Capitulum 9

Numérotation du verset 2Cor. 9,1 
Nam
de ministerio quod fit in sanctos ex abundanti
est mihi scribere vobis.
Numérotation du verset 2Cor. 9,2 
Scio enim promptum animum vestrum pro quo de vobis glorior apud Macedones.
Quoniam Achaia
parata est ab anno preterito
et vestra emulatio
provocavit plurimos.
Numérotation du verset 2Cor. 9,3 
Misi autem fratres,
ut ne quod gloriamur,
de vobis evacuetur
in hac parte,
ut quemadmodum dixi parati sitis,
Numérotation du verset 2Cor. 9,4 
ne cum venerint mecum Macedones, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos
ut non dicamus vos
in hac substantia.
Numérotation du verset 2Cor. 9,5 
Necessarium ergo
existimavi rogare fratres,
ut
preveniant ad vos, et preparent repromissam
benedictionem hanc
paratam esse,
sic quasi benedictionem
non quasi avaritiam.
Numérotation du verset 2Cor. 9,6 
Hoc autem dico1 :
qui parce seminat
parce et metet,
et qui seminat in benedictionibus
de benedictionibus
et metet.
1 dico] om. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 9,7 
Unusquisque
prout
destinavit
in2 corde suo
non ex tristitia, aut ex necessitate,
hilarem enim datorem
diligit Deus.
2 in] om. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 9,8 
Potens est autem Deus
omnem gratiam abundare
facere in vobis,
ut in omnibus
habentes,
abundetis in omne opus bonum.
Numérotation du verset 2Cor. 9,9 
Sicut
scriptum est :
dispersit,
dedit
pauperibus,
iustitia eius
manet in seculum seculi3
3 in seculum seculi] in eternum Weber
Numérotation du verset 2Cor. 9,10 
Qui autem administrat
semen seminanti,
et panem
ad manducandum
prestabit,
et
multiplicabit semen vestrum,
et augebit incrementa frugum
iustitie vestre.
Numérotation du verset 2Cor. 9,11 
Ut in omnibus locupletati abundetis
in omnem
simplicitatem
que operatur per nos gratiarum actionem Deo.
Numérotation du verset 2Cor. 9,12 
Quoniam
ministerium
officii huius4
non solum supplet ea que desunt sanctis, sed etiam
abundat per multas gratiarum actiones in Domino,
4 officii huius] om. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 9,13 
per probationem ministerii huius,
glorificantes Deum in obedientia confessionis vestre,
in evangelio5 Christi,
et simplicitate
communicationis vestre6
in illos,
et in omnes,
5 Evangelio] Evangelium Weber
6 vestre] om. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 9,14 
et in7 ipsorum
obsecratione pro vobis,
desiderantium vos
propter eminentem gratiam
Dei in vobis.
7 in] om. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 9,15 
Gratias Deo super inenarrabili dono eius.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Cor. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=62&chapitre=62_9)

Notes :