Capitulum 1
Numérotation du verset
Gal. 1,1
Paulus Apostolus
non ab hominibus
neque per hominem
sed per Iesum Christum
et Deum Patrem
qui suscitavit eum a mortuis
Numérotation du verset
Gal. 1,2
et qui mecum
sunt omnes fratres :
Numérotation du verset
Gal. 1,3
gratia
vobis et pax
a Deo
Patre nostro et Domino
Iesu Christo
Numérotation du verset
Gal. 1,4
qui dedit semetipsum
pro peccatis nostris
ut
eriperet nos
de presenti seculo nequam
secundum voluntatem Dei et Patris nostri,
Numérotation du verset
Gal. 1,5
cui
est gloria
in secula seculorum. Amen.
Numérotation du verset
Gal. 1,6
Miror
quod sic tam cito
transferimini
ab eo qui vos
vocavit
in gratiam Christi
in aliud evangelium
Numérotation du verset
Gal. 1,7
quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi.
Numérotation du verset
Gal. 1,8
Sed
licet
nos
aut angelus
de celo
evangelizet
vobis preterquam
quod evangelizavimus vobis
anathema sit.
Numérotation du verset
Gal. 1,9
Sicut predixi1
1 predixi] prediximus
Weber
et nunc iterum dico
si quis
vobis evangelizaverit preter id quod accepistis
anathema sit.
Numérotation du verset
Gal. 1,10
Modo enim hominibus suadeo an Deo ?
An quero hominibus placere ?
Si
adhuc
hominibus placerem,
Christi servus non essem.
Numérotation du verset
Gal. 1,11
Notum enim vobis facio fratres evangelium quod est evangelizatum a me quia non est secundum hominem.
Numérotation du verset
Gal. 1,12
Neque enim ego ab homine
accepi illud,
neque didici
sed per revelationem Iesu Christi
Numérotation du verset
Gal. 1,13
Audistis autem conversationem meam
aliquando
in iudaismo
quoniam supra modum
persequebar
Ecclesiam Dei,
et expugnabam illam,
Numérotation du verset
Gal. 1,14
et proficiebam in Iudaismo
supra multos coetaneos meos
in genere meo
abundantius
emulator
existens
paternarum mearum traditionum.
Numérotation du verset
Gal. 1,15
Cum autem
placuit ei
qui me
segregavit
ex2 utero matris mee et vocavit
2 ex] de
Weber
per gratiam suam,
Numérotation du verset
Gal. 1,16
ut revelaret Filium suum in me
ut evangelizarem illum
in gentibus,
continuo
non acquievi carni et sanguini.
Numérotation du verset
Gal. 1,17
Neque veni Hierosolymam3
3 Hierosolymam] Hierosolyma
Weber
ad antecessores meos apostolos,
sed abii in Arabiam
et iterum reversus sum Damascum.
Deinde post annos tres
veni Hierosolymam
videre Petrum
et mansi apud eum diebus quindecim.
Numérotation du verset
Gal. 1,19
Alium autem apostolorum vidi neminem nisi Iacobum fratrem Domini
Numérotation du verset
Gal. 1,20
Que autem scribo vobis
ecce coram Deo quia non mentior.
Numérotation du verset
Gal. 1,21
Deinde
veni in partes Syrie et Cilicie.
Numérotation du verset
Gal. 1,22
Eram autem ignotus
facie
Ecclesiis Iudee que erant in Christo.
Numérotation du verset
Gal. 1,23
Tantum autem auditum habebant
quoniam qui persequebatur nos
aliquando nunc evangelizat fidem
quam aliquando expugnabat
Numérotation du verset
Gal. 1,24
et in me
glorificabant
Deum.
Capitulum 1
Numérotation du verset
Gal. 1,1
marg.|
{7.
146va}
Paulus Apostolus]
etc. Hec Epistola dividitur in duas partes principales. In prima parte nititur ostendere, quod fides Evangelica sufficit ad salutem sine legalibus. In secunda parte instruit eos quantum ad mores. Prima ergo pars pertinet ad fidem, et extenditur usque post quintum capitulum, ubi
[Vos autem in libertatem vocati estis]
etc. Secunda pars ad mores pertinet ; durat ab illo loco usque in finem Epistole. Prima autem pars Epistole dividitur in quatuor partes : in prima parte veritatem Evangelii Christi quam Galatis predicaverat, confirmat, et commendat personam suam multis modis, et hec pars protenditur usque ad secundum capitulum. In secunda parte commendat causam suam, quam intendit, scilic. veritatem Evangelii, et illam commendat per hoc quod eam contra Petrum Apostolum audacter defendit, et obstitit ei in facie, et hec pars protenditur usque ad illum locum,
[Nos natura Iudei]
etc. infr. 2.d. In tertia parte probat sufficientiam fidei multis modis. Primo exemplo sui, et aliorum qui per fidem receperunt Spir. S. et etiam exemplo Abrahe. Secundo per auctoritates Propheticas, et per consuetudines humanas, et hec pars protenditur usque ad quartum capitulum ibi :
[Dico autem quanto tempore]
etc. In quarta parte probat idem per allegorias, et significantias Veteris Testamenti, et hec pars protenditur usque ibi :
[Vos autem in libertatem]
etc. et sic finitur prima pars totius Epistole. Secunda pars Epistole suo loco subdividetur.
marg.|
Et notatur quod istud capitulum dividitur in tres partes. In prima parte in commendationem persone sue premittit auctoritatem suam, et gratiarum actionem Deo cum salutatione ipsis Galatis. In secunda parte ponit increpationem cum admiratione, et anathemate, ibi :
[Miror quod sic]
etc. In tertia parte profusius agit de sui commendatione, et hoc facit ad confirmandum Evangelium, quod ibi predicaverat, ibi :
[Notum enim vobis]
etc. Dicit ergo :
marg.|
{a}
Paulus]
id est modicus ; ergo magnus : quia qui se humiliat, exaltabitur, Lc. 10.c.
marg.|
{b}
Apostolus]
Hier. Est Apostolus per Dei vocationem, non per hominem ut Moyses, Ex. 3.c. Is. 6.c. Item Ier. 1.b. Vel per homines Iosue, Nm. 27.d. Tolle Iosue filium Nun. Item per hominem, quando eligitur aliquis propter favorem, ut Abimelech, Idc. 9.a. Item a seipso, Ier. 23.d. Non mittebam eos, et ipsi currebant.
marg.|
{d}
Neque per hominem]
intellige purum.
marg.|
{f}
Qui suscitavit]
posset quis dicere, Non est magnum si es electus a Iesu Christo, imo, ait, quia ipse tantus est qui suscitatus est a mortuis, Rm. 8.b. Qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra. Item 2Cor. 4.d. Qui suscitavit Iesum, et nos cum Iesu suscitabit. Vel {7.
146vb} sic, Electus
[non ab hominibus neque per hominem]
id est mortalem ; ut sonet homo in fragilitatem : Et hoc commendat auctoritatem suam, quia elegit non quando adhuc erat mortalis, sed quando iam resurrexerat immortalis : sicut quando Rex puer est, non est magnum si aliquis vocetur ad eius secreta.
marg.|
{e}
Sed per Iesum Christum]
iam immortalem mandat salutem Ecclesiis Galatie.
