Hugo de Sancto Caro

Capitulum 5

Numérotation du verset Gal. 5,1 

State et
nolite iterum iugo servitutis
contineri
Numérotation du verset Gal. 5,2 

Ecce ego Paulus
dico vobis quoniam si circumcidamini
Christus vobis nihil proderit.
Numérotation du verset Gal. 5,3 

Testificor
autem rursum
omni homini
circumcidenti se
quoniam debitor est universe legis faciende.
Numérotation du verset Gal. 5,4 

Evacuati estis a Christo
qui
in lege
iustificamini
a gratia
excidistis.
Numérotation du verset Gal. 5,5 

Nos enim Spiritu
ex fide spem iustitie exspectamus
Numérotation du verset Gal. 5,6 

Nam
in Christo Iesu neque circumcisio neque preputium
aliquid valet sed fides
que per dilectionem
operatur
Numérotation du verset Gal. 5,7 

Currebatis
bene.
Quis vos impedivit
veritati
non obedire ?
Nemini
consenseritis.
Numérotation du verset Gal. 5,8 

Persuasio hec
non est ex eo
qui vocavit vos
Numérotation du verset Gal. 5,9 

modicum fermentum
totam massam
corrumpit.
Numérotation du verset Gal. 5,10 

Ego confido
in vobis
in Domino
quod nihil aliud sapietis.
Qui autem conturbat vos
portabit iudicium
quicumque est ille.
Numérotation du verset Gal. 5,11 

Ego autem,
fratres, si circumcisionem adhuc
predico quid adhuc persecutionem patior ?
Ergo
evacuatum est scandalum crucis.
Numérotation du verset Gal. 5,12 

Utinam et abscidantur qui vos conturbant.
Numérotation du verset Gal. 5,13 

Vos enim vocati in libertatem estis, fratres,
tantum ne libertatem in occasionem detis carnis
sed per caritatem spiritus
servite invicem.
Numérotation du verset Gal. 5,14 

Omnis enim lex
in uno sermone
impletur :
diliges proximum tuum
sicut teipsum
Numérotation du verset Gal. 5,15 

Quod si invicem mordetis
et comeditis
videte ne ab invicem consumamini.
Numérotation du verset Gal. 5,16 

Dico autem in Christo
spiritu
ambulate
et
desideria carnis
non perficietis
Numérotation du verset Gal. 5,17 

caro enim
concupiscit
adversus spiritum,
spiritus autem
adversus carnem. Hec enim sibi invicem adversantur
ut non quecumque vultis illa faciatis
Numérotation du verset Gal. 5,18 

quod
si
spiritu
ducemini
non estis sub lege
Numérotation du verset Gal. 5,19 

Manifesta autem sunt opera carnis
que sunt
fornicatio
immunditia
impudicitia
luxuria
Numérotation du verset Gal. 5,20 

idolorum servitus, veneficia, inimicitie,
contentiones,
emulationes,
ire,
rixe,
dissensiones
secte
Numérotation du verset Gal. 5,21 

invidie
homicidia ebrietates
comesationes
et his similia que predico vobis
sicut predixi
quoniam qui talia
agunt regnum Dei non consequentur.
Numérotation du verset Gal. 5,22 

Fructus autem
Spiritus
est caritas
gaudium
pax
patientia
longanimitas
bonitas
benignitas
mansuetudo
Numérotation du verset Gal. 5,23 

fides
modestia
continentia
castitas
adversus huiusmodi non est lex
Numérotation du verset Gal. 5,24 

qui autem sunt Christi
carnem suam crucifixerunt
cum vitiis
et concupiscentiis
Numérotation du verset Gal. 5,25 

si Spiritu vivimus1 Spiritu et ambulemus
1 Spiritu vivimus] inv. Weber
Numérotation du verset Gal. 5,26 

Non
efficiamur
inanis
glorie cupidi invicem provocantes,
invicem invidentes.

