Capitulum 1
Numérotation du verset
1Tim. 1,1
Paulus apostolus
Christi Iesu
secundum imperium
Dei
salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostre
Numérotation du verset
1Tim. 1,2
Timotheo, dilecto filio in fide, gratia et1 misericordia,
1 et]
om. Weber
pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro.
Numérotation du verset
1Tim. 1,3
Sicut
rogavi te
ut remaneres
Ephesi
cum irem in Macedoniam, ut
denuntiares quibusdam
ne aliter
docerent,
Numérotation du verset
1Tim. 1,4
neque intenderent
fabulis
et genealogiis interminatis,
que questiones
prestant magis quam edificationem
Dei, que est in fide.
Numérotation du verset
1Tim. 1,5
Finis enim2
2 enim] autem
Weber
precepti est caritas
de corde puro
et conscientia bona
et fide non ficta.
Numérotation du verset
1Tim. 1,6
A quibus
quidam aberrantes
conversi sunt
in vaniloquium,
Numérotation du verset
1Tim. 1,7
volentes esse legis doctores, non intelligentes neque que loquuntur,
neque de quibus
affirmant.
Numérotation du verset
1Tim. 1,8
Scimus autem
quoniam3 bona est lex
3 quoniam] quia
Weber
si quis
ea legitime utatur,
Numérotation du verset
1Tim. 1,9
sciens hoc
quia
iusto lex non est posita,
sed iniustis
et non subditis,
impiis
et peccatoribus,
sceleratis
et contaminatis,
patricidis et matricidis, homicidis
Numérotation du verset
1Tim. 1,10
fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis,
mendacibus et periuris et4 si quid aliud sane doctrine
4 et]
om. Weber
adversatur
Numérotation du verset
1Tim. 1,11
que
est secundum
evangelium glorie beati Dei,
quod creditum est mihi.
Numérotation du verset
1Tim. 1,12
Gratias ago
ei qui me confortavit,
Christo Iesu Domino nostro, quia fidelem
me existimavit,
ponens in ministerio.
Numérotation du verset
1Tim. 1,13
Qui
prius fui blasphemus
et persecutor
et contumeliosus,
sed misericordiam Dei 5
5 Dei]
om. Weber
consecutus sum,
quia ignorans
feci in incredulitate.
Numérotation du verset
1Tim. 1,14
Superabundavit autem
gratia Domini nostri
cum fide et dilectione que est in Christo Iesu.
Numérotation du verset
1Tim. 1,15
Fidelis sermo
et omni
acceptione dignus,
quia
Christus Iesus venit
in hunc mundum6
6 hunc]
om. Weber
peccatores salvos facere
quorum
primus ego sum.
Numérotation du verset
1Tim. 1,16
Sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me
primo
ostenderet Christus Iesus omnem
patientiam
ad informationem7
7 informationem] deformationem
Weber
eorum qui credituri sunt illi in vitam eternam.
Numérotation du verset
1Tim. 1,17
Regi
autem seculorum immortali,
invisibili
soli Deo
honor
et gloria
in secula seculorum amen.
Numérotation du verset
1Tim. 1,18
Hoc preceptum
commendo tibi,
fili Timothee, secundum precedentes in te prophetias,
ut milites
in illis
bonam
militiam,
Numérotation du verset
1Tim. 1,19
habens
fidem
et bonam conscientiam.
Quam
quidam repellentes
circa fidem
naufragaverunt.
Numérotation du verset
1Tim. 1,20
Ex quibus
est Hymeneus et Alexander
quos tradidi Satane,
ut discant non blasphemare.
Capitulum 1
Numérotation du verset
1Tim. 1,1
marg.|
Paulus Apostolus]
etc. In prima parte primi capituli detestatur fabulosam doctrinam, et commendat caritatem. In secunda vero legem laudat, sed impositam negat, ibi :
[Scimus autem]
etc. In tertia gratias agit de sua conversione a lege ad Christum, ibi :
[Gratias ago ei, qui]
etc. In quarta commendat Dei misericordiam circa credentes exemplo suo, ibi :
[Fidelis sermo]
Quinto iniungit Timotheo certamen, sive militiam pro fide contra pseudo, ex quibus dicit se quosdam damnasse, ibi :
[Hoc preceptum commendo tibi]
Hic est ille discipulus carissimus, et dilectus Apostolo, de quo Phil. 2.c. Neminem habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit. Item iste fuit legatus Corinthiorum, et Thessalonicensium, et Philippensium. Item ipse associatur Apostolo in titulis Epistolarum, 2Cor. 2.a. et 1. Thess. 1.a. Aliter.
[Paulus Apostolus]
etc. Apostolus scribit ab urbe Roma Timotheo, quem creaverat, et constituerat Episcopum Asianis. Et est intentio eius instruere precipue in eis, que pertinent ad Episcopale officium. Dividitur autem in duas partes. In prima instruit, quomodo se debet habere Episcopus ad eos, qui sunt extra Ecclesiam. In secunda quomodo ad eos, qui sunt in Ecclesia, que incipit, {7.
208rb} infr. 3.a. Primo ergo premittit salutationem more suo. Secundo docet eum resistere perversoribus interdicendo eis doctrinam, que nociva est, ibi,
[Sicut rogavi]
Tertio docet, quod inutilis est eorum doctrina, quia non est ad caritatem, ibi :
[Finis enim precepti]
Quarto probat, quod nociva est, quia veritatem Sacre Scripture adulterat, et homines excecat, ibi :
[A quibus quidam]
Quinto quia veritate abutentur, ibi :
[Scimus, quia bona est lex]
Sexto, quia contraria Evangelio, ibi :
[Et si quid aliud]
Septimo ostendit se scire huiusmodi errores, cum prius fuit in eis, ibi :
[Gratias ago]
Ultimo invitat Timotheum, ut sicut institit contra tales, ita et adhuc instet, et eos excommunicet, ibi :
[Hoc est preceptum]
Dicit ergo :
marg.|
{n}
Paulus]
nomine.
marg.|
{o}
Apostolus]
officio, et dignitate.
marg.|
{p}
Iesu Christi]
Glossa Nomen dignitatis preponit in hac auctoritate, ut Timotheus munitus resistat pseudo Apostolis.
marg.|
{q}
Secundum imperium Dei]
1Cor. 1.a. Paulus Apostolus per voluntatem Dei. Item 2Cor. 2.a.
