Capitulum 1
Numérotation du verset
1Esr. 1,1
{t. 2 : Erfurt, f. 131va ; facsim. p. 262a} In anno primo Cyri
regis Persarum, ut compleretur verbum Domini ex ore Ieremie
suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum
et traduxit1 vocem in universo regno suo etiam per Scripturam dicens :
1 traduxit] transduxit
Weber
Numérotation du verset
1Esr. 1,2
Hec dicit Cyrus rex Persarum omnia regna terre dedit {t. 2 : Erfurt, f. 131vb ; facsim. p. 262b} mihi
Dominus Deus celi
et ipse precepit mihi ut edificarem ei domum in Hierusalem que est in Iudeaa.
a Cf. Is. 44, 28.
Numérotation du verset
1Esr. 1,3
Quis est in vobis de universo populo eius ?
Sit Deus illius cum ipso.
Ascendat Hierusalem que est in Iudea
et edificet domum Domini Dei Israel ipse est Deus qui est in Hierusalem.
Numérotation du verset
1Esr. 1,4
Et omnes reliqui
in cunctis locis ubicumque habitant
adiuvent {t. 2 : Erfurt, f. 132ra ; facsim. p. 263a} eum
viri
de loco suo argento et auro, et substantia, et pecoribus, excepto quod voluntarie offerunt templo Dei quod est in Hierusalem.
Numérotation du verset
1Esr. 1,5
Et surrexerunt principes patrum
de Iuda et Beniamin et sacerdotes et levite omnis cuius suscitavit Deus spiritum
ut ascenderent ad edificandum templum Domini quod erat in Hierusalem.
Numérotation du verset
1Esr. 1,6
Universique
qui erant in circuitu adiuverunt manus eorum
in vasis argenteis et aureis,
in substantia in iumentis in supellectili exceptis his que sponte obtulerunt.
Numérotation du verset
1Esr. 1,7
Rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini
que tulerat Nabuchodonosor de Hierusalem
et posuerat ea in templo dei sui.
Numérotation du verset
1Esr. 1,8
Protulit {t. 2 : Erfurt, f. 132rb ; facsim. p. 263b} autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mitridatis filii Gazabar et annumeravit ea Sasabasar principi Iude.
Numérotation du verset
1Esr. 1,9
Et hic est numerus eorum : phiale auree triginta, phiale argentee mille,
cultri viginti novem, scyphi aurei triginta,
Numérotation du verset
1Esr. 1,10
scyphi argentei secundi quadringenti decem, vasa alia mille.
Numérotation du verset
1Esr. 1,11
Omnia vasa aurea et argentea quinque millia quadringenta, universa tulit Sasabasar cum his qui ascendebant de transmigratione Babylonis in Hierusalem.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Esr. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=18&chapitre=18_1)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Esr. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=18&chapitre=18_1)
Notes :