Capitulum 3
Numérotation du verset
Gal. 3,1
O insensati Galate,
quis vos fascinavit
veritati non obedire ?
Ante quorum oculos Iesus Christus proscriptus est et in vobis crucifixus ?
Numérotation du verset
Gal. 3,2
Hoc solum volo a vobis discere :
ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei ?
Numérotation du verset
Gal. 3,3
Sic stulti estis
ut cum Spiritu
ceperitis
nunc carne consummamini ?
Numérotation du verset
Gal. 3,4
Tanta passi estis
sine causa ?
Si tamen sine causa.
Numérotation du verset
Gal. 3,5
Qui ergo tribuit
vobis Spiritum et operatur virtutes
in vobis
ex operibus legis an ex auditu fidei ?
Numérotation du verset
Gal. 3,6
Sicut scriptum est1 : Abraham credidit Deo et
1 scriptum est
Rusch
Clementina ]
om. Weber
reputatum est ei ad iustitiam.
Numérotation du verset
Gal. 3,7
Cognoscite2 ergo
2 Cognoscite] Cognoscitis
Weber
quia qui
ex fide sunt hi
sunt filii Abrahe.
Numérotation du verset
Gal. 3,8
Providens autem Scriptura
quia ex fide iustificat gentes Deus pronuntiavit Abrahe quia benedicentur in te
omnes gentes
Numérotation du verset
Gal. 3,9
Igitur
qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham
Numérotation du verset
Gal. 3,10
quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto
sunt.
Scriptum est enim : Maledictus omnis homo qui non permanserit
in omnibus
que scripta sunt in libro legis
ut faciat ea
Numérotation du verset
Gal. 3,11
Quoniam autem in lege
nemo iustificatur apud Deum
manifestum est
quia iustus ex fide vivit
Numérotation du verset
Gal. 3,12
Lex autem non ex fide
sed qui fecerit ea
vivet
in illis
Numérotation du verset
Gal. 3,13
Christus nos redemit de maledicto legis
factus pro nobis maledictum
Quia scriptum est :
maledictus
omnis homo
qui pendit in ligno
Numérotation du verset
Gal. 3,14
ut et3 in gentibus
3 et]
om. Weber
benedictio Abrahe fieret in Christo Iesu ut
pollicitationem Spiritus
accipiamus per fidem
Numérotation du verset
Gal. 3,15
fratres secundum hominem
dico
tamen hominis confirmatum testamentum
Nemo spernit
aut superordinat.
Numérotation du verset
Gal. 3,16
Abrahe
dicte sunt promissiones
et semini
eius
Non dicit in seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo qui est Christus.
Numérotation du verset
Gal. 3,17
Hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo que
post quadringentos et triginta annos facta est lex non irritum facit
ad evacuandas promissiones.
Numérotation du verset
Gal. 3,18
Nam si ex lege
hereditas, iam non ex promissione.
Abrahe
autem per repromissionem
donavit Deus.
Numérotation du verset
Gal. 3,19
Quid igitur lex ? Propter transgressionem
posita est donec
veniret semen cui
repromiserat
ordinata per angelos in manu mediatoris
Numérotation du verset
Gal. 3,20
Mediator autem unius non est, Deus autem unus est.
Numérotation du verset
Gal. 3,21
Lex ergo adversus promissa Dei ? Absit.
Si enim data esset lex que posset vivificare vere
ex lege esset iustitia
Numérotation du verset
Gal. 3,22
Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato
ut promissio Iesu Christi daretur credentibus.
Numérotation du verset
Gal. 3,23
Prius autem quam veniret fides sub lege
custodiebamur,
conclusi
in eam fidem que revelanda
erat.
Numérotation du verset
Gal. 3,24
Itaque
lex pedagogus
noster fuit in Christo Iesu ut ex fide iustificaremur
Numérotation du verset
Gal. 3,25
At ubi venit fides
iam non sumus sub pedagogo
Numérotation du verset
Gal. 3,26
omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu.
Numérotation du verset
Gal. 3,27
Quicumque enim in Christo
baptizati estis, Christum induistis.
Numérotation du verset
Gal. 3,28
Non est Iudeus
neque Grecus non servus neque liber non est masculus neque femina. Omnes
enim vos unum
estis in Christo Iesu
Numérotation du verset
Gal. 3,29
Si autem vos Christi
ergo Abrahe
semen estis secundum promissionem
heredes.
Capitulum 3
Numérotation du verset
Gal. 3,1
marg.|
O Insensati Galate]
etc. Supra ostendit Apostolus non esse observanda legalia : adhuc ostendit idem. Dividitur autem hoc cap. in septem partes. In prima parte increpat eos de inobedientia Evangelii. In secunda arguit eos de fatuitate per quatuor questiones quas item ponit, ibi : (Hoc solum a vobis volo discere.) In tertia ostendit iustitiam ex fide esse, non ex Lege per exemplum Abraham, qui ex Lege non est iustificatus, ibi (Sicut scriptum est. Credidit Abraham.) In quarta ostendit idem per maledictum Legis, ibi (Quicumque enim ex operibus Legis sunt, etc.) In quinta probat idem per humanam consuetudinem, ibi (Fratres secundum hominem dico.) In sexta agit de causa Legis, ad quid scilicet data sit, si non ad iustificandum. ibi (Quid igitur Lex, propter transgressionem posita est, etc.) In septima parte, quia videbatur esse contrarietas secundum quod dixerat, inter Legem et promissionem, determinat quod non, et subdit de utilitate Legis, quoniam fuit data ad custodiam, ut pedagogus. Et hec pars incipit ibi : Lex ergo adversus promissa Dei
[Absit]
Dicit ergo :
marg.|
{a}
O insensati Galate quis vos fascinavit]
a fascino puerorum, qui ad aspectum invidorum admirantium pulchritudinem ipsorum, incipiunt vomere, quod comederunt : similiter postquam ipsi receperant Evangelii veritatem, quidam invidi dixerunt non sufficere ad salutem Evangelium, et ex hoc ceperunt vomere cibum Evangelii.
marg.|
{b}
Quis vos fascinavit]
id est incantavit ? Incantatio enim dicitur fascinatio, quia sicut fascia ligata ante oculos prohibet rem videri prout est : ita per incantationes faciunt errare in iudicio, ut res appareat aliter quam sit. Ideo appellat istos fascinatos, quia cum eis manifesta esset veritas Evangelii, non credebant. Unde dicit. (Quis vos fascinavit veritati non obedire,) id est ad hoc, ut non obediatis Evangelio. Sed sicut dicitur Eccl. 10.d. Pecunie obediunt omnia. Vel fascinatio dicitur quoddam nocumentum, sicut dictum est. (Quis vos fascinavit ?) quasi dicat Evomuistis Spiritum sanctum quem receperatis.
marg.|
{c}
Ante quorum]
id est in quorum reputatione.
marg.|
{d}
Christus Iesus]
tantum (proscriptus) est, id est damnatus : quasi dicat Quis vos fascinavit ita ut reputetis Christum damnatum tamquam purum hominem quia creditis, quod aliis sine fide eius sit salus.
marg.|
{e}
Et in vobis crucifixus]
per peccata vestra ; sicut dicitur Hbr. 7.a. Rursum filium Dei crucifigentes, etc.
Numérotation du verset
Gal. 3, moraliter
marg.|
{b}
Quis vos fascinavit]
Sic potest dici multis, qui cum bene inceperunt, male faciunt, vel finiunt vitam suam :
[Quis vos fascinavit]
id est incantavit ? Responderi potest. Corporalis concupiscentia. Unde Is. 47.c. et loquitur ironice. Sta cum Incantatoribus tuis, id est motibus concupiscentie ; que non potest facere quin ratio videat, sed iudicium eius pervertere potest. Sed Is. 5.e. dicitur. Ve qui dicitis malum bonum, etc. ponentes amarum in dulce. Videt enim ratio quod servire Deo bonum est, et {7.
152vb} dulce : tamen in tantum eam incantat concupiscentia, quod pervertit iudicium, ut dictet aliter faciendum. Vel fascinator secundum aliam litteralem expositionem detractor dicitur, vel adulator. Sap. 4.c. Fascinatio nugacitatis obscurat bona. Sicut quedam Lotrix magistro cuidam nigerrimo dicebat quod erat fuscus, et non niger. Detractore sunt fascinatores, quia faciunt vomere bonum, quod inceperat quis, sive quod habebat in proposito. Am. 1.d. Eo quod dissecuerit pregnantes Galaad. Anima impregnatur per bonum propositum : Lc. 21.d. Ve pregnantibus, etc.
marg.|
{c}
Ante quorum]
etc. Pro damnato habent Christum Prebendati, qui confiscant bona eius dividentes inter se patrimonium eius.
marg.|
Unde per Ps. 21. Diviserunt sibi vestimenta mea. Am. 6.a. Ve vobis, qui opulenti estis in Sion, etc. usque. Nihil patiebantur super contritione Ioseph. Vel
[Ante quorum oculos]
etc. Nobis eque est nota passio Christi, ac si coram nobis facta fuisset : quia representatur nobis in capitulis, similiter in libris sacre Scripture rubricatis sanguine ipsius, id est memoria ipsius. Dt. 28.g. Dabit tibi Dominus cor pavidum, et deficientes oculos, et animam merore confectam. Et subdit causam, quia erit vita tua, id est Christus, pendens ante te. Vel
[Proscriptus]
id est exheredatus ; nec est qui defendat bona eius, que devastantur ab hereticis. Ps. 39. Quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem.
marg.|
Nam multi proscribunt Christum de anima sua ; alii etiam de aliena, sicut qui corrumpunt alios mala vita, vel doctrina, {7.
153ra} Δ maxime heretici, qui Christum proscribunt etiam a presentia sua. Unde dicitur in vita beate Marie de Nivellaa quod Dominus apparuit ei quasi proscriptus, et dixit ei :"Ecce vides quomodo a tota presentia Albigensium proscriptus sum et exclusus". Alii proscribunt Deum a Scriptura, vel religione sua vel predicatione vel disputatione sua. Et nota quod tria expellunt eum de domo sua, fumus, stillicidium, et mala uxor, et sumitur hoc de Prv. 26.c. Alii etiam (ut videtur) habent eum aut pro bannito, id est proscripto, aut pro fere bannito quia si suscipiunt eum, hoc non est nisi in occulto : pauci audent in aperto penitere. Item sicut clamatur contra latronem vel bannitum, ita contra aliquem qui bene facit, Mt. 26.e. Exierunt cum gladiis, et fustibus. Sed nec ullus audet eum iuvare, sicut nec aliquem bannitum, Mt. 8.c. Vulpes, id est Demones foveas habent, etc. 1Rg. 22.b. Non est qui doleat vicem meam.
a
Marie d’Oignie
(1177-1213). <Non hab.> cf.
Jacobus de Vitriaco
, Vita Mariae Oigniacensis [BHL 5516] nec Thomae Cantipratani, Supplementum [BHL 5516], AA.SS. Junii, t. 4, p.
marg.|
{a}
A vobis volo discere]
Argumentum quod discere debemus etiam ab infamibus, 1Cor. 14.f. Quod si quid revelatum fuerit sedenti, prior taceat.
marg.|
{b}
An ex operibus Legis ?]
Rm. 3.c. Ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo.
marg.|
{c}
An ex auditu fidei ?]
Argumentum, quod ex auditu fidei datur Spiritus sanctus, Act. 10.g. Loquente Petro cecidit Spiritus sanctus super omnes, qui audiebant verbum.
marg.|
{d}
Sic]
id est in tantum.
marg.|
{e}
Stulti estis, ut cum Spiritu]
id est Spirituali intelligentia fidei, et dilectionis.
marg.|
{f}
Carne]
id est carnali intelligentia, ut sine operibus Legis non sit salus.
marg.|
{g}
Tanta passi estis]
pro fide Evangelii.
marg.|
{h}
Sine causa]
id est utilitate ?
marg.|
{i}
Si tamen sine causa]
Hoc dicit eis innuens quod si vellent resipiscere ab errore suo, opera eorum mortificata reviviscerent. Infr. 4.b. Timeo autem vos ne forte sine causa, etc.
marg.|
{a}
O insensati]
etc. Verba irascentis, ira per zelum. Commovet non debet hic esse, sicut quidam habent, sed commonet, sicut patebit infr. Nec se circumventos cognoscunt :
marg.|
Unde Ps. 27. Ad nihilum redactus sum, et nescivi. Prv. 23.d. Verberaverunt me, et non dolui : vulneraverunt me, et non sensi. Os. 7.c. Comederunt alieni robur eius, et ipse ignoravit. Is. 42.d. Combussit eum in circuitu, et non cognovit : et succendit eum, et non intellexit. Et dicuntur ille fascinationes. Cum ergo illud sit ludificatio, videtur quod nihil aliud sit, quam fascinatio talis : et secundum hoc Gn. 19.c. Angeli percutientes Sodomitas aorisia magice deceperunt eos ; et similiter Eliseus eos, qui venerant ad capiendum eum 4Rg. 6.c.
marg.|
Solutio Aliud est ludificatio, aliud aorisia : quia in ludificatione magica perturbatur iudicium visus, et creditur quod res quam videt, sit alia quam sit : in aorisia autem tantum perturbatur receptio visus.
marg.|
Unde si ille qui percussus est aorisia, videret me, non cognosceret me in tantum, ut caderet in errorem et diceret me esse alium quam sim : in ludificatione creditur de festuca, quod sit serpens, vel huiusmodi.
marg.|
Quorundam oculi visu urentes. Ad idem super illud Lc. 11.a. Mitto vos sicut oves in medio luporum : ibi Glossa Lupus si aliquem prior viderit, vocem illius quadam vi eripit : si homo illum prior viderit, exagitat. Dicunt aliqui quod homines quidam habent visum ita infectum, quod visu suo pueros, qui sunt maxime passibiles, inficiunt. Ad idem super Ps. 118. Qui timent te videbunt me et letabuntur ; Glossa : Magna est virtus in oculis quod in naturalibus apparet. Ictarus visus prodest ictericis : prior videns lupus vocem aufert : basiliscus si prior videt, occidit ; si prius videtur occiditur. Que ergo virtus in oculis iusti qui cum fide videtur, qui cum sit imago Dei, ab omnibus honoratur. Suis itaque oculorum radiis virtutem quamdam videntur infundere his : et bene potest esse, quod ab oculis aliquid infundatur in rem visam.