Numérotation du verset
Gal. 1, moraliter
marg.|
{c}
Non ab hominibus, neque per hominem]
De multis potest dici illud 1Rg. 16.b. Non hunc elegit Dominus. Et postea. Non Dominus elegit ex istis : dicit de septem filiis Isaie Sic potest dici (Heu) de universitate fere lectorum in Ecclesiis. Unde ibidem dicit, Numquid iam completi sunt filii ? Et sequitur ibi, Adhuc residuus est parvulus, et pascit oves, id est David, unde Ps. 77. De post fetantes accepit eum : non dicit. De primo Rege, et huiusmodi, 1Rg. 10.d. Ecce videte quem elegit Dominus, quoniam, non sit similis ei in omni populo. Quod potest dici de multis Clericis in malo. Sed dicit Apostolus,
[Non ab hominibus]
etc. cuiusmodi sunt in quorum electione tantum terrenorum utilitas attenditur. Sicut enim filii Israel, 1Rg. 8.a. petierunt Regem tantum ut eos ab inimicis defenderet : Sic eliguntur hodie fere omnes, ut conservent bona temporalia Ecclesiarum. Item ab hominibus non a Deo eligitur, qui tantum propter largitatem expensarum eligitur, et tales magis eligunt procuratorem quam episcopum sive prelatum, Dn. ult. d. Magnus est Bel, qui tot et tanta devorat. Item quandoque homines eligunt aliquem ut ab eo habeant vestimenta, et consimilia. Unde Is. 3.a. Vestimentum tibi est, esto Princeps noster. Item ab hominibus eligitur qui ad impugnandum oppositam partem Capituli eligitur, que meliorem forte elegit : Et significatur hoc in electione Ieroboam quem elegerunt decem Tribus ad impugnandum Roboam qui debebat esse Rex, 3Rg. 12.e. Quandoque eligunt remissum ut non conculcentur ab eo, et hi potius eligunt sibi servum quam Dominum, vel Prelatum, sic fuit electus Abimelech spurius, Idc. 9.a. Ab hominibus eligitur, qui hac intentione eligitur, ut ipsi per eum promoveantur, vel eorum nepotes, Idc. 17.b. Implevitque unius filiorum manum, et factus ei est Sacerdos.
marg.|
{g}
Qui dedit semetipsum]
1Pt. 1.c. Non corruptibilibus auro, vel argento, etc. Eph. 5.a. Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, dedit, inquam, in mortem. Unde Hbr. 2.c. Pro omnibus nobis gustavit mortem. Item 1Tim. 2.b. Dedit in redemptionem semetipsum, et infr. 2.d. Qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me, ad Tit. 2.d. Qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. Similiter pater dedit ipsum filium, Rm. 8.f. Proprio filio suo non pepercit, etc.
marg.|
{h}
Ut eriperet]
In quo notatur violentia ; quia homo erat irretitus vinculis peccatorum. Ps. 68. Eripe me de luto, ut non infigar : de luto peccati, quod tenacissimum est, Gn. 14.b. Vallis sylvestris habebat puteos bituminis. Unde cantatur de Martyribus. Hi sunt quos retinens mundus, etc.
marg.|
{i}
Seculo nequam]
non qui sit nequam, sed quia habet in se multas causas nequitie. Vel
[Nequam]
propter tediorum multitudinem, Eph. 5.d. Redimentes tempus quoniam dies mali sunt.
marg.|
{
k
}
Secundum voluntatem]
non pro meritis nostris, sed propter suam benignitatem.
marg.|
{l}
Cui est gloria]
1Tim. 1.d. Soli Deo honor, et gloria in secula.
marg.|
{m}
In secula seculorum]
Tb. 13.a. In omnia secula
marg.|
Δ regnum
marg.|
{a}
Paulus]
etc. Galli enim. Rex Bithynie vocavit Gallos in auxilium, et post victoriam cum eis regnum divisit acquisitum : hinc Galate habent nomen. Miscuerunt matrimonio, et cohabitatione.
marg.|
Acuti ingenii, tunc maxime, nam tunc viguit studium apud eos, Iudaizarent, tenendo legalia. Tentati, id est decepti. Iacobum, minorem. Cum Evangelio miscuisse, id est cum Evangelicis.
marg.|
Sed nonne miscuerunt etiam alii Apostoli ? Act. 15.d. Decreverunt a suffocato, et sanguine abstinere.
marg.|
Solutio Potest dici, quod hec non sunt legalia, quia ante legem fuerunt instituta : vel Apostoli ad tempus hoc revocaverunt : vel de aliis ab istis intelligendum est.
marg.|
Aliud in Iudea facere : Hoc dicebant quia ut dicitur, Act. 21.e. Cum ascendisset Ierosolymam primo monuit eum Iacobus minor qui erat Episcopus Ierosolymitanus, ut purificaret se cum Iudeis eo quod essent irritati contra ipsum, et fecit sic, et etiam Timotheum {7.
147ra} circumcidit Lystris propter Iudeos, qui ibi erant Act. 16.a. Legem venerantibus, id est Legem observantibus. O insensati Galate, infr. 3.a. Ad fidei religionem, id est ad cultum fidei. Christi gratia, qui dedit semetipsum. Commendans personam, scilicet quando dicit, Non ab hominibus, neque per hominem. Deinde secundo, tertio, et quarto. Legem Moysi id est observantiam legis Mosaice quantum ad legalia. Post Christum id est post fidem Christi publicatam. Officit id est nocet. Ex hoc videtur relinqui, quoniam ante passionem proficiebat ad salutem observantia legalium. Ad idem super Mt. 19.c. Si vis perfectus esse, etc. Glossa Iustitia Legis suo tempore observata non solum bona terre, sed etiam vitam conferebat eternam. Sed contra. Is. 1.d. Sanguinem hircorum, et sacrificia vestra nolui, Glossa unquam. Item super illud Ez. 20.d. Quia dedi eis precepta non bona, etc. Ibi Glossa quia non erat per se bonum, nec tamen malum, quod Deo offerebatur ; ergo erat indifferens ; non ergo meritorium. Solutio : Sacrificia id est actio sacrificantium, si erat ex caritate, meritoria erat ante passionem. Illud ergo Is. Nolui, intelligendum est simpliciter ; quia quasi coactus dedit illa precepta de legalibus.
marg.|
Unde super illud Ez. dicit Glossa Post idololatriam, et multiplices Legis ceremonias, ut Deo potius, quam Demonibus offerrent. Unde institutio sacrificiorum fuit ex voluntate Domini quasi coacta. Sed postea, qui ex caritate sacrificabant, merebantur, et placebant illa actione. Ad Glossa Ezec. Neque bonum, neque malum, Ibid. innuitur solutio in Glossa que est, Non statim sequitur, etc. Dicendum ergo quoniam est malum, quod est in se, et secundum se malum, quod dictum statim deformitatem importat, ut fornicari. Item est malum in se non secundum se, quod non deformitatem importat, tamen si fiat, malum est semper, nisi exerceatur per aliquam circunstantiam, tale est occidere hominem. Similiter est bonum, quod est bonum in se, et secundum se, ut diligere Deum super omnia, et propter se. Et est bonum quod est bonum in se tantum, quod non statim exprimit bonitatem, ut ducere uxorem bonum est, non tamen statim determinat in seipso bonitatem. Sed quando dicitur. Ille colit Deum ; ex hoc immediate sequitur, quod veneratur Deum propter se, et super omnia. Unde dicunt, quod in illa Glossa neque bonum, etc. sumitur bonum, quod est in se, et secundum se, et malum similiter. Et ideo sequitur, quod indifferens esset offerre illa sacrificia.
marg.|
{a}
Paulus]
etc. Salvator ; tangitur in hoc, quod dicitur Iesus. Rex ; tangitur in hoc, quod dicitur Christus. Non ergo contrarius est Deo. Contra. Iudas missus fuit a Deo, et tamen fuit ei contrarius. Solutio. Ly (missus) non est participium, sed nomen, id est nuntius, et quamdiu fuit etiam Iudas nuntius Domini, non fuit ei contrarius. Et Gregorius super illud 1Io. ult. d. Qui ex Deo est, non peccat : quamdiu est ex Deo. A quo per filium electus est ; ergo Deus pater elegit eum per filium, et constat quod loquitur de electione per predestinationem que eterna est. Sed eadem ratione debet concedi, quod Deus pater scit, et ita sapiens est sapientia filii : ergo est electio per predestinationem, etc.
marg.|
Solutio Electione predestinationis nullum elegit pater per filium : sed electione per iustificationem, que est operativa, et quicquid operatur, operatur per filium, per Christum. Ex parte hominem, id est mortalem ; ergo homo mortalis ex parte est homo : sed si hoc, ergo sicut homo mortuus non est homo, ita neque homo mortalis ; quia mortale diminuit a ratione hominis, ut videtur.
