Hugo de Sancto Caro

Capitulum 2

Numérotation du verset Gal. 2,1 

Deinde
post annos quatuordecim iterum ascendi
Hierosolymam cum Barnaba
assumpto et Tito
Numérotation du verset Gal. 2,2 

ascendi autem
secundum revelationem
et contuli
cum illis
evangelium quod predico in gentibus.
Seorsum autem his
qui videbantur esse aliquid,
ne forte in vacuum
currerem
aut cucurrissem.
Numérotation du verset Gal. 2,3 

Sed neque Titus qui mecum erat cum esset gentilis compulsus est
circumcidi.
Numérotation du verset Gal. 2,4 

Sed propter subintroductos falsos fratres
qui
subintroierunt explorare libertatem nostram
quam habemus in Christo Iesu
ut nos in servitutem redigerent.
Numérotation du verset Gal. 2,5 

Neque1 ad horam cessimus subiectioni
1 Neque] Quibus praem. Weber
ut veritas evangelii permaneat apud vos.
Numérotation du verset Gal. 2,6 

Ab his
autem qui videbantur esse aliquid
quales aliquando
fuerint
nihil mea
interest
Deus
personam
hominis non accipit. Mihi
autem qui videbantur aliquid esse nihil contulerunt
Numérotation du verset Gal. 2,7 

Sed
e contra cum vidissent quod creditum est mihi
evangelium preputii
sicut et Petro circumcisionis.
Numérotation du verset Gal. 2,8 

Qui enim operatus est
Petro in
apostolatum circumcisionis
operatus est et mihi inter gentes.
Numérotation du verset Gal. 2,9 

Et cum cognovissent gratiam que data est mihi
Iacobus et Cephas et Ioannes
qui videbantur columne esse,
dextras dederunt mihi et Barnabe societatis
ut nos
in gentes,
ipsi autem in circumcisionem.
Numérotation du verset Gal. 2,10 

Tantum
ut pauperum
memores essemus.
Quod autem etiam sollicitus fui
hoc ipsum facere.
Numérotation du verset Gal. 2,11 

Cum autem venisset Cephas Antiochiam
in faciem eius
restiti
quia
reprehensibilis erat.
Numérotation du verset Gal. 2,12 

Prius enim quam venirent quidam
ab Iacobo
cum gentibus edebat.
Cum autem venissent,
subtrahebat
et segregabat se
timens eos
qui ex circumcisione erant.
Numérotation du verset Gal. 2,13 

Et simulationi eius
consenserunt ceteri Iudei
ita ut Barnabas
duceretur ab eis
in illam simulationem
Numérotation du verset Gal. 2,14 

sed cum vidissem
quod non recte ambularent
ad veritatem evangelii,
dixi Cephe coram omnibus :
Si tu Iudeus
cum sis gentiliter
et non iudaice
vivis quomodo gentes cogis iudaizare ?
Numérotation du verset Gal. 2,15 

Nos natura Iudei
et non ex gentibus peccatores
Numérotation du verset Gal. 2,16 

Scientes autem quod non iustificabitur homo
ex operibus legis,
nisi
per fidem Iesu Christi
Et nos
in Christo Iesu credimus ut iustificemur
ex fide Christi
et non
ex operibus legis. Propter quod ex operibus legis non iustificabitur omnis caro
Numérotation du verset Gal. 2,17 

quod si querentes iustificari in Christo
inventi sumus et ipsi peccatores,
numquid Christus peccati minister est ? Absit.
Numérotation du verset Gal. 2,18 

Si enim que destruxi2 iterum reedifico3 prevaricatorem me constituo.
2 destruxi] + haec Weber |
3 reedifico] edifico Weber |
Numérotation du verset Gal. 2,19 

Ego enim per legem legi mortuus sum
ut Deo vivam,
Christo confixus sum cruci.
Numérotation du verset Gal. 2,20 

Vivo
autem iam non ego,
vivit vero in me Christus.
Quod autem nunc vivo
in carne,
Numérotation du verset Gal. 2,21 

in fide vivo Filii Dei
qui dilexit me
et
tradidit
semetipsum
pro me.
Non abiicio gratiam Dei.
Si enim per legem iustitia,
ergo Christus gratis
mortuus est.