marg.|
Sed tunc oportet dicere, quod videmus extra mittendo, et ita aliquis visu suo potest fascinare alium. Sed quid est quod Ecclesia damnat huiusmodi fascinatores.
marg.|
Dicendum quod condemnat huiusmodi coniurationes, que fiunt circa fascinum, et quia duxerunt in consuetudinem dicere de qualibet infirmitate, quia fascinatus est. Ut huic peccato Demones inserviant.
marg.|
Sed ille morbus aut est contagiosus ; aut non ; si sic, ut lippitudo oculorum, iam non est peccatum ; quia velit, nolit ille qui lippus est, transfundet in illum quem respicit, si non est contagiosus, constat quod est corporalis, aut spiritualis, et tunc quando inservit ei Diabolus.
marg.|
Solutio. Morbus ille corporalis est ; tamen hec infectio maiorem vim habet, quando movetur ex invidia inficiens, sicut patet in mustela, que flatu suo interficit serpentes, sed precipue, quando irascitur quia maxime fetet tunc flatus eius. Demones autem inserviunt adiuvando, et quandoque consummant lesionem, quam homo incipit, ut sic totum imponatur homini, Λ quod accidit propter infidelitatem hominis Fascinatio nugacitatis, Sap. 4.c. Fascinatio nugacitatis, etc. Nauseante : Tangit quod puer fascinatus vomit. Evomuerunt, intelligentiam fidei proiecerunt. Et Iudeum, quia in eum manum, id est consensum apposuit : vel quia credere noluit, Os. 13.d. Virga Moysi, id est Christus, Ex. 7.b. versa est in serpentem, quando positus est in cruce, Io. 3.b. Sicut Moyses, etc. Proximi fuderat, Nm. 35.d. Ignoranter, quia qui scienter, etiam a cornu altaris avellebatur : sicut habetur de Ioab, 3Rg. 2.f. Ad civitatem, Dt. 19.b. Damnato, superbo, Is. 51.d. Numquid tu percussisti superbum ? Ineffabile nomen, Ex. 28.d. et 39. Sed non nesciebatur eius significatio : quare ergo potius dicebatur ineffabile quam aliud ?
marg.|
Solutio Ineffabile dicebatur propter mysterium passionis, quod occultum quid erat. Principium vite passionis iste, et coniunge sic, Iste est principium vite passionis, id est passione, {7.
153rb} id est per passionem more Grecorum qui non habent ablativum. Intellectibus vestris : Argumentum quod semper ante oculos mentis debemus habere passionem Christi, Ct. ult. a. Pone me, ut signaculum, Iob. 30.d. Pulli aquile lambunt sanguinem. Quo pretio, 1Cor. 6.d. Empti estis pretio magno, id est non corruptibilibus. Dum per legem, id est per legalium observationem. A Crucifixoribus peccati quantitate non differtis. Ergo si non credit quis in Christum, vel credit passionem Christi non sufficere ad salutem, vel de ipso, Christum exheredat, peccat enim sicut illi qui crucifixerunt eum. Ad idem super illud, Ps. 68. Dederunt in escam meam fel, id est amaritudines, resistendo veritati, quod hodie facit contemptor Sedentis in celo, et gravius peccat qui contemnit Sedentem in celo quam qui crucifixerunt in terra.
marg.|
{e}
Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad iustitiam]
Non dicit operatus est. Ideo dicitur Lc. 7.g. Remittuntur ei peccata multa quoniam dilexit multum, non quia operata sit. Dicitur etiam Lc. 1.e. Respexit humilitatem ancille sue ; non dicit, eleemosynas, ad innuendum quod plus placent Deo interiora quam exteriora. Exteriora enim non placent nisi propter interiora.
marg.|
Unde Deus non pensat quantum, sed ex quanto affectu. Quod significatur per hoc quod dicitur Gn. 4.a. Respexit Deus ad Abel, et munera eius : prius ad ipsum, deinde ad munera : quod est contra quosdam Iudaizantes qui non iudicant nisi secundum opera.
marg.|
Unde ille, qui aliqua magna facit in Cenobio optimus reputatur : qui autem nihil tale facit, vel non predicat, vel non legit, vel non placitat, vel edificat, sed in contemplatione est, nihil reputatur facere. Sed dicitur Sir. 34.c. Non in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis. Hodie corporalia opera non spiritualia commendantur : dicit tamen,
[Credidit]
non, Operatus est,
[et reputatum est ei ad iustitiam]
Sed videtur quod potius debuit dicere, Dilexit, etc. quia Augustinus dicit, Amor sui est fundamentum civitatis Babylonice, et amor Dei est fundamentum civitatis Dei.
marg.|
Item, nihil est peccatum nisi quia est ex aliqua libidine : {7.
153vb} libido autem est amor rei temporalis ut pecunie, vel scientie, vel fame, vel excellentie, vel huiusmodi ; ergo per oppositum amor Dei debet esse principium, quo homo placeat Deo. Respondeo. In veritate in omni peccato amor est principium : quia Augustinus dicit, quod peccatum est spreto incommutabili bono rei commutabili adherere, id est adherendo creature recedit, et separatur a Deo ; et omnis adhesio alicui est per amorem : sed tamen ille amor est quandoque rationabilis, quandoque concupiscibilis, quandoque irascibilis : sic fit homo de pio impius : ergo dicitur homo per contrarium iustificari cum spreto omni commutabili bono adheret incommutabili, et sic adherendo Deo, separatur ab omni creatura, Preterea autem adhesio anime cum Deo est per cognitionem intellectus, non per amorem : quia invisa diligere possumus, incognita nequaquam, cognitio autem Dei meritoria est solius fidei, et ideo per solam fidem primo, et immediate iustificatur impius. Quod obiicit, Amor sui est fundamentum, etc. ad hoc dicendum quod forma argumenti non tenet ; quia quod primum est in compositione, ultimum est in resolutione. Unde non oportet quod in destructione peccati primum sit amor.
marg.|
{g}
Qui ex fide sunt, hi filii sunt Abrahe]
Potest dici, O pater Abraham, paucos habes filios ! cum tamen dicatur Is. 51.a. Attendite ad Abraham patrem vestrum, etc. Sed ista multiplicatio non est stellarum celi, sed arene maris. Multi sunt enim credentes fide mortua, non viva, que probatur per opera, Gregorius super Iob. A me fide discrepat, cui mecum operibus non concordat. Et constat quod pauci concordant operibus Abrahe. Si filii Abrahe estis, opera Abrahe facite : sed non facitis opera eius, ergo non estis filii eius.
marg.|
Nota quod dicitur tria Abraham fecisse in fide, ex quibus commendabilis fuit, Hbr. 11.b. Fide exivit de terra sua nesciens quo iret, fide moratus est in terra promissionis tamquam in terra aliena ; fide obtulit Isaac Deo. Primum istorum facit quis cum intrat Religionem, relinquens propriam voluntatem. Secundum facit quando in Religione se habet tamquam advena, scilicet honorans alios, et reputans eos ut cives. Humiliter se habent enim qui se advenas sciunt, et semper se reputant indigniores, Ps. 38. Advena ego sum. Tertium facit cum totum risum, et consolationem temporalem dimittit pro Deo
[Isaac enim interpretatur risus]
sed ipsum non amisit, imo remansit ei, quando enim homo putat se omnia gaudia amisisse, pro Deo, tunc maiores consolationes, et gaudia sentit, et plus usque in centuplum gaudii spiritualis in claustro quam reliquerit in mundo, et in centuplum* accipit hic, et vitam eternam possidebit in futuro.
marg.|
Solutio A crucifigentibus non differtis, id est multum peccastis sicut illi. Vel fit ibi comparatio quantum ad has circunstantias, Sedentem in celo, Ambulantem in terra. Sicut Pilatus, id est multum peccans : est similitudo in genere. Ex fide veniunt omnia necessaria : Ergo ex fide venit Spiritus sanctus. Contra, Sapient. 7.b. Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa, id est cum sapientia que est filii : ergo similiter cum Spiritu sancto veniunt omnia bona, et ita fides, et non ex fide Spiritus sanctus.
marg.|
Solutio Revera ex Spiritu sancto vel cum eo venit fides. Unde quod hic dicitur, Ex fide venit Spiritus, id est signum visibile Spiritus, quod fiebat tunc temporis in baptismo.
marg.|
A vobis discere. Sed nonne sciebat hoc ? Solutio, id est Ita audire ac si discerem. Simile est illud super principium Ezec. Discurrit in terra, qui, supple Angelos, docet in celo.
marg.|
Non sunt necessaria nobis qui iam habemus gratiam Dei. Bipartita sunt opera Legis : quedam mortalia ; quedam legalia : propter quid autem hec distinguntur ab illis, dicitur ab Augustino in 4. lib. de doctr. Christiana. Quicquid in sermone divino neque ad morum honestatem, neque ad fidei veritatem proprie referri potest, figurativum esse agnoscas. Morum honestas ad diligendum Deum, et proximum ; fidei veritas ad cognoscendum Deum, et proximum pertinet. Patet ergo illud quod quidam posuerunt in dubitatione, utrum accipere pullos in nido avis sit mortale peccatum.
marg.|
Per hoc enim patet quod non intelligatur specialiter servitus : ergo minores non merebantur illa faciendo. Servitus sola est, ut quando intendebant facere tantum illud quod videbant. Sed si servitus, est sola : ergo minores non merebantur illa faciendo, quia non intendebant facere nisi illud quod videbant. Solutio. Maiores intelligebant implicite ; videlicet illud quod intelligebant ibi Moyses et alii intelligentes, simpliciter. Si tempori congruant : modo non congruunt tempori quia venit veritas cessaverunt umbre. Sacramentum non intellectum ; ideo non sunt exponenda laicis sacramenta : que non intelligerent, et sic terrerentur. Si opus tempori, id est si convenit tempori, sicut olim. Tantum legitur, sicut modo recitantur, et non fiunt. Contemplatio veritatis, in solius Dei dilectione : ergo caritas est virtus contemplativa, ergo diligendo Deum contemplamur ipsum. Sed contra. In fine libri de quantitate anime dicit Augustinus (sententia est, non verba,) Quando videt anima pulchritudinem in pulchro, ingressio est : quando autem videt ipsam apud pulchrum, contemplatio est. Ergo per solam sapientiam contemplamur Deum. Solutio : Supra cognitionem fidei et dilectionem fundatur, et radicatur sapientia contemplationis : nec sequitur quod dilectio sit virtus contemplativa, sed fundamentum sapientie contemplative. Differunt autem contemplatio, meditatio, cognitio : sicut dicit beatus Bernardus in libro de diligendo. Contemplatio est libera mentis perspicacia in sapientie speculo cum admiratione suspensa. Et tanguntur hic sex gradus contemplationis, qui sunt vacatio, intuitio, admiratio, dilectio, anhelatio. Augustinus autem in libro de quantitate anime ponit septem, quos vocat actus, qui sunt animatio sensus, ars, iucunditas, ingressio contemplatio : septimus vero non est actus vel gradus, sed magis quies : ut dicit ipse, meditatio est studiosa. 1Pt. 4.c. Carissimi nolite peregrinari in fervore, etc. Pendet, Mt. 22.d. Ordo est ; etc. 1Cor. 15.d. Non prius spirituale, sed quod animale. Vicerant. 1Io. 4.d. Perfecta caritas, etc. Immo proderit : Argumentum quod opera mortificata reviviscunt sine causa ad vitam eternam. Tribuit Spiritum sanctum ministerio non auctoritate : Sed ministerio tribuit : ergo dat simpliciter Spiritum sanctum ; sicut Io. 5.e. simpliciter dicitur, Omne iudicium dedit filio tamen in quantum homo tantum ministerio iudicabit, quia auctoritate iudicabit tota Trinitas. Sed contra 15. de Trinitate 26. capit. Neque enim aliquis discipulorum eius dedit Spiritum Λ sanctum : orabant quippe ut veniret super eos, quibus manus imponebant ergo non dabant eum ministerio. Preterea si ministerio darent ipsum, cum in datione Spiritus sancti iustificetur anima, ipsi iustificarent animas. Sed contrarium super 1Cor. ubi dicitur quod baptizandi interius potestatem nulli voluit dare : ergo nec Apostolus nec Christus in quantum homo dedit Spiritum sanctum proprie : ergo Apostolis cooperantibus dabatur Spiritus sanctus ; sed non operabantur dationem.
marg.|
Unde dabant ministerio Spiritum sanctum, id est dum agebant ministerium, dabatur non ab eis, sed a Deo, id est faciebant ministerium in quo dabatur Spiritus sanctus. Accepi potestatem dandi spiritum. Quid hec est ? gratia : Ergo merito unius virtutis dantur alie virtutes : ergo hec potestas non est virtus gratuita, sed est donum Dei, quo est salus. Ante circumcisionem, Gn. 15. dictum est de hoc : sed Gn. 17.b. precepta est ei circumcisio. Quorum esse est ex fide, id est bene esse in spiritualibus.
marg.|
Secundum hanc acceptionem probat Boethius quod mali, homines non sunt. Similiter 1Tim. 5.a. Vidua in deliciis vivens mortua est. Similiter Is. 44.b. Plaste idoli omnes nihil sunt. Tamen esse appellatur quandoque bene esse in temporalibus. Et secundum hoc pauperes omnes in angustia constituti dicuntur non esse.
marg.|
Unde 1Cor. 1.d. Elegit Deus ea, que non sunt : Alio adverbium est. Sub maledicto transgressionis : Sic ergo nulli merebantur faciendo opera Legis : ita Apost. in hac epistola et ad Rm. Ad Hbr. loquitur precipue contra illos, qui de Lege presumebant, et ponebant spem in operibus Legis : illi autem qui ex caritate ea faciebant, merebantur in illis. Sed opere impleat, quod nullus potest facere : Ergo nullus potest implere Legem, ergo non debet maledici ; si non impleat.