marg.|
Solutio Homo mortalis simpliciter est homo, et tamen est homo ex parte ; quia mortale aliquid diminuit de potentia hominis, minuendo tamen non diminuit, sicut mortuus qui aufert modicitatem rationis homini. Quod autem mortale aliquid diminuat de ratione hominis, docet Augustinus in libro de vera relig. Tantum, ait, moriuntur, quantum minus participant esse ; corpus ergo ; quia magis subiacet morti, et ideo vicinius est nihilo, quod non est nisi quia diminuit (quia malum non nocet, nisi quia adimit, etiam malum pene,) et sic mortale adimit de potentia vivendi, et sic sumitur homo hic ratione mortalitatis sive fragilitatis. Sic Ez. 2.b. Fili hominis, etc. Gregorius ibi : Propheta filium hominis sepe vocat cum quid habeat ex carnis fragilitate, ostendit. Ex omni parte immortalem.
marg.|
Unde doctrinaliter solet dici, quod Christus ante mortem fuit Deus, et homo ; Deus operando miracula ; homo patiendo. In passione totus homo, quia tunc abscondita est fortitudo eius, Habac. 3.a. Post resurrectionem totus Deus. Dignius constituit, quoad dignitatem ipsius constituentis. Per immortalem Christum ; Propter hoc in Bulla Domini Pape est imago Pauli a dextris, Petri caput a sinistris : quia Paulus electus fuit a Christo iam immortali, Petrus ab eo adhuc mortali. Et iterum, quia Paulus fuit predicator Gentium, {7.
147rb} que adhuc manent in dextera per lumen fidei ; Petrus predicavit Iudeis, qui sunt a sinistris per excecationem infidelitatis. Quod autem per dextram significetur Gens ; per sinistram Iudei ; prefiguratum est in cancellatione manuum Iacob, Gn. 48.c. Ideo etiam Rome in Consistorio sedent Sacerdotes a sinistris ; Levite a dextris ; quorum officium est Evangelizare, sicut et Pauli. Iam non homo, id est fragilis.
marg.|
Ascendit Act. 1.c. Mediator, inf. 3.b. 1Tim. 2.d. et Hbr. 9.d. A multis reprehenditur, 2Cor. 2.b. Sufficit hec obiurgatio, que fit a pluribus. Qui non est patre minor. Contra. Io. 14.d. Pater maior me est : Ergo in quantum homo est minor patre.
marg.|
Item in Christo modo duplex est natura, divina et humana ; ergo sicut simpliciter dicitur equalis patri ratione divinitatis, sic debet concedi simpliciter esse minor patre ; quia in quantum est homo, minor est eo, et ita erit minor, et non minor simul et semel : eadem ratione qua concedebatur ante passionem. Hic Christus est mortalis, et immortalis, quod videtur : ideo nullus est, qui dicat, Moriebatur, et non moriebatur.
marg.|
Solutio Christus est minor patre, et non minor, hec duplex est ; quia si negatio precedat verbum illud (est) falsa est, eo quod privatur simpliciter immortalitas ; sed si sequatur ut sit sensus, Christus est non minor natura, est vera ; quia non privatur immortalitas, ut in prima. Sicut ante passionem concederetur hec, Christus est mortalis, et immortalis, et non hec, Christus non est mortalis, quia modo privatur potentia moriendi : similiter si sequeretur, vera esset. Quia non est alius qui possit aperire librum, Apc. 5.a. Sed videtur quod pro nihilo inductum sit hoc : dicebat enim quod eriperet nos de presenti seculo, quod (ut constat) non est aperire librum.
marg.|
Solutio Liber fuit apertus per promissionum, et predictorum a Prophetis impletionem : tunc enim aperitur prophetia, quando res ipsius impletur per velaminis amotionem. Velamen duplex, cordis, id est cecitatis, et figurarum : quod numquam amoveri posset, nisi Christus venisset. De hac ergo cecitate eripuit nos, et occasiones nequitiarum, que sunt in seculo, amovit. Non erat alia digna hostia : Ad idem Hbr. 9.d. Ideo Novi Testamenti mediator est : Ibi Glossa Tantum enim fuit peccatum nostrum, ut salvari non possemus, nisi unigenitus filius pro nobis moreretur. Ad idem in eodem g. Nunc autem semel in consummatione seculorum : Ibi Glossa Ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit : ut reatus dimittatur, ut vitium iam non dominetur in nobis : quod de nulla alia hostia facere poterat. Sed contradicit Augustinus super Rm. 5. Alius modus fuit Deo possibilis ; sed nullus nostre liberationi convenientior. Solutio : Deus potuisset alio modo si voluisset, hominem salvasse : sed tamen nulla alia hostia erat digna ad hoc quia nullius creature pretium equivalere posset ad emendam faciendam ; ideo oportuit, quod Redemptor esset Deus. De seculo nequam : Seculum nequam est ille mundus quem describit, 1Io. c. Omne quod est in mundo, etc. Ab hoc mundo dicuntur exisse Religiosi propter tria opposita, videlicet continentiam, paupertatem, obedientiam. Insipientia, etc. Sed quasi exemplificat primo de his tribus, quam de aliis. Et dicendum quoniam tribus modis tantum peccat homo nempe per ignorantiam, et hec est insipientia ; vel per fragilitatem, que est infirmitas ; vel per certam malitiam, quam appellat hic spurcitiam ; quia maximum est peccatum quod fit ex certa malitia.
marg.|
Qui est sapientia, contra ignorantiam : Sanctitas, contra spurcitiam : Fortitudo, contra infirmitatem, 1Cor. 1.d. Factus est nobis sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio. Dies Iacob, Gn. 47.b. Maligno, 1Io. 5.d. Periculosa, 2Tim. 3.a. Predicta bona, quod tradidit semetipsum pro nobis, etc. Ultra Christum : Dicebant enim Pseudo quod Christus, id est fides Christi non sufficeret ad salutem.
marg.|
De letitia, id est de Evangelio, quod promittit, et est via ad letitiam. Exitio, destructione. Fide verum, quantum ad fundamentum : Usu honestum, quantum ad usum : Fine commodum, quoad utilitatem. Quod etsi Angelus, etc.
marg.|
Sed videtur peccare Apostolus : quia ipse dicit 1Tim. 5.d. Sine preiudicio nihil faciens, Glossa id est sine precedenti examine.
marg.|
Et ad Tit. 3.c. Hominem hereticum post primam, et secundam correctionem devita.
marg.|
Ipse autem nullam citationem facit ; sed excommunicat quasi de abrupto Angelum. Solutio. Si esset certum de aliquo, quod esset hereticus impugnans, et defendens heresim suam, statim sine admonitione, et citatione posset
marg.|
Λ excommunicari
marg.|
{7.
147va} Δ regnum tuum.
marg.|
{a}
Miror quod sic]
In principio huius prime partis antequam se commendet, ponit rationem sue commendationis, arguens eos de facilitate quia tam cito recesserunt a doctrina eius. Sed videtur quod male arguat eos in principio : quia dicitur Sir. 18.b. Qui misericordiam habet, docet, et erudit quasi pastor gregem suum. Ergo debet incipere a misericordia, non a severitate iustitie. Ad idem Dt. 20.c. Si quando accesseris ad expugnandum civitatem, offeres ei primum pacem : Et idem est predicare contra peccatorem, quod expugnare civitatem, Lc. 10.a. In quamcumque domum, etc. et 1Rg. 16.a. Dixerunt viri Bethleem ad Samuelem, Pacificusne est ingressus tuus ? Per ipsum intelligitur Predicator, 3Rg. 12.b. Redarguitur Roboam, quia noluit facere consilium senum dicentium ei, Si locutus fueris ad eos verba lenia, etc. Hier. Vulnera resecanda prius manu leni tractanda sunt : Ergo quando quis incipit instruere alios, debet a lenibus inchoare, sicut dicunt auctoritates iste. Solutio : Apostolus iam istos instruxerat, et repulerant doctrinam prius susceptam, et omnes huiusmodi sunt aspere redarguendi.
marg.|
{b}
Transferimini]
Alludit interpretationi huius nominis, Galate, quod interpretatur translati, Eccl. 10.b. Qui transferunt lapides, affliguntur in eis.
marg.|
{c}
Qui vos vocavit]
Rm. 8.f. Quos predestinavit, hos et vocavit.
marg.|
{d}
In gratiam]
id est in legem fidei, que est gratia.
marg.|
{e}
In aliud Evangelium]
id est in legem Mosaicam quantum ad legalia.