marg.|
Et nota quod dicit
[imperium]
quasi dicat necessitas mihi incumbit ut 1Cor. 9.c. Sicut qui insilit honori, non a Deo dato, culpatione dignus est, ita qui renuit, et resilit, obnoxius est inobedientie. Sed ad sublimitates, et honores hodie non oportet imperare, nec cogere, sed neque vocare, ipsi enim se ingerunt, sicut olim pseudo, Ier. 23.d. Non mittebam eos, et ipsi currebant. Et Ier. 49.d. Qui habitas in cavernis terre, et apprehendere niteris altitudinem collis, Hbr. 5.a. Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui a Deo vocatus est tamquam Aaron.
marg.|
{r}
Dei]
non ambitionis, Mt. 6.d. Non potestis Deo servire, et mammone.
marg.|
{s}
Salvatoris]
ad differentiam Dei perditoris, 2Cor. 4.a. Quod si opertum est Evangelium nostrum in his, qui pereunt opertum est in quibus Deus huius seculi excecavit mentes infidelium, Is. 45.d. Nescierunt, qui levant signum sculpture, et rogant Deum non salvantem.
marg.|
{t}
Et Christi Iesu spei nostre]
id est spei nostre, per quem speramus gloriam, sive, qui est nostra spes, quoniam tu es, Domine, spes mea, altissimum posuisti refugium tuum, Is. 25.b. Spes a turbine, umbraculum ab estu : Paulus, inquam, scribit hoc.
marg.|
{u}
Timotheo dilecto filio suo]
quem scilicet genuit.
marg.|
{x}
In fide]
Cor. 4.d. Nam in Christo Iesu per Evangelium ego vos genui, scilicet ut pater. Item Philem. b. Quem ego genui in vinculis meis. Item, ut mater, que parturit filios, Gal. 4.c. Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Et vice alia salutat in hunc modum.
marg.|
{y}
Gratia]
etc. sit tibi,
[a Deo]
etc. in aliis Epistolis non ponuntur, nisi duo, (gratia, et pax,) sed isti tamquam Episcopo optat amplius, quam plebi. Et sumitur hic gratia alia, quam in aliis Epistolis, quia idem est, quod remissio peccatorum. Pacem tranquillitatem animi, gratiam autem vocat donationem Spiritus Sancti, id est potestatem dandi Spiritum Sanctum Ampliora exoptat puero, scilicet proprio spirituali filio formidans. Ita enim formidavit, ut quod numquam fecit, de corporalibus ei scribens, scilicet vino infr. 5.d.
marg.|
{z}
A Deo Patre]
qui libenter dat, et utiliter. Si quis patrem petierit panem, numquid lapidem dabit illi ? Lc. 11.b. (Et Christo Iesu Domino nostro.)
marg.|
{a}
Sicut rogavi te]
Post salutationem prius de pseudo repellendis, incipit hic legem adhuc tenendam docentibus, quasi dicat o Timothee, ita fac, sicut rogavi te, quasi comparem, Chrysostomus Vide mansuetudinem, non magistri utitur voce, sed famuli, non dicit precepi, vel iniunxi, sed rogavi. Deinde subdit quid rogaverit, et quando, et propter quid. Quid, scilicet
marg.|
{b}
Ut remaneres Ephesi]
ad ordinandam Ecclesiam. Deinde subdit, quando, scilicet
marg.|
{c}
Cum irem in Macedoniam]
Postea subdit, ad quid rogavit remanere, scilicet.
marg.|
{d}
Ut denuntiares quibusdam]
pseudo discretis a Catholica fide, et ita ly, (quibusdam) ponitur discretive, tam doctoribus, quam minoribus Christi. Non posuit eos nominatim ne inverecundiores eos appareret superbia redargutionis.
marg.|
{7.
208va}
marg.|
{a}
Ne aliter]
pseudo-doctores. (Aliter,) id est contrarium, quam nos. Gal. 1.b. Si quis vobis Evangelizaverit preter id, quod accepistis, anathema sit. Tit. 1.c. Docentes, que non oportet turpis lucri gratia.
marg.|
{b}
Neque intenderent fabulis]
docendis, quantum ad Doctores vel addiscendis, quantum ad subditos. Fabulas dicit doctrinam eorum, qui legalia tenenda predicabant, vel fictiones quasdam, et excogitationes Iudeorum de quibus dicit Dominus Mt. 15.a. Irritum fecistis mandatum Dei propter traditiones vestras. Ipsi enim dicunt, et credunt Adam primo habuisse duas uxores, ex quibus texuit genealogias infinitas. Et hoc est, quod dicit.
marg.|
{c}
Interminatis]
id est sine termino, vel improhibitis, sicut dicitur, prohibemus hoc sub interminatione anathematis.
marg.|
{d}
Que questiones]
id est lites.
marg.|
{f}
Prestant]
iustitie
[Dei]
id est non edificant homines in iustitia Dei, 2Tim. 2.c. Noli verbis contendere, ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium, 2Tim. 2.c. Prophana autem, et vaniloquia devita, multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum, ut cancer serpit.
marg.|
Item 2Tim. 4.a. Coacervabunt sibi magistros prurientes auribus, vel scalpentes auditum, secundum aliam litteram, et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.
marg.|
Item infr. 4.b. Ineptas, et aniles fabulas devita, infr. 6.d. Prophanas vocum novitates, etc.
marg.|
{d}
Que]
iustitia, vel edificatio, sive crementum iustitie est in fide. Fides enim vivificat, et in iustitia conservat. Hab. 2.a. Rm. 1.b. Iustus ex fide vivit.
marg.|
{e}
Questiones]
rei. Vides qualiter detrahit questioni, ubi enim fides non est, questiones ibi, ita oportet investigare, quid fides indiget questione ? questio fidei interpretativa est, qui enim querit, nondum invenit, qui querit credere non potest, propterea ait, ne occupemur circa questiones, si nec credimus non est fides. Fides enim mentem quiescere facit.
marg.|
{g}
Finis]
Doctrina eorum inutilis est, quia finis omnis doctrine est caritas, sed doctrina eorum caritatem impediebat, quod bene dico, quia fabula est eorum doctrina, et nihil facit ad edificationem.
