Ex. 28.e. Iudicium, scilicet, discretionis quantum ad doctrinam, et veritas vite.
marg.| Sed contra exemplar sunt hodie omnium monstrorum et abominationum. Is. 34.d. Requirite diligenter in libro Domini, id est clericis, et prelatis, unum ex eis non defuit, id est de monstris vitiorum, de quibus ibi loquitur. Qui extendit celum sicut pellem. Ipsi sunt celum respectu subditorum : quia sicut motus celi est regula omnium motuum inferiorum, ita opera Prelatorum debent esse regula subditorum.
marg.| Sed dicitur Ier. 4.f. Aspexi celos, et non erat lux in eis. Subditur autem, in quibus debet esse exemplar, scilicet.
marg.| {a} In verbo] ut scilicet, tuo exemplo caute loquantur. Prv. 17.d. Qui moderatur sermones suos, doctus et prudens est. Sir. 21.d. Verba prudentum statera ponderabuntur. Et 28.d. Verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos, et attende, ne forte labaris in lingua.
marg.| {b} In conversatione] honesta, ut incessu, habitu, statu, et in omnibus motibus sis honestus, ut quilibet te respiciens respectu tui sibi vilescat. Secundum illud Iob. 33. Respiciet homines, et dicet : peccavi, et vere deliqui, homines, id est Prelatos rationabiliter inventos. Ez. 43.c. Fili hominis ostende domui Israel templum : et confundantur ab iniquitatibus suis. Iob. 29.b. Videbant me iuvenes, et abscondebantur, et senes assurgentes stabant. Et quia modestia verbi, et honestas conversationis exterius debent esse vera, non simulata : ideo subdit.
marg.| {c} In caritate] Dei et proximi, quantum ad effectum, ut salus intendatur animarum, non lucrum temporalium.
marg.| {d} In fide] sana, et recta quantum ad intellectum.
marg.| {e} In castitate] mentis et corporis. Sic ergo debent esse ista quinque in exemplari. Verba, conversatio, caritas, fides, castitas : ut sit in verbis modestus, in conversatione honestus, et hec sunt exterius.
marg.| Item per caritatem fervidus, per fidem illuminatus, et hec duo sunt interius.
marg.| Item per castitatem mundus tam mente, quam corpore.
marg.| Illud ultimum ad utrumque pertinet, scilicet, ad interiora et exteriora. Dicit ergo :
marg.| {a} In verbo] ut non superfluus sit in loquendo, nec obscurus, nec mutus, quod est contra elingues canes. Is. 56.d. Universi canes muti non valentes latrare. Chrysostomus   [In verbo] ut cum facilitate loquatur. Prv. 14.a. Doctrina prudentum facilis.
marg.| {b} In conversatione] Contra pervertentes exemplo, quod ostendunt. Tit. 1.d. Confitentur se nosse Deum, factis autem negant.
marg.| {c} In caritate] contra inaffectuosos quantum ad animas, sed cupidos quantum ad pecunias. Phil. 2.c. Omnes que sua sunt querunt, non que Iesu Christi.
marg.| {d} In fide] Contra infideles, qui adulterantur Scripturas. Is. 1.f. Principes tui infideles socii furum.
marg.| {e} In castitate] Contra luxuriosos. Mal. 2.c. Contaminavit Iudas sanctificationem Domini, quam dilexit, et habuit filiam Dei alieni, disperdet Dominus virum, qui fecerit hoc, Magistrum et Discipulum de tabernaculo Iacob, infr. 5.d. Teipsum castum custodi.
marg.| {f} Dum venio, attende lectioni] Sacre Scripture, quasi in speculo inspicere poteris qualem te debes exhibere, et qualiter debeas docere. Et ponitur ly, (dum) inclusive et suppletur   [Dum venio] id est usque dum veniam inclusive, maxime usque tunc studeas, per te, quia quando venero, tunc docebo te ego ipse. Chrysostomus   [Donec veniam] Quid cum venerit, numquid tunc cessabit.
marg.| Solutio Simile Mt. 1.d. Non cognovit eum, donec peperit filium suum primogenitum.
marg.| {7. 215vb}
marg.| {g} Attende lectioni] divinarum Scripturarum. Chrysostomus Discamus non negligere Mediatorem divinarum Scripturarum. Hoc est contra negligentes Scholares.
marg.| {h} Lectioni] ut contemplans, vel discipulos excitans, ut Predicator, et doce ut Doctor. Et postquam studueris, et didiceris. Attende.
marg.| {i} Exhortationi] quantum ad scientes.