Capitulum 5

prol.| {7.162vb}
Numérotation du verset Gal. 5,1 
marg.| State] etc. Hic incipit moralis instructio Apostoli ad informationem Galatarum. Cuius due sunt partes, sicut sunt due partes iustitie, scilicet declinare a malo, et facere bonum. Primo docet eos declinare a malo. Secundo docet eos facere bonum. Sed quia tripliciter inclinatur homo ad malum, scilicet per suggestionem hominis ; per suggestionem Demonis ; per suggestionem carnis ; ideo tripliciter docet eos declinare a malo. Primo a malo quod fit suggestione hominis, ibi   [Ecce ego Paulus] Secundo a malo quod fit suggestione Demonis, ibi   [Persuasio enim hec] Tertio a malo, quod fit suggestione carnis, ibi   [Dico autem in Christo, Spiritu ambulate] Demum ponitur instructio ad bonum faciendum, ibi   [Fructus autem Spiritus] Et ita illud capitulum dividitur in duas partes. In prima docet declinare a malo : et hoc tripliciter, ut dictum est. In secunda docet facere bonum, ostendens duodecim esse bona que sunt facienda. Dicit ergo :
marg.| {g} State ergo] Continuatio : Agar generat in servitutem : Christus autem in libertatem vos genuit : Vos ergo   [state] id est permanete in ea vocatione in qua vocati estis. Vel   [state] id est erecti permanete ut liberi, non incurvemini sub vinculo legis, ut servi. 1Cor. 10.c. Qui se existimat stare, videat ne cadat.
marg.| {h} Et nolite iterum iugo servitutis contineri] Nota quod iugum servitutis est multiplex. .|Est enim servitus oppressionis, et servitus corruptionis. Servitus oppressionis est Lex, de qua dicitur. Act. 15.c. Quid tentatis Deum imponere iugum ? Servitus autem corruptionis {7.163ra} Δ duplex est. Est enim corruptio pene, et miserie. De prima dicitur Rm. 8.d. Ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis. De secunda. 2Cor. 6.c. Nolite iugum ducere cum infidelibus. Istud iugum duplex, vel ex parte, vel ex toto, quantum ad quosdam, computruit in adventu Christi. Is. 10.f. Computrescet iugum a facie olei, id est a presentia Christi, qui dicitur oleum, Ct. 1.a. Oleum effusum dicitur, quod misericordia Domini plena est terra, Ps. 32. Bernardus Quam utile hoc oleum ! quam salubre ! Si utile non esset, non mihi effunderetur : si salubre non esset, non me inungeret. Imposuit autem nobis novum iugum, scilicet onus leve caritatis. Mt. 11.d. Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis, sub iugo, scilicet. Veteri ; et ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos, etc. Gal. 6.a. Alter alterius onera portate.
Numérotation du verset Gal. 5,1 
Expositio Glossae
marg.| {7.162va} {a} State] etc. Consuetudinis humane, Supr. 3.a. Fixo pede, id est affectu. Ad eosdem, id est ad consimiles. Non est livor, intellige, in genere quia utrumque peccatum est infidelitatis. Actuum 16.a. In qua. Prenuntiande, etc. quia in figura illius, et quousque ad manifestationem Evangelii tantum aboleri : sed dicit ad differentiam moralium que numquam deleta sunt. Sacrilegia, id est Λ ritus idolorum. Que talibus umbris. Hbr. 10.a. Umbram habens futurorum Lex, non ipsam rerum imaginem, etc.
marg.| Ipsum morem. Act. 21.e. Non simulatione. Augustinus videtur obviare, ideo quod magis noxium erat ea quasi noxia eis prohibere : eo enim quod nati et nutriti sub observatione legalium, magis proni erant ad observandum.
marg.| Et iterum, quod nitimur in vetitum. Et est argumentum, quod Prelati precepta sive instituta ex levi causa nisi coacti non debent immutare. Sed obiicitur de hoc, quod hic dicitur, Non fuerant tamquam Diabolica Gentium sacrilegia fugienda. Sed supra proximo. Non est levior hec Legis servitus quam idololatria : ergo erant fugienda, etc. Solutio. Distingue tempora, et concordabit Scriptura. Legalia tempore Legis erant in precepto, et meritoria facientibus ex caritate ; post passionem, et ante manifestationem Evangelii indifferentia ; post manifestationem vero moraliter peccabant facientes ; de hoc tempore loquitur hic. Iterum, Magis noxium erat ea quasi noxia prohibere his hominibus, id est. Iudeis sub Lege natis usque ad quos durare debuerant.
marg.| Ergo Iudei nati in Iudaismo peccaverunt non observando legalia ante manifestationem Evangelii : ergo Petrus peccavit commedendo carnes porcinas, ex quo usque ad eos durare debuerant.
marg.| Solutio. Sicut due negationes exponuntur quandoque per affirmationem ; ita et affirmatio per duas negationes. Sensus ergo est, id est usque ad quos observari non debuerant, id est ipsi non tenebantur non observare ante manifestationem, sed erant eis indifferentia. Angularem lapidem, Is. 28.d. Eph. 2.d. Adhuc edocti erant : quia [ut dictum est] valde proni erant ad legalia. Unde dicebant, Ex. 24. Non deest qui impleat, et cetera Nisi enim proni essent ad ritum sacrificiorum, numquam dedisset eis Dominus nisi Decalogum. Congruentiam, ut facerent huiusmodi sacrificia, sicut Iudei non erant. Prohibere nullo intermedio tempore. Que cum honore : quod factum est quia post terminationem, adhuc observaverunt ea fideles per aliquantulum temporis. Sepelienda, id est immutanda.
marg.| Et nota quod usque ad passionem fuit Lex viva ; a passione usque ad manifestationem Evangelii fuit mortua : ex tunc sepulta.
marg.| Observantibus dixit noxia esse ; hoc plane iuxta distinctionem predictam ; et in hoc diversimode sentiunt Augustinus et Hieronym. Lege fidei, id est ieiunio. Maius enim malum est ex libero servum fieri quam nasci.
marg.| Unde Boethius, Extremum infortunii genus est aliquando fuisse felicem, id est ex debito. Omnia legalia debet adimplere : ergo qui circumcidebantur, ad omnia alia legalia servanda tenebantur : sed observando illa peccabant mortaliter : ergo tenebantur ad mortale.
marg.| Item de duobus malis, maius malum est magis fugiendum : et si facimus minus malum, tamen tenemur non facere maius malum : sed maius peccatum erat servare legalia cum circumcisione quam solam circumcisionem ; ergo ex hoc quod observabant circumcisionem, non tenebantur ad alia legalia.
marg.| Quid est ergo dicit Glossa et etiam Apostolus, Debitor est universe Legis ?
marg.| Preterea, si esset aliquis qui crederet, quod circumcisio iustificaret, quia a tanto patre sicut erat Abraham, fuit tradita, videtur quod non teneretur ad alia legalia, sicut nec Abraham : quia non teneretur ex conscientia, si ponas quod de sola circumcisione crederet : nec ex precepto tenetur, quia non erant ei precepta ; ergo Λ nullo modo. Solutio : Apostolus et Glossa loquuntur de illis qui ponebant spem in circumcisione eo quod esset precepta in Lege, et ex hoc, quod in Lege habebant conscientiam quod sine illa non erat salus : ex hoc ergo conscientia, et quia circumcisio erat quasi fundamentum omnium legalium, cum circumcisione tenebantur ad omnia alia. Unde etiam erant quasi perplexi : quia ex conscientia tenebantur ad illa ; et ex observatione eorum manifeste prohibita tenebantur non facere : Ad illud ergo, si Maius malum erat, quomodo erant debitores ? Solutio : Quia essent transgressores si non facerent propter conscientiam aliquid. Ad ultimum dicendum quod talis non tenetur nisi ad circumcisionem. Virtutibus Christi, id est collatis a Christo. Argumentum, quod aliquis potest cadere a caritate. Creditis iustificari. Rm. 3.c. Ex operibus Legis non iustificabitur omnis vivens. Non noceret circumcisio, tunc temporis. Excisi a gratia ; et ita ab alto solio glorie, et gratie excidistis. Apc. 2.b. Memor esto itaque unde excideris, et age penitentiam. Qui in Lege iustificari vult, id est qui spem ponit in legalibus. Spem iustitie, id est qua speratur ipsa iustitia : ergo spes sperat iustitiam ; et spes est tantum de futuris ; ergo spes non est cum iustitia ; et ita non est verum, quod qui habet unam, habet omnes. Quod autem spes tantum sit huiusmodi, habetur ab Augustino in Enchiridio dicente, Fides est bonarum malarumve rerum presentium, preteritarum et futurarum. Iterum, Fides est et suarum, et alienarum rerum ; spes vero bonarum rerum tantum est, nec nisi futurarum, et ad se pertinentium, qui earum spem gerit, perhibetur, supple, esse. Que cum ita sint propter has causas distinguenda