[Finis autem precepti est caritas]
et eorum doctrina impedit caritatem. Vel
[Finis autem]
quasi dicat ipsi docent fabulas, sed finis, id est adimpletio legis est caritas, quare non est opus aliis, maxime fabulis eorum. Vel continua ad proximo dictum, quod vere in fide est edificatio iustitie Dei, quia ex fide est spes, et inde caritas, que est adimpletio legis. Et hoc est, quod dicit.
[Finis autem precepti]
id est completio, et consummatio precepti, id est preceptorum, omnium (est caritas,) Rm. 13.c. Plenitudo legis est dilectio. Vel
[Finis precepti]
id est gratia caritatis habende est preceptum, quia ad hoc, ut habeatur caritas fuerunt data mandata. Sic ergo est finis precepti, sicut sanitas est finis medicine. Vel caritas est finis precepti, id est terminat, vel consumit precepta legalia, sicut dicitur candela finiri cum consumitur. Mt. 11.b. Lex, et Prophete usque ad Ioannem. Vel
[Finis precepti]
id est caritas terminat preceptum, quia vere diligenti, et perfecte non oportet precipere. Inf. eod. Lex iustis non est posita. Alia littera. Finis autem terminationis est amor ex puro corde, et conscientia bona, et fide non ficta. Et est bonum verbum contra illos, quos non movet ad predicandum animarum caritas, sed lucrorum cupiditas, qui faciunt caudam argenteam suis sermonibus.
marg.|
Sed quia quidam amor est immundus, ut in luxuriosis, ideo dicit.
marg.|
{h}
De corde puro]
Item quidam amor est, et si non immundus, tamen inter immundos est, scilicet quedam socialis affectio, qua se invicem similes diligant, ut fur furem, ideo dicit.
marg.|
{7.
208vb}
marg.|
{i}
Conscientia bona]
ex bona conversatione, ut dicit Chrysostomus Et quia quidam diligunt verbo, et lingua, sed non opere, et veritate, ideo subdit.
marg.|
{k}
Et fide non ficta]
id est fidelitate vera, sive fideliter, et veraciter 1Io. 13.d. Nolite diligere lingua, sed opere et veritate. Bernardus
marg.|
{d}
De corde puro]
ut puritas cordis in duobus consistat in querenda gloria Dei, et utilitate proximi. De hoc tanto puritatis bono gloriari non potest veraciter, nisi qui extrinsecus gloriam perfecte respuerit, nec enim potest Dei, vel proximi querere lucra, qui propria non contempserit. Sequitur.
marg.|
{i}
Et conscientia bona]
etc. Duo sunt, que faciunt conscientiam bonam : Commissa flere, flenda non committere. Horum neutrum solum sufficit, sequitur.
marg.|
{k}
Et fide non ficta]
Triplex est fidei divisio. Est enim fides mortua ficta, probata. Mortua est, que per dilectionem non operatur, quasi carens anima, que est anima. Ficta que ex caritate moveri inchoat ad bene operandum, sed non perseverans deficit et moritur tamquam abortiva. Et dicitur ficta fides eo sensu, quo vasa fictilia dicimus non inutilia, quia non sunt inutilia quamdiu sunt, sed quasi fragilia cum cito pereunt. De hac fide dicitur. Lc. 8.b. Hi sunt, qui ad tempus credunt. Probata est, que perseverat cum caritate. Mt. 10.c. Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Vel (Non ficta,) id est non erronea, quam sibi fingit humanus animus, sicut hereticorum. Vel (Non ficta,) id est non simulata. Aliter exponitur secundum Augustinum in Glossa
marg.|
{h}
De puro corde]
id est de puro intellectu, ut nihil, nisi Deus diligatur.
marg.|
{i}
Et conscientia bona]
id est spe. Ille enim sperat, qui bonam conscientiam gerit, quia secundum conscientiam bonam mensuratur spes, et sumitur confidentia.
marg.|
{k}
Et fide non ficta]
ut dictum est, id est non simulata, vel, id est non fragili. Vel hec tria. (Ex corde puro, etc.) possunt referri ad illa tria. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omni mente tua, id est ex intellectu sine errore, voluntate sine contradictione, memoria sine oblivione. Similiter dicitur hic.
[Ex toto corde]
id est intellectu sine errore.
[Et conscientia bona]
id est ex voluntate sine contradictione, conscientia enim bona est voluntas sine culpa.
[Et fide]
id est fideliter, et vere non ficte, quod quidem est, quando memoria est sine oblivione. Omni enim tempore diligit, qui amicus est, ut dicitur Prv. 17.c.
marg.|
{l}
A quibus]
Ostendit, quod doctrina pseudo erat nociva, quia aberrat a caritate, et excecat hominem. Unde
[A quibus]
predictis, scilicet, fide, spe, et caritate.
marg.|
{m}
Quidam]
Ex quo aliquis non docet, vel predicat propter Deum, et utilitatem proximi, aberrat tamquam cecus. Nec mirum, quia avertit se a luce spirituali, id est a Deo, qui lux est veritatis. Io. 11.b. Qui ambulat in luce non offendit, quia lucem huius mundi videt.
marg.|
{n}
Conversi sunt]
de legalibus predicandis. Nota hic duas causas erroris, scilicet contemptum caritatis, et appetitum dignitatis. Propter hec duo veniunt hereses. Primum tangitur, ibi :
[A quibus]
Secundum, ibi :
[Volentes]
etc. De primo dicit Chrysostomus Nihil ita ledit genus humanum, ut contemnere amorem, et non cum multo diligere studio, quemadmodum neque dirigit, ut persequi cum virtute eum. Et hoc Christus ostendens dicebat, duo concordaverint in idem, omne quodcumque petent, accipient. Et rursus Mt. 24.b. Cum multiplicata fuerit iniquitas, infrigidabitur amor multorum. Sed hereses genuit omnes, ex non amando fratres suos invidebant prosperantibus, ex invidendo diligebant dignitatem, ex diligendo dignitatem hereses genuerunt. Item Chrysostomus Volentes autem esse legis magistri. Vides, et aliam causam, que est amor dignitatis, propterea, et Christus dicebat. Mt. 23.a. Vos autem nolite vocari Rabbi. Et rursum. Nec ipsi legem custodiunt, sed ut in sua carne glorientur. Gal. 5.c. Dignitatem desiderant ait, et propterea ad veritatem non respiciunt. Item Iac. 3.a. Nolite plures magistri fieri, fratres carissimi, scientes, quod maius inde iudicium sumitis, 2Tim. 4.a. Coacervabunt sibi magistros prurientes auribus. Vel sic.