Capitulum 2

Numérotation du verset Gal. 2,1 
marg.| {7. 149va} Deinde post annos] Hoc capitulum dividitur in quinque partes. Prima pars de collatione doctrine cum Apostolis. Secunda de circumcisione, et servitute Legis, ibi   [Sed neque Titus] Tertia de federe inito inter Apostolos, et distributione provinciarum, ibi   [Ab his autem qui videbantur] etc. Quarta de simulatione Petri, et contradictione Pauli, ibi   [Cum autem venisset Cephas] Quinta de sufficientia legis Christi et de non reedificandis legalibus, ibi   [Quod si querentes] etc. Dicit ergo :
marg.| {a} Deinde post annos] Non potest dici post predicationem Syrie et Cilicie, vel post illos tres annos ut habetur in Glossa sed post quatuordecim annos a passione, vel ab eius conversione.
marg.| {b} Ascendi Ierosolymam] etc. de qua Act. 21.c. Virum cuius est zona hec, sic alligabunt, etc.
marg.| {c} Contuli cum illis] ut qui dubitabant de eius predicatione, non dubitarent amplius. Non dicit. Disputavi. Eccl. 6.d. Verba sunt plurima multamque in disputando vanitatem habentia. Ex hoc habuit ortum inter sanctos Patres, ut post predicationem suam facerent collationem ad iudicandum utrum aliquis errasset : vel ad hoc, ut si qui dubitarent de doctrina alicuius eorum, tunc saltem certitudinem haberent ab eo. Ideo legitur 3Rg. 10.a. Quod Regina Saba venit audire sapientiam Salomonis.
marg.| {d} Seorsum autem] quasi, Contuli cum eis Evangelium ostendendo quod legalia non erant servanda : sed sufficiebat Evangelium ad salutem. Et hoc ostendi non coram omnibus.
marg.| {e} Autem] id est sed.   [Seorsum] id est separatim Prv. 25.a. Causam tuam tracta cum amico tuo, etc. Eccl. 8.d. Coram extraneo ne facias consilium, nescis enim quid pariat, vel paret. Mt. 17.a. Duxit eos in montem excelsum seorsum.
marg.| {f} Qui videbantur aliquid esse] id est alicuius auctoritatis. Non dicit. Qui erant aliquid. Infr. 6.a. Si quis se existimat aliquid esse. Act. 9.b. Vir erat quidam nomine Simon, etc. dicens se esse aliquem magnum.
marg.| {g} Ne sorte in vacuum currerem] id est predicarem. Et appellat predicationem suam cursum ad innuendum zelum suum. Ps. 147. Velociter currit sermo eius. 1Cor. 9.b. Ego autem sic curro, non quasi in incertum. Is. 60.g. Qui sunt isti qui ut nubes volant. Sed nostris Predicatoribus potest dici. Qui sunt isti, qui ut serpentes repunt. 2Th. 3.a. Fratres orate pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificetur.
marg.| {h} Sed neque Titus] quasi dicat Non tantum restiti eis verbo, imo et facto.
marg.| {i} Sed propter subintroductos] Quidam libri habent.   [Sed neque ad horam cessimus propter] etc. Alii.   [Sed neque primo] Sic posset aliquis dicere. Quare ergo circumcidisti Timotheum ? Respondeo. Quando questio erat de observatione legalium, non permisi, ne crederetur, quod observatio legalium esset necessaria ad salutem : sed postea permisi, ne crederent legem Mosaicam esse malam.   [Propter subintroductos fratres] id est. Propter eorum calumniam, qui imponebant Apostolo, quod erat destructor Legis.
marg.| {7. 150ra} Δ {a} Libertatem nostram] que est non esse sub iugo legalium observationum. Propter hoc, inquam.
marg.| {d} Cessimus ad horam] etc. quando permisit Timotheum circumcidi ; et seipsum purificavit cum Nazareis in templo.
marg.| {e} Ut veritas] id est scirent, quod non predicabam oppositum legi Moysi. Vel secundum quod est ibi   [neque] sic lege : Titus non est compulsus circumcidi propter falsos fratres introductos, qui ibi erant, ne dicerent non esse credendum Apostolo quia aliud faciebat, et aliud predicabat, si ipsum circumcidi permisisset. Et ideo.   [Non cessimus ut veritas] id est ut non curaretis legalia. Et sic potest utrolibet modo legi, cum   [neque] et sine : loquitur enim tantum hic de circumcisione Titi.
Numérotation du verset Gal. 2, moraliter 
marg.| {h} Propter subintroductos] non per ostium Christum introductos. Io. 10.b. Ego sum ostium. Item in eod. a. Qui non intrat per ostium, etc.
marg.| Et nota, quod illi subintrant, qui per hypocrisim beneficia Ecclesiastica acquirunt. Gn. 49.a. In furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum. Et potest sic exponi. In furore, etc. quia virum alicuius Ecclesie sive Episcopum, sive Canonicum desiderat ambitiosus mori, ut habeat vesicam porci. Et in voluntate, id est in cupiditate sua suffoderunt murum, id est parant sibi ad dignitates aditum latenter, et sub hypocrisi.
marg.| { k } Explorare] Gn. 42.b. Exploratores estis.
marg.| {a} * Libertatem nostram] 2Cor. 3.d. Ubi spiritus Domini, ibi libertas. Ideo dicitur Novum testamentum lex libertatis, quia est lex spiritus. Iac. 1.d. Qui perspexerit in lege perfecte libertatis, etc. Perfecte libertatis fit quis cum fit heres Dei, coheres Christi 1Cor. 10.g. Ut quid libertas nostra iudicatur ab aliena conscientia.
marg.| {b} In Christo Iesu] id est per Christum. Io. 8.e. Si filius vos liberavit, vere liberi eritis. Sed nota, quod multi abutuntur libertate Christi. Infr. 5.b. Tantum ne libertatem detis in occasionem carnis.
marg.| {c} In servitutem] Rm. 8.c. Non accepistis spiritum servitutis, etc.
marg.| {e} Ut veritas] Argumentum quod non est verum, si est mixtum. Is. 1.f. Vinum tuum mixtum est aqua id est lege, vel philosophia, vel heresi.
marg.| {f} Quales aliquando] scilicet piscatores. Act. 4.c. Comperto quod homines sine litteris essent et idiote, admirabantur, etc.
marg.| {g} Deus enim] etc. Act. 10.e. Non est personarum acceptor Deus. Sap. 6.b. Pusillum, et magnum ipse fecit, etc. Dt. 10.d. Qui personam non accipit nec munera.
marg.| {h} Mihi autem] Tripliciter enim potest continuare. Primo continua ei, quod dixit   [Quales fuerint, nihil interest mea] id est Nihil pertinet ad me referre quales fuerint : quia nihil contulerunt mihi qualescumque fuerint. Vel continua ad hoc   [Deus personam hominis non accipit] quasi : Nihil mihi contulerunt, sed solus Deus. Et in hoc ostendit, quod non est inferior illis, qui videbantur aliquid esse id est Petro et aliis, sed contra opinionem insidiantium sibi. Vel potest ibi   [Esse aliquid] et non differt.
marg.| {i} Evangelium] etc. id est quod predicatorem Gentibus, sicut Petrus Iudeis. Et facit interpretationem.
marg.| {l} Qui enim operatus est] id est qui dedit ei auctoritatem Apostolatus et mihi dedit similiter.
marg.| {m} Iacobus] maior.
marg.| {n} Dederunt mihi dextras] id est consenserunt in predicationem meam
marg.| {7. 150va} Δ {a} Ut nos in Gentes] essemus predicatores, tantum hoc addentes.
marg.| {b} Ut pauperum] vendiderant possessiones suas, et posuerant pretia ad pedes Apostolorum. De Collectis habetur 1Cor. 16.a. et 2Cor. 8a per totum et similiter in nono capitulo. Rm. 15.f. Probaverunt Macedonia, etc.
a 2Cor. 8, 2Cor. 9.
marg.| {a} Deinde post annos] Post predicationem Syrie. Sed predicavit in Syria post tres annos a conversione sua : ergo {7. 