marg.| {k} Et doctrine] quantum ad nescientes. Vel notatur hic status Scholarium, sive Contemplativorum, qui debent attendere lectioni, et Predicatorum, qui attendere debent exhortationi, et Doctorum, quorum officium est docere, prius doceri, quam docere. Sir. 18.c. Ante iudicium interroga teipsum, et antequam loquaris, disce.
marg.| Et notandum est, quod prius instruxit Timotheum in vita, ibi [Esto exemplum] etc. hic instruit eum in doctrina, ibi   [Attende lectioni] Iste ordo significatus est Ex. 29.a. Et Lv. 8.a. ubi dicitur, quod Sacerdos prius induebatur superhumerali, deinde logion, id est rationali. Per superhumerale, intelligitur labor operis, per logion doctrina. Ps. 118. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Et postea subdit : Beati, qui scrutantur testimonium eius, etc.
marg.| Item Mt. 5.b. dicitur. Vos estis sal terre. Deinde vos estis lux mundi 2Rg. 23.a. Spiritus Domini locutus est per me, id est per vitam meam, et sermo eius per linguam meam, 1Mcc. 23.b. Iuvenes induebant se gloriam et stolas belli, ecce vita, et civitatibus tribuebant alimonias, ecce doctrina. Iob. 39.c. Numquid prebebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo eis hinnitum. Iud. 4.a. Delbora erat uxor Lapidoth. Delbora interpretatur apis. Lapidoth coruscatio, quia melliflua doctrina Christi debet coniungi inseparabiliter quasi per matrimonium vite coruscanti, id est vite bone, que alios illuminat per bonum exemplum. Ezec. 16.b. Dedi armillam in manibus tuis, et torquem collo tuo.
marg.| {l} Noli negligere gratiam] etc. Hic ostendit, quod sicut predictum est, sic debet facere, quia tenetur facere ex officio. Et hoc est.
marg.| {l} Noli negligere gratiam] Multi negligunt gratiam sibi a Deo datam, qui scilicet non utuntur ea, sive gratia predicandi, sive orandi, sive bene operandi, quia divisiones gratiarum sunt, ut dicitur 1Cor. 12.d. Sapientia abscondita, et thesaurus invisus, que utilitas in utrisque, in multis autem moritur gratia sibi data, quod patet, quia nihil movent in opus membrorum, et quod non movetur, mortuum est, 2Tim. 1.b. Resuscites gratiam Dei, que in te est, per impositionem manuum mearum.
marg.| In aliis vacua manet, quia non fecundatur quod tamen petit, scilicet, ut fecundetur. Is. 4.a. Apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes : Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur, tantummodo invocetur nomen tuum super nos, aufer opprobrium nostrum 1Cor. 15.b. Gratia Dei in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi. Fructus autem quem parit gratia homini, qui utitur ea, sunt bone cogitationes, et affectiones sancte, sive desidera sancta, locutiones utiles, et operationes. De quibus dicitur. Sir. 24.c. Transite ad me omnes, qui concupiscitis me, et a generationibus meis adimplemini.
marg.| Alii autem non utuntur gratia, sicut debent, sed abutuntur ea, qui eam in luxuriam sufferunt. Sir. 20.b. Gratie fatuorum effunduntur. Iude 1.a. Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam.
marg.| Sic ergo, in quibusdam gratia moritur, sed in quibusdam mortaliter peccantibus, in aliis vacua manet, sed in negligentibus transfertur, aut in abutentibus specialiter : aut hic loquitur de gratia Episcopatus, que non est negligenda. Prelatus enim diligens debet esse in officio sibi commisso. Prv. 27.d. Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera, 2Cor. 11.g. Preter illa, que extrinsecus sunt instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Quis infirmatur, et ego non infirmor, etc. Eccl. 7.c. Qui timet Deum, nihil negligit.
marg.| Item Sir. 18.d. Homo sapiens, in omnibus metuit, et in diebus delictorum attendet ab inertia. Nehemie 6.a. Opus grande ego facio, et non possum descendere, ne forte negligatur, cum venero. Dicit ergo :
marg.| {l} Noli negligere gratiam, que in te est] id est officium Episcopatus.
marg.| {m} Que data est tibi] id est non vendita prece, vel pretio, vel per violentam appellationem usurpata. Sed quomodo {7. 216ra} data est, et a quibus subdit.