[Aberrantes]
Ecce aversio a bono.
[Conversi sunt]
Ecce conversio ad malum.
marg.|
{o}
Non intelligentes, neque que loquuntur]
id est que volunt probare id est scripturas, et testimonia Prophetarum, quas adducunt ad probandum. Vel e converso sic. Quia non intelligunt, depravant Scripturas. Unde 2Pt. ult. d. In quibus sunt quedam difficilia intellectu, que indocti, et instabiles homines damnant ad suam perniciem.
marg.|
{p}
Scimus autem]
Ne credat quis, quod Apostolus legem vituperaret, eo quod dixerat eos oberrare in lege, addit hoc.
marg.|
{q}
Bona est lex]
Rm. 7.c. Lex quidem bona, et sancta, et mandatum sanctum. Et hoc si quis ea legitime utatur, aliter non est bona. Unde Ezec. 20.d. Dedi eis precepta non bona, iudicia in quibus non vivetis Chr. Sunt qui utuntur lege illegaliter, puta concomitantur per verba eam per {7.
209ra} opera vero prevaricantur, hoc est, illegaliter uti. Utitur quidem, sed non in propriam utilitatem. Hoc est, quod dicitur : Mt. 23.a. Dicunt, et non faciunt. Tales sunt, sicut illi, qui clamant bonum vinum, et tamen parum gustant de eo. Item sicut histriones, qui clamant torneamenta, et tamen numquam ibi feriunt unum ictum. Talibus non est lex bona, quia non in usum sui eam convertunt. Sicut, nec vinum bonum est dolio, nec granum horreo, sed stomacho, Mal. 2. Labia Sacerdotis custodiunt scientiam. Labia dicit, non venter. Item Chrysostomus Est, et aliud legaliter uti lege, puta si legaliter uteris, mittit te ad Christum. Cum enim eius intentio sit iustificare hominem, non potest autem ; mittit ad eum, qui potest. Baculus enim missus per Giezi, id est onus legis datum per Moysen non sanavit puerum, sed ipsemet Heliseus descendit, et se puero coaptavit, quod factum est, quando Christus naturam nostre infirmitatis assumpsit, ut a morte nos liberaret. 4Rg. 4.c.
marg.|
Item nota, quod legaliter utitur lege, qui eam complet ex superabundantia amoris, non ex spiritu servitutis. Unde Chrysostomus Est autem, et aliter legaliter uti lege, cum ex multa abundantia eam custodiat quis, quidam ex superabundantia, sicut freno, aut ordinate utitur, non qui saltat, ut equus, neque qui mordet, sed qui simpliciter ad circuminducti schematis gratiam ; ita et legaliter utitur, qui non propter necessitatem litterarum sobrius est, sed per amorem. Item Chrysostomus Quis autem lege legaliter utitur ? Qui novit, quoniam non indiget ea. Et ne videretur legem reducere per hoc, quod dicit eam bonam. Ideo subdit.
marg.|
{a}
Scientes hoc, quia]
id est imposita, ut magis premens, quia duris data est in flagellum, rudibus, et servis in pedagogam, perfectis, et filiis in signum, Gal. 5.c. Quod si spiritu ducimini ; non estis sub lege. Chrysostomus Non est opus freno duro in bene frenabilem equum, neque pedagogia in eam qui non indiget pedagogo.
marg.|
{b}
Iusto non est lex posita]
Notandum, quod est alia lex promulgata a spiritu servitutis in timore, alia a spiritu libertatis data in suavitate, nec sub illa coguntur filii, nec sine ista patiuntur iniusti.
marg.|
Vis audire, quod non est lex posita ? Non accepisti, Rm. 8.c. ait, spiritum servitutis in timore.
marg.|
Vis audire, quod non sine lege caritatis sunt ? Sed accepistis inquit spiritum adoptionis filiorum. Denique vis audire iustum virum de se facientem, et quod non sit sub lege, nec tamen sit sine lege.
marg.|
Factus sum, inquit, his, qui sub lege erant, quasi sub lege essem. 1Cor. 9.d. His, qui sine lege erant factus sum, quasi sine lege essem, cum sine lege Christi non essem. Unde apte non dicitur. Iusti non habent legem, aut iusti sunt sine lege, sed iustis non est lex posita, hoc est, non tamquam invitis posita, sed voluntariis, eo liberaliter data, quo suaviter inspirata. Vel.
marg.|
{b}
Iusto lex non est posita]
ut per eam iustificetur, quia nec ex ea iustus est, sed ex fide. Hab. 2.a. Iustus autem ex fide vivit, Gn. 15. Credidit Abraham Deo et reputatum est ei ad iustitiam.
marg.|
{c}
Sed iniustis]
etc. Gal. 3.c. Lex propter transgressionem posita est, scilicet ne fieret, vel ut puniret.
[Iniustis]
quantum ad coequales.
marg.|
{d}
Et non subditis]
quantum ad superiores.
marg.|
{e}
Impiis]
contra Deum.
marg.|
{f}
Et peccatoribus]
in se : etc.
marg.|
{g}
Sceleratis]
quibus scelus per se placet sine emolumento aliorum exteriorum.
marg.|
{h}
Et contaminatis]
ex consortio aliorum, ut quando favore aliquo, vel timore consentiunt peccato. Sir. 13.a. Qui tangit picem inquinabitur ab ea, et qui communicaverit superbo, induet superbiam. Glossa Verba, et familiaritas malorum multos contaminant, 1Cor. 15.d. Corrumpunt bonos mores eloquia prava, 2Cor. 7.c. In omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negocio.
marg.|
{i}
Parricidis, et matricidis]
qui patrem, et matrem occidunt, {7.