[Aliud]
id est contrarium. Aliter sumitur aliud 2Cor. 11.a. Si is, qui venit, alium Christum predicat, aut aliud Evangelium, recte pateremini, id est meliorem Christum, et melius sive dignius Evangelium. Et etiam hoc modo sumitur aliud 3Rg. 8.a. In arca non est aliud, nisi due tabule, id est nihil tante dignitatis, quod scilicet eis deroget. Item 1Rg. 21.a. Quare solus, et nullus tecum, id est nullus equalis tibi, sed servi tantum, et pueri, non Proceres, vel milites.
marg.|
{f}
Quod non est aliud]
si spiritualiter intelligatur, sed idem. Unde Ez. 1.d. Apparuit rota una. Et post. Una similitudo ipsarum quatuor, et aspectus earum, et opera, quasi sit tota in medio rote, id est Vetus Testamentum in Novo ; et e converso. Novum est in Veteri per prefigurationem ; Vetus in Novo per expositionem.
marg.|
{g}
Conturbant]
id est carnaliter exponendo. Ps. 75. Turbati sunt omnes insipientes corde. Infr. 5.b. Utinam abscindantur, qui vos conturbant.
marg.|
{h}
Convertere]
ad legalia, dicentes non sufficere istud sine observatione legalium.
[Convertere]
id est simul vertere, quasi rotam extra rotam. Sed tamen fundamentum firmum Dei stat, habens signaculum hoc. Cognovit Dominus, qui sunt eius. 2Tim. 2.c.
Numérotation du verset
Gal. 1, moraliter
marg.|
{a}
Miror quod sic]
etc. Thema post Pascha.
marg.|
{b}
Transferimini ab eo]
qui vos tam bene instruxit in fide : de qua 1Io. ult. d. Hec est victoria, que vincit mundum, fides nostra. Miror ergo quod bene armati, et tamen victi estis. 2Rg. 1.b. Abiectus est clypeus fortium ac si non esset unctus oleo, ad modum pugilis. Vel
[Miror quod sic transferimini]
etc. cum certi sitis de adiutorio, Ier. 20.c. Dominus autem mecum est quasi bellator fortis, et Is. 43.a. Cum transieris per aquas, tecum ero, etc. Ita mirandum est, quia scimus, quod non permittet Dominus violentiam nobis inferri a Diabolo. Unde 1Cor. 10.c. Fidelis Deus, etc. Item, quia scimus maximam coronam promitti victoribus, 2Tim. 2.a. Non coronabitur, nisi qui legitime certaverit. Item, quia scimus maximum opprobrium imminere victis. Ier. 20.c. Non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod non delebitur. Ideo dicit,
[Miror]
quod sic cito, quasi dicat, Mirabile est, quod sic cito, id est tam brevi, quoad tempus, et tam modica tentatione secundum naturam transferimini. Unde Ps. 1. Tamquam pulvis quem proiicit ventus a facie terre, id est ita de facili et cito, sicut pulvis a vento proiicitur, Is. 64.b. Cecidimus quasi folium universi, iniquitates {7.
147vb} nostre quasi ventus abstulerunt nos, etc. Ideo Hbr. 12.b. Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes. Item mirabile est quod solum minis sine ictu se reddunt Diabolo, Lv. 12.f. Terrebit eos sonitus folii volantis.
marg.|
Item mirandum est quod leve iugum Christi proiiciunt, et discerpunt vincula discipline, et iugum servitutis, iugum Belial assumunt.
marg.|
Unde Ier. 5.a. Attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam. Et postea. Ibo ergo ad Optimates, etc. Propter hec et huiusmodi dicitur in eod. g. Stupor, et mirabilia facta sunt in terra : Prophete, etc. Propter hoc.
marg.|
{i}
Sed licet]
loquitur per hypothesim.
marg.|
{
k
}
Preterquam quod Evangelizavimus]
etc. preter, idest, contra. Sic Dt. 12.d. Quod precipio tibi, tantum hoc facito Domino. Item Dt. 4.a. Non addetis ad verbum quod vobis loquor, scilicet contrarium. Item Apocal. ult. d. Si quis apposuerit ad hec, apponet Dominus super illum plagas scriptas in libro isto. Quod autem sic debeat exponi, patet per illud Prv. 30.a. Ne addas quicquam verbis illius, et arguaris inveniarisque mendax.
marg.|
{l}
Preter id quod accepistis]
id est contrarium. Simile. 1. Sent. dist. 11. In Niceno Concilio est institutum, quod quisquis aliud, quam quod ibi scriptum est, predicaverit, anathema sit. Ibi autem factum est minus symbolum, ubi dicitur tantum, quod Spiritus sanctus procedit a patre : Latini autem apposuerunt, Filioque : unde Greci dixerunt nos excommunicatos. Sed ibi dicitur, aliud, idest, contrarium.
marg.|
Et nota quod de credendis non potest esse preceptum ad probationem, sed de agendis potest ; quia ad credendum non sunt preparatoria, sicut ad faciendum. Item si Angelus modo preciperet alicui occidere filium suum sicut Abrahe, essetne anathema ? Solutio : non ; quia illud non esset contrarium, sed superadditum Sacre scripture. Illud enim preceptum, Non occides, intelligitur, nisi Dominus aliter preceperit. Vel, Non occides, auctoritate tua.
marg.|
{m}
Quod accepistis]
videlicet Evangelium, quod sufficit ad salutem per se.
marg.|
Δ
prol.|
{a} Anathema
marg.|
Λ excommunicari : unde hic excommunicat Apostolus cum instantia facinoris : sicut et dicendum contra illos de quibus certum est, quod sint heretici. Ad illud ergo. Sine preiudicio, etc. loquitur de sententia spiritualiter ferenda in personam denominatam, et talis non est ferenda sine preiudicio, 1. ad Thes. ibid. 3.c. Compleamus, que desunt fidei vestre. Addit, Gn. 41.d. Quod autem secundo vidisti ad eandem rem pertinens somnium, firmitatis indicium est, etc. A maiori, etc. sunt, etc. Contra. Oportet quod excommunicans sit maior.
marg.|
Solutio Ipse auctoritate Christi excommunicat, qui maior est. Magis Pseudo : Ex eo patet aperte, quod excommunicavit hic Apostolus. Pluere, id est docere. Non de medio montium : Sumptum est de Ps. 103. De medio petrarum dabunt voces.
marg.|
Item <Glossa> interlinearis Montium. Carnali nebula Sap. 9.c. Corpus quod corrumpitur, aggravat animam. A fonte communi, id est a veritate, vel caritate. De proprio fluens, mendacium loquens : de Io. 8.c. Cum mendacium loquitur, ex propriis loquitur. In Paradiso, Gn. 2.b. Media aqua, id est preceptum quod sic dicitur quia non munditiam, et compendium afferebat observanti, sed observanti fuit immunditia, et dispendium. Media, quia oportet per observantiam illius transire ad Deum. Serpens factus, quia in serpente apparuit. Et illi appetentes ; Ergo Adam appetiit. Sed contra. Super illud 1Tim. 2.d. Adam non est seductus, dicit Glossa quod Adam non appetiit esse Deus.
marg.|
Solutio Appetentes simul et semel sumitur equivoce, scilicet appetentes re, et reputatione : Eva re ; Adam reputatione, quia eam non compescuit. Sic Lc. 2.f. Et non cognoverunt parentes eius : B. Virgo parens in re ; Ioseph tantum reputatione. Sic in eod. g. Iesus proficiebat etate, et sapientia : etate, re ; sapientia, reputatione.
marg.|
Amiserunt, quod acceperant : Argumentum pro illis, qui dicunt, quod Adam habuit gratiam. Hic videndum, etc. Hec Glossa est Nm. 21.a. Horma, id est anathema, etc. Nam devotare : In malo sumitur devotare hic, et Eccl. 5.d. Devotatio pessima super bilinguem. Tamen aliquando sumitur in bono, Prv. 20.d. Ruina est homini devotare Sanctos, etc. Et Anathematizavit, Nm. 21.a. ubi littera nostra est. Et interfecit eum subversis urbibus eius, et vocavit nomen illius loci Horma, id est anathema. Sed Iud. 1.d. Vocatumque est nomen urbis Horma, id est anathema. Huic inductum est, in consuetudine.
marg.|
In penam luendam, quando viderunt signa destitutionis ; destinationis antecedentis, ut in hoc punirentur. Origo
marg.|
Λ nostre
marg.|
{7.