marg.|
Quare quidam ad litteram dixerunt, quod nemo potest implere talem Legem propter multitudinem preceptorum, et eorundem contrarietatem, v.g. Preceptum erat in Lege, ut in die sabbati abstinerent ab omni opere servili, et alibi preceptum erat in sabbato, Io. 7.c. Λ
Si circumcisionem]
etc. et ita patet contrarietas. Alii dixerunt quod nemo poterat servare Legem quin in aliquo transgressor fieret.
marg.|
Sed contra utrosque est illud Augustini : Male dicunt, qui dicunt Deum precepisse impossibile. Et ideo alii dixerunt melius, dicentes quod cum dicitur, Quod nullus potest facere, negatio non negat possibilitatem sed facilitatem : sicut ibi, Impossibile est preces multorum non exaudiri : sicut illud. Non est iustus qui faciat bonum, et non peccet, id est vix, et similiter dicitur in Gallico, Hoc castrum est inexpugnabile. Non deest qui impleat : dicitur quod sumptum est hoc ab illo loco, Ex. 24.a. Omnia hec verba faciemus maledicti, qui sub Lege, id est sub onere Legis.
marg.|
Ille iustificatur apud Deum, qui eum gratis colit : Ergo et qui habet oculum ad temporale, non est iustus ; et sic etiam mercenarii, qui Deo serviunt propter utramque stolam, non sunt iusti, et secundum hoc Canonici qui surgunt ad Matutinas propter denarios, peccant. Ad idem facit Augustinus in libro de opere Monachorum, super illud Mt. 6.d. Nolite esse soliciti, etc.
marg.|
Non ut non procurent quantum necessitas est : sed ut illa non intueantur, et propter ista faciant, ergo non possunt habere oculum ad hoc ; ergo, etc.
marg.|
Solutio Bene potest aliquis colere Deum propter temporalia ponendo finem sub fine.
marg.|
Unde quod dicitur hic, Non cupiditate appetendi aliquid preter ipsum, intellige principaliter vel equaliter cum Deo, sicut qui duos fines constituit. Et dicitur de Canonicis, quod non surgunt ad Matutinas, nec psallunt propter donationes, sed vadunt ad Ecclesiam propter illas. De bonis mercenariis dicendum quod serviunt Deo propter utramque stolam, et ulterius ut habeant Deum : unde unum est ibi propter alterum.
marg.|
Iustus ex fide vivit, ly (ex fide) est diasyrticum : sic 1Tim. 5.d. Peccantes coram omnibus argue. Vivit vita eterna, id est habet gratiam qua dignus est vivere vita eterna. Ut pro futuris impleatur : Sed quid est hoc ? Multi enim in Lege pro futuris opera Legis implebant.
marg.|
Iam non erant sub Lege, sed pertinebant ad novum Testamentum. Presentissimum premium. Christus est presens premium habenti caritatem magis presens post mortem in stola anime ; presentissimum erit utraque stola. Cupit, contra Deum, cum cupiditas illa sit mortalis.
marg.|
Lex nihil mandabat credendum : Ergo Iudei non tenebantur credere.
marg.|
Contra. Hbr. 11.b. Sine fide impossibile est placere Deo. Sed multi servando mandata Legis placuerunt Deo : ergo fides erat in precepto, et in Lege.
marg.|
Sed hoc est solvendum, sicut illud, Lex prohibet manum, non animum, id est manum aperte prohibet, sed non aperte animum. Similiter. Lex non mandat aperte credendum ; sic Hbr. 8.a. Melchisedech fuit sine patre, et sine matre, id est non ostendebatur expresse quod habuisset patrem vel matrem. Illuminato, Io. 9.f.
marg.|
Nota Glossa ubi dicit Augustinus Sed quia in talem inciderit reatum, supple, si adhuc permanet in eo active. Active, et passive ; imo passive.
marg.|
Semper ergo active dicitur quantum ad hoc quod sumitur pro maledictione : quia actionibus malis meremur maledici maledictione pene.
marg.|
Dicendum ergo active secundum culpam quia culpa est causa pene ; passive secundum penam, quia pena infertur propter culpam.
marg.|
Maledictum, id est malo culpe addictum. Unde quasi exponit subdens, Nec dicit ; Maledictus, quia persone accidit :
marg.|
Λ sed
Numérotation du verset
Gal. 3, moraliter
marg.|
{d}
Sic stulti estis ut cum Spiritu ceperitis]
Multi Prelati, qui nec Spiritu incipiunt, nec Spiritu consummant, et aliqui Spiritu incipiunt, et carne consummant. Isti sunt ingrati, Dn. 2.e. de statua, que habebat caput aureum, et semper descendendo deterior, et pedes habebat luteos.
marg.|
{g}
Tanta passi estis]
Hoc potest dici multis Religiosis, qui Dii fuerunt in austeritate Religionis, Hbr. 10.g. Vinctis compassi estis : sed pro nihilo, quia in fine omnino carnales.
[Sic stulti estis]
Sed in discretione maxime accidit hoc, quod Novitius, qui in Spir. incipit, maximum fervorem concipit tandem in carne desinit : quia tantum facit in modico tempore quod oportet eum redire ad cibaria alia, et ad multas dissolutiones. Unde Is. 33.b. Concipietis ardorem, id est primo eritis valde ferventes, et indiscreti : sed parietis stipulam, id est ad inutilia vos convertetis, Lc. 14.f. Qui ex vobis volens turrim edificare, etc. quia hic homo cepit edificare, et non potuit consummare.
marg.|
Tales sunt fatui, qui omnes sumptus expendunt in fundamento, id est totas vires consumunt in initio sue conversionis, Bernardus Non habet callidus hostis efficacius machinamentum ad tollendam de corde dilectionem, quam ut efficere possit, quod in initio incaute, et non cum discretione ambuletur. Talibus ad carnalem vitam reversis improperat Apostolus, Hbr. 10.f. Rememoramini pristinos dies : in quibus {7.
153va} Δ illuminati, etc.
marg.|
{a}
Qui ergo tribuit]
Ostendit quod Lex non sufficit ad salutem eo quod non receperant Spiritum sanctum propter adimpletionem legalium, sed quia acceperant fidem Christi. Unde infert ex predictis.
marg.|
{b}
Ergo qui in vobis]
id est inter vos. Vel
[in vobis]
id est per vos.
marg.|
{c}
Ex operibus]
quasi dicat Num qui operatur in vobis,
[Ex operibus Legis an ex auditu fidei ?]
quasi dicat ex fide. Queritur quare fidei attribuuntur miracula potius quam caritati : cum dicatur 1Cor. 13.d. Maior horum est caritas ? Ad hoc autem quod hic dicitur, facit illud Hbr. 11.a. Fide Henoch translatus est, et in eod. f. Fide transierunt mare rubrum tamquam per aridam terram : item Mt. 18.c. Si habueritis fidem sicut granum sinapis, etc.
marg.|
Solutio Per solam fidem operantur virtutes sive miracula : quia in ea sola agit homo contra se, et supra se, quia oppositum eorum, que credit, dictat ei ratio ; et ideo congruit, ut detur ei potestas agendi supra naturam sive contra cursum nature. In spe autem et caritate etsi supra se agat, quia ibi procedit ex susceptione fidei, non agit tamen contra se. Ex hoc enim quod credit Deum supreme largum, dictat ei ratio, quod plus est sperandum in eo quam in se, et similiter de caritate : sed fides sola contra rationem universalem facit. Unde Bernardus Tria fecit Deus miracula, nempe quod Deus homo ; quod mater Virgo ; quod cor humanum fidele. In primo est contrarietas, et repugnantia naturarum ; in secundo contrarietas proprietatis ; in tertio contrarietas, et rebellio eiusdem ad se.
marg.|
Item alia ratione attribuuntur fidei miracula, quoniam iustum quod sicut per primam inobedientiam amisit homo creaturarum obedientiam, quam ei debebant : ita per primam obedientiam recuperet eam, sed hoc est opus fidei, que prima subiicit, et facit intellectum obedire Deo : sicut dicitur 2Cor. 10.b. In captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi.
marg.|
{d}
Sicut scriptum est, Abraham credidit]
Hic incipit tertia pars prime partis : in prima commendavit personam suam, ut sic eius doctrina esset authentica usque ibi :
[Nos natura Iudei]
In secunda probavit legalia non esse necessaria ad salutem exemplo sui, et durat usque huc :
[Credidit Abraham]
Modo in hac tertia parte probat : hoc auctoritate Scripture. Dico quod non datur Spiritus sanctus ex operibus Legis, sed nec virtutes : sed ex fide, quia scriptum est, Gn. 15.b. Rm. 4.a.
marg.|
{f}
Et reputatum est ei ad iustitiam]
id est ipsum credere factum est ei sufficiens iustificatio.
marg.|
Vel sic, Quando aliquis debet alii frumentum, qui non bene reddere consuevit, quando reddit avenam, reputatur quasi frumentum : sic reputatur vobis a Deo iustitia, que non est vere iustitia, et similiter de aliis virtutibus. Is. 64.b. Omnes iustitie nostre quasi pannus menstruate, etc.
marg.|
{g}
Qui ex fide sunt]
id est Qui fideles sunt.
marg.|
{a}
Providens]
id est ex providentia dixit hoc
[Scriptura]
Fide purificans corda, Act. 15.b.
marg.|
{b}
Prenuntiavit]
Gn. 12.a. 15.b. 17.a. 22.c.d.
marg.|
{d}
In te]
id est tue fidei conformitate. Vel
[In te]
in semine tuo, Christo scilicet. Vel
[in te]
in tui nominis invocatione.
marg.|
{e}
Omnes Gentes]
non tantum Iudei.
marg.|
{f}
Quicumque enim]
Ostenso quod fides iustificat, ostendit quod legalia non iustificant.
marg.|
{g}
Ex operibus Legis]
id est qui in eis confidunt, et spem ponunt.
marg.|
{h}
Sub maledicto]
De quo Dt. 28.b.
marg.|
{i}
Scriptum]
Dt. 27.d. Maledictus, etc. Moyses proposuit, Maledictus qui non permanserit in sermonibus legis huius nec eos opere perficit, Dt. 27.d. Petrus autem assumpsit, Sed nullus permanet in operibus Legis : Act. 15.c. Hoc est onus, etc. Paulus autem concludit, Ergo omnes sunt sub maledictione Legis. Hoc est quod dicit,
[Quicumque enim ex operibus Legis sunt, sub maledicto sunt]
Et Za. 8.c. Sicut eratis maledictum in Gentibus, domus Iuda, et domus Israel : sic salvabo vos, et eritis benedictio, in Novo testamento scilicet.
marg.|
{c}
Benedicentur in te]
in Christo benedicte sunt omnes Gentes. Ideo Ps. 66. Terra dedit fructum suum, id est B. Virgo Christum. Et statim sequitur, Benedicat nos Deus, etc. Ez. 34.f. Ponam eos in circuitu collis benedictionem, et deducam imbrem in tempore suo, et pluvie benedictionis erunt, Gn. 49.b. Ipse erit expectatio Gentium. Et quare expectatur ? Ad benedicendum, Is. 3.a. Fluent ad eum omnes Gentes, Agg. 2.b. Veniet desideratus cunctis Gentibus. Vel
[Benedicentur in te]
id est ad imitationem tui, Rm. 9.b. Non omnes qui ex Israel, Israelite sunt, etc. sed qui filii sunt promissionis, estimantur in semine : id est imitatores benedicentur eterna benedictione, Mt. 8.b. Multi ab Oriente, et Occidente venient, etc.
marg.|
{
k
}
Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus]
etc. Et nota quod dicit
[ut faciat]
per quod patet quod facere precepta Legis est permanere in ipsa. Et iterum nota quod dicit,
[In omnibus]
non tantum in quibusdam.
[Maledictus]
etiam quantum ab hominibus, ad minus ab his qui dicunt horas Canonicas, qui dicunt illum versum Maledicti, qui declinant a mandatis, etc. et Dt. 27.d. Maledictus qui non permanet in sermonibus Legis nec eos opere adimpleverit, et dicet omnis populus, Amen. Propter hoc debent homines multi retrahi a peccato. E converso benedictus est, qui facit sermones : dicitur enim Dt. 28.a. Si audieris vocem Domini Dei tui, ut facias, etc. faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus, venientque super te Benedictiones iste, Bar. 4.a. Hic est liber mandatorum Dei, et lex, et omnes qui tenent eam, pervenient ad vitam, etc.
marg.|
{l}
Quoniam autem in Lege]
etc. Ex quo modo dictum est, Omnis qui Legem non implet, et nullus omnia mandata implet : ergo nullus constitutus sub Lege est, qui non sit maledictus.
[Lex]
id est legalia non sunt ex fide, id est fides non dictat quod sint necessaria ad salutem. Ex hoc autem, et illo que dicitur Rm. 14.d. Quicquid non est ex fide peccatum est : sed Lex non est ex fide, ut hic dicitur : ergo Lex est peccatum. Sed huius solutio est, quia hic sumitur fides pro fide, que est virtus, sive pro articulis fidei : ibi autem ad Rm. dicitur vel sumitur pro conscientia ; quod patet per litteram, que ibi sequitur, antecedit. Tamen potest dici quod de eisdem intelligatur, et argui contra eos, per simile. Quicquid non est ex fide, est peccatum ; Deus non est ex fide : ergo est peccatum.
marg.|
{m}
In Lege nemo iustificatur]
Ps. 142. Non intres in iudicium cum servo tuo, Domine, etc. Is. 43.d. Narra si quid habes, ut iustificeris, Hbr. 7.c. Nihil ad perfectum adduxit Lex.
marg.|
{n}
Iustus ex fide vivit]
Habac. 2.a. Rm. 1.f. Hbr. 10.g.
[Vivit enim]
; non dicit, vivet, sed vivit, scilicet in presenti.
marg.|
{o}
Lex autem non est ex fide]
et ideo nullus iustificatur ex Lege ; quia Hbr. 11.b. Sine fide impossibile est placere Deo. Argue sic, Lex non est ex fide ; vita iusti est ex fide ; ergo iustus non vivit ex lege.
marg.|
{p}
Sed qui fecerit ea, vivet in illis]
id est non occidetur ; Is. 1.e. Si volueritis, et audieritis me, bona terre comedetis : quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis, {7.