149vb} ascendit post tres annos et quatuordecim ; ergo decem et septem sunt anni ; ergo Petrus tot annis supervixerat, et parum secundum quosdam : vel per septem secundum aliquos fuit in Patriarchatu Antiochie ; ergo ad minus supervixerat a passione Domini triginta novem annis. Propter hoc dicendum quod ascendit Ierosolymam post quatuordecim annos a passione Domini, et non a tempore post illos tres, vel a predicatione eius in Syria sed illi tres comprehenduntur in his quatuordecim. Cum questio. Act. 15.a. Hinc inde, id est a Gentibus et Iudeis. Ostendit se non habuisse securitatem Evangelii. Sed nonne erat Paulus theodoctus ? ergo habebat securitatem Evangelii. Solutio : Quantum in se erat habebat securitatem ; sed non quantum ad alios, qui ei non credebant plene ; sicut Mt. 11.a. Dicitur Io. Bapt. dubitasse de descensu ad inferos (quia discipuli eius dubitabant) unde dubitabat non sibi, sed discipulis. Et paribus : Ergo Paulus par Petro ; quod verum est quantum ad predicationem. Pro assertione id est confirmatione. Ergo predicatio Apostoli confirmata fuit a Petro : ergo Petrus maior in predicando. Quid est ergo quod dicit, paribus ? Sed ideo non sequitur, quod sit maior, sicut idem confirmat predicationem suam per auctoritates David nec ideo dicendus est maior eo. Scrupulus antecedens pro consequente : ad scrupulos enim sequuntur dubitationes. Post Christi ascensionem, eodem anno. Cognovissent eum annuntiantem ; secundum morem aliorum Apostolorum. Accedentibus, ad fidem. Signis, datis. Sicut ipse verissime dixit 2Cor. 13.a. An experimentum, etc. Lc. 10.b. Qui vos audit, me audit. Non pro his tantum. Io. 17. sed etiam pro illis, qui crediderunt per verbum, quod predicabat, inf. c. Pro eis rogavit, qui per predicationem Apostolorum crediderunt. Et per illam ostensionem habuit eandem auctoritatem, sicut alii Apostoli. Dextras. Infr. b. Unam doctrine speciem, id est unam veritatem doctrine, et identitatem. Exclusa, vel excussa. Leprosi Lc. 17.c. Varias doctrinas, id est errores, quia sicut in leproso quedam pars cutis videtur esse sana, alia corrupta, sic heretici vera admiscent falsis, et erroribus suis. Et hoc intelligitur de lepra qua mentiuntur in eis, que pertinent ad fidem, vel ad bonos mores, errores. Non publice coram omnibus. Sed ipsi, aut servabant legalia, aut non : si non, et putabant esse servanda, ergo peccabant, quia faciebant contra conscientiam suam : si servabant, ergo coram eis debuit facere collationem illam, ut innotesceret eis ea non esse servanda, et sic retraheret eos. Solutio : Putabant servanda, et servabant ea : non tamen coram eis debuit facere collationem, quia si dixisset coram eis Apostolus non esse servanda legalia, scandalizarentur contra ipsum Apostolum, et suspecti essent eis ipsi Apostoli alii, si dicerent legalia non esse servanda, quia crederent Iudei quod Paulus ad hoc induxisset eos, et ideo minus crederent : sed postea quando audierunt per auctoritatem Apostolorum illa non esse servanda, non fuerunt scandalizati, quia nescierunt quod Apostolus hoc eis mandasset. Fidei scandalum, quando diceret legalia non esse servanda. Qui non possunt omnia capere. Io. 16.c. Multa habeo vobis dicere, etc. Aliqua tacuerat dicenda perfectis. Ad idem Hbr. 5.d. Omnis qui lactis, etc. Qui enim non capit quod Verbum caro factum est : quomodo capiet. In principio erat Verbum ? Sed contra. Super illud 1Cor. 3.a. Lac vobis potum dedi, non escam, dicit Glossa Scire igitur debet caritas vestra, etc. Sed ibid. solvit Glossa dicens. Cum eadem predicaret Apostolus spiritualibus, et carnalibus, quique pro modo suo accipiebant. Et cum minoribus : Ergo idem est predicandum, quod etiam maioribus, et subditis. Quid exemplorum tegendum est, et unum aliis, et aliunde exponendum. Aliquid veri tacere licet, ne nude dicatur et aperte. Pro torrenti eloquio, id est propter eloquium divinum, quod currit velociter, sicut torrens. Unde Ps. 147. Velociter currit sermo eius. Non potuit extorqueri a me, ut circumcideretur : Nonne Apostolus circumcidit Timotheum ? Act. 16.a. Quare ergo non Titum similiter circumcidi permisit ; Ad hoc duplex est. Solutio : Una, ratione temporis ; alia ratione persone, sicut notatur in Glossa infr. 2.a. Quando Apostolus circumcidit Timotheum non erat mota questio adhuc de legalibus omnino abiiciendis, sed paulatim sepelienda erant, et cum honore deducenda : sed hic ubi erat mota questio de legalibus, nullatenus voluit cedere, ne traheretur in consuetudinem. Secunda ratio est. Titus Gentilis erat, et de filiis Gentilium non erat scandalum, quia Epistola Apostolorum mandata erat ubi dicebatur non oportere eos circumcidi : sed Timotheus fuit filius Iudee, et ideo circumcidi potuit, quia nec Epistola Apostolorum hoc vetabat, ut habetur Act. 15.b. Ad Legem, quia si esset, scilicet redigeremur in servitutem Legis : quia veritas Evangelii predicata erat apud Gentes. Quod factis legalibus erat salus : se commendat per hoc, quod noluit consentire. Quia sine illa circumcisione, etc. materiali scilicet, et non spirituali, est salus, de qua Ier. 4.a.Λ et Dt. 10.d. Circumcidite preputium cordium vestrorum. Sed si propter scandalum circumcidit Timotheum : quare similiter Dominus Papa propter scandalum non posset dispensare cum aliquo ut circumcideretur. Et dicendum quod non : quia Ecclesia divulgavit, quod non debet fieri circumcisio : sed constat, quod Ecclesia maior est Domino Papa : quod non posset, qui immolat bovem, unde neque, quod aliquis circumcidatur, preceperit Gn. 17.b. Nec tamquam necessaria, quando Titum circumcidi non permisit : nec tamquam noxia, quando circumcidit Timotheum. Nec in preputium inf. 5.a. si ergo credendum non fuit, procedit, quasi facta hac divisione, antecedendum erat autem. Non propter istos fecit, et ita peccavit. De filiis Grecorum id est Gentilium : Nec de his id est de filiis Iudeorum. Ad comparationem meam, qui fui nobilis genere ; et edoctus in Lege secus pedes Gamalielis, et de secta certiore, 2Cor. 11.b. Hebrei sunt : et ego. Semen Abrahe : et ego. Ministri Christi sunt : et ego : (ut minus sapiens dico) plus ego. Phil. 3.a. Si circumcisus, etc. Et in eod. Secundum Legem Phariseus, etc. Item Act. 26. Secundum certissimam sectam nostre religionis vixit Phariseus. Et transfigurationi eius interfuerunt. Mt. 17.a. Sed supra dictum est, quod Apostolus quando ascendit in Ierosolymam, non invenit nisi Iacobum minorem et Petrum ; ergo Iacobus minor interfuit transfigurationi. Idem videtur per Glossa infr. Cephas, Iacobus, et Ioannes, qui erant honoratiores in Apostolis, quia in secretis cum Domino fuerunt. Ad idem super illud. Lc. 9.d. Assumpsit Petrum, et Iacobum, Amb. Qui primus inter Apostolos solium sacerdotale ascendit. Sed Iacobus minor primus fuit Sacerdos, et Episcopus : ergo interfuit transfigurationi. Sed contra. Mt. 17.a. Assumpsit Petrum, et Iacobum, et Ioannem fratrem eius : sed Ioannes non fuit frater Iacobi minoris, sed maioris ; ergo revera Iacobus maior non minor interfuit transfigurationi. Ad hoc, quod primo obiiciebatur, dicendum quod Paulus bis ascendit Ierosolymam, et prima vice non invenit nisi Petrum, et Iacobum minorem : secunda vero de qua loquitur hic Glossa invenit etiam Iacobum maiorem. Vel potest intelligi secundum secundam regulam Ticonii, que est de corpore Ecclesie mixto, sicut illud Ps. 77. Cum occideret eos, querebant eum, etc. Unde interfuerunt Apostoli in transfiguratione ; scilicet quidam ex ipsis, non tamen minor. Et est talis modus loquendi sicut cum dicitur. Magistri faciunt hoc quando aliquis eorum facit. Ad illud. Primus ascendit solium sacerdotale, dicendum quod illud intelligitur de Iacobo maiore : et appellatur solium sacerdotale regnum celorum ad quod ipse primus inter Apostolos ascendit per martyrium, quia primus se obtulit sacrificio martyrii. Nam ipsi non sunt aliquid 1Cor. 3.c. Neque qui plantat, neque qui rigat est aliquid, etc. Preterea nec prosunt. Contra. Rm. 8.e. Omnia cooperantur in bonum, etc. Ibi Glossa etiam casus ipse. Neque obsunt, imo quia qui cecidit per peccatum, citius patitur recidivum. Solutio : Non prosunt, vel obsunt ad Λ hoc, ut maior gratia detur, prosunt autem ut citius verecundetur quis. Rm. 6.d. Quem fructum habuistis, etc. Obsunt vero ad facile, et expedite agere. Et Petrus Gentibus. Unde habetur in Ecclesiastica historia quod fuit Rome viginti quatuor annis ubi fere omnes erant Gentiles. Et similiter Paulus dicit Rm. 11.b. Ego sum Gentium Apostolus : tamen sepe predicavit Iudeis. Si causa fecisset id est si causa esset ad hoc. Et Paulus Iudeis. Contra : Act. 22.d. Festina et exi cito de Ierusalem, quantum non recipient testimonium tuum. Quomodo ergo predicaret Iudeis ? Preterea secundum hoc videtur, quod esset seminifluus, qui immundus est, ut dicitur Lv. 15.a. Qui indifferenter predicaret omnibus. Sed dicendum quod si causa fecisset, num esset seminifluus. Causa autem erat, quam Petrus predicabat Gentibus, qui erant inter Iudeos ; {7. 150vb} et Paulus Iudeis, qui erant inter Gentes. Petrus, Iacobus, et Ioannes. Contra : Sup. 1.d. habitum est, quod non vidit nisi Petrum, et Iacobum. Sed dicendum quod non ante, sed secundo ascendit id est decimo quarto anno a conversione sua, et invenit istos tres. Vel forte revera non erat ibi Ioannes : tamen per litteras suas, sive per nuntium concessit ei Apostolatum Gentium. In secretis. Lc. 8.g. In suscitatione puelle, et Mt. 17.a. In transfiguratione. Columnam et firmamentum : 1Tim. 3.d. Ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, que est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. Solet poni pro universo : quia natura tota hominis est ex septem : ex quatuor elementis quantum ad corpus ; ex tribus viribus quoad animam. Vel quia totum tempus involvitur in septem diebus ; et quia omnia facta sunt in septem diebus. Ab illo, id est a Paulo. Ad pedes, Act. 3.g. Quoniam illi preceperunt, id est rogaverunt. Preces enim amicorum vim habent preceptorum.