148ra} Δ
marg.|
{a}
Anathema sit]
Argumentum, quod heretici statim facti heretici cadunt in Canonem late sententie ab Apostolo, nec potest eos D. Papa absolvere. Simile Apc. ult. d. Si quis apposuerit ad hec, etc. Et Dt. 12.d. Quod precipio tibi, hoc tantum facito, nec minuas quicquam, nec addas. Apponit autem, qui contrarium dicit, vel dicta emollit. Unde Is. 1.f. Caupones tui miscent aquam vino, etc. Sed quid est, quod dicit.
[Si Angelus de celo
etc.
Anathema sit]
Ergo anathematizat Angelum in quo videtur facere contra Scripturas, Rm. 12.c. Benedicite, et nolite maledicere. Ad idem Canonice Iud. capitulo : « Cum Michael Archangelus cum Diabolo altercaretur » etc. Non est ausus inferre iudicium blasphemie ; sed dixit, Imperet tibi Deus Satan. Ergo multo minus Apostolus debuit maledicere, vel anathematizare Angelum de celo.
marg.|
Item Sir. 21.d. Cum maledicit impius Diabolum, maledicit animam suam. Ergo similiter Apostolus, et ita peccat. Solutio : Contingit maledicere sine peccato, quando fit maledictio amore iustitie, non libidine vindicte, et sic maledixit Petrus, Act. 5.a. Ananiam, et Saphiram. Hoc modo precepit Dominus, Dt. 27.b. Quod ascenderent ad montem ad maledicendum transgressores Legis. Ad illud, Nolite maledicere, solvit Glossa que ibi dicit, id est. Sine admixtione amaritudinis, id est sine libidine vindicte. Ad illud Iude, similiter solvit Glossa ibi, Ut malediceret ei quasi male creature Diabolus enim in quantum creatura bonus est, unde non est ausus inferre in eum iudicium blasphemie, idest, falsum crimen imponere, vel ipsum condemnare, unde nec Apostolus blasphemat hic Angelum. Ad illud, Qui maledicit, etc. Glossa Non quia maledictum dicit Diabolum : sed quia quem maledictum novit, non cessat imitari. Item videtur, quod inutiliter anathematizaret : quia Angelus de celo numquam hoc faceret.
marg.|
Solutio Per
hypothesim
intelligendum est secundum quod exponitur de bono Angelo : sicut illud Rm. 9.a. Optabam ego ipse anathema esse, id est Optarem si esset optabile. Similiter si esset possibile, quod Angelus de celo contrarium diceret, vel doceret, anathematizarem eum. Si autem intelligitur de malo Angelo, videtur quod non posset anathematizare eum, quia non est de foro nostro.
marg.|
Solutio Antecedens ponitur pro consequenti, quia Apostolus omnes quos excommunicabat, consequenter tradebat Satane. Et bene poterat Apostolus unum Demonem tradere alii Demoni ad cruciandum, si hoc faceret : quod patet per illud, Ez. 30.f. Ubi dicitur, quod per Regem Babylonis Dominus conteret brachium Regis Egypti. Sed nonne similiter posset tradere Angelo bono Demonem cruciandum ? Hoc videtur super Ps. 77. Immissiones per Angelos malos. Ibi Glossa Per bonos Angelos punit Deus malos, sicut Sodomam, Gn. 19. Sed contrarium videtur dicere Hier. super Ez. 19.e. Super illud, Et plenitudinem eius in manu alienorum, etc. Ibi Glossa Non enim boni Angeli, sed mali sunt tortores. Respondeo. Boni puniunt tantum malos, et ideo non dicuntur tortores ; sed mali, et bonos homines, et malos torquent quos permittuntur, et ideo dicuntur tortores. Item videtur, quod indiscrete loquatur Apostolus : quia predicabat futura, que ad utrumque se habebant, et ita oppositum, quod dicebat, poterat accidere, et ita si hoc esset Angelus non esset anathematizandus, et nesciebat utrum accideret oppositum ; ergo male anathematizabat simpliciter. Item possibile erat, quod Dominus preciperet legalia observari cum Evangelicis.
marg.|
Solutio Evangelium proprie est de preteritis, et presentibus ; Lex vero tantum de futuris. Ad aliud, Quod Dominus potuit precipere oppositum, dicendum est, quod Apost. loquitur cum constantia Evangelii sui : quo constante, qui oppositum Evangelizaret, anathematizaret eum, et recte.
marg.|
{b}
Modo enim hominibus]
etc. Incipit se commendare, et adhuc commendat personam suam multis modis. Primo quia sincere predicavit, et exequitur officium suum non querendo favorem humanum, et hoc est,
[Modo]
etc. quasi dicat Non. Item quia non est doctus ab homine, sed a Deo : et quia {7.
148rb} non est missus ab homine, sed a Deo, ibi :
[Non est secundum hominem]
Dicit ergo :
[Modo]
etc. Quia excommunicaverat predicantes contrarium sue doctrine, posset quis dicere. Hoc facis, ut te magnifices, Non, dicit.
marg.|
{c}
Enim]
id est quia.
[Modo]
scilicet in causa fidei.
marg.|
{d}
Suadeo]
id est verba suasionis dico.
marg.|
{f}
Hominibus]
id est pro hominibus ; scilicet ut placeam hominibus, vel ad honorem hominum, quasi dicat Non.
marg.|
{e}
An Deo]
id est ad honorem Dei, quasi dicat Dei quero honorem non hominum.
marg.|
{i}
Notum enim]
Posset quis dicere, Quamvis hoc dicas bono zelo, et facias : tamen indiscrete, et cum presumptione excogitas ex te excommunicando Angelos si vera predicarent. Non, dicit : sed a Deo, dico, tantum. Unde dicit.
marg.|
{i}
Notum enim vobis facio Fratres Evangelium, quod Evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem]
docentem me, vel mittentem : sed a Deo. Unde poterat dicere illud Is. 50.b. Dominus dedit mihi linguam eruditam, etc. Et iterum 41.d. Posui te quasi plaustrum triturans novum, habens rostra serrantia : triturabis montes, et comminues colles, animas scilicet separando quasi grana a paleis temporalium delectationum. Thema in festo B. Pauli, et distingue rotas in hoc plaustro, et huiusmodi.
marg.|
{l}
Neque enim ego ab homine accepi illud]
quasi dicat, Auctoritatem docendi a Deo habui, et ipsam scientiam. Unde subdit.
marg.|
{m}
Neque didici ab homine]
sed a Deo ; a quo etiam missus sum. Act. 22.e. Vade, quoniam ego ad nationes longe mittam te. Non, inquam, secundum hominem, vel ab homine.
marg.|
{n}
Sed per revelationem]
quando raptus fuit usque ad tertium celum, et audivit arcana verba, que non licet homini loqui, 2Cor. 12.a.