154rb} gladius devorabit vos, Ezec. 20.c. In preceptis meis non ambulaverunt, et iudicia mea non custodierunt ut facerent ea, que cum fecerit homo, vivet in eis.
marg.|
Item Nehem. 9.f. Et non audierunt mandata, et in iudiciis tuis peccaverunt, que faciet homo, et vivet in eis. Hoc et Prv. 7.a. Serva mandata, et vives.
marg.|
Item Lv. 18.a. Custodite leges meas atque iudicia, que faciens homo, vivet in eis, contra, Ez. 20.d. Dedi eis precepta non bona, et iudicia ; in quibus non vivent spiritualiter propter carnalem scilicet observantiam legalium.
marg.|
{7.
154va} Δ {a}
Christus autem nos redemit]
Incepit ostendere per auctoritatem Habacuc, quod Lex non sufficit sive non est necessaria ad salutem : adhuc idem ostendit auctoritate Moysi, quod Lex non liberat a maledicto legis, neque iustificat : Deus vero per fidem nos vocavit, et iustificat ; ergo fides Christi necessaria est ad salutem et ita ex fide est benedictio.
marg.|
{b}
Autem]
pro sed,
[Christus redemit nos]
Is. 43.a. Noli timere quia redimet te, etc. Os. 13.d. De morte redimam eos.
marg.|
{c}
De maledicto]
transgressionis. Christus, dico.
marg.|
{d}
Factus pro nobis maledictum]
maledictione pene, et etiam culpe secundum reputationem Iudeorum. Et dicit in neutro genere, ut sit ibi emphasis, id est maior expressio. Simile 2Cor. 5.d. Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, Rm. 8.a. De peccato damnavit peccatum. Magna est ingratitudo hominis Christiani, qui non vult maledictum pati pro Christo, cum Christus pro eo non solum sustinere, sed etiam fieri voluerit maledictum, 2Rg. 14.d. Sicut Angelus Domini sic est Dominus meus Rex, ut nec benedictione nec maledictione moveatur, Ier. 15.c. Omnes maledicunt mihi, dicit Dominus.
marg.|
{e}
Quia scriptum est]
Dt. 21.d.
marg.|
{f}
Maledictus omnis qui pendet in ligno]
sed Christus pro nobis pependit in ligno : ergo maledictus fuit pro nobis. Et etiam propter hoc.
marg.|
{g}
Ut in gentibus Abrahe fieret benedictio]
Et hoc etiam,
[Ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem]
id est ut per fidem, acciperemus Spiritum sanctum.
[Per fidem]
Non dicit, Per opera.
[Pollicitationem]
2Cor. 1.d. Dedit pignus Spiritus, 2. Par. 6.a. Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine, id est in humilibus, et obscuris, non in gloriosis, et claris, 2Pt. 3.b. Non tardat Deus promissionem suam, etc.
marg.|
{f}
Maledictus omnis qui pendet in ligno]
id est in cruce penitentie vel Religionis : non debet talis contristari si maledicitur utens exemplo Christi, de quo Lc. 23.e. Stabat autem populus spectans, et deridebant eum Principes. Et post sequitur, Unus autem ex latronibus, qui pendebat cum eo, blasphemabat eum, et tamen nihil, respondit. Similiter si Religiosus blasphematur ab eis qui cum eo pendent in ligno, id est a Religiosis, et a Principibus non debet contristari, sed potius credere quod cum Christo suspensus sit in ligno crucis, quia Ps. 9. dicit, Laudatur peccator in desideriis anime sue, etc. Unde timere debet ne sit iniquus, quem homines benedicunt. Si ergo es in cruce penitentie, et Religionis, noli ab hominibus expectare benedictionem : quia Is. 3.c. Popule meus qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt. Deberet etiam dicere Religiosus benedicenti sibi, Amice tu facis contra legem : si autem maledicatur, debet dicere cum Rebecca, Gn. 27.b. In me sit fili mi ista maledictio : quod si faceret, pollicitationem vite reciperet. Unde Mt.
marg.|
Λ sed dicit, Maledictum, quia culpe proprium est. Qui suspensus fuerit, in vespera deponatur. Sed ex quo preceptum est hoc ; ad quid ergo rogaverunt Iudei Pilatum, Io. 19.g. Ut non remanerent corpora in cruce ?
marg.|
Solutio Non erat preceptum, ut eadem die, qua suspendebantur, deponerentur ; sed quod non remanerent in die qua morerentur ; quia quandoque non moriebantur in die suspensionis ; sicut patet in B. Andrea.
marg.|
Unde Dt. 21.d. dicitur : Quando peccaverit homo quod morte plectendum est, etc. Non permanebit cadaver eius in ligno, sed eadem die sepelietur ; non est autem cadaver, donec mortuus sit.
marg.|
Unde patet quod de eodem die intelligendum est, quo mortuus est. Potest ergo dici quod rogaverunt Pilatum ut frangerentur crura eorum sicut dicitur Io. 19.g. quia possent vivere usque in diem sabbati, et hoc fecerunt, ut citius morerentur ante sabbatum ; sed Dominus noster iam erat mortuus, ideo crura eius non fregerunt. Vel dicendum quod rogaverunt eum, quia sicut iustitia, et potestas iam devoluta erat ad Pilatum, ita et depensio.
marg.|
Unde Io. 18.f. Non licet nobis interficere quemquam. Constat quod non est verum secundum Legem : sed dicebant, quia iam non habebant interficiendi auctoritatem. Ut tunc deponatur, et sepeliatur : Secundum hoc videtur quod lex Christianorum sit crudelior quia suspensos non precipit deponere {7.
154vb} quando mortui sunt, sed punire deponentes. Solutio : Hoc fiebat, ut dicit Glossa quia tunc erat macula generis, suspensio : sed modo ut in pluribus nescitur de quo genere, et non suspenduntur propter maculam generis : sed ut terreantur alii, dimittuntur suspensi. Maledictum, id est maledictio est omne peccatum, sive ipsum quod fit, ut sequatur supplicium, sive ipsum supplicium, quod et vocatur peccatum, quia ex peccato fit. Secundum hoc patet, quod facile est illud intelligere quod supra habitum est ad Romanos, Peccatum est pena peccati : ex quo supplicium dicitur peccatum, sive reatus supplicii. Penam suscepit, id est factum, sed non meritum facti.
marg.|
Unde per Ps. 29. Concidisti saccum meum. Ut inde solveret reatum, et finiret supplicium. Propter hoc dicit Hier. Uno die integro, et duabus noctibus iacuit in sepulchro : ut una die resurrectionis destrueret duplices tenebras nostre mortalitatis, scilicet culpam, et penam. Ut de peccato damnaret peccatum in carne. Dicitur caro Christi peccatum a peccato in carne devicto ; ut Diabolus dicitur homo ab homine devicto ; Unde Mt. 23.d. Inimicus homo hoc fecit. Et sicut Africanus ab Africa devicta. Vel dicitur peccatum, quia fuit hostia pro peccato. Ita enim hostie appellabantur, secundum quod dicitur Os. 4.b. Peccata populi mei comedent.
marg.|
Vel dicitur peccatum, quia habuit similitudinem carnis peccati, ut dicitur Rm. 8.a. et 2Cor. 5.d. Et dicere debuit, propter terrorem incutiendum, et admirationem ex contractu primorum parentum.
marg.|
Quia vero illa mors non erat falsa, sed ex illa propagine descenderat, que venerat de maledicto cum diceret, Morte moriemini : omnino pervenit ad ipsum vera mors, ut ad nos perveniret vera vita : et ad ipsum pervenit mortis maledictio, ut ad nos perveniret vite benedictio. Nemo exhorresceret : Sed nonne mors quedam bonum est cum sit a Deo, et creatura Dei ? cum ergo aliquis posset exhorrere, non mors dicitur maledicta.
marg.|
Solutio Nemo exhorresceret : sed hoc non esset ex eo quod ipsa esset a Deo, sed quia ipsa ex maledictione venit. Cuius mortalitas ex peccato. Ex hoc videtur quod habuit necessitatem moriendi contractam, et ita originale habuit.
marg.|
Solutio Moriendi habuit voluntarie assumptam necessitatem, que solet esse ex peccato.
marg.|
Vel dicitur eius mortalitas exemplum ex peccato : quia mortem non assumpsisset, nisi peccatum precessisset. Per serpentem Nm. 21.c. Mors Domini pendebat ex ligno, idest, pendenda significabatur. Maior invidia, id est contumelia contra Christum, vel contra Moysen. Et sunt verba. Augustinus contra Faustinum hereticum, qui dicebat Moysen sive Deum loquentem per Moysen esse contrarium Christo, eo quod eum malediceret. Et solvit quod in Hebreis Codicibus antiquis non est a Deo vel Deo, sed dicit post passionem esse additum ab aliquo, ut nos infamaret, qui credimus illum esse Deum, quia a Deo maledictus est. Odit Deus peccatum, et mortem nostram : Expone unum per alterum, id est peccatum ex quo mors.
marg.|
Et sic sumitur mors, Sap. 1.d. ubi dicitur, Deus mortem non fecit, Vel odire mortem dicitur, sicut Gn. 6.b. Penitet me fecisse hominem.
marg.|
Unde odit mortem, id est facit ac si eam odiret quia eam destruxit. Quod Deus odit, id est penam pro peccato. Previdit Moyses hereticos futuros scilicet Manicheos dicentes Christum non sustinuisse mortem. Volens ab hoc maledicto, id est a vera morte. Vivus in iustitia, id est in divinitate sua. Ex illo, id est ex natura ipsius, scilicet hominis. Quod mortem comitatur. Imo mors est illud maledictum. Solutio : Mors est separatio anime a corpore, quam separationem sequitur maxima pena, quam vocat maledictum. Si ex benedictione venit, optare debes, etc.
marg.|
Sed pena Iob. ex benedictione veniebat, quia erat ad augmentum corone : ergo debebat optare semper esse in pena sua : sic Christus non debebat optare liberationem suam, quod constat, quia ex benedictione erat pena eius, aut nulla alia ex benedictione.
marg.|
Preterea, si quia ex benedictione est, semper debemus optare in illa esse ; ergo cum fides sit ex benedictione quia ex gratia, debemus semper optare esse in fide, et numquam in specie.
marg.|
Solutio. Hec verba inducuntur ad improbandum errorem Faustini qui dicebat Christum non fuisse maledictum : quod ostendit, quia omnis pena aut venit ex benedictione, aut maledictione, et ita pena Christi, si ex benedictione ; optandum esset semper in illa esse, quod falsum est.
marg.|
Unde restat quod venit ex maledictione, quod verum est etiam in Christo. Unde pena eius venit ex maledictione {7.
155ra} Adam. Unde dicit. Hier. super Ier. Quicquid mali patimur, peccata nostra meruerunt. Dicit ergo hic Augustinus hoc exponendo quod obiicit de pena Iob, quod non fuit ex maledictione primi parentis, sed etiam ex maledictione ipsius, quia ad minus habuit originale. Ad illud de fide, dicendum quod in fide sunt tantum duo scilicet cognitio, et quod in parte est sive speculum, et enigma, quod est a defectu nostro, non a benedictione : sed quantum ad cognitionem est ex benedictione et illam debemus semper optare. Que non sub maledictione, transgressionis in arrham, dicitur etiam dari in pignus 2Cor. 1.d. Deus qui dedit nobis pignus Spiritus. Arrha est pars pretii, in arrha est maior iucunditas : in pignore maior securitas : Gratia Spiritus sancti dicitur arrha quando dat nobis iucunditatem : pignus quando facit nobis securitatem de vita eterna.
marg.|
{a}
Fratres secundum hominem dico]
per consuetudinem humanam, quod Lex non iustificat, sed fides Christi. Et hoc est
[Fratres, dico]
id est probo hoc idem.
marg.|
{b}
Secundum hominem]
id est secundum humanam consuetudinem. Tamen potest coniungi ad precedens sic. Licet hoc probaverim exemplo mei et Abrahe.
marg.|
{c}
Tamen dico]
id est probo idem
[secundum hominem]
Vel ad consequens.
marg.|
{d}
Confirmatum testamentum]
hominis, qui fragilis est et infirmus ; et ideo vix potest facere quod firmum sit.
marg.|
{e}
Nemo spernit]
illud : ergo similiter nec testamentum in promissione confirmatum.
Numérotation du verset
Gal. 3, moraliter
marg.|
Tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, ergo multo fortius testamentum Dei nemo debet spernere. Testamentum Dei est, Sacra scriptura quam spernunt eam dimittendo pro aliis scientiis.
marg.|
Unde dicitur Eccl. 11.c. Sta in testamento tuo, et 23.d. Nihil est dulcius quam respicere, etc. Vel testamentum Dei est sanguis Christi. Lc. 22.b. Hic est calix Novi testamenti in meo sanguine. Hbr. 9.e. Testamentum in mortuis confirmatum est, etc. Za. 9.e. Tu vero in sanguine testamenti tui eduxisti vinctos de lacu, in quo non erat aqua. Per sanguinem Christi, quem reliquit nobis in testamentum, significatur pena et miseria, quam multi spernunt et superordinant, ut eam fugiant prout possunt. Hbr. 10.e. Irritam quis faciens legem Moysi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur : quanto magis, etc. vel testamentum Domini est pax, de qua Io. 14.d. Pacem relinquo vobis, etc. Hanc spernunt et superordinant moventes discordias, sed opus esset ut attenderent, quia magnum peccatum est testamentum mortui destruere. De talibus dicitur Hbr. 8.c. Non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus et sumitur de Ier. 31.e. Ps. 67. Dissipa gentes, que bella volunt.
marg.|
{f}
Abrahe dicte sunt promissiones]
Incepit ostendere per consuetudinem humanam quod Lex non est necessaria ad salutem, sive quod non iustificat : et tale testamentum factum ab homine et confirmatum, firmum est et stabile ; ergo similiter testamentum sive promissio facta a Deo et confirmata, firma est et stabilis : ergo non est mutata per aliquid, et ita Lex non fecit eam irritam : sed si Lex non iustificaret sola, irrita facta esset promissio : quia per fidem illius testamenti sive promissionis non fuissent iustificati illi, qui fuerunt ante Legem ; et ita testamentum sive promissio facta Abrahe esset per Legem evacuata ; quod est inconveniens in testamento hominis ; ergo et in testamento facto a Deo : et ita patet quod Lex non iustificat. Dicit ergo :
[Abrahe]
Continua sic : Dico quod in testamento hominis nullus superordinat ; ergo nec in testamento Dei. Sed priusquam hoc concludat ; interponit determinans cui factum est a Deo testamentum sive promissio,
[quoniam Abrahe dicte sunt]
Gn. 12.a. In te benedicentur omnes cognationes terre. Gn. 15.b. Suspice celum, etc. Item 17.b. Semini tuo dabo terram hanc. Item 22.c. Benedicam tibi, etc.
marg.|
{g}
Promissiones]
de vita eterna : et dicit pluraliter, quia pluries est a Deo promissa.
marg.|
{h}
Et semini eius]
Christo ; per quem data est promissio sive benedictio.
marg.|
{i}
Non dicit. Et seminibus quasi in multis]
sicut diceret si de multis intelligi vellet ; sed dicit.
marg.|
{7.