marg.| Licet hoc in Actibus Apostolorum non legatur. In Actibus non legitur, quod Paulus restiterit Petro : sed legitur, 15.a. Quidam descendentes de Iudea docebant fratres. Quia nisi circumcidamini, etc. Sed in libro Clementis quere de hoc. Item in Ecclesiastica historia, in libro primo dicitur, quod alius fuit ille Cephas, presbyter, scilicet quidam. Hoc non auderet facere, nisi sciret se non imparem fore. Ex hoc videtur, quod subditus non debet redarguere Prelatum suum. Ad quod facit illud, 2Rg. 6.b. ubi dicitur quod Oza percussus est eo quod tetigerit arcam, per quam Prelatus significatur. Solutio : Si manifestus sit excessus Prelati omnibus, si maiores non reprehendunt eum, tunc minores possunt eum reprehendere. Unde 2Pt. 2.c. Correptionem habuit vesanie sue : subiugale mutum animal, etc. Per Balaam Prelatus ; per asinam, aliquis subditus. Petrus cum Gentibus. Contra. Nolebat cum Clemente, et patre eius antequam fuerunt Baptizati, sicut habetur in libro Clem. Solutio : Quod dicitur hic. Cum Gentibus edebat id est de cibis Gentilium, non cum ipsis Gentibus. Vel distingue tempora, et concordabit Scriptura : aliquando enim vitabat Gentes ; aliquando cum eis edebat. Act. 11.a. Quare intrasti ad Gentes preputium habentes, et manducasti cum illis ? Christus etiam edebat cum Publicanis. Mt. 9.b. Lc. 5.f. Equo iure Christum, et Legem venerabantur. Imo nullo iure : quia non tenebantur ad legalia. Unde legem Moysi multis modis improbat non esse tenendam post Christum. Similiter dicit. Gregorius in Prol. ad Rm. Lex nullum locum habet post Christum. Solutio : Equo iure, secundum opinionem illorum. Vel ius appellatur, quia servatur ut ius, sicut illud 1Rg. 8.c. Hoc est ius Regis, etc. Filias vestras faciet sibi unguentarias, et focarias, et panificas. Iudeis se adiungebat id est ritui Iudeorum. Sed queritur de Petro, quia videbatur esse perplexus : In hoc enim quod non comedit carnes suillas, scandalizavit Gentiles ; sed si comedisset, scandalizasset Iudeos. Solutio : Scandalum plurimorum preponendum est scandalo paucorum. Unde rectius fecisset si comedisset : quia ibi erant plures Gentiles, quam Iudei. Pro more suo quia de facili moventur ad scandalum. Factus sum Iudeis, etc. 1Cor. 9.c. Simulans cum infirmis. Sed videtur quod bene fecerit ; quia vitavit scandalum, 1Cor. 8.d. Si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in eternum. Item nonne Paulus simulavit Act. 16.a. quando Timotheum circumcidit, et Act. 21.d. Vides frater quod millia sunt in Iudeis : qui crediderunt, et omnes emulatores sunt Legis, etc. Hoc ergo fac quod dicimus, etc. Ergo bonum fuisset vitare scandalum illorum. Ita : sed non cum scandalo aliorum, scilicet Gentilium, qui eum videbant modo observare, que prius, antequam venirent illi fratres, non observabat : sed Paulus simulabat Legis observationem, ubi tantum erant Iudei. Ut Barnabas, duceretur, scilicet Contra. Mt. 18.a. Qui scandalizaverit unum de pusillis istis. Ibi Glossa Sed magnus non potest moveri, et constat, quod Barnabas erat magnus. Solutio : Magnus non potest moveri de facili : vel magnus, existens magnus, quia statim ut movetur, fit parvus. Peribat per hoc veritas Evangelii, que est ut sola Evangelica sufficiant ad salutem. Evangelica autem veritas determinata fuerat : Act. 15.e. Visum est Spiritui S. et nobis, etc. Contra hanc legem faciebant, qui cibos discernebant quasi a lege prohibitos. Huc etiam accedit id est hinc manifestum est, quod Petrus ex magna caritate, et patientia sustinebat Pauli obiurgationem. Pasce Io. ult. d. Posterioris vocatione, scilicet non dignitate. Unde ei debebat Paulus reverentiam ut prius vocato, ut monachus suis prioribus vocatione. Primus, vocatione. Mites. Mt. 11.d. Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde. Tanto sanctius, quanto ad imitandum difficilius ; quia difficilius est ut maior a minore se permittat coram multis redargui, quam e converso. Sed difficilius fuit Laurentio pati, quam Tiburtio : quia dum pergeret super ardentes prunas, videbatur ei, quod super rosas iret. Etiam difficilius fuit ei pati quam Beato Laurentio, ut patet per passionis eius verba. Ergo sanctius {7. 151ra} fuit ei ; ergo maius premium debetur ei de martyrio suo : ergo quantitas meriti non attenditur penes quantitatem pene in martyrio, sed penes quantitatem caritatis in sustinendo pro Deo.
marg.| Unde quod obiicitur, respectu eiusdem persone, vel respectu diversarum aliis paribus intelligitur. Cogebant exemplo. Argumentum, quod exempla cogunt. Leo Papa, validiora sunt exempla, quam verba. Hier. Omnia que Prelatus agit vel dicit, vocalia debent esse : ut quicquid agat, quicquid loquatur, doctrina sit. Ideo Ioannes Baptista vocat se vocem, quia omnis pars vocis vox est : sic quicquid est in Doctore debet esse doctrina. De hac reprehensione, Petri a Paulo facta. Videtur dissentire, etc. Ponit dissensionem inter Hieronymum, et Augustinum. Hier. dicebat quod Petrus discernendo cibaria nullo modo observavit legalia, sed hoc fecit ex condicto, quod habuit cum Paulo : dixit enim Paulo. Ego discernam cibaria, et tunc reprehendes, etc. Quod si me reprehendis, qui sum caput Ecclesie, habebis auctoritatem reprehendendi illos, qui observant legalia.
marg.| Unde dicit Hieronymus quod non erant observanda. Augustinus autem distinguit tria tempora : Ante passionem, et tunc erant observanda ; et post passionem similiter, donec manifesta fuit veritas Evangelii : sed post manifestationem nullo modo observari debuerunt.
marg.| Unde dicit quod Paulus vere redarguit Petrum. Sed obiicitur. Dicit Hier. quod Petrus simulavit se observare legalia, et revera non observavit ; et quod Paulus non reprehendit eum vere. Augustinus autem dicit, quod imo vere observavit ; et quod vere eum arguit Paulus, et ita dicunt opposita, et ita alter eorum dicit verum, alter falsum, quod est inconveniens. Philosophus. Altercatio est de doctrina veritatis ; et alter dicit falsum, ergo mentitur : et ita peccat mortaliter in hoc Hier. vel Augustinus et etiam infidelis videtur esse. Solutio : In hoc non sunt contrarii, imo uterque idem dicit, quod alter dicit. Hieronymus quod observatio legalium tunc erat mortifera ; et hoc spem ponentibus in eis. Augustinus autem quoniam mortua, nisi ex zelo aliquis faceret hoc, et est contradictio tantum vocalis inter eos. Est enim duplex simulatio ; quedam realis, et hoc modo dicit Augustinus quod Petrus non observavit legalia simulatorie : et est simulatio dispensatoria, secundum quod Medicus simulat se observare legalia, ne crederetur ab infirmis, quod esset destructor Legis, et ita non contradicunt. Augustinus Dispensatorie, sicut medicus simulat se comedere carnes, gerens morem egroto, licet non sit egrotus. Tantum Apostolum, id est tam auctorizabilem et tanti nominis.