erat fides a spe sicut vocabulo, ita et reali differentia. Solutio : Qua speratur iustitia, id est impletio, et consummatio iustitie, que erit in futuro. Sitiens iustitiam, id est iustitie consummationem, Mt. 5.a. Fides sperat in ea renovari : Ergo fides est spes, quia actus non est proprie virtus : si ergo sperare est fides, cum sperare sit proprie solius spei, fides est spes. Solutio : Fides sperat, id est habens fidem sperat : vel dicitur sperare, quia generat actum spei. Unde Augustinus in Enchiridio. Cum bona nobis futura esse creduntur, nihil aliud est quam si sperentur. Recte dico ex fide esse iustitiam, id est iustificationem. Unde Act. 15.b. Fide purificans corda. Non enim potest sumi pro iustitia, que est virtus cardinalis ; immo fides est ex iustitia : preterea quia aut ipsa est species iustitie ; et superiora sunt esse inferiorum. Et hoc patet per hoc quod dicit Augustinus in 13. lib. de civit. Dei 20. cap. Quandoquidem virtutem esse distinguendam in quatuor partes, videlicet prudentiam, fortitudinem, iustitiam, temperantiam, et quoniam singulare species suas habens in partibus iustitie. Equatur preputio circumcisio : quia Deus dat gratiam tam preputiatis quam non preputiatis. Media vero, que inter virtutes, et vitia sunt, etc. Ergo circumcisio media est inter bonum, et malum ; et ideo non est fugienda : quid ergo est quod supra dictum est ab Apostolo, Si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit ? Solutio : Tribus modis dicitur circumcisio media, quia est congrue inter extrema. Virtus est semper appetenda ; vitium semper fugiendum : circumcisio autem nec semper est appetenda ut modo, nec semper fugienda, ut tempore Legis. Vel media quoad tempus intermedium, quod fuit a passione usque ad manifestationem veritatis Evangelii ; tunc enim circumcisio ; et alia legalia poterant observari sine peccato. Vel dicitur media quoad appetitionem fidelium : tunc enim temporis qui fidem habebant, non debebant appetere, quod essent circumcisi : vel si fuissent, quod non essent circumcisi. Fides sine operibus, non salvat : sed que, etc. Ex hoc videtur, quod fides informetur a dilectione, quia dilectio movet ad opera, per que vivit fides, Ad idem videtur facere, quod sequitur post, Fides sine dilectione mortua est. Sed contrarium est quod sequitur hic, Opus fidei est ipsa dilectio quomodo ergo informat fidem ? Solutio : Quidam dicunt, quod caritas omnes virtutes informat, et fidem. Sed dicimus, quod non est verum ; immo fides propriam formam habet ; et opus eius est dilectio, quia eam generat : et ideo dicitur, fides operatur per dilectionem, ut opus dilectionis imputetur fidei tamquam auctori, et moventi, et precipienti caritati, ut operetur.
marg.| Unde ly, per, notat subauctoritatem. Mortua autem dicitur fides sine dilectione, quia non operatur sine ea. Opera fidei perficiendo : Secundum hoc videtur quod opera fidei informentur ex dilectione. Solutio. Opera fidei exteriora informat caritas : sed interiora ipsius opera, que eius sunt proprie, non informat. Sed ex Diabolo. Argumentum, quod aliqua actio est a Diabolo quod verum est in quantum mala : et ita illa persuasio erat a Diabolo suggerente, et ex Deo non inspirante, sed permittente, vel Λ consentiente. Modicum fermentum ; id est hec circumcisio tali modo observata, id est spem ponendo in ea. Conspersum, id est mixtum. Serpit, 2Tim. 2.c. Si circumventi.
marg.| Sed qui proprio ductu rationis decidunt in errorem, tales sunt in eo pertinaces. Purum fontem : de Ez. 34.e. Puram aquam bibentes, reliquam pedibus vestris turbabatis, etc. Mutato ordine, 1Cor. 25.f. Prius est quod est animale ; deinde quod est spirituale. Etiamsi carne, Io. 8.e. sit filius Abrahe. Pro nullo parcetur ei. Hoc dicit, quia aliquis magnus Iudeus subverterat eos. Sup. 2.c. Sed nec Paulus tam procaci, etc. Ex. 22.d. Diis tuis non detrahes, nec Principem tuum maledices, id est Petrum Principem Ecclesie. Mt. 16.c. Promissus est ei Principatus. Io. ultimo capitulo : Constitutus est Princeps, cum ter dictum est ei, Pasce oves meas. Si circumcisionem predico, ut olim feci. Sed, ut dicitur Phil. 3.a. Ipse erat de Tribu Beniamin : ergo alii, quam Levite poterant predicare : ergo et modo eadem ratione. Ad idem 1Cor. 13.f. Potestis omnes per singulos Prophetare, Glossa Exponere sacram Scripturam. Ergo et Laicus potest predicare.
marg.| Solutio. Quilibet laicus et edoctus, si ei fuerit iniunctum ab eo qui potest, si non oriatur inde scandalum, potest predicare. Quod obiicis de laico, si vocas laicum, non ordinatum, potest ; si laicum, non litteratum, non potest. Ut olim ante conversionem. Errantem converti. Iac. ult. d. Sententiam suam, quid sentiret de hoc quod predicabat coram eis. Sabbathum et circumcisionem evacuabat, in predicatione de cruce dicens observationem sabbathi evacuatam, et similiter circumcisionem. Eleganti ambiguo ; quia potest exponi et in bono, et in malo.
marg.| Unde sequitur: « Ut non timore sed amore »a. Amore : Rm. 8.c. Non accepistis Spiritum servitutis iterum in timore : sed, etc. Liberi sitis, 1Cor. 7.d. Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini. Tunc eritis servi : quia qui facit peccatum, servus est peccati, Io. 8.c. Que procedit de Spiritu sancto, Λ {7.164vb} nisi procedit ex seipso. Ergo caritas non est Spiritus sanctus, quod est contra Magistrum. Non per affectum carnis, id est non appellatur caritas dilectio, qua diligimus ex affectu carnali. Omnis Lex in uno sermone impletur. Ad idem 1Tim. 1.a. Caritas est finis precepti. Glossa Finis, idest, impletio. Et solet queri cum duplex sit caritas (movetur enim in Deum, et in proximum) quoad quem illorum motuum sit impletio Legis ? Et videtur, quod quantum ad motum quo per caritatem movemur in proximum, per hoc quod subditur, Diliges proximum tuum sicut teipsum. Solutio : Decem sunt precepta Legis. Tria prima in prima tabula, quibus ordinamur ad Deum : et illorum impletio caritas est, quoad motum caritatis qui est in Deum. Sed dilectio proximi, sive motus caritatis, qui est in proximum, impletio est septem aliorum, que ordinant nos ad proximum. Sed quia non diligimus Deum quin diligamus proximum ; nec proximum quin Deum : dicitur motus de utroque, et simpliciter dicitur, quod caritas est Legis impletio. Tamen magis proprie ex dilectione Dei omnia implentur : quia non diligit proximum, qui non diligit Deum. Preceptum servat. Contra. Qui preceptum servat, quantum potest, bona facit : sed nullus quantum potest, bona facit : ergo nullus servat illud, Sed solvendum est sicut illud super Mt. 12.c. Bonus homo profert de thesauro, etc. Quantum boni intendis, tantum boni facis : ut sit proportio in genere ; non proportio in quantitate, id est multum boni intendis, multum boni facis. Similiter hic, Quantum potest bona facit, id est multum. In Leu. 19.c. Tota lex, Mt. 22.d. Dilectio Dei in dilectione proximi continetur, sicut causa in effectu : quia non diligimus proximum, nisi propter Deum. In hoc precepto perfectio salutis : quia per ipsum complentur omnia alia. Qui enim non diligit proximum quem videt : Deum quem non videt quomodo diligere potest ? 1Io. 4.d. Sed constat, quod male inducitur hec auctoritas, nec valet ad propositum nisi sit a causa. Ergo non diligere proximum est causa non diligendi Deum : sed affirmatio est causa affirmationis, et negatio negationis ex propriis causis : ergo secundum hoc dilectio proximi est causa dilectionis Dei. Sed contra. Dicit Gregorius Amor Dei generat dilectionem proximi ; et in dilectione proximi amor Dei calefit. Solutio : Revera dilectio Dei est causa dilectionis proximi. Et in verbo Io. est tantum comparatio quantum ad hoc, quod proximus est visibilis, et Deus invisibilis : et constat quod facilius est diligere, quod videmus, quam quod non videmus. Inducitur autem ad ostendendum, quod dixerat, Sine proximo non potest diligi Deus, id est sine hoc effectu non potest esse causa. Et hoc satis plene probatur per illam auctoritatem Io. Diligere proximum, id est omnem hominem tamquam seipsum, id est ad quod seipsum. Sed eodem precepto tenetur diligere reprobos ex caritate : et scit Deum velle illos damnare, et tenetur conformare voluntatem suam voluntati Dei : quia super illud. Ps. 100. Non adhesit mihi cor pravum, dicit Glossa pravum id est distortum est cor quod non vult, quod scit Deum velle : et sciebat Deum velle hoc quod damnetur. Solutio : Tenemur diligere omnem hominem ex caritate, nisi nobis sit revelatum, quod sit reprobus : quia diligere aliquem ex caritate est ei velle Deum ; improprie tamen ex caritate possumus velle tali bonum, quod habet, quod minus peccet : est autem iste motus (ut dicit Augustinus ) castitatis sive temperantie. Et hoc modo diligebat Christus reprobos. Qui non diligit se. Contra. Eph. 5.f. Nemo unquam carnem suam odio habuit. Iterum in primo de doctrina Christiana, dicit Augustinus An quis se diligat, dubitare temeritatis est. Solutio : Hec verba sunt impropria : sicut dicitur puero, Tu vis verberari : et sumitur consequens pro antecedente, id est Vis illud ex quo sequitur, quod verbereris. Similiter dicitur aliquis odire se, quia vult illud ex quo sequitur sibi malum.
