Biblia communis

Capitulum 5

Numérotation du verset 1Esr. 5,1 
Prophetaverunt autem Aggeus propheta et Zacharias filius Addo, prophetantes ad Iudeos qui erant in Iudea et Hierusalem in nomine Dei Israel.
Numérotation du verset 1Esr. 5,2 
Tunc {t. 2 : Erfurt, f. 136rb ; facsim. p. 271b} surrexerunt Zorobabel filius Salathiel,
et Iosue filius Iosedech,
et ceperunt edificare templum Dei in Hierusalem, et cum eis prophete Dei adiuvantes eos.
Numérotation du verset 1Esr. 5,3 
In ipso tempore venit ad eos Thantannai1,
qui erat dux trans Flumen, et Starbuzannai et consiliarii eorum sicque dixerunt eis : Quis dedit vobis consilium ut domum hanc edificaretis et muros eius2 instauraretis ?
1 Thantannai Ed1455 Rusch ] Tatannai hic et ubique Weber
2 eius] hos Weber
Numérotation du verset 1Esr. 5,4 
Ad quod respondimus eis que essent nomina hominum auctorum edificationis illius3.
3 edificationis illius] inv. Weber
Numérotation du verset 1Esr. 5,5 
Oculus autem Dei eorum factus est super senes Iudeorum et non potuerunt inhibere eos. Placuitque ut res ad Darium referretur, et tunc satisfacerent adversus accusationem illam.
Numérotation du verset 1Esr. 5,6 
Exemplar epistole quam misit Thantannai4 dux regionis trans Flumen, et Starbuzannai, et consiliatores eius Apharsathei qui erant trans Flumen ad Darium regem.
4 Thantannai] Tatannai Weber
Numérotation du verset 1Esr. 5,7 
Sermo quem miserant ei sic scriptus erat : Dario regi pax omnis.
Numérotation du verset 1Esr. 5,8 
Notum sit regi isse nos ad {t. 2 : Erfurt, f. 136va ; facsim. p. 272a} Iudeam provinciam, ad domum Dei magni que edificatur lapide impolito,
et ligna ponuntur in parietibus, opusque illud diligenter extruitur et crescit in manibus eorum.
Numérotation du verset 1Esr. 5,9 
Interrogavimus ergo senes illos et ita diximus eis : Quis dedit vobis potestatem ut domum hanc edificaretis et muros hos5 instauraretis ?
5 hos] om. Weber
Numérotation du verset 1Esr. 5,10 
Sed et nomina eorum quesivimus ab eis, ut renuntiaremus6 tibi scripsimusque7 nomina virorum qui sunt principes in eis.
6 renuntiaremus] nuntiaremus Weber
7 scripsimusque] que scripsimus Weber
Numérotation du verset 1Esr. 5,11 
Huiuscemodi autem sermonem responderunt nobis dicentes : Nos sumus servi Dei celi et terre et edificamus templum, quod erat extructum ante hos annos multos quodque rex Israel magnus edificaverat et extruxerat.
Numérotation du verset 1Esr. 5,12 
Postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum celi, tradidit8 eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldei, domum quoque hanc destruxit et populum eius transtulit in Babylonem.
8 tradidit] et praem. Weber
Numérotation du verset 1Esr. 5,13 
Anno autem primo Cyri regis, Cyrus rex Babylonis9 proposuit edictum ut domus Dei edificaretur.
9 Babylonis] post Cyri regis Weber
Numérotation du verset 1Esr. 5,14 
Nam et vasa templi Dei aurea et argentea que Nabuchodonosor tulerat de templo, quod erat in Hierusalem, et asportaverat ea in templum Babylonis protulit Cyrus rex de templo Babylonis, et data sunt Sasabasar vocabulo, quem et principem constituit.
Numérotation du verset 1Esr. 5,15 
Dixitque ei : Hec vasa tolle et vade et pone ea in templo, quod est in Hierusalem, {t. 2 : Erfurt, f. 136vb ; facsim. p. 272b} et domus Dei edificetur in loco suo.
Numérotation du verset 1Esr. 5,16 
Tunc itaque Sasabasar ille venit et posuit fundamenta templi Dei in Hierusalem, et ex eo tempore usque nunc edificatur et necdum completum est.
Numérotation du verset 1Esr. 5,17 
Nunc ergo si videtur regi bonum recenseat in bibliotheca regis, que est in Babylone, utrum nam a Cyro rege iussum sit ut edificaretur domus Dei in Hierusalem, et voluntatem regis super hac re mittat ad nos.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Esr. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=18&chapitre=18_5)

Notes :