155rb}
marg.|
{
k
}
Et semini tuo quasi in uno]
sicut vult intelligi de uno.
marg.|
{l}
Qui est Christus]
Hoc opponit Apostolus quasi exponens.
prol.|
$ moraliter
marg.|
{f}
Abrahe dicte sunt promissiones]
Lc. 1.g. Abraham et semini eius daturum se nobis. Sed quare dicit quod Abrahe potius quam alii.
marg.|
Solutio Ad innuendum imitatores Abrahe participes fore huius promissionis. Ipse enim primus patriam suam dereliquit propter Deum. Gn. 12.a. Et qui hoc faciunt participes huius promissionis erunt. Vel primus cessit a proprio iure fratri suo Lot. Gn. 13.b. Fratres sumus. Ecce universa coram te, etc. tamen ei debebatur tota terra.
marg.|
Item primus exposuit vitam suam pro fratre suo Lot, dum duceretur captivus. Gn. 8.b. Et participes huius promissionis sunt qui se exponunt pro populo Dei, qui ducitur captivus a Diabolo.
marg.|
Item primus repudiavit munera Gn. 14.d. quando dicebat ei Rex Sodomorum. Da mihi animas : cetera, etc. respondit. A filo subtegminis, etc.
marg.|
Item primus recipit hospites. Gn. 18.a. Item primus oravit pro inimicis scilicet. Gn. 20.b. ubi dicit Dominus pro eo Abimelech. Nunc ergo redde viro uxorem suam, quia propheta est, et orabit pro te et constat quod Deus verax est : ergo oravit pro eo. Item primus verissimum signum obedientie Domino obtulit, quando voluit immolare filium suum. Gn. 22.b. Ad innuendum ergo quod imitatores Abrahe in his privilegiis ex tunc participes fiant promissionis, et eterne hereditatis dictum est,
[Abrahe dicte sunt]
etc. et hoc ut suscipiant.
marg.|
{h}
Et semini eius]
non acquisitive, sed potius affective ; ut a quo et per quem impleri debeat promissio. Unde subdit.
marg.|
{i}
Qui est Christus]
Is. 6.d. Semen sanctum erit quod steterit in ea, id est in Iudea. Omnes enim ceciderunt, ad minus per originale peccatum. Et dicitur semen, quia iacitur in terra, et moritur, et fructum facit. Io. 12.c.d. Nisi granum frumenti, etc. Et sicut semen facit terram fructificare, sic Christus nos. Unde Is. 1.c. Nisi Dominus reliquisset nobis semen, etc.
marg.|
{m}
Hoc autem]
Hucusque duravit interpositio : unde redit ad propositum dicens.
marg.|
{n}
Autem]
id est sed.
marg.|
{o}
Dico testamentum]
promissionis Abrahe factum, et
marg.|
{c}
Lex non facit irritum]
quia non iustificat ; quod si faceret, faceret irritum.
marg.|
{d}
Ad evacuandam promissionem]
de iustificatione per fidem promissionis.
[Lex]
dico.
marg.|
{b}
Que post quadringentos et triginta annos facta est]
a promissione. Ex. 12.f. Habitatio filiorum Israel, qua manserunt in Egypto, fuit quadringentorum triginta annorum : quibus expletis eadem die egressus est omnis exercitus. Dico
[ad evacuandam promissionem]
quod esset si tantum. Lex iustificaret.
marg.|
{e}
Nam si ex Lege hereditas]
id est iustificatio quam sequitur hereditas.
marg.|
{f}
Iam non ex promissione]
sed ex Lege tantum. Idem. Rm. 4.c. Non enim per Legem promissio Abrahe, et semini eius, ut heres esset mundi ; sed per iustitiam fidei, etc.
marg.|
{h}
Donavit Deus]
hereditatem.
marg.|
{g}
Per repromissionem]
id est per fidem Christi sepe repromissi.
marg.|
{i}
Quid igitur Lex ?]
id est ad quid fuit necessaria ? Et respondet.
marg.|
{
k
}
Propter transgressionem
etc.
Donec]
etc. Ergo temporalis est Lex ; ideo etiam ceremonias habebat, id est temporales observantias a καιρὸς quod est tempus.
marg.|
{l}
Semen]
Christus, (cui promiserat,) id est per quem promissiones reddere debuerat, de ipso enim promiserat quod per eum benedicerentur omnes Gentes. Ipsa, dico.
marg.|
{m}
Ordinata]
id est ordinabiliter data. Rm. 13.a. Que a Deo sunt ordinata sunt.
marg.|
{n}
Per Angelos]
ministerio Angelorum, id est Moysi et aliorum Prophetarum.
marg.|
{o}
In manu Mediatoris]
id est potestate mediantis Christi, qui faceret eam cessare quando vellet.
marg.|
{7.
156ra} Δ {a}
Mediator autem unius non est]
Ostendit quod Lex non evacuavit promissionem, nec tamen fuit inutiliter data, et quod posita fuit in manu Mediatoris : hic determinat quis sit Mediator.
marg.|
Et nota quod Mediator ad minus est inter duos : et quod triplex erat discordia ante adventum huius Mediatoris, nempe hominis et Dei, hominis et Angeli ; hominis et hominis. Hanc triplicem discordiam venit Christus tollere : quia venit reconciliare hominem cum Deo ; et ex hoc dicitur Mediator. Hominem cum Angelo ; et sic Pacificus dicitur. Hominem cum homine, id est duos populos invicem, et sic dicitur lapis Angularis. Sed tamen Apostolus hic sumit largius hoc nomen Mediator. Unde Glossa tripliciter exponit : sed redeunt illi tres modi ad istos. Continua ergo sic : Dico. In manu Mediatoris.
marg.|
{b}
Autem]
pro sed ;
[Mediator]
id est reconciliator.
marg.|
{c}
Non est unius]
non tantum unum reconciliat populum.
marg.|
{e}
Autem]
pro sed.
marg.|
{d}
Deus]
ipse Christus.
marg.|
{f}
Est unus]
id est sufficiens ad reconciliandum utrumque populum : et sic est Mediator duorum ad Deum. Vel sic :
[Non est Mediator]
id est reconciliator
[unius]
populi ad alium : et sic Mediator est, scilicet unus lapis angularis.
marg.|
{d}
Deus autem unus est]
Christus, licet reconciliet duos populos. Et hoc dicit Apostolus contra quosdam hereticos dicentes, quia ex quo Pater non est Mediator, et Christus est Mediator ; ergo ipse est alius Deus quam pater. Et secundum has duas expositiones ly
[unius]
est masculini generis. Tertio modo exponitur, et tunc est neutri generis. Nota ergo quod Dominus voluit concludere dialectico syllogismo in prima figura, in qua syllogismus habet tres terminos, qui concludit maiorem extremitatem de minori per medium. Composuit ergo syllogismum, in quo deitas fuit maior extremitas ; humanitas minor ; medium has coniungens, Christus, et conclusit. Ergo homo Deus est in Christo. Propter hoc
[Mediator]
id est Christus non est unius nature : sed tamen ipse est unus, coniungens duas naturas in unam personam.
marg.|
Et nota quod duplex est mediatio, substantialis et accidentalis. Substantialis quantum ad duas naturas ; et secundum {7.
156va} Δ hoc est Mediator inter Deum, et hominem. Accidentalis, quia Deus est felix et iustus ; homo miser et iniustus : et factus est Christus, qui miser fuit et felix.
marg.|
Unde Ps. 48. Simul in unum dives et pauper. Mediator ergo fuit ut nos reconciliaret Deo patri, et ante ipsum nullus potuit. Unde Iob. 9.d. Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus. Ibi ergo optat Mediatorem venturum : qui veniens et hominem arguit ne delinqueret ; et ipsum pacificando Deo, obstitit ne feriret : etiam manum posuit in ambobus : quia et homini exemplum agendi tribuit ; et Deo in se opera, quibus placaretur ostendit. Iob. 33.c. Si fuerit Angelus pro eo loquens, unus ex similibus ut annuntiet hominis equitatem : miserebitur eius. Iste Angelus Christus fuit. Similiter B. Virgo dupliciter fuit Mediatrix : quoniam pura mater, fecunda est, sed immunda : Virgo autem pura sterilis, sed munda : B. Virgo fecunda et munda : unde optimam partem elegit.
marg.|
Item omnis homo, alius a Christo, et ab ipsa, habet fomitem et habuit : Christus autem nec habet nec habuit : B. Virgo post conceptionem Salvatoris in nullo habuit : etiamsi ante aliquo modo habuit.
marg.|
{o}
Dico autem testamentum]
quasi dicat Lex non facit irritum Evangelium ; ergo multo fortius nec illa, que minora sunt quam Lex. Sed potest dici modo quibusdam Religiosis quod olim dixit Dominus hypocritis Phariseis. Mt. 15.a. Irritum fecistis mandatum Dei propter traditiones vestras, etc. Hoc autem potest dici Legistis, de quibus dicitur, 1Mcc. 1.b. Dedit illis potestatem, ut facerent iustitiam Gentium. Et Edificaverunt gymnasium in Ierosolymis secundum leges Nationum, et fecerunt sibi preputia, et recesserunt a testamento sancto : Hoc fecit Antiochus, id est silentium paupertatis, vadunt enim ad leges, et decreta ut non sint pauperes, vel ad minus ut defendant sua : Sed utinam non rapiant aliena. Hec est iustitia Gentium. Ex hoc * autem accidit quod in Ierosolymis, id est in Ecclesia Dei edificaverunt gymnasium, id est perplexitates et lites : et dicitur a gymnos quod est nudus ; quia ad litteram denudat homines : et fecerunt sibi preputia, id est immunde vixerunt. Et in eod. g. dicitur. Libros Legis combusserunt igni, id est cupiditate : quia tales accedunt ad Theologiam, ut auctoritates inde extorquentes, per illas confirment leges suas sustinendo eas.
marg.|
Sequitur : Et apud quemcumque inveniebantur libri Testamenti Domini, et quicumque servabant Legem Domini, secundum edictum Regis trucidabantur : quod fit in Capitulis de simplicibus et similibus Theologis. Sed utinam facerent curialiter sicut Galate, qui licet pugnam habeant, saltem Sacerdotem librum deferentem non tangunt.
marg.|
{d}
Ad evacuandam promissionem]
Nota quod lex non evacuat promissionem, sed e converso promissio Legem.
marg.|
Unde, 2Cor. 3.b. Si enim quod evacuatur per gloriam est ; multo magis quod manet, in gloria est. Promissio autem, id est salus promissa per fidem, evacuari non potest, nisi hoc evacuaverit ipsam fidem.
marg.|
Unde Eccl. 2.b. Qui timetis Dominum, credite illi et non evacuabitur merces vestra, id est salus promissa.
marg.|
{e}
Nam si ex Lege hereditas]
etc. quod tamen fit in Ecclesia Dei hodie : cum tamen contradicat Dominus Gn. 21.b. Non erit heres filius ancille cum filio libere. Leges debent ancillari Sacre scripture. Et filii legum, filii ancillarum. Munera. Sed hodie vendicaverunt sibi servi hereditatem Domini. Sed tamen Prv. 30.c. Per tria movetur terra, id est Ecclesia ; et quartum sustinere non potest, cum ancilla fuerit heres Domine sue.
marg.|
{
k
}
Propter transgressionem]
cognoscendam : Rm. 3.c. Per Legem enim cognitio peccati. (Propter transgressionem) cohibendam : Eccl. 6.d. Vincula illius alligatura salutaris. (Propter transgressionem) augendam. Rm. 5.d. Lex subintravit, ut superabundaret delictum. Similiter leges humane date sunt populo propter Deum, sed multiplicate sunt transgressiones per eas. Sed quamvis lex Mosaica esset a Deo, exsufflata est : similiter exsufflari deberent leges Decretalium, etc. ad minus quoad malum usum : quia semen predicationis venit. Sed e converso multiplicate sunt. Is. 1.e. Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena iudicii. Is. 5.b. Expectavi ut faceret iudicium et ecce iniquitas, in perverse iudicando, iustitiam, et ecce clamor, a populo. Is. 8.b. Pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloe, id est doctrina, {7.