a Glossa magna (Gal. 5, 13), ed. Gloss-e {MAG63.5d3}.
marg.| Iterum, quid est quod dicit, Qui diligit iniquitatem ? Solutio. Aliquis diligit iniquitatem non in quantum est iniquitas, sed in quantum est bonum delectabile.
marg.| Que in sacramentis sunt, id est que pertinent ad fidem.
marg.| Ad caritatem referantur : sed in his comprehenduntur omnes motus, qui sunt ex preceptis, qui sunt meritorii : ergo caritas informat omnes motus meritorios, et ita motus fidei.
marg.| Solutio Ad caritatem referuntur, id est ad finem caritatis, id est ad bonum, quod est proprie finis caritatis. Occasione caritatis ; supple, hoc dicit, destruant. Non ait, Non feceritis. Contra. Rm. 13.d. Curam carnis ne feceritis in desideriis.
marg.| Λ {7.165rb} Solutio : Feceritis est verbum subiunctivum, et preteriti temporis : Unde idem est quod non perficietis. Tamen ait, Non feceritis : quia nullus potest esse, quin aliquando habeat delectationes carnales. Semper nova in hoc existens, in verbo concupiscit quod est inchoativum. Simile. Rm. 8.d. Omnis creatura ingemiscit : ergo semper nova. In bonis manifestum est, qui sentiunt eas. Videte quale bellum. Fuitne hoc bellum in Christo ? Videtur quod sic. Mt. 26.d. Pater si fieri potest, dicebat caro, et ratio oppositum. Contra animalia omnia fuerunt pacata in arca, id est in Christo. Solutio : In eo non fuit aliquod bellum : quia etsi caro eius volebat contrarium spiritui, non tamen contra ire : quia non volebat, nisi quod ratio volebat eam velle. Nec multum est vitium, id est peccatum : quia fere numquam est primo primus sine secundo primo, qui est peccatum. Vel vitium, corruptio carnis est. Caro concupiscit adversus spiritum : sed per primum motum concupiscit adversus spiritum : ergo primus motus est peccatum. Solutio : Primus motus non est peccatum : sed quando incipit condelectari ratio. Cui vitio contraria virtus : sed virtus non est contraria, nisi peccato mortali. Solutio : Virtus dicitur contraria illi vitio, quia refrenat illud. Quia sine utroque delectatio nulla sentitur : ergo et nulla tristitia sentitur sine utroque : ergo modo anima non contristatur igne gehenne materiali. Solutio : Anima potest habere delectationem sine corpore, sicut anima Apostoli quando raptus fuit, et quoad partem superiorem rationis, que est impermixta corpori : delectationes autem carnales, de quibus intelligendum est quod hic dicitur, sunt in coniuncto ; et his non opponitur tristitia de igne gehenne. Volumus ut nulle concupiscentie sint in vobis : ergo volumus ut nulli motus sint in vobis, quod est impossibile, quia fatuum est. Item Iac. 1.a. Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis. Solutio : Differt dicere, Socratem volo non videre ; et volo Socratem numquam videre quia illud est verum, volo enim quod aliquando Socratem non videam. Similiter volumus aliquando ut nulle sint in nobis concupiscentie, sicut Sacerdos quando celebrat : sed non debet quis velle ut numquam sint alique. Ad illud Iac. 1.a. Omne gaudium existimate fratres mei cum, etc. Nempe ex hoc quod patienter eas sustinetis, non dicit, Ex hoc quod incideritis : sed cum incideritis : supple, ex hoc quod patienter sustinetis eas. Que errantibus et male agentibus posita est. Tim. 1.b. Iusto non est lex posita sup. 3.c. Lex propter transgressiones posita, donec veniret semen cui promiserat, etc. Qui ducem habet Spiritum S. etc. Quia Io. 14.d. Cum venerit Paracletus, docebit vos omnem veritatem. Attende quod ait, etc. Verba sunt Hieronymi contra Augustinus Sicut sup. 2. Tu intelligis, o Augustine, quid sit esse sub lege sic, id est sub hoc sensu. Hoc damnabiliter. Ratio est Augustini et exponit quid est esse sub Lege. Sub Lege, inquit, est, qui timore, etc. a malo abstinet. Ad idem super illud Ps. 1. In lege Domini voluntas eius. Glossa Aliud est esse in Lege ; et aliud esse sub Lege. Qui in lege est secundum legem agit voluntarie : qui autem sub lege est, que sunt secundum Legem, ait necessitatis timore coactus. Ille liber ; iste servus. Ad idem super illud, Confige timore tuo, etc. Glossa casto, qui foras mittit timorem servilem, quo pena timetur, non amatur iustitia, etc. usque, Et sequeretur opus, ubi speraretur impunitas. Sed queritur tunc quomodo est voluntas peccandi in latrone qui servili timore abstinet a peccato ; Nam furaretur si vellet. Et dicitur quod voluntate absoluta vult non furari ; voluntate vero conditionata vult furari ; id est si sequeretur impunitas. Alii dicunt quod voluntate rationis vult non furari, voluntate sensualitatis vult ; et non peccat ex hoc et non est in mortali, quia vult hoc non ex amore. Manifesta autem sunt opera carnis. Glossa id est per se apparent mala. Hoc dicit, quia de quibusdam spiritualibus est occultum utrum sint mala, ut in laqueis Simonie. Immunditia etsi non opere impleatur. Hoc intelligitur de cogitatione luxurie quando anima in ea eque ac in Deo, vel plus delectatur, etiam si non consentiat. Gn. 3.c. In pectore, sive ventre, repes. Pectore quoad cogitationem cum delectatione de luxuria ; ventre quoad Λ {7.165vb} opus. Impudicitia non pudice vivere. Hoc intelligitur quantum ad circunstantias fornicationis, ut sunt tactus, basia, et huiusmodi. Vel impudicitia dicitur que venit de cibo et potu.
marg.| Similiter Rm. 13.d. Impudicitiis. Luxuria, quelibet superfluitas. Unde dicitur a luxu qui est superfluitas : et est etiam in vestibus et ornatu ; et universaliter in quolibet potest esse. Sed opponitur, quia inf. dicit Glossa quod omnia, que hic enumerat, tollunt regnum : ergo superflua comestio est mortale peccatum. Solvitur quod intelligitur de generibus singulorum, non de singulis generum. Sed contra. Dicit Glossa Etiam singula. Item ad idem Ex. 22.a. Si furatus fuerit aliquid, et illud inventum fuerit apud eum, restituet duplum : si autem demolitus fuerit, restituet quadruplum. Ex hoc videtur gravius esse peccatum cum res iam non extat, sed cum superflua que debent esse pauperum, comeduntur, non extant : ergo maius peccatum est superflua comestio quam superflua retentio. Et ita videtur peccatum mortale superflue comedere.
marg.| Solutio Concedimus quod plus peccat superfluum comedens, in uno sensu ; quam superfluum retinens : consumit enim alienum. Sed comestio superflua duas habet significationes. Vel enim est comestio superfluorum, que scilicet debent dari pauperibus, et hec mortalis est, et de hac intelligit hic.
marg.| Vel superflue comedere est metas necessitatis naturalis excedere in comedendo, et hoc quandoque est peccatum veniale, quandoque mortale. Item obiicit de hoc quod dicit, Inimicitie perseverantes : quia 1Io. 3.c. dicitur, quod omnis, qui odit fratrem suum homicida est. Ergo sive sit odium perseverantie, sive non, peccat mortaliter. Sed dicendum quod hec dicit ad differentiam ire. Perseverantem inimicitiam vocat odium, quod est ira inveterata. Iracundia, que non est perseverans, quandoque est venialis, quandoque mortalis. De perseveranti dicitur idem, Rm. 3.a. Dissensiones, quando partes faciunt in Ecclesia. Secundum hoc videtur quod Paulus et Barnabas peccaverunt mortaliter Act. 15.g. quia fecerunt de se partes. Sed dicendum quod non : quia Spiritus sanctus fecit illam dissensionem et procuravit ; et ex ea processit maior utilitas quam si non fuissent separati, propter conversionem plurium ad predicationem illorum : unde et Barnabas ibi melius fecit quam Paulus. Ebrietates assidue, Ergo assidua ebrietas, sive consuetudo inebriandi se, est mortale : sed hoc non est nisi sepius bibere : ergo aut omnes vices ille in simul generant ebrietatem, aut aliqua.