209rb} Ex. 21.b. Qui percusserit patrem suum, aut matrem, morte moriatur. Vel necessaria subtrahunt. Mc. 7.b. Irritum fecistis mandatum Dei, ut traditionem vestram servetis. Ex. 20.b. Honora patrem tuum, et matrem tuam, et qui maledixerit patri, et matri, morte moriatur. Vos autem dicitis, si dixerit homo patri, aut matri corban, quod est, donum quodcumque est ex me, tibi profuerit, et ultra non dimittis eum quicquam facere patri suo, aut matri rescindentes verbum Dei propter traditionem vestram. Prv. 28.d. Qui subtraxit aliquid a patre suo, vel a matre, et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicide est.
marg.|
{
k
}
Homicidis]
Ex. 20.b. Non occides, Ex. 21.b. Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias, ab altari meo evelles eum, ut moriatur.
marg.|
{l}
Et fornicariis]
Ex. 20.b. Non mechaberis.
marg.|
{m}
Masculorum concubitores]
quod prohibetur. Lv. 18.c. Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est, 1Cor. 6.b. Nolite errare, neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. Ad detestationem huius vitii legitur. Gn. 18.c. Deum dixisse. Descendam, et videbo utrum sermonem, qui venit ad me, opere compleverint. Hoc enim vitium a Deo detestabile est, quod nulla ratione credi debet, nisi videatur. Sodoma etiam interpretatur muta, ad notandum, quod de tali vitio aperte loqui etiam in sermonibus non debemus, nisi valde caute, et ideo muta interpretatur, ad innuendum, quod tales peccatores inter alios homines loqui non debent, neque etiam mittere.
marg.|
Et nota, quod cantor Parisiensis dicebat se legisse in scripturis Hieronymi, quod ea nocte, qua natus est Salvator, mortui sunt omnes Sodomite ubicumque erant. Cuius talem assignabat rationem
marg.|
{B} . Hier. Iustum erat, ut auctore nature nascente morerentur hostes nature, non valentes sustinere adventum, et splendorem ipsius. Item dixerunt fide digni, quod si hoc vitio aliquis laboret usque ad etatem, in quo Christus mortuus est, aut vix, aut numquam dimittit illud, et hoc satis invenitur in confessionibus talium. Item dicitur, quod Augustinus dixerit, quod propter huiusmodi flagitium distulit Dominus incarnationis beneficium, et pene dimisit. Adeo enim fedata erat natura, quod auctor nature vix ei voluit federari.
marg.|
{n}
Plagiariis]
qui plagas cuiuslibet generis infert proximis. Vel plagiarii secundum legistas sunt, qui furantur pueros, et eos deferunt de plaga in plagam, ut possint vendere ipsos, et sic dicitur hoc nomen a plaga. Vel potest dici a plagio, quod est venditio liberi hominis, et sic plagiarii dicuntur, qui vendunt liberos homines.
marg.|
{o}
Mendacibus]
Apc. ultimo capitulo : Foris canes, et venefici, et impudici, et homicide, et idolis servientes et omnis, qui amat et facit mendacium.
marg.|
{
p
}
Et periuris]
Exod 20.b. Non assumes nomen Dei tui in vanum.
marg.|
{q}
Et si quid aliud sane doctrine]
id est legi naturali, vel instructioni morali, vel institutioni.
marg.|
{r}
Adversatur]
sicut doctrina pseudo, que contraria est Evangelio. Tit. 2.a. Loquere que decent sanam doctrinam. Sed sic dicitur. 2Tim. 4.a. Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt.
marg.|
{s}
Que est secundum Evangelium]
id est concordat Evangelio. Omnis enim veritas concordat Evangelio. Dico.
marg.|
{t}
Glorie B. Dei]
id est quod predicat, vel dat gloriam Dei.
marg.|
{u}
Quod]
Evangelium,
[creditum]
id est commissum,
[est mihi]
tamquam fideli dispensatori 1Cor. 4.a. Hic iam queritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur.
marg.|
{x}
Gratias ago]
etc. Alia littera secundum Chrysostomum gratias habeo sciscitanti me Christo Iesu Domino nostro, quoniam fidelem me estimavit, ponens in ministrum eum, qui Domini fuit blasphemus, et persecutor, et conviciator, sed misertus est mei Deus, quoniam ignorans feci in infidelitate. Superabundavit autem gratia Domini nostri Iesu Christi cum fide, et amore, qui est in nostro Iesu.
[Gratias ago]
Aliquis posset dicere, quomodo scis tu, quod vane, et inutiliter nos doceant isti ? Respondet bene scio, quia aliquando fui de consortio talium, sed conversus sum modo. Et hoc est, quod dicit.
[Gratias]
etc. Vel sic continua. Creditum est mihi Evangelium, unde gratias ago 1Tim. 2.a. In omnibus gratias agite.
marg.|
{y}
Ei, qui me confortavit]
id est fortem fecit, et constantem, Phil. ultimo capitulo : Omnia possum in eo, qui me confortat.
marg.|
{z}
In Christo Iesu Domino nostro]
id est in his, que sunt Iesu Christi, scilicet in fide eius predicanda, et exemplis eius imitandis. Multi sunt fortes, sicut asinus in posterioribus id est in his, que mundi sunt, non in his, que Iesu Christi sunt. Asinus retro est fortis, ante habet crucem, sic multi sunt ad malum fortes, sed ad bonum agendum crucifixi sunt, id est impotentes, {7.
209va} et infirmi, statim dolent caput, ut dicunt, si ieiunant, vel vigilant. Is. 5.e. Ve, qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem. Iob. 21.a. Quia impii vivunt, sublevati sunt, confortatique sunt divitiis. Confortari in divitiis est roborari in posterioribus. Sed de bonis dicitur Is. 40.g. Qui sperant in Domino mutabunt fortitudinem, ad bene operandum, scilicet assument pennas, ut aquile, ad contemplandum, scilicet hec duo sunt necessaria Doctori, operatio, et contemplatio. Iob. 5.b. Homo nascitur ad laborandum, et avis ad volandum. Et inde gratias ago.
marg.|
{a}
Quia fidelem me]
servum,
[existimavit]
id est previdit, et elegit. Prv. 20.a. Virum fidelem quis inveniet ? Lc. 12.e. Quis putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam.
marg.|
{b}
Existimavit]
Act. 9.c. Vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram Regibus et gentibus, et filiis Israel. Chrysostomus Sicut enim qui portant signum regale in prelium, multa indigent fortitudine, et experientia, ut id non tradant hostibus ; ita, et qui nomen Christi portant non tantum in prelio, sed et in pace multa indigent virtute. Unde.
marg.|
{c}
Ponens]
id est infirmans, et stabiliens, sicut columnam.