marg.| Sed vere quasi eis subiectum, quantum ad observationem, licet non quantum ad intentionem. Ex hoc loco, huius Epistole. Porphyrius, quidam hereticus, qui nitebatur quantum poterat, ut imponeret mendacium Sacre scripture, et eius auctoritatibus. Illi, Petro. Huic, Paulo. Procacitatis, in hoc quod redarguit maiorem suum. In commune, hoc enim redundaret in omnes nos : quia mendacium in Sacra scriptura inveniretur, ex quo Maiores nostri sibi invicem contradicerent. Principes : Ps. 106. Effusa est contentio super Principes, etc. Mt. 12.b. Omne regnum in se divisum. Hic acceptus est illi ; Act. 10.f. quod non si legalia servanda tunc essent : non enim esset Deo acceptus nisi observans ea tunc, ex quo essent servanda. Tanta simulatione, id est caute se subtrahebat a Gentibus. Subtractionem, id est separationem a Gentibus in discernendo cibaria, Iudeis superbia ; qui dicebant salutem non esse sine observatione legalium. Gentibus desperatio, in quam caderent si ostenderetur eis sine legalibus non esse salutem. Quod ipse fecit, quoniam circumcidit Timotheum. Act. 16.a. Videtur ergo quod nullus potest reprehendere de vitio quo est infectus. Ad idem, illud Rm. 2.a. In quo alterum iudicas, teipsum condemnas, et Io. 8.a. Qui sine peccato est vestrum, primus in eam lapidem mittat, et Mt. 7.a. Hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo.
marg.| Item Paulus in Petro hoc reprehendere non potuit, quia ipse fecit ; non tamen sequitur, quod Petrus hoc fecerit coram Gentibus : sed neque Paulus, imo tantum coram Iudeis circumcidit Timotheum et se purificavit.
marg.| Solutio Si notorium est peccatum, non potest alios reprehendere de illo : notorium autem erat, quod Petrus distinxerat cibaria. Ad illud. Paulus in Petro, etc. dici potest, quod hoc verum est, quia factum Pauli postea innotuit Gentibus. Act. 25.d. Petrus auctor huius decreti, imo Iacobus, qui ibi dicit. Ego iudico eos non inquietari.
marg.| Solutio Petrus dicitur auctor, quia eius auctoritate factum est, quod fecit Iacobus ; et quia ipse persuasit primo, quod non debebant Gentibus imponi legalia, et quia primo locutus est in Concilio. Post visionem lintei, que significat conversionem {7. 151rb} Gentium. Act. 10.e. Cum enim Paulus : Ponit causam quare factum est illud Concilium, Antiochiam. Act. 15.a. Sicut et nobis, id est signo visibili et nobis. Ut vacaret, de qua lege habetur. Nm. 6.a. Totondit. Act. 18.e. Totonderat in Cenchris caput, habebat enim votum : devenitque Ephesum.
marg.| Paulus reprehendit, quia suos sibi subtrahebat, qui erat Doctor Gentium. Non recte ambulabat ad veritatem Evangelii.
marg.| Sed dicit Amb. Peccatum est factum vel dictum, vel concupitum contra legem Dei : Ergo Petrus fecit contra legem Dei, ergo peccavit. Preterea dicit lex. Qui occasionem damni dat, damnum dedisse videtur : at dedit occasionem damni mortalis, ergo peccavit mortaliter.
marg.| Contra Super illud Iob. 1.a. Offerebat holocausta per singulos. Ibi Glossa Mittendo Spiritum, scilicet sanctificavit eos condonans quicquid culpe inesse potuit : ergo numquam post peccaverunt mortaliter.
marg.| Solutio Secundum Hieronymum non peccavit, unde non recte ambulavit ad veritatem Evangelii, quia ex facto eius sequebatur quoddam, quod erat contra Evangelium, id est non secundum Evangelium, scilicet quod illi spem ponebant in legalibus.
marg.| Vel secundum Augustinum peccavit venialiter, et non mortaliter quia non omnis actio, ex qua quis scandalizatur mortaliter, est peccatum tale : imo quandoque ex veniali scandalizatur quis mortaliter.
marg.| Et oppono ad illud. Peccatum est dictum, vel factum, vel concupitum contra legem Dei : quod (Contra) sumitur large ad contrarietatem quam facit veniale.
marg.| In verbis, id est in significatione. Hbr. 10.a. Umbram enim habens futurorum bonorum Lex, non ipsam imaginem rerum. Ingredi, ad purificationem in templum. Sanctifica te, id est simula te sanctificare. Gratie predicatorem : Predicabat enim salutem sine observantia legalium. Ne quisquam tunc Iudeos iudaizare prohiberet, id est secundum morem Iudeorum legalia servare. Quamvis, etc. Act. 15.b. Nec precipitur. Itaque si post hoc dicit secundum Hieronymum. Constringebat, per obiurgationem, ut confiteretur coram Gentibus, quod non tenebantur observare legalia. Pariter sentire, id est secum. Noverat enim Paulus quod Petrus idem sentiebat. De hac re, id est quod Gentiles sine legalium observatione salvarentur, quas Gentes cogebat suo exemplo, non quia Petrus peccaret in hoc : sentiebat enim, quia Petrus non credebat legalia esse observanda. Timore ; ne amitteret Iudeos.
marg.| Quod Paulus si facit, quasi dicat Quando Paulus in se legalia implevit, non coegit Gentes iudaizare : quia hoc fecit ne destructor Legis crederetur ab ipsis, coram quibus hoc fecit. Iam revelata fide in parte ; quia si omnino esset revelata fides, sicut modo, nullo modo esset observanda. Amiserant tamquam vitam, officii scilicet : ergo erant differentia, et ita non merebatur quis faciendo illa.
marg.| Sed nonne zelo caritatis in fide legalia in se implevit, ne Legem malam esse crederent : ergo tunc meruit. Hoc verum est : non tamen vitam officii sui habebant : quia vita officii legalium (ut circumcisionis) erat purgare a peccato : sed circumcisio non purgavit Timotheum a peccato, nisi simulate, quia si nullo modo observaretur, videretur quod Lex esset mala. Inimicorum, hereticorum contra Apostolum. Ad hoc sunt verba Augustini. Quoniam dispensativa, id est quadam dispensatione falsitatis : Hoc dicit contra Hieronimum. qui dicebat Petrum hoc dispensatorie fecisse, et non vere. Nullo esse mentiendum. Argumentum contra illos, qui dicunt quod in casu potest quis mentiri, ut pro vita alicuius servanda. Iob. 13.a. Numquid indiget Deus vestro mendacio ? A Scriptoribus Sanctarum scripturarum : Hoc dicit Augustinus Oppono ei, ergo Hieronymus non est mentitus, et dicis oppositum, ergo tu es mentitus ; ergo differentia est inter Expositores, et Scriptores. Scriptores enim dicuntur, qui Sanctam scripturam posuerunt ex caritate, et hi nullo modo mentiti sunt.
marg.| Sed Expositores, id est glossatores, supra quasi de suo locuti sunt, et ita mentiri potuerunt. Tamen utrumque sustinerent qui dicerent, quod neuter mentitus est ; quia unus dicit, quod non erant mortifera legalia, alius dicit quod imo mortifera erant spem ponentibus in eis. Petri itaque et Barnabe simulatio merito reprehensa est : sed nihil reprehenditur nisi peccatum : ergo Petrus peccavit mortaliter.
marg.| Sed videtur, quod illo modo Paulus peccaverit in reprehendendo : quia Petrus hoc faciebat zelo fidei ; et ita merebatur : ergo non erat reprehendendus. Preterea hoc non fecit ex aliqua libidine ; ergo cum omne peccatum sit ex libidine, in hoc non peccavit ; quod verum est secundum Hieronymum. A quo correctus est simulatorie. Imo hoc non
marg.| Λ fecit
Numérotation du verset Gal. 2, moraliter 
marg.| {h} Nihil mihi contulerunt] quia in Paulo, et in ceteris Apostolis adimpletum est illud Ier. 31.f. Dabo legem meam in visceribus eorum, etc. Omnes enim cognoscent me a minimo usque ad maximum, id est a Paulo usque ad Petrum. Et illud Is. 54.c. Ponam omnes terminos tuos in lapides desiderabiles, et universos filios doctos a Domino.
marg.| {i} Creditum est mihi] etc. quod significatum est Za. 4.d. Due olive super candelabrum, una a dextris lampadis, et una a sinistris. Super candelabrum id est super Ecclesiam ; vel super gradum magisterii : Mt. 5.b. Nemo accendit lucernam, etc. Super candelabrum lampas id est Christus : Is. 62.a. Et salvator eius ut lampas accendatur. Petrus a dextris eius, qui predicavit Iudeis. Paulus a sinistris, qui predicavit Gentibus que erant a sinistra idololatrie. Idem significatum est 3Rg. 7.c. Ubi dicitur, quod Salomon columnam dextram vocavit nomine Ioachim, quod interpretatur firmitas id est Petrus, de quo Mt. 16.c. Tu es Petrus, et super hanc petram edificabo Ecclesiam meam id est fidei firmitatem, etc. Alteram vocavit Booz, quod interpretatur in robore, scilicet constantia in laboribus, per quam Paulus, qui ait Phil. 3.b. Omnia possum in eo, qui me confortat.   [Creditum] dupliciter, sicut pecunia creditur homini, et sicut semen creditur terre. Sicut pecunia ; de qua Lc. 19.b. Vocatis autem decem servis suis, etc. Sed Ier. 15.c. conqueritur Dominus. Nec feneravi, nec feneravit mihi quisquam. Unde possumus dicere de multis illud Ps. 36. Mutuabitur peccator, et non solvet ; quia aliis non predicant, et accipiunt, et nihil reddunt. Unde {7. 150rb} Eccl. 29.a. Multi quasi inventionem estimaverunt fenus. Et postea sequitur. In tempore redditionis postulabit tempus. Item traditur semen terre, ut multiplicetur. Sed Ier. 12.c. Seminaverunt triticum, et messuerunt spinas. Unde Angeli possunt dicere Domino illud Mt. 13.d. Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo. Unde ergo habet zizania.