marg.| Tamen si aliqua tantum, quid est ergo quod dicit assidue ? Si omnes insimul : ergo non est dicendum quod in hac vice vel illa factus sit ebrius : sed in una, et in qualibet, eadem {7.165vb} ratione. Si dicat quod illis vicibus fit unum mortale : hoc nihil est, quia veniale non habet proportionem ad mortale. Preterea si multiplicitas inebriandi se, facit ebrietatem posteriorem, esse peccatum mortale : eadem ratione ille qui est in lupanari, cum sepissime fornicetur, magis peccat quam si semel hoc faciat aliquis vir sanctus. Solutio : Dicitur de assidua ebrietate quod sit mortalis ; quia ut frequentius accidit in eis qui inebriant se, ut delectentur in potu supra Deum vel eque, et quia experti sunt pluries vini effectum, nec cavent ; et ideo patet quod contemnunt. Nec est simile de illis qui sunt in lupanari : quia magis et magis debilitantur ad resistendum fornicationi : sed qui consuetus est in ebrietate, potentior est ad resistendum ebrietati, et cautior ad cognoscendam fortitudinem vini.
marg.| Non enim omnia vite inique vitia tribuenda sunt carni. Ad idem super illud 2Cor. 5.a. Ingemiscimus gravati, etc. Glossa Et si corpus gravat animam, et habet incitamenta vitiorum et desideria vitiosa : non tamen omnia sunt ex eo, nec omnia vite inique vitia tribuenda sunt carni. Sed contra super illud Rm. 7.b. Concupiscentiam nesciebam, etc. Hoc elegit Apostolus generale, etc. Unde omnia mala oriuntur.
marg.| Ad idem, super illud Rm. 7.c. Sum venundatus sub peccato : Glossa ibi dicit, quod ex concupiscentia oriuntur omnia peccata.
marg.| Solvi potest secundum diversos status : quia potest haberi respectus ad statum Ade qui fomitem non habuit, cuius peccatum non fuit ex carne : sed habito respectu ad statum presentem, omne peccatum potest dici ex carne per occasionem vel causam.
marg.| Vel potest dici quod omne peccatum est ex fomite qui est in anima, et hic appellatur concupiscentia. Peccatum autem hic dicitur esse ex carne solum illud in quo caro habet delectari ; alia tamen ex fomite sunt : quia (ut dicit Augustinus in libro de civitate Dei) omnia peccata sunt ex fomite. Similis Diabolo, quoniam noluit habere superiorem. In veritate, Io. 8.f. Hec autem Apostolica sententia, etc. Contra Origenem loquitur, qui dicitur fuisse deceptus per illud Is. 24.d. Et post multos dies visitabuntur, etc. Sed illud, de visitatione per vindictam intelligitur. Sicut probatur 1Cor. 3.c. de ligno, feno, et stipula. Quia nullus locus medius est.
marg.| Ubi ergo erit locus Purgatorii et Limbi ? Et dicendum quod quantum ad nos nullus erit eis locus nisi Paradisus et infernus.
Numérotation du verset Gal. 5,2 
marg.| {7.163ra} {{a} Ecce ego Paulus] qui habeo auctoritatem, et experientiam : 2Cor. 13.a. An experimentum, etc. Sive   [ego] qui tante sum auctoritatis.
marg.| {b} Dico quoniam] etc. spem ponendo in circumcisione post passionem, vel manifestationem Evangelii : quod.
marg.| {d} Christus nihil vobis proderit] Quid mirum ? Christus venit dare celorum regnum non vendere : sed qui nititur operibus Legis, et mercator est superbus, et videtur sibi dives : non est autem iustum eleemosynam, que promissa est pauperibus, dare divitibus. Christus promisit regnum celorum pauperibus : Mt. 5.a. Beati pauperes : non dicit emptores : quod patet in Simone Mago Act. 8.c. Dicit ergo :   [Christus nihil vobis proderit] id est Nullus est vobis profectus, quod Christus venit, et mortuus est supr. 2.d. Ergo Christus gratis mortuus est.
Numérotation du verset Gal. 5,2 
moraliter
marg.| {c} Si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit] Si hoc verum est de circumcisione, eadem ratione et de quolibet alio legali : sed legale erat quod per genus, et cognationem tradatur Sacerdotium : illis ergo, quibus est sic traditum Sacerdotium, Christus nihil proderit. Tales confundit Moyses, qui non filio, vel nepoti, sed Iosue, qui erat de alia Tribu, tradidit Principatum. Iosue de Tribu Ephraim, Moyses de Tribu Levi. Nm. 13.a. Sed dicet quis, Nonne tradidit Aaron fratri suo ? Ita : sed ad preceptum Domini fecit hoc : sed non precepit tibi Dominus hoc. Quia vero per cognationem traditur Sacerdotium, conqueritur Ecclesia, Lam. 3.b. Posuit me quasi signum ad sagittam : ut qui propinquior est Episcopo secundum genus, lucretur Episcopatum. Item multiplicatio uxorum fuit legale ; vel ad minus cum Lege erat : ergo si habes simul prebendas plures, vel Ecclesias, Christus nihil tibi proderit. Propterea Dt. 17.d. Dicitur de Rege, Non habebit plurimas uxores, que alliciant animam eius : ergo quia nobilis es, ideo plures non potes habere. Sed dices, Non alliciunt animam meam. Utinam ! et tamen si verum est, quod dicis, adverte quod legale est hoc. Sed dices, Litteratus sum, plures non alliciunt me. Vide Salomonem, qui cum sapiens fuerit 3Rg. 11. adamavit uxores alienigenas multas, et postea sequitur, quod fecerunt eum adorare idola. Sic patres nostri Theologi multiplicibus redditibus adorant idola avaritie. Item legale fuit quod dicitur Nm. 18.b. Omnem medullam vini, et olei, et frumenti, quicquid offerunt primitiarum Domino, tibi dedi, etc. Hoc legale peroptime volunt tenere : sed attendant quod sequitur hic, Universe Legis debitor est. Item legale fuit quod summus Sacerdos tempore vicis sue non bibebat vinum, nec accedebat ad uxorem propriam : ergo quia debitor es huius, adverte. Sed dicunt, {7.163rb} quod cessavit hoc. Vel forte dices, Non habeo propriam : quare ergo accedis ad alienam ? hoc mortale est. Aliter.
marg.| {c} Aliter : Si circumcidamini] Monachis albis et nigris dicit Apostolus. Quoniam debitores estis universe Legis : translatio fiat. Glossa Quia simul ab eodem et sub eadem sponsione, utraque data sunt : ergo qui accipit regulam beati Benedicti, cum omnia scripta in ea sint simul data a beato Benedicto, et ipse sub eadem sponsione omnia promiserit, si unius debitor est, eadem ratione omnium. Sed nonne ibi expressum est de carnibus non vescendis nisi debilibus, et egrotis, et de vilissimis pannis ? Ideo potest dici quod sequitur : quia.
Numérotation du verset Gal. 5,3 
marg.| {e} Testificor autem rursum]. Ly   [rursum] potest esse determinatio de ly   [circumcidamini] non quia Galate alias circumcisi fuissent, sed quia assumere legalia erat simile idololatrie, in qua prius fuerant, id est erat infidelitas eis quibus manifesta erat veritas Evangelii, sicut, et idololatria.
marg.| {f} Debitor] opinione sua. Rm. 14.c. Ei, qui existimat quid commune esse, illi commune est.
Numérotation du verset Gal. 5,4 
marg.| {g} Evacuati estis] a Christo, id est a gratia Christi, qua prius fuistis pleni.
marg.| {h} quia]
marg.| {i} In lege iustificamini] id est iustificari creditis per legalia quia.
marg.| { k } A gratia] prius habita vel aucta etiam quam habetis ex gratia vobis data, quasi dicat, Iam non estis digni vita eterna, sed indigni.
Numérotation du verset Gal. 5,4 
moraliter
marg.| {g} Evacuati estis a Christo] id est gratia Christi, quam qui habet, plenus est, et ita Christum habet, qui est plenitudo. Ier. 4.f. Aspexi terram, id est amatores terrenorum, et ecce vacua erat, et nihil. Gn. 1.a. Tenebre erant super faciem abyssi, id est peccata. Et sequitur, Terra autem erat inanis, et vacua. Augustinus Propter temetipsum Deus meus fecisti omnia, et qui esset vult sibi, et non tibi, nihil esse incipit.