Numérotation du verset
Gal. 1, moraliter
marg.|
{b}
Modo enim hominibus]
id est non ad honorem hominum, sed ad honorem Dei, et hominum utilitatem. Unde 2Cor. 5.c. Sive mente excedimus (loquendo de secretis Dei) Deo, id est ad honorem Dei : sive sobrii sumus, vobis : id est sive predicamus de moribus ad utilitatem vestram facimus. Sic Predicator debet predicare ad honorem Dei, et hominum utilitatem. Vel,
[hominibus]
id est ut placeam hominibus, quasi dicat Non. Bene poterat dicere illud, Ier. 18.b. Diem hominis non desideravi. 1. Thess. 2.a. Ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo. Ps. 52. Dissipavit ossa eorum, qui hominibus placent, Augustinus Qui hominibus propter veritatem placet : iam non ipse illis, sed ipsa veritas placet. Sed de multis Predicatoribus potest dici illud Os. 12.a. Ephraim, (id est Predicator, qui frugem Deo facere debet) pascit ventum. De talibus Iob. 6.b. Et in ventum verba profertis, id est ut habeatis ventum favoris humani.
marg.|
Sed timeant illud Iob. 1.d. Ubi dicitur, quod cum filii Iob. comederent in domo primogeniti, id est Christi (quod est, quando fideles reficiuntur in Ecclesia per Predicatores) irruit ventus, id est favor humanus, et concussit quatuor angulos domus, id est conscientie Predicatoris, et cecidit, in peccatum, et mortuus est ipse, et illi quos predicatione sua reficiebat, propter malum exemplum illius.
marg.|
{g}
Si hominibus placerem]
id est placere appeterem.
marg.|
{h}
Christi servus non essem]
qui Mt. 6.c. Nemo potest duobus dominis servire, et Lc. 16.c. Idem. Ideo 3Rg. 18.d. Usquequo claudicatis, etc.
marg.|
Si autem Baal, etc. qui interpretatur devorator, id est invidus. Et Is. 28.e. Coangustatum est stratum, ita ut alter decidat, et pallium breve, etc.
marg.|
Alia ratio est, quia qui placet mundo, displicet Deo, et e converso.
marg.|
Unde si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat, diligeret. Tertia ratio est, quia si placere appeteret, esset fur, Is. 42.b. Gloriam meam alteri non dabo, gloriam scilicet de bonis operibus, 1Tim. 1.d. Soli Deo honor, et gloria.
marg.|
{
k
}
Non est secundum hominem]
Hoc dicit in commendationem persone sue. Qui non didicit, et predicat, vel non est missus ad predicandum : contra tales Ier. 23.d. Non mittebam eos, etc. Non loquebar, etc.
marg.|
Λ nostre translationis, ἀπὸ τοῦ ἀνατιϑίναι ab ἀπὸ, quod est, a : τοῦ quod est, hoc, et τινὰ quod est, sursum, et ϑέσις, positio. Olim, scilicet ante conversionem. Quo veniente, id est filio Dei. Litteras, Act. 9.a. Ad occidendum, etc. Ergo non faciebat zelo Legis, quid est ergo quod dicit inf. eod. c. Abundantius existens, etc.
marg.|
Solutio. Dicendum quod faciebat propter utrumque, ut Iudeis placeret, et propter zelum Legis, et ideo peccabat. Sufficere conscientiam : Et habent pro se Gregorium dicentem super illud Iob. 16.d. Ecce in celo testis meus : {7.
148va} dicit enim Glossa Qui testem in celo habet, si ab hominibus reprehendatur, non curat. Ad idem est illud, 1Cor. 4.a. Mihi pro minimo est, ut a vobis iudicer, etc. Sed contradicit auctoritas, Crudelis est, qui famam negligit, et Sir. 41.c. Curam habe de bono nomine. Ideo Episcopi inunguntur oleo, et balsamo : oleo bone conscientie, et balsamo bone redolentie. Hoc patet per Glossa Infirmo, in fide. In idolio, 1Cor. 8.c. Recte credens, Rm. 14.c. Scio, et confido in Domino Iesu, etc. Aquam puram, Ez. 34.e. Cum aquam mundissimam biberetis, id est dum bonam conscientiam haberetis apud vos : reliquam pedibus vestris turbastis, etc. quod est quando quis minus diligenter facit ea, de quibus bonam conscientiam habet, coram proximis. Pascua conculcans, id est conversationis bone exemplum in qua deberet refici. Sicut et ego, 1Cor. 1.g. Item sine offensione, 1Cor. 10.g. Providemus, Rm. 12.d. 2Cor. 8.d. Si tranquillius audias. Posset opponi sic de hoc. Et summa solutionis est talis, quod inter corrigibiles sufficit conscientia, inter incorrigibiles autem exemplum necessarium est, et appellat incorrigibiles murmuratores, et detractores, quia omnia que audiunt, male interpretantur. Quod non vident, id est quasi non sciunt aperte iactare, id est iactanter dicere. Deum laudent, Mt. 5.b. Sic luceant opera vestra, etc. Et sic in Apostolo, id est predictis auctoritatibus, que videntur contrarie. Et item nolite, Mt. 6.a. Ideo ait. Ut videamini, etc. Per hoc videtur, quod hypocrite non peccent : quia quandoque non ut videantur ab hominibus, faciunt bona opera, sed ut adipiscantur temporalia. Solutio : Dicendum quod imo et hi, qui bene agunt ut videantur ab hominibus, ut hypocrite, peccant : quia in faciendo bona opera possunt esse quatuor peccata, in distorquendo a bono fine, sicut hypocrisis, que appetit favorem cordis, vel lucrum temporale ; quandoque etiam inanis gloria favorem exteriorem querit ; avaritia appetit temporalia.
marg.|
{a}
Audistis enim]
etc. Ostendit eis, quod non accepit ab homine doctrinam suam : quia quando persequebatur Ecclesiam Dei ; constat quod tunc non didicit : neque post conversionem, quia conversus statim incepit predicare.
marg.|
{b}
In Iudaismo]
id est in doctrinali ritu Iudaismi.
marg.|
{c}
Persequebar]
Act. 9.a. Saulus adhuc spirans, etc. Gn. 49.d. Beniamin lupus rapax, etc. 1Cor. 15.b. Non sum dignus vocari Apostolus, etc.
marg.|
{d}
Supra multos coetaneos meos]
Non dicit, Supra senes, sed supra iuvenes, qui in ritu legalium plus poterant laborare, quam senes : quia in offerendis sacrificiis magnus erat labor.
marg.|
{f}
Emulator]
id est imitator, vel amator, Phil. 3.b. Secundum Legem Phariseus ; secundum emulationem persequens Ecclesiam Dei.
marg.|
{g}
Paternarum]
quas Patres tradiderunt.
marg.|
{e}
Abundantius emulator]
; Sic est de multis in Capitulis, et in Claustris ; cum deberent esse emulatores preceptorum Dei. Unde conqueritur Dominus, Ier. 35.c. Prevaluerunt sermones Ionadab, filii Rechab, etc. Ego autem locutus sum ad vos, etc. Et hoc bene figuratur in dedicatione Ecclesie, quando scribuntur littere, et crux in terra, per quas significantur mandata Dei, et penitentia, que Dominus precepit, sed suscepta statim delentur : sed cruces, que depinguntur in pariete, per quas significantur traditiones Religiosorum, permanent.
marg.|
{i}
Segregavit ex utero]
id est fecit me nasci, ad litteram. Unde Ps. 21. De ventre matris mee Deus meus es tu.
marg.|
{l}
Et vocavit]
ad fidem suam.
marg.|
{m}
Ut revelaret filium suum]
id est ostenderet quante bonitatis, et benignitatis esset filius suus.
marg.|
{n}
In me]
id est in conversione mea. Vel, id est ad hoc vocavit me, ut manifestaret qualis, et quantus esset filius suus. Et hoc non tantum, ut intelligerem, sed ut Evangelizarem : ad hoc conversus sum, et ad hoc revelavit mihi.
marg.|
{o}
In Gentibus]
Is. 55.b. Ecce testem populis dedi eum, ducem ac preceptorem Gentibus, scilicet Paulum, et Christum, Rm. 11.b. Quamdiu Gentium Apostolus sum, etc.
marg.|
{p}
Carni, et sanguini]
id est peccatis ; vel Iudeis, qui erant de carne mea, volentibus quod persequerer Ecclesiam Dei.
marg.|
{q}
Ad antecessores meos]
fide. Vel matrem appellat Synagogam ; uterum eius doctrinam Phariseorum.
marg.|
{r}
In Arabiam]
ut adimpleretur illud Ps. 71. Reges Arabum, {7.