marg.| {n} Operatus est] etc. Nisi enim Dominus cooperaretur predicationi, vana esset Ps. 126. Nisi Dominus edificaverit, domum, etc. 1Cor. 3.b. Dei adiutores sumus, etc. Et Io. 15.a. Sine me nihil potestis facere.
marg.| {p} Videbantur columne] Apostoli enim fuerunt columne Ecclesie. Prv. 9.a. Sapientia edificavit sibi domum, et excidit columnas septem. Ct. 5.d. Crura illius columne marmoree. Sed hodie columne Ecclesie sunt testee : quod significatum est in statua Dn. 2.e. quia pedes eius sunt testei, et terrei, per amorem terrenorum, ferrei, per immansuetudinem : (ferrum enim inflexibile) et similiter ipsi ferrei, quia omnes alios volunt malleare, sicut ferrum omnia metalla domat ; et quia testei sunt, levi tentatione franguntur ; sicut illa statua comminuta est parvo lapide.
marg.| {l} Et cum cognovissent] etc. Ita debent facere Doctores, et maxime quorum interest vacare, scilicet associare sibi alios, quibus dedit* Deus gratiam docendi, vel predicandi, ut opus Domini melius, et fructuosius fieret a pluribus. Nm. 11.c. Dixit Moyses. Non possum solus sustinere omnem hunc populum quia gravis est mihi. Et infr. f. Quis tribuat ut omnis populus prophetet, etc. Sed iam potius invehuntur contra alios, et hoc faciunt propter inanem gloriam. Quod significatum est in Ioanne, qui predicans incarceratus est ab Herode propter Herodiadem, que significat inanem gloriam, quam retinebat pro uxore ; sed tamen gloria solius est fratris nostri Christi, qui dicit Mt. ult. b. Nuntiate fratribus meis. Ipsi soli debetur gloria : Is. 42.b. Gloriam meam alteri non dabo. Unde dicitur, Gloria Patri, et Filio, etc. Homini autem non debetur gloria ab aliquo : quia 1Cor. 4.b. Quid habes, quod non accepisti.
marg.| {b} Pauperum memores] Act. 9.g. Circunsteterunt illum omnes vidue flentes, et ostendentes ei vestes quas faciebat illis Dorcas. Sed resuscitata est : sic multi resuscitantur per orationes eorum, quibus dant eleemosynas : Ideo Iob. 29.c. Pater eram pauperum. Et Lucia ad Valerianum. Semper de his solicita fui : loquebatur de pauperibus.
marg.| {c} In faciem] etc. Hodie non resistitur prelatis, non Cardinalibus. Sed ex hoc habetur argumentum, quod deberet eis resisti, 1Tim. 5.d. Peccantem coram omnibus argue, ly (coram omnibus) diasyrticum est. Non est hodie Elias in terra, qui (ut habetur 3Rg. 18.c.) obstitit Achab. Unde dixit. Vivit Deus ante cuius vultum sto, quia hodie apparebo ei. Et de Eliseo dicitur Sir. 48.b. In diebus suis non pertimuit Principem. Sed Os. 13.a. Loquente Ephraim, horror invasit Israel. Eccl. 4.c. Ne reverearis proximum tuum in casu suo, etc. Et in eod. d. Pro iustitia agonizare pro anima tua, etc. Petrus hic typum gerit hypocritarum, qui in occulto laute comedunt, et in aperto parce, ad idem inducentes alios. Hoc autem fecit Petrus quadam verecundia ductus. Sed Ez. 3.b. Ut adamantem, et silicem dedi te, et Ier. 1.d. Dedi te in columnam ferream.
marg.| {d} Ita ut] etc. quia Regis ad exemplum totus componitur Orbis, Eccl. 10.a. Qualis rector, etc. Sap. 18.d. De Aaron. In veste poderis, quam habebat, totus erat Orbis terrarum, supple, descriptus.
marg.| {e} Coram omnibus] 1Tim. 5.d. Peccantem coram omnibus argue. Contra. Mt. 18.b. Si peccaverit in te frater tuus, argue eum, etc. Solutio : Ly (coram omnibus) diasyrticum est.
marg.| {f} Cum Iudeus sis, cogis] etc. Hoc est contra quosdam Religiosos, qui habitum habent Religionis, tamen vitam habent secularem, et tamen isti tales magni sunt reprehensores. Unde potest dici. Tu cum Iudeus sis, etc. Et Mt. 23.a. Alligant onera gravia : digito autem, etc.
marg.| {7. 151va} Δ {a} Nos natura Iudei] Ut dictum est, in hac parte huius Epistole intendit ostendere, quod legalia non sunt necessaria ad salutem. Usque huc commendavit personam suam, et causam suam ; modo diffusius prosequitur, quod inceperat ostendere, scilicet quod legalia non sunt necessaria ad salutem. Et hec est tertia pars prime partis, ut dictum est in principio Epistole. Ostendit etiam duplici exemplo sui et Apostolorum : et Abrahe primo, et secundo Scripturarum attestatione, Infr. 3.a. Sicut scriptum est, Credidit Abraham. Tertio per consuetudinem, sive per leges humanas. Infr. 3.b. Secundum hominem dico. Dicit ergo :
marg.| {a} Nos natura] a nativitate.
marg.| {b} Iudei] Hoc dicit, quia quidam veniebant ad Iudaismum, et dicebantur Proselyti, 2Cor. 11.c. Hebrei sunt, et ego, etc. Phil. 3.a. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis, etc.
marg.| {c} Et non ex] etc. Contra. Rm. 3.c. Omnes peccaverunt, et egent gloria Dei. Eph. 2.a. Eramus natura filii ire, sicut, et ceteri ; 1Io. 1.c. Si dixerimus, quia peccatum non habemus, etc. Solutio : habetur in Glossa   [Non ex Gentibus peccatores] id est. Non sumus idololatre sicut Gentes. Antonomastice enim vocabant Iudei Gentiles peccatores, scilicet propter idololatriam.
marg.| {d} Scientes autem] etc. quasi. Nos sumus a natura, id est nativitate Iudei : tamen quia scimus, quod nullus per legalia iustificatur, dimisimus ea et cucurrimus ad fidem Christi, ut per eam iustificaremur.
marg.| {e} Nisi per fidem] Ad idem Rm. 3.d. Arbitramur enim hominem iustificari per fidem.
marg.| {f} Ut iustificemur ex fide] etc. Sed contra. Iacob. 2.d. Abraham pater noster, nonne ex operibus Legis iustificatus est ? Solutio Revera nullus iustificatus fuit per opera Legis : augetur tamen iustitia habita, diciturque Abraham iustificatus per opera, quia per ipsa iustitia eius est annuntiata, et manifesta.
marg.| {g} Ex operibus Legis] etc. quia ex quo nos Iudei, quibus data fuit Lex, non possumus per Legem iustificari, multo minus alii, et ita nullus iustificatur per Legem.   [Omnis caro] Is. 38.b. Videbit omnis caro salutare Dei. Vel   [Omnis caro] in malo, id est Gentes carnaliter viventes. Unde 1Cor. 15.f. Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt.
marg.| {h} Quod si querentes] Dico quod non poteramus iustificari per Legem, sed per fidem Iesu Christi : unde nec Gentilis iustificari potuit, quia nec fidem, nec Legem habebat.   [Quod] pro et   [Si querentes iustificari] id est. Si ex hoc, quod querimus iustificari in Christo, per fidem Christi.
marg.| {i} Inventi sumus peccatores] quia scilicet Legem dimisimus.
marg.| { k } Numquid Christus] etc. quasi dicat Ergo Christus, qui hoc precipit, minister peccati ; quod nullo modo verum est, quia est hostis peccati, et hostia pro peccato. Unde 2Cor. 5.d. Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, id est hostiam pro peccato. Vel   [Quod] id est quia.   [Si querentes] etc. id est. Si inventi sumus peccatores essendo sub Lege, et querimus iustificari per Christum :   [Numquid Christus minister est peccati]  ; id est Legis ? quasi dicat Minister peccati esset, si faceret nos esse sub Lege.
marg.| {l} Absit] Non est ita. Vel sic :   [Quod] id est quia.   [Si querentes iustificari] id est. Si querimus iustificari.
marg.| {i} Inventi sumus peccatores] In Lege, et ideo ipsam dimisimus.   [Numquid Christus peccati minister est] id est Legis, qui permisit nos esse sub Lege ? quasi dicat Non. Unde subdit   [Absit]
prol.| {a} Nos
Numérotation du verset Gal. 2, moraliter 