155vb} Christi (Siloe interpretatur promissio) que fluunt cum silentio, et assumpsit magis Rasin et filium Romelie (Rasin pictura varietatis. Romelia laborantes, he sunt alie scientie) Pro eo, inquam, adducet Dominus super eos aquas fluminis fortes et multas. Ier. 2.c. Dereliquerunt me fontem aque vive, etc. Et in eod. d. Quid tibi vis, etc. Ier. 11.c. Olivam uberem, pulchram, fructiferam, etc. Ad vocem, etc. Oliva erat Ecclesia ante huiusmodi lites : sed Ad vocem, etc. id est destructa est tota Ecclesia et facta est negotiatrix.
marg.|
{a}
Fratres secundum hominem dico]
Ut de rebus illius aliter non disponat ; ergo si moriens fecit testamentum precipiens dari alicui malo nullus ipso mortuo alii debet dare quam malo, quod verum est.
marg.|
Quod si solum subderetur, videlicet hoc quod postea sequitur. Hoc autem dico testamentum confirmatum : quasi. Sicut testamentum hominis est firmum. Nota quod hoc totum est parenthesis usque ad illum locum. Hoc autem dico, Propter hoc ponitur ibi hec vox.
marg.|
Hoc autem dico testamentum confirmatum. Frequenter eterna beatitudo promissa est. Sub velatione enim terre promissionis promissa est Abrahe vita eterna. Gn. 15.b. et iterum Gn. 22.c. ubi dicitur ei, Multiplicabo tibi semen tuum sicut stellas celi, id est. Illi qui ex te erunt, habebunt vitam eternam, quam et Angeli. Ideo cantat Ecclesia illud, Quam olim Abrahe promisisti et semini eius. Dicit Apostolus, quasi diceret. Hoc addit Apostolus, quia hec additio sive expositio non est. In semine tuo, qui est Christus. Per iuramenta, id est sub iureiurando.
marg.|
Unde Hbr. 6.d. Ut per duas res immobiles, quibus impossibile est Deum mentiri, fortissimum solatium habeamus, id est per iuramentum et sponsionem si per eam, ut necessariam benedictionem consequemdam. Et frustra ipsum semen venit. Hoc est illud sup. 2.d. Si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. Hbr. 8.b. Si illud (scilicet Vetus testamentum) prius culpa vacasset, id est vacare fecisset : non utique secundi locus inquireretur, et ita neque locus secundi testatoris. Sed quod futura, etc. Sic expone. Sed Lex significat, quod promissio futura est, et quando futura : quia utrumque determinatur in Lege, et impletio promissionis et temporis. Λ Gn. 49.b. Non auferetur sceptrum de Iuda, etc. Vel Lex quantum ad figurativa, significavit, id est figuravit id, quod nobis exhibitum est per promissionem. Omnia enim contingebant illis in figura, que nobis in re sunt exhibita. Post quadringentos, et triginta annos a promissione Abrahe : Non dicit, a nativitate Isaac. Cuius ratio potest haberi ab Augustino super illud. Exo. 22.f. Habitatio filiorum Israel in Egypto quadringenti ; et triginta anni. Et probat Augustinus quod fluxerunt vigintiquinque anni a promissione usque ad nativitatem Isaac, usque ad dationem Legis fluxerunt trecenti quinque anni, et ita a promissione usque ad dationem Legis quadringenti et triginta anni. Hec est ergo ratio quod per Legem, non est benedictio, quia data est post multum tempus a promissione facta Abrahe, ut dicit Glossa Sed eadem ratione potest probari, quod non est benedictio a semine : quia semen illud fuit etiam ampliori tempore post promissionem quam datio Legis.
marg.|
Solutio Semen illud semper fuit, sed non fuit per semen sicut Christus semper fuit caput Ecclesie, et quod fuerunt membra capitis illius, non per nature conformitatem, licet per fidem unionis duarum naturarum. Similiter antequam Christus esset semen per fidem illius data est benedictio. Qui iam valeret, id est validus esset, frustratur, et fallitur. Quod in parte, id est in particulari, videlicet Abraham idem faceret. Voluntate, id est amore, caverent a transgressione. Propter transgressionem, multiplicandam scilicet : et secundum hoc sumitur antecedens pro consequenti : ex multitudine enim transgressionum consecutum est quod accelerarent ad Medicum. Quos faceret transgredi, occasionaliter. Qui sibi, id est suis viribus. Non deest qui impleat : Ex. 24.d. alia littera. Quatuor legis, videlicet, quia fuit iudicibus in pedagogum, superbis in frenum, duris in flagellum, perfectis in signum. Ut staret, id est esset in statu suo. Legem id est legalia. Per Moysen et alios ministros.
marg.|
Unde Mal. 2.b. de Sacerdotibus dicitur, Angelus Domini exercituum est. Et 1Cor. 11.b. mulieri precipitur ut velet caput suum propter Angelos. Ministerio Angelorum.
marg.|
Unde Hbr. 2.a. Si enim qui per Angelos dictus est sermo, factus est firmus, etc. Act. 7.g. Qui accepistis Legem in dispositione Angelorum. Ideo in eod. d. Hunc Moysen Deus principem, et redemptorem misit cum manu Angeli, qui apparuit illi in rubo. Et parum post subdit. Hic est, qui fuit in Ecclesia in solitudine cum Angelo, etc.
marg.|
Sed si erat Angelus ille qui locutus est ei in rubo, quomodo ergo dixit Moysi. Ego sum qui sum. Ex. 13.d.
marg.|
Solutio Deus loquebatur per Angelum, et Angelus in persona Domini.
marg.|
Unde 2Cor. 13.a. An experimentum eius queritis, qui in me loquitur Christus. In quibus Angelis erat utique pater et filius et Spiritus sanctus, et Postille ponunt exempla de Novo Testamento ; sed male ; quia de Angelis in veteri Testamento poni deberent exempla, quod facit Augustinus in 2. libro de Trinitate 11. cap. Cum vero tres viri sunt (loquitur de Angelis tribus qui apparuerunt Abrahe) nec quisquam in eis vel forma, vel etate, vel potestate maior ceteris dictus est, cur non accipimus visibiliter insinuatam per creaturam visibilem Trinitatis equalitatem atque in tribus personis unam eandemque substantiam.
marg.|
Item filius, et Spiritus sanctus apparuerunt quando duo Angeli apparuerunt Lot.
marg.|
Unde Augustinus in eod. 12. Missos enim se dixerunt, quod de filio et Spiritu sancto dicimus : nam et Patrem missum, nusquam Scripturarum, nobis occurrit scilicet. Pater autem et Filius simul apparuerunt sine Spiritu sancto. Pater dans et Filius accipiens regnum sempiternum, et sunt ambo in conspectu prophetantis visibili specie. Pater autem solus apparuit Ade post peccatum quando dixit, Adam ubi es.
marg.|
Unde Augustinus in eod. lib. 10. cap. Verumtamen si sole voces, et sonitus fiebant, quibus quedam sensibilis presentia Dei primis illis hominibus preberetur : cur personam Dei patris non intelligam, nescio.
marg.|
Sic tota Trinitas apparuit in rubo. Ex. 3.d. quando dixit. Ego sum qui sum. Et de hoc habetur auctoritas in Secundo libro de Trinitate Et valet illa auctoritas quando disputatur, utrum essentia possit demonstrari. Filius solus apparuit Is. 6.a. quando dixit. Vidi dominum sedentem, etc. Et exponit Hieronymus in Apc. de Filio tantum. Ubi autem Spiritus sanctus apparuit in Veteri Testamento nescio.
marg.|
Et nota quod in illis Angelis non fuit Deus aliter quam in aliis creaturis : sed apparuit Deus ad aliquid predicendum vel significandum. Magno utique consilio, etc. Dic hic propter quid statim post creationem mundi non fuit data Lex, et propter quid non fuit datum Evangelium cum Lege. Arrogaret, ex arrogantia diceret suum liberum arbitrium sufficere ad virtutem et salutem. Que peccati morbum detexit non consumpsit. Rm. 8.c. Contra. Nonne peccatum dimittebatur per circumcisionem ? Respondeo. Etsi per circumcisionem, non tamen per legem : quia et ante legem fuit circumcisio.
marg.|
Vel licet in circumcisione dimittebatur peccatum : tamen non dicitur circumcisio consumpsisse peccatum, eo quod adhuc remanebant obnoxii pene in Limbo. Mt. 3.d. Ego a te debeo baptizari. Glossa a peccato originali mundari, id est a pena cui obnoxius sum pro peccato originali. Et ita patet quod circumcisio non consumpserat originale Ioannis.
marg.|
Sed cum parvuli non circumcisi similiter descenderent ad Limbum, sicut et circumcisi, nec essent obnoxii pene sensibili pro aliquo actuali : in quo excellebant non circumcisos circumcisi ? Respondeo. In hoc quod licet circumcisi non viderent Deum, tamen habebant spem maximam liberationis, quam non habebant illi : similiter postquam circumcisi erant, statim parati erant ad evolandum si Redemptor adesset, {7.
156rb} quod non erat de illis. Aucta est infirmitas. Rm. 7.b. Accepta occasione peccatum per mandatum operabatur in me omnem concupiscentiam. In forma servi, Phil. 2.a. Hic Samaritanus. Lc. 10.e. Ibi dicitur, quod eadem via descendit, quia assumpsit eandem humanam naturam in specie cum nostra, ut esset viator. Immisericorditer, id est non exhibendo misericordiam. Lex neminem ad perfectum duxit. Hbr. 7.c. quia sacramenta. Veteris Legis non conferebant gratiam, que perficit hominem. Nec est obiectio de circumcisione : quia non fuit sacramentum Veteris Legis.
marg.|
Hic est Eliseus, id est qui significatur per Eliseum, 4Rg. 4.f. Et contraxit se. Hoc est contra Iudeos littere adherentes. Ad quid enim hoc fecit ? Nonne citius calefacta fuisset caro pueri ad bonum ignem ? Hic est Angelus, id est significatur per Angelum, Io. 5.a. Piscina illa. Iudaicus populus, habens quinque porticus, id est quinque libros Moysi : et tunc mota est aqua, quando descendit Angelus, id est Christus. Unde Mt. 2.a. Audiens hoc Herodes, turbatus est, et omnis Ierosolyma cum illo. Dum medium silentium, Sapientia 18.c. Nota tria silentia opposita tribus Clamoribus.
marg.|
Primus clamor fuit laus Angelorum in primo statu. Iob. 38.a. Ubi eras cum me laudarent astra matutina ? Hic clamor solutus fuit per casum sequentem.
marg.|
Unde ille casus dicitur primum silentium. Apc. 8.a. Factum est silentium in celo quasi media hora. Et Apc. 12.b. Dum Michael preliaretur, etc. Secundus clamor dicitur Iustorum in hac vita clamantium, secundum quod dicit. Ps. 3. Voce mea ad Dominum clamavi. Et iterum Ps. 14. De profundis clamavi. Clamor ille quandoque interrumpitur per suggestionem Diaboli facientis peccare, et hoc est medium silentium. Tertius erit in laude Dei in patria. Ps. 83. In secula seculorum laudabunt te. Is. 4.c. Levabunt vocem suam atque laudabunt, cum gloriatus fuerit Dominus in eis : hic numquam interrumpetur, tamen quasi oppositum silentium erit damnatorum, de quo 1Rg. 2.b. Impii in tenebris conticescent.
marg.|
In medio ergo silentio Sermo venit, quando Deus misit filium suum. Tamen hoc in Glossa aliter exponitur, quia primum silentium dicitur ignorantia peccati ante Legem ; secundum in Lege pro desperatione salutis, tertium in gloria pro adeptione salutis.
marg.|
Primum silentium fuit raptum in datione Legis ; secundum in adventu Christi, tertium non solvitur. Io. 16.e. In illo die non rogabitis me quicquam. Angelus magni consilii. Is. 9.b. secundum Septuaginta. De consensu Patris : hoc dicitur quia se exinanivit, id est formam servi accepit secundum quam non ascendebat, et sic intelligendum est de aliis.
marg.|
Et veniens locutus est pacem. Ps. 84. Audiam quid loquatur in me Dominus Deus : quoniam, etc. Mt. 11.a. Venite ad me omnes, qui laboratis, etc.
marg.|
Sed contra. Mt. 10. Nolite arbitrari, quod venerim mittere pacem.
Solutio Venit amovere pacem carnalis delectationis : sed venit dare pacem pectoris in presenti, pacem eternitatis in futuro Io. 14.d. Pacem meam do vobis ; pacem meam relinquo vobis. Quasi magnis clamoribus, etc. Hoc significant antiphone vocales in Adventu. Qui ergo nunc eam reducit, ut vos o Galate. Peccatis, actualibus. Delictis, id est omissionibus. Ut recrearemur : (Ut) non dicit finem, sed actum. Homo ut reficeret. Sed reficere et recreare non est nisi dare gratiam vel iustificare ; ergo Christus in quantum homo dat gratiam et iustificat.