marg.|
{d}
In ministerio]
non dicit in dominio. Act. 13.a. Segregate mihi Saulum, et Barnabam in opus, ad quod eos assumpsi. In opus dixit, non in otium ; in laborem, non in honorem.
marg.|
{e}
Qui prius fui blasphemus]
etiam Domini, et ita dignus morte Dt. 24.c. Educ blasphemum extra castra, et lapidet eum omnis populus. Item in eodem. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.
marg.|
{f}
Et persecutor]
Sanctorum facto.
marg.|
{g}
Et contumeliosus]
verbo, 1Cor. 15.b. Non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei. Act. 9.a. Saulus adhuc spirans minarum et cedis in discipulos Domini, etc. hec duo, et Apostoli, et Dominus Apostolorum passus est, scilicet verba, et verbera. Sap. 2.d. Contumelia, et tormento interrogemus eum. Verbo interrogatur, sive probatur Sapientia, tormento probatur patientia.
marg.|
{h}
Misericordiam Dei consecutus sum]
id est remissionem peccatorum, per cuius misericordiam non per merita mea. Lam. 3.c. Misericordie Domini multe, quia non sumus consumpti.
marg.|
{i}
Quia ignorans feci]
id est facilius habui misericordiam, quia non ex certa scientia peccavi. Unde, ly, quia non dicit causam, sed occasionem, et hoc non quantum ad Deum, sed quantum ad ipsum. Credebat enim se prestare obsequium Deo persequendo Sanctos, sicut dicitur Io. 16.a. Et est argumentum, quod ignorantia excusat a tanto, etsi non a toto. Lv. 5.d. Qui orabit pro eo, quia nesciens fecerit, et dimittetur ei, quia per errorem deliquit in Dominum. Lc. 11.f. Servus qui cognovit voluntatem Domini sui, et non se preparavit, et non fecit secundum voluntatem eius, plagis vapulabit multis.
marg.|
Vel.
[Misericordiam consecutus sum de eo, quod ignorans feci]
alia littera. Ego dico degens.
marg.|
{k}
Incredulitate]
et non solum misericordiam venie consecutus sum, sed et superabundantiam gratie. Unde dicit
marg.|
{l}
Superabundavit autem gratia]
etc. Rm. 5.d. Ubi abundavit delictum, superabundavit, et gratia. Gratia Domini donorum.
marg.|
{m}
Cum fide, et dilectione]
id est cum perfectione fidei, et dilectionis et fidei operantis per dilectionem Gal. 5.b. Fides, que per dilectionem operatur, etc. Vel, cum fide,
[et dilectione]
id est in fide et dilectione.
marg.|
{n}
Que est in Christo Iesu]
non in lege. Quod autem in Apostolis superabundavit gratia, per diluvium doctrine eius. Unde Rm. 15.d. In virtute signorum, et prodigiorum in virtute Spiritus sancti, ita ut ab Hierusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi. Ps. 45. Dedit abyssus vocem suam, id est Paulus repletus Dei gratia, sicut {7.
209vb} abyssus aperuit os ad predicandum ; id est idem Paulus profundus in scientia, manus suas levavit ad orandum, vel operandum pro celestibus. Gn. 7.b. Rupti sunt omnes fontes abyssi magne cataracte celi aperte sunt, et facta est pluvia super terram. Hoc factum est, quando Dominus Paulo, et aliis Apostolis dedit plenam gratiam, et scientiam, ut totum mundum inebriarent. Et bene dico, quod superabundavit gratia, ubi abundant mala. Nec mirum.
marg.|
{r}
Quia Christus Iesus]
qui est, ingens gratia.
marg.|
{s}
Iesus]
id est salvans in gloria.
marg.|
{t}
Venit in hunc mundum]
id est tam miserum et
[inopem]
Nota quis venerit, scilicet
[Christus Iesus]
Et quo, scilicet in vallem miserie, scilicet
[in hunc mundum]
Et ad quid, scilicet
marg.|
{u}
Peccatores]
id est sua peccata recognoscentes.
marg.|
{x}
Salvos facere]
Glossa venit de celo magnus medicus, quia magnus per totum orbem iacebat egrotus. Io. 3.b. Sic Deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret. Et in eodem subditur. Non enim misit Deus filium suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Mt. 9.b. Non veni vocare iustos, sed peccatores ad penitentiam.
marg.|
{y}
Quorum]
id est inter quos.
marg.|
{z}
Primus ego sum]
id est maximus inter peccatores, quis tamen ad genus peccati. Ecce humilitas Apostoli qua se reputavit inter peccatores maximum, non solum fuisse, sed esse. Non enim dicit, quoniam primus ego fui ; sed ego sum. Ad litteram etiam est hodie, quod illi, qui primi sunt in scientia, et dignitate, primi etiam sunt in Domini persecutione Sir. 12.d. Si incurrerint tibi mala, invenies eum illic priorem, id est Prelatum Ducem conventus. Et iste.
marg.|
{p}
Sermo]
scilicet quod Christus Iesus venit salvare peccatores, est,
marg.|
{o}
Fidelis]
id est verus.
marg.|
{q}
Et omni acceptione dignus]
id est acceptabilis, quia utilis. Et dicit, (omni,) quia etiam hic, et in futuro utilis est corpori, et anime. Vel
[Fidelis]
id est verus ad credendum. (Et omni acceptione dignus,) ad operandum, id est ut manu operationis bone cum Christo operemur salvationem nostram, qui venit salutem peccatorum operari in medio terre. Sermo debet accipi non tantum audiri, et multi sunt, qui sermone libenter accipiunt, sed non possunt, quia non incorporatur per operationem in Predicatoribus, sed tantum perstrepit auribus, et quia audibile est tantum verbum nostrum, non visibile, vel tangibile, ideo non capitur. Ex. 20.c. Populus autem videbat voces, et lampades, et sonitum buccine. Blasphemus, et persecutor eram, ut dixi.
marg.|
{a}
Sed ideo]
quasi dicat ad hoc vocavit me scilicet ut sim exemplum misericordie eius aliis ostendendo. Et hoc est.
marg.|
{b}
Ut in me primo]
id est maximo peccatore. Vel primum, quasi maxime, vel ante.
marg.|
{c}
Ostenderet]
in me scilicet priusquam in aliis persecutoribus.