marg.| {h} Quod si querentes iustificari] etc. Homo quantum est in se, peccator est, et quod iustificatur, a Christo habet : quia Act. 4.c. Neque enim est aliud nomen sub celo in quo, etc. Et 1Cor. 15.c. Sicut in Adam omnes moriuntur ; ita, etc. Ideo homo quantum in se est, querat, et non inveniet nisi turbationem. Unde Ps. 41. Ad me ipsum anima mea turbata est ; propterea memor ero tui de terra Iordanis. Os. 13.c. Perditio tua Israel : tantum ex me auxilium tuum.
marg.| {g} Si enim] Posset quis dicere. Ita dicis coram nobis legalia non esse observanda, sed occulte facis ea.
marg.| Et respondet Apostolus, quod Non : [Enim] id est quia   [Si que destruxi] etc. Moraliter. Contra recidivantes, et contra apostatas : 2. Petri cap. 2. Canis reversus ad { 152ra } Δ vomitum, etc. Et notantur hic duo peccata specialius, gula scilicet et luxuria. Canis vorax est, sus immunda. Prv. 26.b. Sicut canis, qui revertitur ad vomitum suum, etc. Ios. 6.d. Maledictus qui reedificaverit Iericho.
marg.| Item multi sunt, qui quod edificaverunt verbo, destruunt exemplo, vel quod edificaverunt in publico, destruunt in consiliis in occulto.
marg.| Sed Sir. 34.d. Unus edificans, et unus destruens, etc. Isti possunt comparari leoni, qui vestigia sua impressa in terra, cauda delet : Sic ipsi vestigia boni sermonis expressa in terra liberi arbitrii audientium, delent per malam vitam. Ier. 48.b. Mittam eis Ordinatores, scilicet Predicatores dicentes, ita facietis : et stratores laguncularum per malum exemplum, et sternent eam, et vasa eius exhaurient, et lagunculas eorum collident. Sic Predicator aliud dicens aliud faciens, prevaricator est.
marg.| {a} Ego enim per Legem] id est per Legis cognitionem, quia simpliciter eam intelligo, id est per Legis auctoritatem. Lv. 26.b. Novis supervenientibus vetera proiicietis.
marg.| {b} Legi mortuus sum] id est operibus legalibus, et carnalibus mortuus, id est separatus a Lege : mors enim separatio est. Ct. 8.b. Fortis est ut mors dilectio.
marg.| {c} Ut Deo vivam] Col. 3.a. Mortui estis, et vita vestra, etc. 2Cor. 6.a. Morientes, et ecce vivimus.   [Per Legem Legi mortuus sum] id est. Ad honorem Legis mortuus seculo, et mundo, per legem, id est intelligentiam Legis spiritualem. Mt. 28.a. Angelus Domini descendit de celo, etc. Angelus est revelatio, qua revelatur nobis cognitio Dei clausa sub littera Legis quasi sub lapide. In fulgore iustitia Dei, in candore vestium eius misericordia. Et post facti sunt velut mortui. Sir. 48.b. Mortuum prophetavit corpus eius : quia prior debet homo mori, ut postea doceat alios.
marg.| {d} Confixus sum cruci] contra quosdam qui ad tempus volunt ascendere crucem penitentie, sed nolunt cruci affigi, ut intrent Religionem : de quibus Iob. 39.b. Numquid alligabis rhinocerotem ad arandum ? Notandum quod Diabolus dicitur crucifixus fuisse ibi, ubi Christus moriendo mortem destruxit, et ad hoc significandum geminatur crux in eadem cruce, id est in illis in quibus est de ligno vere crucis, est ibi una parva supra aliam. Quidam ergo crucifiguntur in cruce Christi, scilicet, qui moriuntur in mundo propter Deum : et illi sunt crucifixi cum Christo, qui faciunt de necessitate virtutum, velut latro cum Domino Lc. 23.f. qui ait. Memento mei cum veneris in regnum tuum. Quidam suscipiunt penitentiam propter delenda peccata. Iob. 7.c. Terrebit me per somnia, etc. Et ideo suspendium elegit anima mea, id est ideo faciam penitentiam. Alii antonomastice crucifiguntur cum Christo qui ad honorem Dei, et utilitatem proximi penitentiam faciunt, licet non sint conscii peccati. Unde 2Cor. 4.c. Semper mortificationem Iesu Christi in corpore nostro circumferentes, ut et vita Iesu manifestetur in corporibus nostris. Alii autem crucifiguntur Diabolo, scilicet qui alia de causa, quam propter Deum faciunt opera penitentie, vel intrant Claustrum vel huiusmodi. Crucifixio autem Diaboli figurata fuit Ios. 8.f. Regem quoque Hai suspendit in patibulo, etc. Rex Hai interpretatur vita vallium vel questio vite, et significat peccatorem, qui, scilicet est in valle peccati, quem Diabolus regit. Hunc Regem suspendit Iosue, id est Christus in passione sua. Notandum ergo, quod multi crucifiguntur cum Diabolo, sicut cum Christo. Suspenduntur cum Diabolo, qui opera penitentie faciunt ex inani gloria, scilicet pro laude. Gn. 40.d. Suspendet te in cruce, et lacerabunt volucres carnes tuas. Isti pistori videbatur, quod ferret tria canistra farine super caput suum, per que significantur tria genera operum propter que gloriantur homines, id est opera misericordie, iustitie, et doctrine. Hec super caput deferunt qui ea ad ostensionem faciunt.
marg.| Unde dicit volucres, id est inanes cogitationes circa temporalia.
marg.| Item qui crucem penitentie ascendunt ex ambitione humane dignitatis, sicut Absalon, 2Rg. 18.b. qui ambiebat principatum, suspensus est in mula pertransiens. Per mulam sterilis procuratio ; qua quis procurat ut habeat dignitatem : sed quando illa transit id est quando videt quod non prodest, suspendit se id est incipit facere opera penitentie, ut sic possit exaltari, scilicet associari filiis Israel. Alii ex hypocrisi, scilicet {7. 152rb} ut credantur boni, et significantur per Gabaonitas Ios. 9.a. qui in veteribus pannis voluntarie se offerunt sive spontanee in Religione, et significantur tales per latronem Christum blasphemantem. Lc. 24.f. Vel qui per erubescentiam faciunt aliquid : sicut aliquando contingit de illo qui statuit et in posuit aliquam legem, et servat ne improperetur ei, vel vituperetur. Esther. 7.d. Suspensus Aman in patibulo, quod paraverat Mardocheo. Vel ex curiositate sicut Lc. cap. 19.a. Ascendit Zacheus super ficum fatuam, id est penitentiam indiscretam quod precipue faciunt Novitii, et ideo statim dixit ei Dominus. Zachee festinans descende, id est accipe morem aliorum.
marg.| Unde Augustinus in libro de doctrina christianaQuisquis autem rebus pretereuntibus strictius utitur, quam sese habeant mores eorum cum quibus vivit, aut vituperabilis, aut superstitiosus est : quisquis vero sic eis utitur, ut mores consuetudinis bonorum inter quos versatur, excedat, aut aliquid significat, aut flagitiosus est. In omnibus, id est in talibus, non rerum usus, sed libido in culpa est.
marg.| Sed quid erit talibus qui crucifiguntur cum Diabolo ? Respondeo. Sicut Dominus dixit illi, qui crucifixus est cum eo. Hodie mecum eris in Paradiso. Ita Diabolus potest eis dicere. Hodie mecum eritis in Inferno.
marg.| {e} Vivo ego] spiritualiter.
marg.| {f} Iam non ego] carnalis qui eram : hoc est quando homo nihil proprie voluntatis, vel rationis sapit, 1Rg. 10.b. Mutaberis in virum alterum. Iob. 16.c. Ego ille quondam opulentus repente contritus sum.
marg.| {g} Vivit in me Christus] sicut bonus pater dicitur vivere in bono filio, qui patrem in omnibus imitatur. Sir. 30.c. Mortuus est pater illius, et quasi non est mortuus, similem enim reliquit sibi post se. Vel   [Vivit in me] est enim vita mea in presenti per gratiam, et in futuro per gloriam. Phil. 1.c. Mihi vivere Christus est, et mori lucrum. Rm. 14.b. Nemo vestrum sibi vivit.
marg.| {h} Quod autem nunc vivo] Ostendit per quid vivitur in solo Christo, quia per fidem, que castigat intellectum, ut non credat sibi sed Deo : unde 2Cor. 10.b. In captivitatem redigentes omnem intellectum. Similiter fides reprimit propriam voluntatem : unde Io. 3.b. Ut qui credit in Deum, non pereat, id est non faciat propriam voluntatem, 1Io. ult. a. Hec est victoria, que vincit mundum, fides nostra.
marg.| {i} In fide vivo] Habac. 2.a. Iustus ex fide vivit.
marg.| { k } Tradidit] Ier. 31.a. In caritate perpetua dilexi te : ideo, etc. Eph. 5.e. Christus dilexit Ecclesiam, etc. sup. 1.a. Qui dedit semetipsum pro nobis.