Solutio Venit amovere pacem carnalis delectationis : sed venit dare pacem pectoris in presenti, pacem eternitatis in futuro Io. 14.d. Pacem meam do vobis ; pacem meam relinquo vobis. Quasi magnis clamoribus, etc. Hoc significant antiphone vocales in Adventu. Qui ergo nunc eam reducit, ut vos o Galate. Peccatis, actualibus. Delictis, id est omissionibus. Ut recrearemur : (Ut) non dicit finem, sed actum. Homo ut reficeret. Sed reficere et recreare non est nisi dare gratiam vel iustificare ; ergo Christus in quantum homo dat gratiam et iustificat.
marg.|
Solutio In quantum homo reficit nos ministerio, in quantum Deus auctoritate, et etiam tota Trinitas. Unde in illa Collecta. Fidelium Deus omnium Conditor et Redemptor, etc. si intelligatur Redemptor ministerio, dirigitur sermo ad Filium, et debet dici in fine. Qui vivis et regnas. Si autem intelligatur de Redemptore per auctoritatem, dirigitur sermo ad patrem, et tunc dici debet. Per Dominum etc. Non adiungatis ei : quia ipse solus sufficit ad salutem. Aliud, id est legalia mundorum. Et famulatum. Hoc dicit ad Gentiles, qui plures Deos colebant, et etiam diversa elementa, ut dicitur Sap. 13.a. Aut ignem, aut spiritum, aut citatum aerem, etc. Inf. 4.b. Quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa ? In ritus Legis, quantum ad Iudeos. Sed secundum istos, scilicet Galatas, et est verior littera. Vel secundum istud id est secundum hanc expositionem, vel secundum hoc quod credebant isti Galate id est quod oportebat omnes observare legalia : et constat quod tunc non esset nisi unus populus Christo. Mediator non Pater, vel Spiritus sanctus. Imo videtur quod Spiritus sanctus debuit esse mediator : quia ipse media est persona, et amor Patris et Filii et nexus utriusque. Solutio : Non erat discordia inter Patrem et Filium : unde non potuit, vel debuit
marg.|
Λ esse
Numérotation du verset
Gal. 3, moraliter
marg.|
{a}
Mediator autem unius non est]
Discordia erat inter nos et Deum patrem, et factus est Mediator Filius eius, in quo ipse Pater totam posuit causam, ratum habens quicquid faceret. Io. 5.d. Omne iudicium dedit Filio. Sed dicit Apostolus,
[Mediator non est unus]
quasi diceret. Oportet quod utraque pars ratum habeat quod faciet.
marg.|
{d}
Deus autem unus est]
qui ratum habet, sed homo resilit a compromissione : et ideo non habemus pacem cum Deo : Dt. 5.a. Ego sequester fui, dicit nobis* ipse Mediator noster : qui salva iustitia declinat in quantum potest in partem nostram, quasi contra Patrem ; scilicet quia dicitur Is. 7.c. Vocabitur nomen eius Emmanuel, id est nobiscum Deus. Eph. 2.c. Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum. Similiter in Confessione ponit et compromittit in Sacerdotem, constituens eum Mediatorem, et ratum habens quod faciet.
marg.|
Unde Mt. 16.c. Quodcumque ligaveris, etc. quicquid solveritis, quasi dicat Quicquid dederitis ei, qui confitetur : sive. Quicquid dederitis mihi de querela, ratum habeo.
marg.|
Sed resiluimus a compromisso : sicut Ex. 19.b. et 24.a. dixerunt Iudei confitentes. Quicquid preceperit nobis Dominus faciemus.
marg.|
Sed dicit. Ps. 77. Irritum fecerunt pactum : quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum. Propterea conqueritur Mediator Is. 49.a. Et Ego dixi. In vanum laboravi, sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi : ergo iudicium meum cum Domino, id est. Amodo non ero pro parte vestra, sed pro parte Domini. Is. 43.d. Verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis ; prebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis, quasi dicat Licet parum tibi profuerit, tamen multum laboravi in causa tua, etc.
marg.|
{a}
Lex ergo adversus promissa Dei ?]
Probavit per similitudinem sumptam a testamento hominis in testamento Dei quod Lex non est necessaria ad salutem : quia ex promissione tantum iusti erant ante Legem ; et adhuc modo iustificantur Ex hoc ergo infert :
[Lex ergo adversus promissa Dei ?]
quod esset si esset necessaria ad salutem.
marg.|
{
157ra
} Δ {a}
Si enim]
etc. id est iustificare. Ergo promissio non sufficeret ad iustificationem : sed constat quod ante Legem sufficiebat ; ergo Lex evacuavit promissionem Dei. Sed cum hoc non sit verum, patet quod Lex non iustificat. Sed quia posset secundum hoc quis querere : Ad quid ergo data fuit ? Respondet.
marg.|
{b}
Sed conclusit Scriptura]
id est Lex.
marg.|
{c}
Omnia sub peccato]
id est ostendit esse conclusa.
marg.|
{d}
Ut promissio daretur]
non venderetur, id est dari ostenderetur.
marg.|
{e}
Ex fide Iesu Christi]
id est ut ostenderetur quod nullus posset salvari sine fide Iesu Christi, Rm. 5.a. Accessum habemus per fidem in gratiam istam.
[Credentibus]
non dicit, operantibus. Secunda ratio est, quod Lex custodiebat hominem, retrahebatque a peccato per comminationes penarum quas infligebat transgressoribus. Et hoc est quod sequitur.
marg.|
{f}
Prius autem]
etc. Sed nonne eadem fuit fides Veterum que Modernorum, quare ergo dicit :
[Priusquam veniret]
etc. 1Io. 2.b. Non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus. Solutio : Tunc venit quando innotuit per explanationem.
marg.|
{g}
Custodiebamur]
ducendi scilicet
[in eam fidem]
etc.
Numérotation du verset
Gal. 3,21
moraliter
moraliter
marg.|
{a}
Lex ergo adversus promissa Dei ?]
Non. Sed tamen nota quod Lex divina occasio est multis quod promissio Dei in eis non impletur ; quia ex ea inflantur, et fiunt ambitiosi. Ideo Ps. 70. Quoniam non cognovi litteraturam, introibo in potentias Domini, quasi dicat Si cognoscerem, non intrarem. Unde Ps. 31. In diluvio aquarum multarum, etc. Ideo Sap. 1.a. In simplicitate cordis querite illum, non in multa scientia.
marg.|
{a} Sequitur :
Si enim]
etc. sed non vivificat, quia 1Cor. 8.a. Scientia inflat. Sed 1Cor. 15.e. Stulte non vivificatur nisi prius moriatur. Sed divina lex facit quosdam prius vivere seculo occasionaliter ; sed si mortui essent seculo, statim vivificarentur Deo.
Numérotation du verset
Gal. 3,22
moraliter
moraliter
marg.|
{b}
Scriptura]
etc. et hoc syllogistice, quia proposuit in Lege precepta, et prohibitiones, quas quodam modo affirmative assumpsit in gestis, et factis Iudicum, et Regum ; conclusit autem in scripturis Prophetarum. Unde Ez. 7.f. Fac conclusionem, quoniam terra plena est iudicio sanguinum, Iob. 16.c. Conclusit me Deus apud iniquum.
marg.|
Vel
[
Conclusit omnia sub peccato Scriptura]
ut intelligatur de scripturis superadditis, sicut sunt precipue Constitutiones Religiosorum. Unde possunt Claustrales dicere illud Lam. 4.b. Conclusit vias meas lapidibus quadris : quando dicunt, Firmiter statuimus hoc in virtute Spiritus sancti. Sed Is. 42.b. Dedi te in fedus populi, ut educeres de conclusione vinctum. Et ideo tales Constitutiones videntur esse contra filium Dei vivi, Is. 61.a. Ut predicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem.
Numérotation du verset
Gal. 3,24
moraliter
moraliter
marg.|
{h}
Itaque]
etc. Ostendit hic iterum per similitudinem humane consuetudinis quod legalia evacuanda sunt. Sic est quando puer qui est sub pedagogo, venit ad adultam etatem, repellitur pedagogus. Similiter quia in adventu Salvatoris erat plebs Iudaica iam in adulta etate quoad cognitionem peccati, exsufflari debuit pedagogus, id est Lex sub cuius iugo angebatur.
marg.|
{i}
In Christo]
promittendo, predicando, ostendendo.
marg.|
{h}
Lex pedagogus]
ostendit quid facere debeamus, et comminando penas, et corrigendo. De primo Ps. 118. Lucerna pedibus meis verbum tuum, 2Pt. 1.d. Habemus firmiorem propheticum sermonem, etc. De alio, Ps. 118. In quo corrigit adolescentior viam suam. Similiter etsi Lex est pedagogus ; ergo Doctores, et Theologi sunt pedagogi. Sed 1Cor. 4.c. Nam si decem millia pedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres, quos scilicet possitis imitari operibus.
marg.|
{
k
}
Iam non]
etc. id est sub coactione servitutis veteris sed in novitate vite positi, 2Cor. 5.d. Si qua in Christo nova creatura.
marg.|
{l}
Filii Dei]
Io. 1.b. Dedit eis potestatem filios Dei fieri, etc.
marg.|
{m}
In Christo baptizati]
id est in constitutione Christi.
marg.|
{n}
Christum induistis]
id est conversationem eius assumpsistis, et sic estis ei conformes. Vel
[Christum induistis]
id est Christum vestra bona conversatione ornastis, sicut vestimento, Is. 49.e. Omnibus his velut ornamento vestieris.
marg.|
{7.
157rb} Pedagogus :b
Pueris tantum constituitur : sic Lex data est Iudeis, qui erant pueri. Unde Os. 11.a. Puer Israel et dilexi eum.
Ducit ad scholas puerum : sic Lex mittit ad Sacerdotem propter instructionem, Dt. 17.b. Surge, et ascende ad locum, etc.
Docet : sic Lex docet precepta, Dt. 6.a. Dominus Deus vester, unus est.
Exercet : sic Lex, Dt. 13.a. Tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum, etc.
Custodit : sic Lex data est in custodiam. Unde dicitur hic, Priusquam veniret fides, sub Lege custodiebamur.
Accusat cum peccat : sic Lex arguit transgressores, et ideo dicitur adversarius hominis : Mt. 5.d. Esto consentiens adversario tuo cito, dum es in via.
Pueris tantum constituitur : sic Lex data est Iudeis, qui erant pueri. Unde Os. 11.a. Puer Israel et dilexi eum.
Ducit ad scholas puerum : sic Lex mittit ad Sacerdotem propter instructionem, Dt. 17.b. Surge, et ascende ad locum, etc.
Docet : sic Lex docet precepta, Dt. 6.a. Dominus Deus vester, unus est.
Exercet : sic Lex, Dt. 13.a. Tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum, etc.
Custodit : sic Lex data est in custodiam. Unde dicitur hic, Priusquam veniret fides, sub Lege custodiebamur.
Accusat cum peccat : sic Lex arguit transgressores, et ideo dicitur adversarius hominis : Mt. 5.d. Esto consentiens adversario tuo cito, dum es in via.
b distinctio : pedagogus
marg.|
Versus : « Dux, docet, accusat, tentat, custos, pedagogus ».
Numérotation du verset
Gal. 3, moraliter
marg.|
{n}
Quicumque baptizati]
etc. Quod fieri potest quadrupliciter, scilicet ut speculum imaginem ; ut lana colorem ; ut exemplatum exemplar ; ut ferrum ignem. Quod Christum induamus, habetur Apc. 21.a. Vidi civitatem sanctam {
157va
}
Δ Ierusalem descendentem de celo a Deo paratam, ornatam sicut sponsam viro suo. Et <Apc.> 12.a. Mulier amicta Sole.
marg.|
Sed quidam induunt Christum, sicut speculum imaginem, ita quod nihil mutatur in speculo, et si corpus oppositum amoveatur, statim deletur imago in speculo. Sic quidam molles in sustinendo, et inconstantes in se, statim ad predicationem Christum induunt, sed cito exuunt cum tamen dicatur Apc. 3.c. Tene quod habes. Alii induunt eum sicut lana colorem, quando tingitur ipsa lana, et hoc competit satis ei quod dicitur hic,
[Quicumque baptizati estis in Christo, Christum induistis]
Baptismus enim interpretatur tinctio. Is. 1.e. Quasi lana alba erunt. In lana nihil est reperire quod non sit tinctum colore, sic est de illis qui Christum imitantur in factis, et dictis, et generaliter in omnibus. Et dicitur quod pannus tinctus in lana non amittit colorem suum quantumcumque conteratur : sed qui tinctus est in filo cito amittit. Tincti in lana sunt qui in iuventute benefacere inceperunt.
marg.|
Unde Prv. 22.a. Adolescens iuxta viam suam, etc. et ideo dicitur Lam. 3.c. Bonum est viro cum portaverit, etc. Talis saltem ex verecundia peccare non auderet. Illi contra qui in filo, id est qui in virili etate vel in senectute incipiunt. Alii induunt Christum, sicut exemplatum exemplar, qui habent eum quasi librum apertum coram oculis suis, sicut fuit in cruce rubricatus. Iob. 31.d. Librum scribat ipse qui iudicat, etc.
marg.|
Sed multi sunt sicut mali scriptores, qui bene vident scriptum exemplar et bonum, et tamen male scribunt et falso, et multa omittunt ; sed bonus scriptor illud quod falso scripsit radit et verum reponit. Si reperimus quod esurivit Christus, omittimus ; sed quod potator vini dictus sit, bene scribimus. Videmus etiam scriptum, quoniam flevit supra civitatem ; sed hoc omittimus non compatientes proximis.
marg.|
Sed veniat quilibet, et corrigat librum suum ad illud verum exemplar, et videbit omissa et falso scripta.
marg.|
Item quidam induunt Christum, ut ferrum induit ignem et vere : quia Dt. 4.d. Deus noster ignis consumens est. Nos autem ferrum aut ferrei sumus. Ad ignem enim emollitur ferrum, et tamen tunsionibus non frangitur, sed dilatatur, et nos si malleis verborum iniquorum et verberum acritate dilataremur, Christum sicut ferrum ignem indueremus. Sic potest cognoscere quilibet, si Iesum Christum sic induerit.
marg.|
Sed si cor tuum separatur a proximo tuo per odium vel per iram, scias te esse ferrum frigidum, ferrum, scilicet Aquilonis quod non potest coniungi. Unde Ier. 15.c. Numquid federabitur ferrum ferro ab Aquilone, et es, quasi dicat Non.
marg.|
Item potest dici quod boni induunt Christum, sicut aer vestitur luce et radio solis. Unde dicitur Apc. 12.a. Mulier amicta Sole, id est sic Christo induta sicut aer sole. Pro his et aliis modis dicitur. Rm. 13.d. Induimini Dominum nostrum Iesum Christum.
marg.|
{a}
Non est Iudeus]
Textus est ut dicunt quidam, etc. Hoc est contra acceptatores personarum. Simile Col. 3.b. Ubi non est masculus et femina, Gentilis, et Iudeus, circumcisio et preputium, barbarus et Scytha ; sed omnia in omnibus Christus. Et est hoc contra acceptantes personas propter pecuniam aut conditionem ; quod fit in Claustris vel Ecclesiis, in quibus non recipiunt nisi nobiles et potentes in Canonicos. Sed securius est dicere litteram Apostoli. Unde Rm. 10.c. Non est discretio Iudei et Greci. Dt. 18.b. Si exierit Levites de una urbium tuarum, etc. partem eandem ciborum accipiet quam et ceteri : bonorum, scilicet Claustri sive alterius Ecclesie communiter et indifferenter particeps sit sicut alii, licet sit advena. Quod autem ex personis alienis debeant institui Canonici dummodo boni sint, significatur 3Rg. 5.d. Preparaverunt Giblii ligna et lapides ad domum edificandam, que asportata fuerunt de monte Libani : hi erant subditi Hiram regis. Et iterum 3Rg. 10.b. Classis Hiram attulit ex Ophir ligna thyina multa nimis, et erant imputribilia, et gemmas pretiosas, et vineam balsami. Et dicunt Hebrei quod constat, pretiosior erat que erat in terra Promissionis ; nec Salomon recusavit accipere eo quod esset de terra longinqua.