marg.| {a} Per prophetiam] id est per Sanctorum electionem, qui ex ipso, quod elegerunt te videntur dicere, quod futurus esses bonus. Modo non Prophete Domini, sed Prophete Baal eligunt Prelatos, et Episcopos. Secundum ergo prophetiam Baal eliguntur, Dn. 14.a. Quare non adoras Bel. Et post subditur : Nonne tibi videtur Bel esse vivens Deus ; annon vides, quanta comedat, et bibat quotidie. Vel   [per prophetiam] id est secundum signa meritorum, que precesserunt in te ostendentia, quod esses futurus idoneus Prelatus. Unde sup. 1.d. Secundum precedentes in te prophetias, sed non sicut Idc. 9.b. dicitur quod ligna regionis elegerunt sibi rhannum in Regem : id est aliquem spinosum divitiis, et cupidum.   [ Vel   per Prophetiam] id est per inspirationem Spiritus sancti, per quem convenit istum esse dignum Episcopali honore. Data est dico, per prophetiam.
marg.| {b} Cum impositione] etc. singulare pro plurali, id est presbyterorum, quia ad minus tres oportet esse in consecratione Episcopi. Vel   [Presbyteri] dicit, id est Archiepiscopi sive maioris inter illos qui solus imponit manus, ceteris consentientibus, quia Presbyter fuit ipse Paulus, videtur per illud 2Tim. 1.b. Resuscites gratiam Dei, que in te est, per impositionem manuum mearum, Dt. ultimo capitulo : Iosue vero filius Nun repletus est spiritu Sapientie, quia Moyses posuit super eum manus suas, Act. 8.c. Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum sanctum. Secundum Chrysostomum non est   [Presbyteri] in littera, quia non Presbyteri Episcopum intronizabant, sed Episcopi, sed   [presbyteri] quia scilicet, presbyterium est causa, cur manus imponant, vel quia manuum impositio dat presbyterium ordinato.
marg.| {c} Hec] predicta scilicet.
marg.| {d} Meditare] id est versa in corde per iugem memoriam.
marg.| {e} In his esto] per operis executionem. Hec duo necessaria sunt Prelato. Meditatio et actio, ut habeat utramque Sponsam, sicut Iacob, Rachel, et Liam. In meditatione notat sibi ; ut accenditur affectus suus, et illuminatur intellectus, Ps. 38. In meditatione mea exardescet ignis, Is. 59.c. Quasi columbe meditantes gememus : in operatione autem alios edificat, et accendit per exemplum. Vel   [In his esto] vel   [sta] secundum Chrysostomum per perseverantiam, Cass. Eadem sepe dicit ostendens, quia in his maxime oportet studere Magistrum.
marg.| {f} Ut profectus] etc. id est nullus ignoret te omnibus proficere. Patet, quod Prelati nec sibi, nec aliis proficiunt ; nisi forte in peius, 2Tim. 3.d. Mali autem homines, et seductores proficiunt in peius.
marg.| {g} Manifestus] Mt. 5.b. Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus hominibus, qui in domo sunt, Phil. 4.a. Modestia vestra nota sit ut possit proficere aliis.
marg.| {h} Attende] primo tibi, et postea doctrine, Glossa id est Primo qualiter vivas : deinde qualiter doceas, ut prius induas superhumerale : deinde rationale, Lv. 8.a. Ut prius sit sal terre de mari penitentie sumptum ; postea lux mundi, Mt. 5.b. Act. 1.a. Cepit Iesus facere, et docere, Io. 5.f. Erat Ioannes lucerna ardens, et lucens, 1. Esdre 7.b. Paravit Esdras cor suum, ut investigaret legem Domini, et faceret, ut doceret in Israel preceptum, et iudicium, Lc. ultimo capitulo : Potens in opere, et sermone, Rm. 2.c. Qui alium doces, teipsum non doces, qui predicas non furandum, furaris. Dicit ergo   [Attende tibi et doctrine] quia si se perdit, sicut dicitur vulgariter, de altero non gaudet. Mirum est de multis ; quomodo audent dicere Domino illud Ier. 18.d. Attende, Domine, ad me, et non ipsi attendunt sibimet. Et illud Dn. 1.e. Exaudi, Domine placere, Domine attende, et fac,
marg.| {i} Sequitur : Insta in illis] id est in vita et doctrina. Vel (In illis) id est in predictis, que pertinent ad officium Episcopale, 2Tim. 4.a. Insta opportune importune. Subdit autem de fructu duplici, ut sic magis invitet ad laborem.
marg.| {k} Hoc enim faciens] etc. Ecce primus fructus, Chrysostomus Qui in sermonibus doctrine nutritus est, prior ipse fructificat. In admonendo enim alios, et seipsum compungit.