marg.| {l} Pro me] id est amore meo, pretio mei, aut meo. Pro amore enim hominis mortuus est Christus : unde proprie amor vincit eum. Bernardus O amoris vis ! Amore quid violentius ? Solus amor triumphat de Deo. Io. 15.b. Maiorem hac dilectionem, etc. Item pretium hominis fuit Christus quo redemptus est a debitis. 1Cor. 6.d. Empti estis. Idem 1Pt. 1.d. Similiter vicarius noster fuit cum vice nostra mortem suscepit, ut eam a nobis tolleret Rm. 8.f. Qui proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Non possunt ergo perire, pro quibus pater tradidit filium in mortem, ut vivant : pro quibus filius patrem rogat, ne pereant ; pro transgressoribus enim rogavit, ut non perirent. Is. 52.a. et ideo dicit per Ps. 115. Quid retribuam Domino, etc.
marg.| {m} Ergo Christus gratis mortuus est] Simili modo accipitur (gratis) in Is. 52.a. Gratis venundati estis, id est pro nihilo, sine aliquo commodo.
marg.| Λ accipiat peccatum, et adducatur iustitia sempiterna. Carnes confixas. Infr. 5.d. Qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt, etc. Rm. 6.a. Vetus homo noster, etc. In qua est incentivum vitiorum, etc. Sed hoc incentivum est fomes ergo fomes est in carne. Contra. Super illud Rm. 7.d. Video aliam legem, et in fine. Glossa Fomes peccati, qui est ex carne. Propterea secundum hoc habuimus incentivum vitiorum et ita vitia habent sibi qualitates substratas. Solutio : In carne est id est a carne : vel id est sensualitatem, que dicitur caro respectu superioris partis rationis, et fomitem appellat incentivum, quia impellit ad malum, retardat a bono, et non est aliquis habitus alius. Per hoc fides habet efficaciam. Ex quo videtur, quod fides informetur a caritate, quod est contra quamdam opinionem. Item si per hoc, quod Deus dilexit nos, habet efficaciam fides, constat quod dilexit Legem divinam essentiam, et aliquid notat id est dilectionem, et ly (per) notat causam, et non {7. 152va} divine essentie ad fidem, quia secundum hoc si certus esset per hoc, quod Deus est, habet fides efficaciam, et constat, quod hic non est intellectus ; ergo notat causam dilectionis ad fidem ; ergo dilectio, sive caritas est causa fidei et nec formalis. Solutio : Hoc dicitur ex consequenti, quia ad hoc, quod dilexit nos, sequitur quod ipse perfecit in nobis fidem. Ad illud quod queris, dicendum quod ly (dilexit) notat effectum, qui est gratia, ex qua constat, quod fides habet efficaciam. Una res facta, id est unum operatum. In eodem facto invenimus Iudam.
marg.| Solutio Patet quod Iudas ideo tantum reprehendendus est, quia hoc fecit animo maligno : Ergo si crederet obsequium se prestare Deo, non peccasset, et ita labimur in heresim Caianorum, qui dixerunt Cain optimum, et Iudam : quia revelatum fuit Iude, quod per mortem Christi redimendum esset genus humanum, et ideo dicunt, quod non peccaverit. Solutio : In eodem facto, in eo quod ex facto relinquitur, id est in passione Christi. Et dicendum quod etsi animo liberandi genus humanum hoc fecisset, adhuc peccasset, quia dicit Seneca. Valde ridiculum est propter vitium alterius perdere propriam innocentiam. Inhibitum enim erat ne quis occideret innocentem, unde non posset occidi Christus vel tradi, nisi ex aliqua libidine, ut ex motu liberandi genus humanum, vel aliquo tali. Benedicimus caritatem ex hoc quod fecit Deus. Tradidit se per dilectionem.
marg.| Λ fecit simulatorie secundum Augustinum. Non peccavit venialiter, et non in doctrina Religionis, quia non asserebat legalia esse necessaria ad salutem et si assumeret legalia : sicut {7. 151vb} quando aliquis sumit sibi capam, per hoc non dicit, quod aliquo modo non possit vivere sine capa : Ibi Hier. ita respondet. Verba sunt Magistri. Scribis in Epistola, loquitur Augustinus Hier. vero, statu spiritus salvus est.
marg.| Sed obiicitur ; quod secundum Augustinum poterant fieri legalia ex caritate, et ita spes salutis poterat poni in eis.
marg.| Solutio Hier. intelligit spem ponere in illis, id est credere quod sine eis non posset esse salus. Benefacere, quod verum erat si ex devotione facerent. Cherinti, et Ebionis, qui dicebant legalia esse servanda cum Evangelicis, et aliter non esse salutem. In synagoga Satane. Apc. 3.c. Sed hoc non est contra Augustinum quia tunc non erat Evangelium manifestatum, sicut modo. Pestifera. Modo omnibus sunt pestifera legalia sed non tunc, secundum quod videtur per ea que dicuntur hic, sibi plane contradicunt Hieronymus et Augustinus . Finis. Rm. 10.a. Usque ad Ioannem, Mt. 11.d. Ergo post Ioannem non debuerunt observari : et ita peccavit Petrus, et etiam Christus.
marg.| Solutio : Ly usque non terminat aliquod tempus, sed totale tempus, id est duraverunt in tempore, quando fuerunt. Item Ier. 31.f. Ut non in vetustate littere. Rm. 7.b. Eph. 4.e. Indifferentes, et Augustinus diceret, quod imo sunt indifferentes, ideoque meritorie si servarentur ex caritate, non modo, sed tunc, quando Petrus. Tu dicis bonum, ego assero malum : Ecce plana contrarietas eorum.
marg.| Unde pro nihil videmur laborare ad concordandum. Gratia fidei, que est fides. Valuimus in Lege, id est in intellectu Legis, et observatione legalium. Proselyti, id est salientes de secta ad sectam. Irridentes, qui semel rident : Irrisores, qui frequenter hoc faciunt. Hoc nomen peccator, etc. qui cum iuste, et laudabiliter vivant, non sunt sine peccato 1Io. 1.d. Si dixerimus, quia peccatum non habemus, etc. Et Eccl. 7.c. Non est iustus, qui non faciat malum. Sed obiicitur de hoc, quod dicit. Hoc nomen peccator non est usitatum in Scripturis de illis, qui cum iuste, etc. Ex hoc videtur peccare sanctus vir Sacerdos, qui in Confiteor dicit. Ego reus, et indignus peccator : scit enim quod numquam peccaverit mortaliter : tunc enim facit contra illud Iob. 13.a. Num indiget Deus vestro mendacio. Item secundum hoc videtur Apostolus esse mentitus 1Tim. 1.d. Qui venit salvos facere peccatores : quorum primus ego sum. Ad hoc solvunt quidam dicentes quod sacerdos dicit Confiteor in persona Ecclesie. Sed secundum hoc deberet dicere pluraliter. Confitemur, sicut dicit in orationibus in persona Ecclesie. Oremus. Dicendum ergo quod non in persona Ecclesie, sed vice Ecclesie : sicut et illud. Qui me de limo terre formasti, etc. dicitur non in persona mortui, sed vice mortui. Vel hoc dicit vice propria, et aliorum, non tamen mentitur, quia dicit hoc timens ne habeat latens peccatum : unde talia verba non dicuntur assertive, sed dubitative : quasi dicat Timeo ne sim peccator, et hoc modo dixit Apostolus. Quorum primus ego sum. Vel melius potest solvi, quia etsi aliquando inveniatur Sacerdos non peccator, sed vir sanctus, non tamen est usitatum. Opera sunt ex gratia. Unde patet, quod per opera non iustificabitur quis : sed quoniam augmentatur gratia. Ex qua impetrantur, etc. Sed nonne omnes virtutes simul infunduntur. Ita sed hoc dicit, quia fides prima est naturaliter, et per motum fidei meretur homo merito congrui ceterarum virtutum opera. Sed illam id est fidem Christi. Quia destrui non potest. Contra. Constat quia non destruxerat illam superbiam nisi in se, sed similiter fidem Christi in se poterat destruere. Solutio : Destrui non potest id est non debet. Que destrui potest id est debet. Peccatores dum ei subiecti, etc. id est sub Lege. Sed contra, supr. 1.c. dixit. Proficiebam super omnes coetaneos meos in Iudaismo. Ergo ratione probari non poterat, quod esset peccator in Lege. Solutio : Hoc agebat timore servili, et iam erat sub lege, et poterat probari peccator. Unde super illud Ps. 1. Et in lege eius meditabitur, etc. Glossa Christus erat in lege : Iudei sub lege : quia Christus, que faciebat, faciebat amore : illi autem servili timore. Servator, ministrat peccatum ponentibus spem in ea. Adimplevit. Mt. 5.b. Non veni legem solvere, sed adimplere. Docens, servanda, ut sine ea non posset. Ego solus Minister iustitie, quia qui transeunt ad eam, iustificantur. Prophetam. Dt. 18.a. et Ier. 31.d. et Os. 3.b. Sedebunt filii Israel sine Rege, etc. Deuter. 9.f. Ut finem
marg.| Λ accipiat



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gal. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=63&chapitre=63_2)

Notes :