marg.|
{7.157vb} {b}
Non est servus]
Iob. 3.c. Parvus, et magnus ibi sunt servus, et liber. Is. 24.a. Sicut servus sic et Dominus eius, etc. Ita debet esse in claustris.
marg.|
{c}
Non est masculus neque femina]
Contra Monachos, qui indignantur eo quod mulieres eorum habitum assumpserunt, dicentes. Numquam valet Religio mulierum. Sed Dominus voluit nasci de muliere. Et nota privilegium mulierum, quia pura mulier est super choros Angelorum, sed non purus homo.
marg.|
{d}
Unum estis in Christo]
indifferentes. Rm. 12.b. Multi unum corpus sumus in Christo.
marg.|
{e}
Semen Abrahe]
id est filii promissionis, qui sola Dei promissione, id est gratia generantur Rm. 6.b. Non enim omnes qui ex Israel ; Israelite sunt neque qui semen sunt Abrahe, omnes sunt filii ; sed in Isaac vocabitur tibi, semen, id est non qui filii carnis, hi Dei filii, sed qui filii sunt promissionis, estimantur in semine, Promissionis enim verbum hoc est Gn. 18.b. Secundum hoc tempus veniam, et erit Sare filius.
marg.|
Λ esse Mediator, id est reconciliator inter eos. Vel aliter. Si esset Mediator, secundum naturam medii haberet aliquid commune cum utroque et aliquid quod neuter : sed hoc ultimum non potest ibi esse. Deus enim nature nomen est et potestatis. Contra. In 1. libro de Trinitate Deus est nature nomen ; et Dominus est nomen potestatis.
marg.|
Item Ioannes Damascenus Qui est, primum nomen Dei est ; secundum vero Theos : primum quidem ipsius essentie est nomen ; secundum vero, Theos scilicet nomen est operationis : ergo Theos non est nomen nature.
marg.|
Item Damascenus Oportet autem signacula, que de Deo dicuntur, non substantias figurarum estimare, sed quid non est ostendere, aut habitudinem quamdam ad aliquid eorum a quibus distinguatur, aut aliquid eorum que sequuntur naturam vel operationem : ergo nullum nomen Dei designat quid est substantie ; ergo nullum nomen Dei est nature nomen. Solutio : Ad primum, Deus est nomen nature quantum ad significationem ; nomen potestatis quantum ad interpretationem. Ad hoc quod dicit Damascenus Qui est, etc. Respondeo quod ipse loquitur de hoc nomine (Deus) tantum ratione interpretationis prout dicitur ad fovere vel timere. Ad aliud dicendum quod etsi nullum nomen Dei significet, quid est secundum substantiam, tamen significat substantiam : quia significare quid est secundum substantiam est significare propter quid est ; significare vero substantiam est significare quia est. Individuam manere : ergo divina natura est individua, {7.
156vb} sed rationalis substantia individua est persona : ergo, etc. Respondeo dupliciter dicitur individuum. Uno modo, id est valde divisum, et sic cadit in distinctione persone. Alio modo individuum, id est non divisum ; et sic divina essentia est individua. Unde non sequitur quod sit persona. Nam in quantum Deus non Mediator : hoc ergo nomen (Deus mediator) dicitur de Christo secundum quod est homo : ergo predicat quid creatum. Contra. Filius est incarnatus quia Deus est et homo ; ergo eo modo dicitur Mediator : sed (incarnatus) significat divinam essentiam ; ergo et hoc nomen (mediator) secundum hoc significat quid increatum. Ad idem videtur quod dicit Augustinus in libro de Trinitate. Secundum formam Dei dixit. Ego sum veritas ; secundum formam servi. Ego sum via. Sed eadem ratione qua est via est et Mediator : ergo (Mediator) significat quid creatum. Et quod secundum idem sit Mediator et via, patet per illud quod dicit in libro 1. de Trinitate. Ego sum via, hoc est. Per me venitur ad me. Ego sum veritas, id est per me pervenitur ad me. Ego sum vita, id est per me manetur in me. Ergo est via in quantum per eum venitur ad eum, et secundum hoc idem est Mediator : quia dicit hic Glossa Mediator, ut esset nobis via, qua veniremus ad Deum.
marg.|
Solutio : Incarnatus significat divinam essentiam, et connotat esse hominem. Mediator autem e converso significat esse hominem, et connotat illud, de quo dicitur esse Deum. Quod autem incarnatus significet divinam essentiam, patet : quia sumitur ab operatione ; et operatur tota Trinitas secundum essentiam. Verum quia incarnatum idem est quod Deo unitum : unio autem significat divinam essentiam : ideo, etc. Hoc autem nomen Mediator (sicut dictum est) principaliter significat quid creatum ; secundario vero increatum similiter et hoc nomen via ; sed differunt ratione, quia hoc nomen (Mediator) illam significat unionem sive unitatem ut unitam. Et nos infra illum. Imo ipse est infra omnia non depressus, ut dicit Augustinus. Respondeo. Nos sumus infra quoad ordinem dignitatis : ipse infra quoad ordinem fundamenti eos sustinens. Multa interiacent spatia.
marg.|
Contra. Nonne Deus ubique. Ier. 23.e. Celum et terram ego impleo. Solutio Spatia, id est multe dissimilitudines ; quia nos sumus peccatores corruptibiles et infirmi, in ipsum autem nihil horum cadit. Ut esset nobis via. Augustinus in libro de Doctr. Christ. Christus se viam voluit prebere venientibus : ad principium viarum voluit carnem assumere, iuxta illud, Dominus creavit me ab initio viarum suarum, scilicet ut inde inciperent qui ad Deum volunt venire. Unde Augustinus in origin. super Io. Accede ad eum secundum quod est, et per eum secundum quod factus est. Accedit homo ad Deum, id est Deus accedit ad hominem, hypallage est sicut ibi : Noctemque reduxit Sol, id est nox reduxit Solem. Vel accedit homo ad Deum, id est humanitas ad divinitatem. Ille autem accessus fit per associationem ; et tunc sic intelligendum quod sequitur. Et fit una persona, id est ille, qui habet duas naturas, fit una persona. Non fit semideus. Contra quosdam hereticos qui dixerunt, quod sicut in Christo erant due nature, ita due persone. Totus Deus, etc. sicut totus in sepulchro, sic totus in Inferno, et unus cum Deo patre. Sed queritur quis unus ? Ergo Pater et Filius et Spiritus S. sunt aliquis. Ad idem in Prologo Mt. Ostendens se unum esse cum Patre quia unus est.
marg.|
Sed dicendum quod hec dictio (unus) sumitur adiective, et subintelligitur Deus : vel substantive, et sumitur nomen personale pro nomine essentiali, unus, id est unum. Et est simile 2Cor. 3.d. Nos vero omnes revelata facie gloriam Dei speculantes, etc. Ibi Glossa In ipsum, qui est imago eadem cum patre : eadem adiective, id est eadem res ; vel sumitur pro nomine essentiali. In naturali equalitate prius manet, id est ita quod non assumeret formam servi. Phil. 2.a. Lex adversus promissa, supple, nam ex promissionibus fit iustificatio.
marg.|
Sed confirmat eam : quod significatum est Ex. 25.b. ubi dicitur quod unus Cherubin respiciebat alium. Et in Ez. 1.c. ubi dicitur quod due penne iungebantur. Et Ex. 27.b. Basis sub columna, 2Pt. 2.d. Habemus firmiorem propheticum sermonem, etc. Quod si inde vita, etc. Utrumque, scilicet vita et iustitia sunt ex fide, sup. eod. et Habac. 2.a. Iustus ex fide vivit. Vel de iustitia dicitur Rm. 3.d. iustitia Dei est per fidem Iesu. Non solum opinione. Hoc dicit contra illos de quibus Rm. 10.a. Ignorantes Dei iustitiam, etc. Condemnat. Dt. 27.d. Maledictus qui non permanet in sermonibus legis huius. Quia manens est. Unde Iob. 19.c. Quis mihi det, ut scribantur sermones mei, ut maneant, scilicet. Sed tamen est Scriptura quasi litteralis intellectus. 2Cor. 3.b. Littera occidit. Clausit, occasionaliter : quia nitimur in vetitum, etc. Ideo ostendit omnes homines esse conclusos. Solutio : Mt. ult. Data est mihi omnis potestas, id est Ostensa est esse danda. Rm. 3.a. Per Legem cognitio peccati. Rm. 11.d. Conclusit Λ Deus omnia sub incredulitate, etc. Rm. 3.b. Scriptum est, Quia non est iustus, non est intelligens aut requirens Deum. Mandati transgressione, quod nobis inflictum est non nisi a Deo ; Ergo vitium est a Deo. Preterea quid est quod dicit, Qui negat egritudinem suam, superfluum iudicat Salvatorem ? Secundum hoc videtur, quod Iob. peccavit dicens 17.a. Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus. Ecce negavit egritudinem. Et in eod. 13.c. Scio quod iustus inveniar ; ergo Iob. adventum Salvatoris iudicat superfluum.
marg.|
Solutio Ad primum dicendum quod vitium quandoque dicitur reatus sive peccatum ; sic non infligitur nobis a Deo ; quandoque infirmitas carnis, quasi quedam pigritia ; sic appellatur hic. Ad aliud dicendum quod Iob. non negavit suam infirmitatem : unde dicit Iob. 7.d. Quare non aufers iniquitatem meam ? Quod alibi dicit, Non peccavi, id est non merui tantam penam. Ad illud, Iustus inveniar, hoc intelligitur quantum ad penas temporales. Vitio prudentie carnis : Sed Rm. 8.d. Prudentia carnis mors est. Ideo dicendum quod hic appellat prudentiam carnis, carnalem intelligentiam Legis. Nullum meritum, quia nullus meruerat. In ergastulis : Hec sunt loca in quibus laborant incarcerati ; ab ergon quod est labor, et status laborantium, sive locus in quo stant laborantes. Ubi multa aperta sunt : Unde Prv. 26.d. Aperta sunt prata, et apparuerunt herbe virentes, 2Cor. 3.d. Nos autem revelata facie, etc. quia Apc. 5.c. Agnus occisus qui solvit septem signacula libri. Unde nota quod Evangelium preeminet Legi in tribus. In figurarum revelatione seu reseratione, et propter hoc auditur discooperto capite. Vel in promissorum dignitate ; et propter hoc auditur sub silentio : sicut quando aliquid nobile promittitur homini, silet attente audiens. Vel preeminet in premiorum magnitudine, et ideo terminatur alta voce, Lex autem depressa, quia promittit temporalia. Lectiones enim Veteris Testamenti fiunt depressa voce. Occulta fuit fides in Antiquis. Sed contra dicit Auctoritas quod Abraham fuit prima via credendi : quod (ut constat) non dicitur, quia primus credidit, sed (ut videtur) quia primus aperte credidit. Unde illud Rm. 5.d. Per unius obedientiam multi constituti sunt iusti. Ibi Glossa Ne putes antiquos Iustos in solo verbo Dei, id est solius verbi fide sine fide incarnationis liberari, sine qua nec Antiqui nec Moderni liberari potuerunt ; ergo nec de necessitate Antiqui aperte crediderunt incarnationem ; ergo Abraham, et Moyses aperte crediderunt. Solutio : Non propter hoc dicitur Abraham prima via credendi sed quia primus aperte fidem predicavit. Unde ei dicitur Gn. 15.b. Eduxi te de Ur Chaldeorum, etc.
marg.|
Ad illud, Sine qua nec Antiqui, etc. id est sine qua implicita, vel explicita. Que fides donum Dei est, sicut et gratia. Sed contra. Gratia, ut dicitur hic, videtur quod ipsa precedat fidem, et ita fides non est prima gratia. Propter hoc dixerunt quidam quod Deus dabat quamdam gratiam que omnes virtutes informabat. Sed sic non dicimus, imo fides est prima virtutum. Unde quod hic dicitur sic intelligendum est sicut fides est donum Dei, ita et gratia : fides enim dicitur gratia, et dicitur donum Dei, quia gratis datur. Vel dic quod fides accipitur pro motu fidei ; gratia autem notat ipsum habitum fidei : in quo enim unum prius erat fides a se, vel ab alio, antequam veniret a Deo gratia, id est ipsa fides que gratis datur. Tamen (ut dictum est) alio modo quidam intelligunt hoc de gratia quadam, que procedit fidem, et omnem virtutem. Prona in vitia, de Gn. 9.d. ubi dicitur, Sensus Λ enim et cogitatio humani cordis, etc. Pedagogus a pes puer, et agogos ductor : quod pueros ducat, et sic dicitur a ductu puerorum. Et similiter Synagoge a Syna, et agoge quod est ductio. Unde Synagoga est multitudo ducta a monte Sina. Et future fidei. Sed nonne bonum esset, ut et nos sub illo pedagogo essemus ? Non : quia per hoc potius timore, quam amore Deo serviremus. Et hoc est quod dicit Glossa Hoc bonum habemus : quod non sumus sub pedagogo in hac vita. Unum et idem cum Deo quia per fidem adheremus Deo, et qui adheret Deo unus spiritus est, 1Cor. 6.d. et Io. 17.b. Rogo pater ut sint unum, sicut et nos unum sumus. Ad similitudinem. Rm. 6.a. Quicumque baptizati, etc. Et induite Rm. 13.d. Et illud primum, quantum ad suscipientes sacramenta, et non rem : hoc alterum, quantum ad suscipientes rem. Apc. 12.a. Mulier amicta Sole. Propter nihil horum aliquis dignior Contra. Rm. 3.a. de Iudeis. Multum quidem per omnem modum. Vel Rm. 1.b. Iudeo primum et Greco. Solutio : Quantum ad statum Legis, multi Iudei digniores fuerunt quam Gentiles, sed quantum ad statum gratie, non.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gal. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=63&chapitre=63_3)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gal. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=63&chapitre=63_3)
Notes :