marg.|
{d}
Christus Iesus omnem patientiam]
id est perfectam, et longanimitatem, secundum Chrysostomum
marg.|
{e}
Ad informationem eorum, qui credituri sunt illi]
mundantes,
[in vitam eternam]
scilicet ut omnes sperent de venia, quantumcumque ; deviaverunt in culpa. Ideo Psalmi David sunt in usu, ut Evangelium Matthei, maxime, et Epistole Pauli, et memoria Magdalene in Evangelio, ut peccatoribus detur spes venie : Osee 2.c. Dabo eis vinitores, id est Prelatos, scilicet et Petrum, ex eodem loco, primo de luto peccatorum assumptos, sicut nos sumus. Ideo enim Dominus voluit homines istos Prelatos et Confessores hominum, vel peccatores preesse peccatoribus, ut Prelati ipsi sciant compati, et subditi non desperent de venia peccati, et non erubescant confiteri. Unde
marg.|
{B} . Gregorius dicit, ideo Dominus Principem Apostolorum tentari voluit, ut ex suo casu disceret, qualiter aliis compati deberet. Et hoc est, quod subditur in auctoritate Os. predicta. Et vallem Achor ad aperiendam spem. Vallis Achor, est peccator profundus in peccatis, sicut Magdalena, que fuit vallis per omnium sordium receptionem, sed Achor fuit vallis hec per vehementem dolorem, et compunctionem. Achor enim interpretatur turbatus. Hec vallis aperuit nobis spem, sicut dicit Gregorius Ipsa lucet in firmamento celi, id est Ecclesie, quis enim timet sibi naufragium tangens hoc signum. Rm. 9.e. Sustinuit in multa patientia vasa ire apta in interitum, ut ostenderet divitias glorie sue in vasa misericordie, que preparavit in gloriam. Item Rm. 2.a. An divitias bonitatis eius, et patientie, et longanimitatis contemnis ? Ignorans quoniam benignitas Dei ad patientiam te adducit. Eccl. 5.a. Altissimus patiens est redditor. Is. 46.a. Audite me, domus Iacob, et omne residuum domus Israel, qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea vulva, usque ad senectam ego ipse, et usque ad canos ego portabo, ego feci, et ego feram, ego portabo, et ego salvabo.
marg.|
{7.
210ra}
marg.|
{a}
Regi autem]
etc. quasi dicat misericordiam consecutus sum, et ideo ago gratias Regi seculorum. Tb. 13.b. Regem seculorum exaltate in operibus vestris, non tantum in vocibus, 1Cor. 6.d. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro, non in ore tantum.
marg.|
Et nota quod bene ponit Deo regnum, immortalitatem contra servitutem, mortalitatem, divisionem, potentiam, et postea subditur, honor, et gloria contra miseriam et confusionem, et ignominiam. Dicit ergo :
[Regi autem]
ad differentiam aliorum Regum, quis terris imperant, non seculis, scilicet temporibus. Apc. 19.c. Rex Regum, et Dominus dominantium, infr. 6.c. Beatus solus potens Rex Regum, et Dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem.
marg.|
{b}
Immortali]
id est immutabili, quia super tempus est, a quo est omnis mutatio ; Reges autem terrarum, qui sunt sub tempore mortales, et mutabiles. Eccl. 10.b. Omnis potentatus brevis vita. Et postea subdit. Sicut, et Rex hodie est, et cras morietur. Iob. 24.d. Elevati sunt ad modicum, et non subsistent, et humiliabuntur, sicut omnia, id est communia quasi diceret omnes potentes in maioribus, in minoribus, et communibus, sive plebeis hominibus equabuntur in morte. Ideo dicitur. Eccl. 9.d. Communione mortis scito, quem in medio laqueorum ingrederis. Si hoc Reges terre attenderent, non ita se extollerent. Sicut legitur de Nabuchodonosor Iud. 3.d. Preceperat Nabuchodonosor, ut omnes deos terre exterminaret, ut ipse solus Deus diceretur.
marg.|
{c}
Invisibili]
ad differentiam idolorum visibilium. Is. 44.b. Quis formavit Deum, et sculptile conflavit ad nihil utile.
marg.|
{d}
Soli Deo]
Ly,
[soli]
adiectivum est de ly,
[Deo]
qui solus est Deus ad differentiam alicuius creature, que invisibilis est, non tamen Deus est. Et supponit ly,
[Deo]
pro tota Trinitate. Et est hoc contra Manicheos, qui ponunt duo principia. Is. 45.a. Ego Dominus, et non est amplius, extra me non est Deus. Item in eodem. d. Numquid non ego Dominus, et non est ultra Deus absque me, Deus iustus, et salvans non est preter me. Item. 43.b. Ante me non est formatus Deus, et post me non erit, ego sum Dominus, et non est absque me salvator.
marg.|
{e}
Honor et gloria]
sit ei.
[Honor]
id est revereantur omnes creature.
[Gloria]
id est iucunditas, quam habet in se, quasi diceret recognosce soli ei bonum, quod habet. Vel,
[honor sit ei]
sicut patri. Et
[Gloria]
sicut Regi, et Domino. Sed nonne multi honore digni sunt preter Deum inf. 5.c. Qui bene presunt Presbyteri, duplici honore digni habeantur. Solutio : Honor sit Deo, cum sit homini propter Deum. Tamen hic loquitur de honore latrie, qui soli Deo debetur, quia solus Deus debet adorari, et ei soli debet sacrificium offerri. Act. 12.d. Populus acclamavit voces Dei, et non hominis. Dico ergo, quod est honor, sive gloria latrie quam debet homo Deo, et est honor, sive glorie reverentie, quam debet homo proximo. Unde Rm. 12.c. Honore invicem prevenientes. Et est gloria conscientie, quam debet homo sibi, 2Cor. 1.c. Gloria nostra hec est testimonium conscientie nostre. Item 1Cor. 9.c. Bonum est mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. De prima gloria loquitur hic, et Phil. ult. d. Deo, et Patri nostro gloria in secula seculorum, Amen. Item Is. 42.b. Ego Dominus, hoc est nomen meum, et gloriam meam alteri non dabo.
marg.|
{f}
In secula seculorum]
id est super.
marg.|
{g}
Amen]
id est vere. Multi dant gloriam Deo, et honorem, sed non vere, sicut illi, de quibus dicit Dominus. Is. 29.d. Appropinquat populus iste ori suo, et labiis suis glorificat me cor autem eius longe est a me. Et Mt. 15.a. Idem sensus est.
marg.|
{h}
Hoc est preceptum]
Demonstratis beneficiis Dei, et gratia erga peccatores, ostendit quomodo doceat populum credentem, et excommunicet rebelles pseudo, sicut ipse Apost. tales excommunicabat. Dicit ergo,
[Hoc preceptum]
spirituale.