marg.| Idem loquens {7. 163va} Δ ad Dominum. Qui sibi sapit, desipit : et qui curat esse nisi pro te, pro nihilo est, et nihil est. Idem, Animam Deo capacem non implet, quicquid Deo minus est. Nota quod in duobus dignoscitur esse vacuum, nempe quando percussum resonat, et quando infusa non repellit. Qui enim percussus ictu detractionis, et blasphemie vel iniurie non resonat per murmur vel blasphemiam, plenus est et caritatem habet. Sicut dicitur 1Cor. 13.a. inter multa, Si caritatem autem non habeam, factus sum velut es sonans, etc. Similiter qui infusa non repellit, vacuus est. Et per hoc patet, quod fere omnes Theologi nostri vacui sunt. Quis enim prebendam oblatam repellit ? Ideo etiam omnes peccatores vacui sunt, quia Is. 57.d. Cor impii quasi mare fervens et Eccl. 1.b. Omnia flumina intrant mare, et mare, id est cor peccatoris ; non redundat, id est non impletur. Sic cor avari Theologi, etiam si multa haberet, non tamen satiatur, vel non redundat extra per eleemosynarum largitionem. Quod autem cor peccatoris sit mare, dicitur Is. 57.d. Cor impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest. Sed ibi sequitur, Et redundant fluctus eius in conculcationem, et lutum. Tamen Ecclesiastes dicit quod mare non redundat : quod verum est, quia non redundat per eleemosynas, sed per nimias expensas quas faciunt in conculcationem subditorum et oppressionem, et in lutum luxuriarum, quasi dicat Omnia expendunt, vel guerrando, et placitando, vel luxuriando. Et ideo Is. 57. Redundant fluctus eius in conculcationem, et lutum : et non est pax impiis, dicit Dominus. Talibus dicit Apostolus [Evacuati estis a Christo] qui est granum frumenti, Io. 12.d. Nec mirum si sunt vacui ; quia habent saccum pertusum, vel habent vas confractum. Sir. 21.c. Cor fatui quasi vas confractum. Vacuum ergo est cor eorum, cum tamen preceptum sit Dt. 16.d. Non apparebit ante Dominum vacuus, et idem dicitur Sir. 35.a. Bene dico quod vos in Lege confidentes amisistis gratiam, quod patet per oppositum, quia primo.
Numérotation du verset Gal. 5,5 
marg.| {b} Ex fide] id est per fidem.
marg.| {c} Spem iustitie] Hoc legitur tripliciter, vel quadrupliciter : quia spes sumitur passive ; id est pro re sperata : vel active, id est pro virtute qua speramus : vel causa spei, id est pro Christo. Dicit ergo :
marg.| {c} Spem iustitie] id est vitam eternam quam speramus habere per iustitiam. Vel intransitive.
marg.| {d} Expectamus spem iustitie] id est iustitiam speratam, id est vitam eternam, in qua erit consummatio iustitie. Vel   [spem] virtutem   [iustitie] expectamus, et desideramus, ut habeamus perfectam spem, que est de perfecta iustitia, quam habebimus.
marg.| {a} Spiritu] per spiritum, scilicet.
marg.| Vel {b} Ex fide] id est per fidem.
marg.| {c} Spem iustitie] id est Christum quem speramus nobis daturum iustitiam, iustificationem   [Spiritu] id est per Spiritum sanctum, non per legalia, vel per quid aliud.
Numérotation du verset Gal. 5,5 
moraliter
marg.| Moraliter {c} Spem iustitie expectamus] 2Tim. 4.b. In reliquo reposita est mihi corona iustitie. Prv. 14.d. Sperat iustus in morte sua. Phil. 3.d. Salvatorem expectamus Dominum Christum Iesum, qui, etc. Prv. 17.d. Gemma gratissima expectatio prestolantis.
Numérotation du verset Gal. 5,6 
marg.| {e} Nam in Christo] id est his qui volunt vivere in Christo, etc.
Numérotation du verset Gal. 5,7 
marg.| {f} Currebatis] Dupliciter incurritur malum, nempe aut perpetrando, a quo iam docuit eos declinare ; aut omittendo bonum, quod debebant facere : et utrumque incurrebant per suggestionem hominum. Dicit ergo :   [Currebatis] quondam servando fidem, et operando secundum eam.   [Et bene] quia ex caritate.
marg.| {7.164ra} Δ {a} Quis vos fascinavit vel   impedivit secundum Augustinum quasi dicat Illi qui vos impedierunt ab hoc cursu, invidebant vobis vel mihi, sicut fascinantes. 1Th. 2.d. Impedivit vos Satanas, etc.
marg.| {c} Nemini consenseritis] 2Pt. 3. Vos igitur fratres prescientes hec, custodite vosmetipsos, ne insipientium errore, etc.
Numérotation du verset Gal. 5,7 
moraliter
marg.| {f} Currebatis] Quamdiu fuerunt in sinceritate fidei et dilectionis, currebant ad vitam eternam. 1Cor. 9.d. Nescitis, et cetera, sic currite, ut comprehendatis. Bravium victoriosum est ipse Deus : sic currite, id est perseveranter. Io. 20.a. dicitur, Currebant simul, et alter precucurrit citius : tamen Petrus solus introivit. Sic multi Novitii in principio quandoque ferventiores sunt aliis, sed postea sunt remissi : alii e converso sed eis potest dici, Frater currebas bene ; quis te fastidivit, vel impedivit ? Is. 40.g. Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquile, current, et non laborabunt, ambulabunt, et non deficient.
marg.| {7.163vb} Duo enim sunt necessaria, nempe ut cum hilaritate *{7.164ra} faciamus, et quod perseveremus. Et si quis hec habeat, potest ei dici illud Prv. 4.b. Currens non habebis offendiculum. 1Cor. 9.d. Ego sic curro non quasi in incertum, etc. Philip. 3.c. Ad destinatum persequor ad bravium superne vocationis.
marg.| {a} Quis vos fascinavit ?] Sic sup. 3.a. Multi retardantur a cursu bone operationis.
marg.| {b} Veritati non obedire] Rm. 10.c. Non omnes obediunt Evangelio : sed e converso : Eccl. 10.d. Pecunie enim obediunt omnia.
Numérotation du verset Gal. 5,8 
marg.| {d} Vocat] per gratiam.
Numérotation du verset Gal. 5,9 
marg.| {e} Modicum fermentum] Dico non consentiatis, et dico vobis nec in minimo : quia minimum heretice pravitatis corrumpit quicquid boni est in homine. Hoc ostendit eis per exemplum.
Numérotation du verset Gal. 5,9 
moraliter
marg.| {e} Modicum fermentum] prava persuasio, vel heresis, que totam unam congregationem cito corrumpit. 2Tim. 2.c. Sermo eorum velut cancer serpit. 1Cor. 5.b. Simile : Nescitis, quia modicum fermenti, etc. Similiter et a modicis peccatis debet homo cavere eadem ratione. Mt. 16.a. Cavete a fermento Phariseorum. Ex. 12.c. Quicumque comederit fermentum, peribit anima eius de Israel a primo die usque ad septimum, id est a principio vite sue usque ad finem. Osee 7.b. Quievit civitas paululum a commixtione fermenti, donec fermentatum est totum. Ita faciunt heretici, in principio occulte inserunt heresim, postea manifeste predicant eam. 1Cor. 15.d. Corrumpunt mores bonos colloquia prava. Ideo in principio obstandum est heresi quia “Sero medicina paratur, Cum mala per longas invaluere moras”. Lv. 2.c. Omnis oblatio, que offertur Domino, absque fermento fiet : nec quicquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio. Per fermentum significatur malitia, et nequitia : per mel concupiscentia. 1Cor. 5.c. in fermento veteri, neque in fermento malitie, et nequitie, etc.
Numérotation du verset Gal. 5,10 
marg.| {f} Ego confido in vobis] quia fuistis boni.
marg.| {g} In Domino] etc. 2Cor. 7.d. Gaudeo, quod in omnibus confido in vobis Prv. 19.c. Erudi filium tuum, ne desperes.
marg.| {h} Nihil aliud sapietis] quam quod docui. Simile supr. 1.b. Sed licet nos aut Angelus de celo, etc. Philip. 2.a. Implete gaudium meum ut idem dicatis omnes, etc. 1Cor. 1.b. Idipsum sapiatis.   [Ego confido] Hoc dixit ne provocarentur ad desperationem. Hoc enim interest Predicatoris. Simile Hbr. 6.b. Confidimus de vobis, etc.
marg.| {i} Qui autem conturbat vos] id est quicumque facit alium ruere in peccatum. Leu. 20.a. Si quis dederit de semine suo idolo Moloch, morte morietur. Et Ps. 124. Declinantes autem in obligationes, etc. Rm. 1.d. Qui talia agunt, digni sunt morte, etc. Dt. 28.c. Maledictus qui errare facit cecum in via. Leu. 19.c. Coram ceco non pones offendiculum. Ponere offendiculum est (ut dicit Glossa) ei qui lumen discretionis non videt, scandali occasionem prebere.
marg.| { k } Portabit iudicium] id est sustinebit damnationem.
Numérotation du verset Gal. 5,10 
moraliter
marg.| {i} Qui autem conturbat] Turbatores Studii, vel Capituli, vel Congregationis sunt sicut Pharisei, id est singulares. Tales turbant societates Religiosorum. Ios. 7.d. Quia turbasti nos, exturbet te Dominus in hac die : lapidavitque eum omnis Israel, Gn. 34. Dixit Iacob ad Simeon, et Levi, Turbastis me, et odiosum me fecistis Chananeis, et Phereseis habitatoribus terre huius. Ita dicit Christus Theologis, qui significantur per Simeon ; et Sacerdotibus, qui per Levi intelliguntur. Isti enim turbant totam Ecclesiam, et odiosum faciunt totum ordinem Clericalem Secularibus.
