Biblia communis

Capitulum 9

Numérotation du verset 1Esr. 9,1 
Postquam autem hec completa sunt accesserunt ad me principes
dicentes : Non est separatus populus Israel et sacerdotes et levite a populis terrarum et de abominationibus eorum, Chananei videlicet et Ethei1, et Pherezei2 et Iebuzei3 et Ammonitarum et Moabitarum et Egyptiorum et Amorreorum,
1 Ethei] Hetthei Weber
2 Pherezei] Ferezei Weber
3 Iebuzei] Iebusei Weber
Numérotation du verset 1Esr. 9,2 
tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis uxores4,
et commiscuerunt semen sanctum
cum populis terrarum, manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima.
4 uxores] om. Weber
Numérotation du verset 1Esr. 9,3 
Cumque audissem sermonem istum, scidi {t. 2 : Erfurt, f. 141ra ; facsim. p. 281a} pallium meum
et tunicam,
et evelli
capillos capitis mei
et barbe,
et sedi merens.
Numérotation du verset 1Esr. 9,4 
Convenerunt autem ad me omnes qui timebant verbum Dei Israel,
pro transgressione eorum qui de captivitate venerant et ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum,
Numérotation du verset 1Esr. 9,5 
et in sacrificio vespertino surrexi
de afflictione mea,
et scisso pallio et tunica,
curvavi genua mea et expandi manus meas ad Dominum Deum meum.
Numérotation du verset 1Esr. 9,6 
Et dixi : Deus meus confundor et erubesco levare Deus meus faciem meam ad te, quoniam iniquitates nostre multiplicate sunt super caput, et delicta nostra creverunt usque in celum,
Numérotation du verset 1Esr. 9,7 
a diebus patrum nostrorum sed et nos ipsi peccavimus graviter5 usque ad diem hanc et in iniquitatibus nostris traditi sumus ipsi, et reges nostri et sacerdotes nostri in manum regum terrarum,
in gladium,
et6 captivitatem,
et7 in rapinam,
et in confusionem vultus,
sicut et die hac.
5 graviter Ω Rusch Clementina ] granditer Weber
6 et] in Weber
7 et] om. Weber
Numérotation du verset 1Esr. 9,8 
Et nunc quasi ad8 parum et ad momentum facta est deprecatio nostra apud Dominum Deum nostrum, ut dimitterentur nobis reliquie, et daretur pax illus in loco sancto eius, et illuminaret oculos nostros Deus noster, et daret nobis vitam modicam in servitute nostra,
8 ad] om. Weber
Numérotation du verset 1Esr. 9,9 
quia servi sumus et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster, et inclinavit super nos
misericordiam coram rege Persarum ut daret nobis vitam,
et sublimaret domum
Dei nostri et extrueret {t. 2 : Erfurt, f. 141rb ; facsim. p. 281b} solitudines eius,
et daret nobis sepem
in Iuda et in Hierusalem.
Numérotation du verset 1Esr. 9,10 
Et nunc quid dicemus Deus noster post hec ? Quia dereliquimus mandata tua,
Numérotation du verset 1Esr. 9,11 
que precepisti in manu servorum tuorum prophetarum
dicens : Terram ad quam vos ingredimini ut possideatis eam, terra immunda est iuxta immunditiam populorum, ceterarumque terrarum, abominationibus eorum qui repleverunt eam ab ore usque ad os in coinquinatione sua.
Numérotation du verset 1Esr. 9,12 
Nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum, et filias eorum ne9 accipiatis filiis vestris, et non queratis pacem eorum et prosperitatem eorum usque in eternum, ut confortemini et comedatis que bona sunt terre
et heredes habeatis filios vestros
usque in seculum.
9 ne] non Weber
Numérotation du verset 1Esr. 9,13 
Et post omnia que venerunt super nos in operibus nostris pessimis, et in delicto nostro magno, quia tu Deus noster liberasti nos de iniquitate nostra et dedisti nobis salutem sicut est hodie,
Numérotation du verset 1Esr. 9,14 
ut non converteremur et irrita faceremus mandata tua, neque matrimonia iungeremus cum populis abominationum istarum. Numquid
iratus es nobis usque ad consummationem,
ne dimitteres nobis reliquias et salutem ?
Numérotation du verset 1Esr. 9,15 
Domine Deus Israel iustus es10 tu,
quoniam derelicti sumus qui salvaremur sicut die hac. Ecce coram te sumus
in delicto nostro, non enim stari potest coram te super hoc.
10 es] om. Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Esr. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=18&chapitre=18_9)

Notes :