148vb} et Saba dona adducent.
marg.|
{h}
Cum autem placuit ei]
Hec possunt esse verba cuiuslibet Predicatoris.
marg.|
{
k
}
Ex utero matris]
id est Concupiscentie, que concipit filios Diaboli, Ps. 26. Pater meus, et mater mea, etc. Ier. 20.d. Maledicta dies in qua natus sum : dies in qua peperit me mater mea, non sit benedicta. Concipitur in delectatione, nascitur in operis perpetratione, Ier. 15.b. Ve mihi mater mea, quare, etc. Uterus est delectatio. Ier. 20.d. Quare de vulva egressus sum ? quod est quando consensus peccati ad effectum ducitur. Iob. 3.b. Quare non in vulva mortuus sum ? Moritur in vulva quando ratio consentit cogitationi, et delectationi peccati.
marg.|
{i}
Segregavit]
id est fecit, ut ego respuerem huiusmodi delectationes.
marg.|
{m}
Ut revelaret filium suum]
id est daret mihi intellectum de filio suo, Is. 28.c. Quem docebit Dominus scientiam, et quem intelligere faciet auditum ? Ablactatos a Iacte, avulsos ab uberibus. Unde Is. 6.b. Purgatus labiis missus est ad predicandum. Et tunc sequitur, ut non acquiescat.
marg.|
{p}
Carni, et sanguini]
quia 1Cor. 25.f. Caro, et sanguis regnum Dei non possidebunt, Sir. 47.a. Post hec surrexit Nathan propheta, quasi adeps separatus a carne. Vel, (Acquievi carni, et sanguini ;) quasi, Predicator non debet querere delicias quas suggerit caro. Vel de prelatis. Per matrem quelibet Ecclesia in qua est conventus : per uterum Capitulum. Sed accidit quod hec mater simul concipit duos in promotione filios, et tunc impletur illud Gn. 35.c. de Rachele in partu Beniamin. Sed utinam posset dicere quilibet Prelatus.
marg.|
{h}
Cum autem placuit ei]
tunc non fieret prelium in utero Ecclesie, et natus statim eiularet, ut puer in partu. Ut puer enim eiulat in nativitate : sic Prelatus in sua promotione peccata sua, et subditorum deplorare deberet, sicut Ieremias, qui dicit. Quare de vulva egressus sum, ut viderem laborem, et dolorem ?
marg.|
{m}
Ut revelaret]
id est in conversione mea, que debet esse tam sancta ut appareat in ea imago filii Dei.
marg.|
{l}
Non acquievi carni]
id est peccatis. Vel aliter. (Carni,) idest, filiis, et nepotibus. Sed nostri Prelati pluribus talibus acquiescunt ; cum tamen legatur. Lv. 10.a. quod in die promotionis Aaron mortui sunt filii eius. Tunc enim Prelatus deberet fieri Melchisedech, qui fuit primus Sacerdos sine patre, et matre,
marg.|
Δ et sine
marg.|
{a}
Audistis]
etc. Qui plus laborabant quam senes, exterius : sed de senibus Iob. 12.b. In antiquis est sapientia. Ibi Glossa Illa enim dicta in sapientie radice solidata sunt, que per vivendi usum in actum experimento convalescunt. Quas boni Patres addiderunt : Sed contra videtur, quod imo mali, quia Mt. 15.a. Irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.
marg.|
Solutio. Quedam erant bone, quarum imitator erat : Vel traditiones appellat explanationem Legis per Prophetas. Proselytos, id est de Gentilitate ad Iudaismum conversos. Obsequi Deo, Io. 16.a. Zelum Dei, Rm. 10.a. Sed non secundum scientiam : cum tamen dicatur Lv. 2.d. Quicquid obtuleris sacrificii, sale condies, Sed quid est quod dicit, Boni Patres addiderunt ? Videntur enim fecisse contra illud Dt. 4.a. Non addetis ad verbum, quod ego loquor vobis.
marg.|
Solutio. Ibi addere dicitur de aliquibus, que non possunt extorqueri ex novo Testamento, vel Veteri ; qui vero proprie exponunt, non addunt, sed magis dilatant. Previdit idoneum, quia, etc. Ly (quia) non notat causam efficientem, sed finalem : id est Previdit, sive predestinavit eum, ad hoc ut bene ageret. Quante potentie, qui de tam vili vas pretiosum fecit. Neque venit Ierosolymam. Contrarium dicitur, Act. 9.e. Dimiserunt eum submittentes in sporta.
marg.|
Cum autem venisset in Ierusalem, tentabat se iungere Discipulis, et sequitur ibid. Et erat cum illis intrans, et exiens in Ierusalem, fiducialiter agens in nomine Domini. Solutio : huius videtur Act. 22.d. Vel eodem. Factum est mihi revertenti in Ierusalem, et oranti in templo fieri me in stupore mentis, et videre illum dicentem mihi, Festina, et exi velociter de Ierusalem : quoniam non recipient testimonium de me. Dicit ergo Apostolus se non venisse in Ierusalem : quia
marg.|
Λ licet
marg.|
{7.
149ra} Δ et sine cognatis, ut habetur Hbr. 7.a. Sed de illis non potest cantari illud Responsorium Confessorum. Tu es Sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech, sed secundum ordinem Aaron, qui postquam promotus fuit postea habuit filios quos multum dilexit. Et in promotione Prelatorum nostrorum hodie nascuntur eis multi parentes, licet paucos, aut nullos habeant. Dt. 33.a. Qui dixerit patri suo, et matri sue. Nescio vos : et fratribus suis, Ignoro vos ; et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum.
marg.|
{a}
Deinde post annos tres]
Adhuc persistit in commendatione doctrine sue.
[Post tres annos]
a conversione mea.
marg.|
{c}
Videre Petrum]
Hinc ortum habet, quod Episcopi, et Archiepiscopi profitentur de visitatione Pape, et liminum Apostolorum vel per singulos annos, vel alternos, vel de tertio in tertium. Hinc autem adiecit consuetudo illud Dt. 16.d. et Sir. 35.a. Non apparebis ante conspectum Domini vacuus. Sed quid attulit Paulus ? Argentum non habebat, sed nec Petrus recipiebat. Mt. 10.a. Nolite possidere aurum.
marg.|
{d}
Fratrem]
id est consobrinum Domini.