Numérotation du verset Gal. 5,11 
marg.| Littera : {l} Ego autem fratres] Respondet calumnie que ei imponebatur. Dicebant enim Pseudo quidam Galatis, Sciatis, quod Paulus est subdolus : aliud enim predicat coram vobis ; et aliud sentit, et predicat aliis. Et hoc est.
marg.| {m} Si circumcisionem predico] aliis, ut mihi imponunt qui vos seducunt.   [Adhuc] sicut faciebam ante conversionem meam.   [Adhuc] qui me persequebantur, quia dicebam, quod nullus debebat circumcidi.
marg.| {n} Ergo evacuatum est] quasi dicat Si predico circumcisionem (ergo {7. 164rb} evacuatum est scandalum crucis,) id est scandalum quod habebant Iudei eo quod predicabam crucem. Sustinuerat enim ab eis persecutionem, quia dixit quod evacuata erat circumcisio, et omnia legalia, quasi dicat Si predicarem circumcisionem, Iudei non scandalizarentur contra me, nec persequerentur me : patet quod non predico eam.
Numérotation du verset Gal. 5,11 
moraliter
marg.| {f} Ergo evacuatum est scandalum crucis ?] 1Cor. 1.d. Predicamus Christum crucifixum, Iudeis quidem scandalum : quia predicabat quod legalia debebant cessare per crucem. Sicut quando predicatur aspera penitentia, et quod cessare debent opera carnalia, multi scandalizantur. Mt. 11.b. Venit Ioannes non manducans neque bibens, et dicitis quia Demonium habet. 1Cor. 1.c. Verbum crucis pereuntibus quidem stultitia est.
Numérotation du verset Gal. 5,12 
marg.| {o} Utinam et abscindantur] Dupliciter legitur hoc, et alludit proprio negotio. Apostolus enim agebat contra circumcisionem quod debebat cessare. Pseudo volunt quod vos circumcidamini :   [Et utinam abscindantur] id est non solum circumcidantur, sed abscindantur, quod plus est : quia quando totum membrum separatur a corpore, dicitur abscindi non circumcidi. Tamen non imprecatur eis malum, sed bonum eis optat his verbis, licet dicat sub specie imprecationis. Vel   [Abscindantur] id est continentes fiant : vel fiant steriles a generatione illa, qua vos generant in errore. Dicit autem sub specie imprecationis mali, ut terreantur.
Numérotation du verset Gal. 5,12 
moraliter
marg.| {o} Utinam abscindantur] Mt. 19.b. Sunt eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt, id est qui servaverunt innocentiam baptismalem, et sunt qui seipsos castraverunt propter regnum celorum. Sap. 3.c. Felix sterilis et incoinquinata, que nescivit totum in delicto. Felix spado, qui non est operatus, etc. Hoc est quod hic dicitur   [Utinam abscindantur] Vel, id est vis generandi in horrorem eis auferatur. Os. 9.c. Da eis Domine. Quid dabit eis ? Da eis vulvam sine liberis. Vel ad litteram   [Utinam abscindantur] id est morte succindantur, antequam secum plures in errorem pervertant. Is. 53.c. Quia abscissus est de terra viventium, id est sublatus morte. Iterum. * Is. 38.c. Precisa est velut a texente vita, etc.
Numérotation du verset Gal. 5,13 
marg.| {7.164va} Δ {a} Vos enim] quasi, Opto ne generent vos in errorem circumcisionis : ut sic servire vos oporteat ex timore.   [Enim] id est quia   [vos vocati estis in libertatem] ut serviatis ex amore. Et cum ita sit.
marg.| {b} Tantum] hoc peto : vel, necesse est : vel, tantum exigit hoc Deus a vobis.
marg.| {c} Ne libertatem] etc. id est ne deliciis carnis vacetis propter libertatem, in qua non infligitur vobis pena temporalis.
marg.| {d} Sed per caritatem Spiritus] id est que procedit de Spiritu sancto. Postquam docuit eos declinare a malo, incipit eos docere facere bonum quod incipit a caritate.
Numérotation du verset Gal. 5,13 
moraliter
marg.| {a} Vos enim in libertatem vocati estis] 1Cor. 7.d. Qui enim vocatus est in Domino servus, libertus est Domini. Rm. 8.c. Non accepistis Spiritum servitutis iterum in timore.
marg.| {b} Tantum ne libertatem in occasionem detis carnis] Virorum rasa corona signum est, quod immediate sint sub Deo : sicut e converso mulieribus velamen capillorum est in signum servitutis. 1Pt. 2.c. Non quasi habentes velamen malitie, libertatem : sed sicut servi Dei, omnes honorate, etc. In hoc etiam quod sequitur.
marg.| {e} Servite invicem] Rm. 12.c. Honore invicem prevenientes. 1Cor. 8.c. Videte ne forte hec licentia vestra offendiculum sit infirmis.   [Per caritatem] 1Pt. 4.b. Super omnia autem in vobis mutuam caritatem habentes. Ideo infra. 6.a. Alter alterius onera portate. 1Cor. 12.d. Si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra. Per caritatem. Hugo de sancto Victore. Nota quod in caritate est invenire servitutem, et libertatem. Tunc quasi libera est cum sponte se exercet in privatis : tunc quasi servilis cum postpositis propriis voluntatibus accommodat se voluntati proximi.
Numérotation du verset Gal. 5,14 
marg.| {f} Omnis enim Lex] id est omnia precepta.
marg.| {g} In uno] etc. Qui enim diligeret proximum suum sicut seipsum, numquam mecharetur in uxore eius : numquam occideret eum : et sic de aliis preceptis.
marg.| {h} Sicut teipsum] id est ad id ad quod teipsum. Leu. 19.d. Diliges amicum tuum sicut teipsum, ut nihil ei facere velis, quod non tibi. Mt. 7.b. Omnia quecumque vultis, etc. Hec enim est Lex, et Prophete. Mt. 22.d. Rm. 13.c. Nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis : qui enim diligit proximum, Legem implevit : nam, etc. 1Io. 4.c. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, etc.
Numérotation du verset Gal. 5,15 
marg.| {i} Quod si invicem] etc. Docuit eos declinare a malo suggesto ab homine : item a malo suggesto a Diabolo, ibi   [Persuasio hec] etc. Glossa sed ex Diabolo. Adhuc insistit ut homo. Dico servite invicem per caritatem   [quia] pro sed.
marg.| { k } Si invicem mordetis] detrahendo unus alii : saltem.
marg.| {l} Videte ne consumamini] per dissensionem. Dissensio enim inimica est dilectioni. Vel   [Consumamini] ad litteram. Sir. 22.d. Ante ignem camini vapor, et fumus ignis inaltatur : sic et ante sanguinem maledicta, et contumelie, et mine.
Numérotation du verset Gal. 5,15 
moraliter
marg.| {i} Quia si invicem] Moraliter tangit duo genera detrahendi. Qui mordet, partim aufert, et partim dimittit : hoc est quando bona apparentia inficiari non possunt, sed tamen saltem diminuunt : qui autem totum inficiantur, hi comedunt. Iob. 31.d. Quis det de carnibus eius, ut saturemur. Iob. 19.d. Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini ? Ibi Gregorius Qui detrahunt aliene vite, de alienis pascuntur carnibus, et saturantur. Prv. 23.c. Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt. Carnes ad vescendum conferre est narrare vitia aliorum : Et significantur detractores per bestiam Dn. 7.b. Bestia similis urso in parte stetit, et tres ordines dentium in ore eius. Ursus habet quasi humanas manus, et pedes ; sed os habet fetidum, et dulcia diligit, in hoc non sunt ei similes detractores, quia que fetent in homine, illa masticant. Tres ordines dentium, tres modi detrahendi, nempe aperta bona diminuendo, occulta negando, falsum crimen imponendo.   [Quod si mordetis] Ille mordebat, qui dicebat. 1Rg. 29.c. Rectus et bonus es tu in conspectu meo, etc. Et subdit, Sed Satrapis non places : ecce morsus. Sic faciunt multi qui bona vident, que negare non {7. 164vb} possunt. Iacob. 4.c. Nolite detrahere alterutrum fratres mei : qui enim detrahit fratri, aut qui iudicat, etc.
Numérotation du verset Gal. 5,16 
marg.| {7. 165ra} Δ {a} Dico autem in Christo] quasi dicat. Quod non detis libertatem in occasionem carnis, hoc erit vobis.
marg.| {b} In Christo] id est in fide Christi, et non aliter. In qua.
marg.| {d} Ambulate] id est proficite bene operando. Et hoc.
marg.| {c} Spiritu] id est secundum rationem : vel Spiritu Sancto.
marg.| {e} Et desideria carnis non perficietis] Iob. 39.a. Quis dimisit onagrum liberum, ut illum qui sequitur spiritum ? Et postea dicit, Exactoris vocem non audit. Ibi Glossa Exactor venter est ; sermo vel vox nature, id est naturalis appetitus est ; clamor autem exactoris est mensuram necessitatis excedere. Rm. 8.a. Non secundum carnem ambulemus. Sir. 18.d. Si prestes anime tue concupiscentias eius, etc. Et hoc magnum est et difficile, scilicet carnis desideria non perficere,
