Biblia communis

Capitulum 7

Numérotation du verset 1Esr. 7,1 
Post hec autem verba
in regno Artaxerxis regis Persarum,
Esdras filius Saraie, filii Azarie,
filii Helchie,
Numérotation du verset 1Esr. 7,2 
filii Sellum, filii Sadoc, filii Achitob,
Numérotation du verset 1Esr. 7,3 
filii Amarie, filii Azarie, filii Maraioth,
Numérotation du verset 1Esr. 7,4 
filii Zaraie, filii Ozi, filii Bocci,
Numérotation du verset 1Esr. 7,5 
filii Abisue, filii Phinees, filii Eleazar, filii Aaron sacerdotis ab initio.
Numérotation du verset 1Esr. 7,6 
Ipse Esdras ascendit de Babylone et ipse scriba {t. 2 : Erfurt, f. 138va ; facsim. p. 276a} velox in lege Moysi, quam dedit Dominus Deus Israel et dedit ei rex secundum manum Domini Dei eius super eum omnem petitionem eius.
Numérotation du verset 1Esr. 7,7 
Et ascenderunt de filiis Israel, et de filiis sacerdotum, et de filiis levitarum, et de cantoribus, et de ianitoribus, et de Nathinneis in Hierusalem, anno septimo Artaxerxis regis.
Numérotation du verset 1Esr. 7,8 
Et venerunt in Hierusalem mense quinto, ipse est annus septimus regis.
Numérotation du verset 1Esr. 7,9 
Quia in primo die mensis primi cepit ascendere de Babylone, et in primo mensis quinti venit in Hierusalem,
iuxta manum Dei sui bonam super se.
Numérotation du verset 1Esr. 7,10 
Esdras
autem1 {t. 2 : Erfurt, f. 138vb ; facsim. p. 276b} paravit cor suum, ut investigaret legem Domini,
et faceret et doceret in Israel preceptum et iudicium.
1 autem] enim Weber
Numérotation du verset 1Esr. 7,11 
Hoc est autem exemplar epistole edicti, quod dedit rex Artaxerxis Esdre sacerdoti, scribe erudito in sermonibus
et preceptis
Domini et cerimoniis eius in Israel.
Numérotation du verset 1Esr. 7,12 
Artaxerxis,
rex regum, Esdre sacerdoti scribe legis Dei celi doctissimo, salutem.
Numérotation du verset 1Esr. 7,13 
A me decretum est,
ut cuicumque placuerit in regno meo de populo Israel, et de sacerdotibus eius et de levitis ire in Hierusalem tecum vadat.
Numérotation du verset 1Esr. 7,14 
A facie enim regis et septem {t. 2 : Erfurt, f. 139ra ; facsim. p. 277a} consiliatorum eius,
missus es ut visites Iudeam et Hierusalem in lege Dei tui
que est in manu tua,
Numérotation du verset 1Esr. 7,15 
et ut feras argentum et aurum
quod rex, et consiliatores eius sponte obtulerunt Deo Israel cuius in Hierusalem tabernaculum est
Numérotation du verset 1Esr. 7,16 
et omne argentum et aurum
quodcumque inveneritis2 in universa provincia Babylonis et populus offerre voluerit et de sacerdotibus qui sponte obtulerint domui Dei sui que est in Hierusalem
2 inveneritis] inveneris Weber
Numérotation du verset 1Esr. 7,17 
libere accipe et studiose
eme de hac pecunia vitulos, arietes, agnos et sacrificia et libamina eorum,
et offer ea super altare templi Dei vestri quod est in Hierusalem.
Numérotation du verset 1Esr. 7,18 
Sed et si quid tibi et fratribus tuis placuerit de reliquo argento, et auro, ut faciatis iuxta voluntatem Dei vestri facite.
Numérotation du verset 1Esr. 7,19 
Vasa
quoque que dantur tibi in ministerium domus {t. 2 : Erfurt, f. 139rb ; facsim. p. 277b} Dei tui, trade in conspectu Dei Hierusalem.
Numérotation du verset 1Esr. 7,20 
Sed et cetera quibus opus fuerit in domo Dei tui quantumcumque necesse est ut expendas dabis de thesauro et de fisco regis,
Numérotation du verset 1Esr. 7,21 
et a me. Ego Artaxerxes3 rex statui atque decrevi omnibus custodibus arce publice, qui sunt trans Flumen ut quodcumque petierit a vobis Esdras sacerdos scriba legis Dei celi absque mora detis,
3 Artaxerxes] Artaxerxis Weber
Numérotation du verset 1Esr. 7,22 
usque ad argenti talenta centum, et usque ad frumenti choros centum, et usque ad vini batos centum, et usque ad batos olei centum, sal vero absque mensura.
Numérotation du verset 1Esr. 7,23 
Omne quod ad ritum Dei celi pertinet, tribuatur diligenter in domo Dei celi, ne forte irascatur contra regnum regis et filiorum eius.
Numérotation du verset 1Esr. 7,24 
Vobisque notum facimus de universis sacerdotibus et levitis, cantoribus ianitoribus, Nathinneis et ministris domus Dei huius, ut vectigal, et tributum, et annonas non habeatis potestatem imponendi super eos.
Numérotation du verset 1Esr. 7,25 
{t. 2 : Erfurt, f. 139va ; facsim. p. 278a} Tu autem Esdras secundum sapientiam Dei tui
que est in manu tua, constitue iudices et presides, ut iudicent omni populo qui est trans flumen, his videlicet qui noverunt legem Dei tui, sed et imperitos docete libere.
Numérotation du verset 1Esr. 7,26 
Et omnis qui non fecerit legem Dei tui, et legem regis, diligenter, iudicium erit de eo sive in mortem, sive in exilium, sive in condemnationem substantie eius, vel certe in carcerem. Et dixit Esdras scriba4 :
4 et…scriba] om. Weber
Numérotation du verset 1Esr. 7,27 
Benedictus Dominus Deus patrum nostrorum qui dedit hoc in corde regis ut glorificaret domum Domini que est in Hierusalem
Numérotation du verset 1Esr. 7,28 
et in me inclinavit misericordiam suam5 coram rege, et consiliatoribus eius et universis principibus regis potentibus, et ego confortatus manu Domini
Dei mei que erat in me congregavi de Israel principes qui ascenderent mecum.
5 suam] om. Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Esr. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=18&chapitre=18_7)

Notes :