Numérotation du verset
Gal. 1, moraliter
marg.|
{h}
Veni Ierosolymam]
Secundum litteram instruimur de mutua dilectione, quam deberent habere Predicatores et Doctores ; quia Paulus venit videre Petrum, quoniam bona audierat de eius doctrina. Sed non sic hodie inter nostros Doctores Predicatores ; imo effusa est contentio inter Principes, et ideo errare fecit eos in invio, et non in via. Hodie enim rixa est inter pastores Loth, et pastores Abraham, sicut dicitur Gn. 13.b. Ex emulationibus enim quas habent, oriuntur contrarietates opinionum, et auditores minus proficiunt. Nec mirum : quia Sir. 34.d. Unus edificans, et unus destruens : quid prodest eis nisi labor ? Nihil. Sed ad exemplum Apostoli visitare se deberent mutuo Sapientes nostri ; quia Prv. 1.a. Audiens sapiens sapientior erit. Eccl. 6.d. In multitudine Presbyterorum prudentium sta, etc. Et ibid. Si videris sensatum, etc. Et quia dicit Tullius. Ars non tantum doctrina, et studio acquiritur, sed imitatione, et ideo bonum est visitare Sapientes, quia in comparatione illorum potest quilibet videre defectum suum. Unde Iob. 33.d. Respiciet homines, et dicet. Peccavi, et vere deliqui, etc.
marg.|
{e}
Coram Deo]
id est Deo teste : quasi, Aperte iuro vobis
[quia non mentior]
marg.|
{f}
Deinde veni]
Postquam recessissem a Ierosolymis, et vidi Petrum.
marg.|
{g}
Veni in partes Syrie]
scilicet Antiochiam, ut predicarem ibi Act. 14.d. Inde navigaverunt Antiochiam.
marg.|
{h}
Et Cilicie]
Ipse Apostolus fuit Cilix, de Tarso scilicet Act. 22.a. Ego sum vir Iudeus natus, etc.
marg.|
{i}
Ignotus facie]
Tantum de eius doctrina audierant, sed ipsum non viderant ; unde dicit
[facie]
non fama. Col. 2.a. Volo vos scire quantam sollicitudinem habeam pro vobis, et pro his qui sunt Laodicee, et quicumque non viderunt faciem meam in carne.
marg.|
{
k
}
Que erant in Christo]
id est fidem Christi receperant.
marg.|
{l}
Clarificabant]
id est magnificabant. Vel
[Glorificabant in me Deum]
qui sua gratia me verterat. Is. 43.c. Glorificabant me bestie agri. Mt. 5.b. Videant opera vestra bona, et glorificent, etc.
marg.|
Λ licet ad litteram venerit, statim tamen inde exivit, nec ibidem predicavit, nec ab Apostolis aliquid didicit. Dicit ergo : Neque veni Ierosolymam, ut discerem ; vel ut ibidem morarer : sed statim ivi docere in Arabiam. Quia non opus erat electo a Deo. Ad idem super illud. Mal. 2.b. Labia Sacerdotis custodiunt scientiam. Ibi Hier. Sacerdos si requiratur de Lege, doceat et resistentem convincat ; alioquin frustra se iactat habere dignitatem, nisi exerceat operationem. Similiter super illud. Ex. 25.b. Quatuor circulos aureos, etc. Ibi Gregorius Cum spirituale aliquid a Pastore queritur, ignominiosum est si tunc incipiat discere, quando debet questionem enodare. Tamen contrarium videtur Nm. 9.a. Quare fraudamur, ut non valeamus oblationem offerre. Et sequitur. Quibus respondit Moyses. State ut consulam Deum, quid precipiat. Nescivit Moyses enodare questionem eorum, licet electus esset a Domino. Solutio : Enodanda est questio per Scripturam, et consulere Deum nihil aliud intelligitur, quam consulere Scripturam, per quam promptus est respondere ad questionem. Io. 5.f. Scrutamini Scripturas. Affectum Apostolatus, id est quasi diligebat {7.
149rb} eum in Apostolatu. Et ut Petrus sciret me fore sibi Coapostolum, id est electum Coapostolum ; ergo iam erat Apostolus post tres annos a conversione. Sed contra. Super princ. ad Rm. dicit Beda tertio decimo anno post passionem Paulum Apostolatum Gentium recepisse : at eodem anno quo passus est Dominus conversus est : non ergo in anno tertio a conversione sua recepit Apostolatum. Solutio : Post tres annos scivit ipsum electum a Domino in Apostolum, sed post tredecim annos factus est actu Apostolus, quando missus est : secundum quod dixit Dominus Act. 13.a. Segregate mihi Paulum, et Barnabam. Unde Glossa non dicit hic. Ut sciret sibi Coapostolum esse, sed fore. Predicaverat quidem statim post suam conversionem in Damasco, et alibi : sed non generaliter predicator institutus fuit usque ad tertium decimum annum sue conversionis. Nisi Iacobum fratrem Domini. Contra. Inf. 2.b. dicit, quod vidit Ioannem. Solutio : Modo non vidit Ioannem sed quando alias ivit, ut dicetur infr. 2.b. Ioseph pater Iesu. Mt. 12.d. et Lc. 8.c. Ecce pater tuus, etc.
marg.|
Item Lc. 1.g. Ecce pater tuus et ego dolentes, etc. Mortuo autem Ioachim, Cleophas, etc. Sed contrarium videtur super Mc. 3.c. Super illud. Et Iacobum Alphei. Ibi Beda. Iacobum Alphei, qui et frater Domini dicitur : quia Maria Alphei fuit soror matris Domini, quam Ioannes Mariam Cleophe dicit, quia idem Alpheus, et Cleophas ; vel defuncto Alpheo post natum Iacobum Cleophe nupsit ; sed idem fuit Alpheus et Cleophas. Ad hoc est solutio, quia in hoc non sequitur Ecclesia Bedam, sed Ambrosium, qui dicit quod Cleophas fuit vir matris Marie. Filio ex matre, vel propter filium. Neutra istarum rationum sufficit ; quia Hebrei nepotes ex parte patris appellant fratres invicem. Unde Hier. etc. Hoc dicit contra Helvidium, qui dixit quod Beata Mater Virgo peperit Christum, sed Ioseph postea eam cognovit, et ex ea filios generavit, et etiam ex alia. Deliramenta. Apocryphorum insanias. Apocryphum, id est extraneum dicitur aliquid dupliciter : vel quia auctor ignoratur ; vel quia extraneum est a veritate : hoc ultimo modo accipitur hic, et item Dt. 17.c. Non poteris alterius gentis hominem regem facere. De una familia. Nm. 26. Quia ab uno patre Mt. 23.a. Unus est pater vester, qui in celis est. Et Mal. 2.b. Numquid non unus pater omnium nostrum, etc. Cognationis privilegio. Sed nonne idem privilegium habebat Iacobus maior. Solutio : In hoc fuit istis quartum privilegium cognationis ; quia non solum fuerunt cognati Domini ex parte matris ; sed quia nepotes fuerunt patrui Christi, id est Cleophe, qui fuit frater Ioseph, qui fuit pater Christi putativus. Est, est : Non, non. Mt. 5.f. Sed videtur quod peccet Apostolus iurando. Ad hoc facit illud Mt. 5.f. Dico autem vobis, non iurare omnino : Et ita videtur facere contra preceptum Domini. Et ibidem dicit <Glossa> interlinearis Longe facio a periurio, dum iurare prohibeo. Sed facere contra prohibitionem Domini est peccatum. Item Ibidem in Glossa Parvulis concessum est iurare per Deum, non quod recte hoc fiat ; sed quia melius est Deo exhiberi, quam creaturis : Christus vero iurare omnino prohibuit hic. Sed constat, quod Apostolus non erat parvulus ; ergo non erat concessum ei iurare. Item. Non quod recte fiat, dicitur ibi : et ita peccavit. Solutio : Iurare ex causa non est peccatum. Ad primum dico, etc. Dicendum quod ly (omnino) potest determinare ly (dico) et sic falsa, quia sensus est, precipio, ut nullus iuret. Vel potest determinare ly (iurare) et sic. Dico non iurare omnino, id est. Dico, non ex quacumque levi causa iurare. Unde Ex. 20.b. Non accipies nomen Dei in vanum. Ad <Glossam> interlinearem Iurare prohibeo, dicendum quod iurare prohibitum est sicut, et occidere hominem, et tamen bona circunstantia addita bonum est occidere hominem, et iurare, videlicet quando per iuramentum debet lis terminari ; vel quando videt quod melius ei in predicatione creditur. Ad illud. Non quod recte fiat, intelligitur in se, et secundum se consideratum, sicut occidere : sed diligere Deum, et dare eleemosynam in se, et secundum se recte fit. A malo est, scilicet culpe : peccabant enim in hoc quod credere nolebant. Vel a malo pene : quia vix, et cum difficultate credere poterant.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gal. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=63&chapitre=63_1)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gal. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=63&chapitre=63_1)
Notes :