marg.| {7. 216rb}
marg.| {l} Et eos, qui a te audiunt] Chrysostomus Hoc est, quod ait : Tuus, inquit, profectus manifestus sit in omnibus : pinguia pecora signum sunt boni Pastoris, disciplinata familia boni patris familias, Prv. 14.a. Ubi non sunt boves, presepe vacuum est, ubi autem apparent plures segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis. Vel (Teipsum salvum fac) attendendo tibi, ut eos qui te audiunt attendendo doctrine, Iac. 5.c. Qui converti fecerit peccatorem ab errore vie sue, salvabit animam eius a morte, et operiet multitudinem peccatorum.
marg.| {m} Seniorem] etc. Hic docet, qualiter diversimode diversas personas debet instruere, et exhortari, quasi dicat, et si instandum sit tum cum discretione et moderamine, sic,   [Seniorem ne increpaveris] Seniorem, scilicet, vel etate, vel moribus.
marg.| {n} Sed obsecra ut patrem] ut facilius suscipiat admonitionem. Potest enim commonitus vereri, ne postea corripiatur, quod turpe est senioribus. Senior stultus, ut ait
marg.| {B} . Gregorius vehementer increpandus. Unde Sir. 25.a. Tres species odivit anima mea, et aggravor valde anime illorum, pauperem superbum, et divitem mendacem, et senem fatuum, et insensatum. Stabiles ergo senes, obsecrandi ; sed rebelles, et mali sunt increpandi. Sicut fecit Dn. 13.f. Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, que operabaris prius iudicans iudicia iniusta, et innocentes opprimens, et dimittens noxios. Bonos autem obsecrat Petrus, 1Pt. 5.a. Seniores, qui in vobis sunt obsecro, consenior, et testis Christi passionum, Chrysostomus Mitigat correctionem modus, et mansuetudo increpantis. Horatius : « Ut cuique est etas, sicque quia facetus adopta »
marg.| Philem. b. Multam fiduciam habentes in Christo Iesu imperandi tibi, quod ad rem pertinet, propter caritatem magis obsecro, cum sit talis, ut Paulus senex.
marg.| {o} Iuvenes] obsecra,   [ut fratres] id est affectuose et caritative, Is. 11.a. Egredietur virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet. Talem enim virgam id est talem correctionem sequitur spes fructus. Vel.
marg.| {p} Ut fratres] id est ut coequales obsecra eos, non ut servos increpa, Ez. 34.a. Cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia.
marg.| {q} Anus ut matres] id est cum honore, infr. 5.a. Viduas honora, que vere vidue sunt.
marg.| {r} Iuvenculas ut sorores] id est cum benignitate : Sed periculosa est familiaritas nimia cum iuvenculis : ideo subdit.
marg.| {s} In omni castitate] id est in omnimoda castitate mentis et in omnibus signis corporis, Glossa Ut nec nutus circa eas fiat in alloquio iuvencularum ; recte iuvenis de castitate monetur, Eccl. 9.b. Eloquium eius quasi ignis exardescit, Chrysostomus Ne mihi commixtionem, id est coitum solum dicas, sed et suspicionem cave. Collocutiones enim ad iuniores difficile effugiunt suspiciones.
marg.| Et infr. dicit. Quid dices, Paule, Timotheo ? hoc iniungis utique ait, et per ipsum orbi terrarum. Excogitet ergo quilibet, ut neque suspicionem, neque occasionem det detrahentibus, Iob. 31.a. Pepigi fedus cum oculis meis, ut nec quidem cogitarem de Virgine, Eccl. 9.a. Virginem ne conspicias, ne forte scandalizeris in decore eius, Eccl. 42.c. in medio mulierum noli commorari, de vestimentis enim procedit tinea ; et a muliere iniquitas viri, infr. 5.b. Adolescentiores viduas devita.
marg.| Et nota, quod in hoc loco ponit Apostolus modum admonendi diversimode secundum diversas personas. Sicut 1Io. 2.b. Scribo vobis adolescentes, quoniam vicistis malignum : Scribo vobis infantes quoniam cognovistis patrem, etc. Sed hic querit Chrysostomus quare Ioannes non loquitur ibi de mulieribus admonendis.
marg.| Unde dicit sic. Et Ioannes non scribit sacris mulieribus, et virginibus cum aliis quinque distinctionibus hominum. Solutio. Uni vidue scribit in Epistola secunda que doctrix erat aliarum. Item queritur, cur hic non dicit pueros vel filios, 1Io. 2.b. Scribo vobis, adolescentes. Et ibid. b. Scribo vobis infantes, et parum infr. dicit, Scribo vobis, filioli.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Tim. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=69&chapitre=69_4)

Notes :