Biblia communis

<60.674b> Prologus ‘Romani sunt qui’

Numérotation du verset Rm. Prol.674b,1 
prol.| {t. 4 : Erfurt, f. 1056rb ; facsim., p. 271b} Prologus specialis in epistola ad Romanos incipit. 1  - Romani sunt qui ex Iudeis et Gentibus crediderunt. Hi superba contentione volebant se alterutrum superponere. Nam Iudaei dicebant : Nos sumus populus Dei, quos ab initio dilexit et fovit. Nos circumcisi ex genere Abraham, sancta descendimus ex stirpe, et '’notus retro apud Iudeam tantum Deus'’a. Nos de Egypto signis Dei et virtutibus liberati, mare sicco pertransivimus pede, cum inimicos nostros gravissimi fluctus involverentb. Nobis pluit manna Dominus in deserto, et quasi filiis suis celeste pabulum ministravit. Nos die noctuque in columna nubis ignisque precessit, ut nobis in invio iter ostenderetc. Atque ut cetera eius circa nos immensa beneficia taceamus, nos soli digni fuimus Dei legem accipere, et vocem Dei loquentis audired, eiusque cognoscere voluntatem. In qua lege nobis promissus est Christus, ad quos etiam ipse se venisse testatus est, dicens : 'Non veni nisi ad oves que perierant domus Israel'e ; cum vos canes potius quam homines appellaverit. {t. 4 : Erfurt, f. 1056va ; facsim., p. 272a} Equum ne ergo est ut, idola hodie deserentes, quibus ab initio deservistis, nobis comparemini et non potius in proselytorum locum ex legis auctoritate et consuetudine deputemini ? Et hoc ipsum non merebamini, nisi quia larga semper Dei clementia voluit vos ad nostram imitationem admittere.
a Cf. Ps. 75, 2 : « Notus in Iudea Deus ; in Israel magnum nomen eius ».
b Cf. Ex. 14, 22 : « Et ingressi sunt filii Israel per medium sicci maris : erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et leva ».
c Cf. Ex. 13, 21 : « Dominus autem precedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis : ut dux esset itineris utroque tempore ».
d Cf. Dt. 4, 32-33 : « Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te ex die quo creavit Deus hominem super terram, a summo celo usque ad summum eius, si facta est aliquando huiuscemodi res, aut umquam cognitum est, ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti, et vixisti ».
e Cf. Mt. 15, 24 : « Ipse autem respondens ait : Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel ».
1 Prologus... incipit] Incipit argumentum in epistula ! ad Romanos BSG10
Numérotation du verset Rm. Prol.674b,2 
prol.| Gentes etiam e contrario respondebant : quanto enim maiora erga vos Dei beneficia narraveritis, tanto maioris vos criminis reos esse monstrabitis. Semper enim his omnibus extitistis ingrati. Nam ipsis pedibus quibus aridum mare transistis, ludebatis ante idola que fecistis et ipso ore quo paulo ante ob necem adversariorum Domino cantaveratis, simulacra vobis fieri poposcistis, illis oculis quibus venerando Deum in nube vel igne conspicere solebatis, simulacra intuebamini. Manna quoque vobis fastidio fuit, et semper in deserto contra Dominum murmurastis, ad Egyptum, unde vos manu valida eiecerat, redire cupientes. Quid plura ? Ita patres vestri crebra provocatione Dominum irritaverunt, ut omnes in eremo morerentur, nec plus ex senioribus eorum quam duo homines terram repromissionis intrarent. Sed quid antiqua replicamus, cum etiam si illa minime fecissetis, de hoc solo nemo vos dignos venia iudicaret, quod Dominum Christum, prophetarum semper vobis vocibus repromissum, non solum suscipere noluistis, sed etiam morte pessima peremistis. Quem ut nos cognovimus, statim credidimus, cum nobis de eo antea non fuerit predicatum. Unde probatur quod idolis servivimus, non obstinationi mentis, sed ignorantie deputandum. Qui enim cognitum illico sequimur, olim utique sequeremur, si antea cognovissemus. Sic autem vos de generis nobilitate iactatis, quasi non morum imitatio magis quam carnalis nativitas filios vos faciat esse sanctorum. Denique Esau et Ismael cum de stirpe sint Abrahe, minine tamen in filiis reputantur.
Numérotation du verset Rm. Prol.674b,3 
prol.| His taliter altercantibus, Apostolus se medium interponens, ita partium dirimit questiones, ut neutrum eorum sua iustitia salutem meruisse confirmet, ambos vero populos et scienter et graviter deliquisse. Iudeos quidem quod per prevaricationem legis Deum inhonoraverint, gentes vero quod cum cognitum de creatura creatorem ut Deum debuerant venerari, gloriam eius in manufacta mutaverint simulacra. Utrosque etiam similiter veniam consecutos, equales esse verissima ratione demonstrat, et presertim cum in eadem lege predictum sit et Iudeos et gentes ad Christi fidem vocandos esse ostendat. Quam ob rem vicissim eos humilians, ad pacem et concordiam cohortatur. A f
f Fons : Repertorium biblicum, n° 5370 § 2 (Lanfrancus) ; De Bruyne, Préfaces, XV : Epistolae Pauli, n° 2, p. 215-217 [non contuli].
A ¶Codd. : <60.1> Rusch ; om. ΩL ; non contuli Paris, BSG, 10, f. 245rb -245v



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Rm. Prol.674b), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=60&chapitre=60_Prol.674b)

Notes :