[commendo tibi]
Sed si preceptum est quare non precipitur, sed commendatur ? Respondeo, Formam dedit prelatis, {7.
210rb} ut quod precipiendum erat commendabile, et ideo sponte appetibile ostendat. 2Tim. 2.a. Hec commenda fidelibus hominibus. Commendo dico.
marg.|
{k}
Secundum precedentes]
id est secundum conscientiam Prophetarum que in te fuit, antequam ordinatus esses Episcopus, quasi dicat non alia precipio tibi, nisi quod docent lex, et Prophete, 2Cor. 1.c. Non alia scribimus vobis, quam que legistis, et cognovistis. 1Io. 2.a. Non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum, quod habuistis ab initio : Et quod est illud preceptum ? Hoc est, scilicet
marg.|
{l}
Ut milites]
etc. id est secundum quod Spiritus Sanctus ostendit mihi de te ; Forte aliqua bona signa habuerat Apostolus de Timotheo antequam promoveret eum sicut legitur de B. Bernardo, quod cum conceptus fuisset, visum est matri, quod haberet catulum album in ventre habentem supra dorsum maculam parvam, quod stupefacta nuntiavit hoc cuidam bono, qui dixit ei, quo portabat in utero unum optimum Predicatorem, cum macula tantum originalis peccati nasciturum. Vel sic.
marg.|
{i}
Commendo tibi]
id est depono apud te vel iniungo tibi.
marg.|
{l}
Ut milites]
Prophetis exponendis et opere implendis.
marg.|
{m}
Bonam militiam]
id est utilem multis,
[et hoc secundum]
id est sic milites operando, et predicando, sicut edoctus es, quod est contra illos, qui multa sciunt et non faciunt infr. 4.b. Hec proponens fratribus bonus eris minister Iesu Christi, enutritus verbis fidei, et bone doctrine quam assecutus es. Et infr. d. Noli negligere gratiam Dei, que data est tibi per prophetiam. Et dicit
[bonam militiam]
quia est, et mala sicut Christo, et membris eius, illudere et crucifigere Io. 19.c. Et milites hi fecerunt, e contra bonam militiam, Diabolo animas auferre, et Deo lucrari. 2Tim. 2.a. Labora sicut bonus miles Christi, nemo militans Deo implicat se secularibus. Non enim est bonus miles, qui se armat pro musca capienda, imo ignominiosus est. Et certe multi sunt hodie tales, qui induunt arma sua scilicet student in Theologia, et habitum honestum, ut capiant muscam, id est prebendulam aliquam. Tales militant in terram, sicut dicitur de malo milite, et pigro, isti bene militant iuxta ignem. Sed Iob. dicit 7. Militia est vita hominis super terram, id est pro superioribus. Iob. 25.a. Numquid est numerus militum eius, 2. Par. 17.a. Iosaphat posuit militum numeros in cunctis urbibus Iuda. Modo ponuntur in Ecclesiis non armati milites, sed parvuli vagientes, et milites abiiciuntur Nahum 2.b. Templum ad solum dirutum est, et miles captivus deductus est. Hodie pauci sunt Iosaphat, pauci sunt ministri militum. Chrysostomus Bonus magister militum, nisi prius bonus miles fuerit, numquam erit. Ita, et qui docet.
marg.|
{d} Sequitur :
Habens fidem]
etc. quasi hoc facias tu, dico,
[habens fidem]
ut intellectus sit sine errore.
marg.|
{o}
Bonam conscientiam]
ut effectus, sive voluntas sit sine torpore culpe. Vel,
[fidem]
que est cognitio Dei.
[Et bonam conscientiam]
id est utilem cognitionem tui, quia conscientia est, propria cordis scientia. Hec duo petit Augustinus Domine, noverim me, noverim te. Cognitio sui humiliat cognitio Dei ad amorem inflammat Act. 23.a. Ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum, id est Cor. 4.a. Nihil mihi conscius sum.
marg.|
{p}
Quam]
scilicet conscientiam. Vel
[quam]
fidem ; secundum Chrysostomum
marg.|
{q}
Quidam repellentes]
Conscientia bona repellitur per flagitia, fides repellitur per argumenta. Unde Chrysostomus A fide quidem revertuntur, qui argumentis omnia querunt.
marg.|
{r}
Naufragaverunt]
etiam aliquos se inde mergentes. Fracta enim nave submerguntur naute, et navigantes. Chrysostomus Navis munita est fides.
marg.|
Et nota, quod navis frangitur, cum aqua doctrine deficit, et ventus, id est interpretatio nimis impellit Prv. 29.c. Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus. Et notanter dicit.
[Quam quidam]
etc. quia sicut intellectus bonus datur omnibus facientibus eum ita subtrahitur non facientibus. Malam ergo conscientiam peccato maculatam sequitur naufragium erroris circa fidem, id est circa credenda.
marg.|
{s}
Ex quibus est]
etc. Nomina propria ponit, ut ambiguum tollat, 2Tim. 4.c. Alexander erarius multa mala ostendit mihi, reddet illi Dominus secundum opera sua.
marg.|
{t}
Quos tradidi Sathane]
id est eos excommunicavi, ita eos et tu excommunicato. Tante autem potestatis erat Apost. ut prolata sententia in ipsos, Diabolus eos vexaret. Hoc est quod dicit,
[tradidi Sathane]
vexandos.
marg.|
{u}
Ut]
sic correpti discant non
[blasphemare]
Vides quoniam blasphemare est querere syllogismis divina. Sed quid est, quod dicit,
[discant]
ergone Diabolus magister eorum ? Non sed vexatio, Is. 28.c. Sola vexatio dabit intellectum auditui. 1Cor. 5.a. Congregatisque vobis et meo spiritu cum virtute Domini Iesu, tradere huiusmodi hominem Sathane in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Tim. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=69&chapitre=69_1)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Tim. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=69&chapitre=69_1)
Notes :