Biblia communis

Capitulum 4

Numérotation du verset 1Esr. 4,1 
Iude
et Beniamin,
quia filii captivitatis edificarent templum Domino Deo Israel,
Numérotation du verset 1Esr. 4,2 
et accedentes ad Zorobabel et ad principes patrum dixerunt eis : Edificemus vobiscum,
quia ita ut vos querimus Deum vestrum. Ecce nos immolavimus1 victimas
a2 diebus3 Assoraddan4 regis Assur qui adduxit nos huc.
1 immolavimus] immolamus Weber
2 a] ex Weber
3 diebus] debus cacogr. Rusch
4 Assoraddan] Asoraddan Weber
Numérotation du verset 1Esr. 4,3 
Et dixit eis Zorobabel, et Iosue, et reliqui principes patrum Israel : Non est vobis et nobis ut edificemus domum Deo nostro, sed nos ipsi soli edificabimus Domino Deo nostro, sicut precepit nobis rex Cyrus rex Persarum.
Numérotation du verset 1Esr. 4,4 
Factum est igitur ut populus terre impediret manus populi Iude
et turbaret eos in edificando.
Numérotation du verset 1Esr. 4,5 
Conduxerunt {t. 2 : Erfurt, f. 135va ; facsim. p. 270a} quoque adversum eos consiliatores, ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum et usque ad regnum Darii regis Persarum.
Numérotation du verset 1Esr. 4,6 
In regno autem Assueri5 ipse est Artaxerxes in6 principio regni eius, scripserunt accusationem adversum habitatores Iude et Hierusalem.
5 Assueri] Assyri Weber
6 ipse…in] om. Weber
Numérotation du verset 1Esr. 4,7 
Et in diebus Artaxerxis scripsit Besellam7, Mitridates8 et Thabeel9 et reliqui qui erant in consilio eorum ad Artaxerxen regem Persarum. Epistola autem accusationis scripta erat syriace et legebatur sermone syro.
7 Besellam] Beselam Weber
8 Mitridates] Mitridatis Weber
9 Thabeel] Tabel Weber
Numérotation du verset 1Esr. 4,8 
Reum Beelthem10 et Samsai scriba, scripserunt epistolam unam de Hierusalem Artaxerxi regi huiuscemodi :
10 Reum Beelthem] Reum Beelteem Weber, Reum (Beum?) beel theem Cor1 L Cor1 P (Copiosam nominum multitudinem in hoc libro dimittimus quia difficillime et prolixe eorum correctio intellige<re>tur nisi omnia simul in Textu continuo scribe<re>ntur)
Numérotation du verset 1Esr. 4,9 
Reum Beelthem11 et Samsai scriba, et reliqui consiliatores eorum, Dinei12, et Apharsathei, Terphalei, Arphasei13, Hercuei14, Babylonii, Susannachei15, Dyei16, et17 Elamite,
11 Beelthem] Beelteem Weber
12 Dinei] Dynei Weber
13 Arphasei] Apharsei Weber
14 Hercuei] Erchuei Weber
15 Susannachei] Susannechei Weber
16 Dyei] Deaei Weber
17 et] om. Weber
Numérotation du verset 1Esr. 4,10 
et ceteri de gentibus quas transtulit Assennaphar18 magnus et gloriosus, et habitare eas fecit in civitatibus Samarie et in reliquis regionibus trans Flumen in pace -
18 Assennaphar] Asennaphar Weber
Numérotation du verset 1Esr. 4,11 
hoc est exemplar epistole quam miserunt ad eum - Artaxerxi regi servi tui, viri qui sunt trans Fluvium salutem dicunt.
Numérotation du verset 1Esr. 4,12 
Notum sit regi quia Iudei qui ascenderunt a te ad nos, venerunt in Hierusalem civitatem rebellem et pessimam, quam edificant extruentes {t. 2 : Erfurt, f. 135vb ; facsim. p. 270b} muros eius et parietes componentes.
Numérotation du verset 1Esr. 4,13 
Nunc igitur notum sit regi, quia si civitas illa edificata fuerit et muri eius instaurati tributum, et vectigal, et annuos reditus non dabunt, et usque ad reges hec noxa perveniet.
Numérotation du verset 1Esr. 4,14 
Nos ergo memores salis quod in palatio comedimus,
et quia lesiones regis videre nefas ducimus, idcirco misimus et nuntiavimus regi,
Numérotation du verset 1Esr. 4,15 
ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum et invenies scriptum in commentariis et scies quoniam urbs illa,
urbs rebellis est, et nocens regibus et provinciis,
et bella concitant
in ea ex diebus antiquis, quam ob rem et civitas ipsa destructa est.
Numérotation du verset 1Esr. 4,16 
Nuntiamus nos regi quoniam si civitas illa edificata fuerit,
et muri ipsius
instaurati, possessionem trans Fluvium non habebis.
Numérotation du verset 1Esr. 4,17 
Verbum misit rex ad Reum Beelteem, et Samsai scribam, et ad reliquos qui erant in consilio eorum
habitatores Samarie et ceteris trans Fluvium, salutem dicens et pacem.
Numérotation du verset 1Esr. 4,18 
Accusationem quam misistis ad nos, manifeste lecta est coram me,
Numérotation du verset 1Esr. 4,19 
et a me preceptum est et recensuerunt inveneruntque, quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellat, {t. 2 : Erfurt, f. 136ra ; facsim. p. 271a} et seditiones et prelia concitantur in ea,
Numérotation du verset 1Esr. 4,20 
nam et reges fortissimi fuerunt in Hierusalem qui et dominati sunt omni regioni que trans Fluvium est, tributum quoque et vectigal et reditus accipiebant.
Numérotation du verset 1Esr. 4,21 
Nunc ergo audite sententiam ut prohibeatis viros illos et urbs illa non edificetur donec si forte a me iussum fuerit.
Numérotation du verset 1Esr. 4,22 
Videte ne negligenter hoc impleatis, et paulatim crescat malum contra reges.
Numérotation du verset 1Esr. 4,23 
Itaque exemplum edicti Artaxerxis regis lectum est coram Reum et Samsai scriba, et consiliariis eorum. Et abierunt festini in Hierusalem ad Iudeos et prohibuerunt eos in brachio et robore.
Numérotation du verset 1Esr. 4,24 
Tunc intermissum est opus domus Dei in Hierusalem, et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Esr. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=18&chapitre=18_4)

Notes :