Numérotation du verset Gal. 5,17 
marg.| {g} Enim] id est quia.
marg.| {f} Caro concupiscit] quasi, Bellum mutuum est inter carnem et spiritum.
marg.| {i} Ut non quecumque vultis] secundam rationem, etc.
marg.| {f} Caro concupiscit adversus Spiritus] Iob. 7.d. Quare posuisti me contrarium tibi ? Bernardus Posuisti : non me prohibuisti ; alioquin me ipse posui. Et factus sum mihimetipsi gravis. Iustissime quidem ut hostis tuus sit hostis meus ; et qui tibi repugnet et mihi. Ego vero qui tibi : ego vero qui mihi repugno : et sic invenio in me quod contradicit legi tue, et menti mee. Rm. 7.d. Video aliam legem in membris meis, etc.
marg.| {h} Hec adversantur] Abdie 1.a. Surgamus adversus Edom in prelium id est carnem. etc. Idc. 2.d. Ego non delebo Gentes, dicit Dominus, id est motus carnis : ut in ipsis experiar Israel, utrum, etc. Et in eodem 3.a. He sunt Gentes quas, etc. Nm. 33.g. Si autem nolueritis interficere habitatores terre qui remanserint, id est motus, secundo primi, scilicet qui non statim transeunt, erunt vobis quasi clavi in oculis, et lancee in lateribus, etc. Iosue 22.c. de eodem.
Numérotation du verset Gal. 5,18 
marg.| { k } Quia si spiritu etc.  non estis sub Lege] quia ubi Spiritus Domini, ibi libertas, 2Cor. 3.d. Rm. 8.b. Si quis Spiritum Christi non habet ; hic non est eius, etc. Sed quomodo scietur hoc ? Mt. 7.c. A fructibus eorum cognoscetis eos. Ideo subditur hic.
Numérotation du verset Gal. 5,19 
marg.| {l} Manifesta autem sunt] etc. quasi dicat Opera mala spiritus sunt occulta : sed opera carnis quasi grossa, et vincula videntur. Is. 5.e. Ve qui trahitis iniquitatem in funiculis iniquitatis, id est subtilibus laqueis. Sequitur: Et quasi vinculum plaustri peccatum, id est aperte peccantis quantum ad opera carnis.
marg.| Et nota quod septem et octo sunt hec mala. Quatuor prima ad generativam ; duo ultima ad nutritivam, hec sunt in homine contra seipsum : quintum, id est idolorum servitus contra Deum : reliqua omnia contra proximum.
marg.| {m} Fornicatio] Hbr. 12.a. Fornicatores et adulteros iudicabit Deus. 2Cor. 13.b. Non egerunt penitentiam super immunditia et fornicatione et impudicitia.
Numérotation du verset Gal. 5,20 
marg.| {n} Idolorum servitus] Eph. 5.b. Omnis fornicator, aut immundus, aut avarus (quod est idolorum servitus) non habet hereditatem in regno Christi et Dei.
marg.| {o} Veneficia] Apc. ultimo capitulo : Foris canes et venefici. Sap. 18.b. De omnibus non credentes propter veneficia : tunc primum cum fuit exterminium primogenitorum, etc.
marg.| {p} Inimicitie] Ez. 25.d. Ulti se sunt toto animo, interficientes et implentes inimicitias veteres.
marg.| {q} Contentiones] Iac. 3.d. Si contentiones sunt in cordibus vestris, nolite gloriari. Rm. 13.d. Non in contentione, et emulatione.
marg.| {r} Ire] Eph. 4.e. Sol non occidat super iracundiam vestram.
marg.| {s} Rixe] Prv. 10.b. Universa delicta operit caritas.
marg.| {t} Dissensiones] Rm. 16.c. Observetis eos, qui dissensiones et offendicula faciunt.
marg.| {u} Secte] 2Pt. 2.a. Introducunt sectas perditionis. Et in eod. b. Sectas non metuunt introducere blasphemantes.
Numérotation du verset Gal. 5,21 
marg.| {x} Invidie] Iob. 5.a. Parvulum occidit invidia.
marg.| {y} Homicidia] 1Io. 3.c. Qui odit fratrem suum, homicida est.
marg.| {z} Ebrietates] potus, scilicet superfluus. Lc. 21.g. Attendite ne graventur corda vestra crapula et ebrietate.
marg.| {a} Comessationes] cibus nimius. Rm. 13.d. Non in comessationibus.
marg.| {b} Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur] vel (possidebunt.) 1Cor. 6.b. Neque fornicarii, etc. Item Rm. 1.d. Qui talia agunt, digni sunt morte. 1. {7. 165rb} Cor. 15.f. Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt.
Numérotation du verset Gal. 5,22 
marg.| {7. 165va} Δ {a} Fructus autem Spiritus] Perfectio instructionis morum, ut dictum est, consistit in duobus, in instructione declinandi a malo, et instructione operandi bonum. Ad malum autem et a bono inclinamur per suggestionem hominum vel Diaboli vel carnis. De hoc habitum est. Hic autem incipit instructio ad bene operandum, que diversificatur secundum personas. Primo ergo ostendit que generaliter facienda sunt ab hominibus, in his duodecim fructibus. Secundo que a prelatis, ibi   [Fratres et si preoccupatus] Tertio docet que bona debeant facere specialiter subditi, ibi   [Communicet autem is qui cathechizatur] etc. Ad ultimum facit spiritualem exhortationem ad ipsos Galatas ut non se supponant iugo servitutis operum legalium. Et sic in idem a quo incepit, concludendo terminat hanc Epistolam ; et quod principaliter intendebat, concludit. Dicit ergo :   [Fructus autem Spiritus sancti] vel anime spiritualis secundum rationem illuminate per gratiam Spiritus sancti.
marg.| {b} Caritas etc.  Pax] Augustinus Pax est hominum ordinata concordia.
Numérotation du verset Gal. 5,22 
Expositio Glossae
marg.| {HUG63.5.22EX1} {7.165vb} Nominat fructus quia propter se petenda sunt. Sed hec sunt gaudium, pax, etc. Ergo virtutes propter se sunt petende et diligende : sed frui est inherere alicui rei propter se : ergo fruendum est virtutibus. Contra. In primo libro de doctrina Christiana. Res autem, quibus fruendum est, sunt Pater, et Filius et Spiritus sanctus, eadem Trinitas. Preterea virtutes non videntur esse appetende propter se, nisi propter bonum quod in eis est : ergo cum anima et Angelus eas habentes sint meliores, appetendi sunt propter se.
Solutio : Deo fruendum est materialiter ; virtutibus effective, quia faciunt nos tales qui possimus Deo frui : delectatione autem fruimur informative, sicut aliquis est albus albedine.
marg.| {HUG63.5.22EX2} Sed quia concludit quod virtutibus est fruendum materialiter, quia propter se sunt appetende. Dicendum propter se, id est non propter aliud emolumentum temporale. Fructus autem, Spiritus sancti scilicet, vel rationis : ergo caritas, gaudium, pax, etc. fructus rationis.
Contra. Augustinus ait, Virtus est bona qualitas mentis, quam Deus operatur, etc. ergo virtus non est fructus rationis sive mentis.
Solutio. Virtus dicitur fructus Dei, ut arboris ; anime sive rationis, ut subiecti : hominis, ut possidentis. Ad celum evocat, vel evolat. Igitur machina mentis, vis amoris. Modestia, que modum in dictis vel factis servat.
marg.| {HUG63.5.22EX3} Sed « omnis virtus consistit in medio »b. Ergo omnis virtus ponit modum in factis vel dictis : ergo modestia est virtus generalis ad omnes virtutes.
Solutio. Modestia proprie est tantum in dictis : additur tamen in factis, quia ex dictis quandoque exequitur factum.
b Fons : Boethius , Liber contra Eutychen et Nestorium, c. 7, ed. 1973, p. 120.76 : « Omnis enim virtus in medio rerum decore locata consistit ». [MM2022]
marg.| Et nota quod benignitati sive largitati bene coniunguntur bonitas, id est dulcedo animi, et mansuetudo : quia ex dulcedine animi cum mansuetudine debet quilibet dare quod dat. Unde 2Cor. 9.b. Hilarem datorem diligit Deus. Et Sir. 18.b. Nonne ardorem refrigerabit ros, etc. Continentia quando etiam a licitis se abstinet ; castitas quando recte utitur licito.
marg.| Sed nonne idem est continentia quod castitas ? Item secundum hoc, reddere debitum uxori est opus castitatis : quia hoc Λ {7.166ra} est recte uti licito. Preterea eiusdem virtutis est facere aliquid et vitare sive abstinere a contrario : ergo abstinere ab illicito, et uti licito, eiusdem virtutis est : ergo eadem {7.166rb} est virtus continentia et castitas.
marg.| Solutio : Continentia ordinat nos ad proximum amicum : castitas autem ad proximum inimicum : a quo etsi quandoque possumus expetere vindictam, tamen debemus hoc facere secundum honestatem ut non excedamus. Et sic patet quod nihil ad propositum de usu uxoris : et quod non sunt contrarii actus, nec eiusdem virtutis.
marg.| Caput virtutum premisit, id est caritatem. Contra. Imo fides prima petit campum ; impugnatur autem fides, etc. Preterea sicut se habet motus ad motum ; ita habitus ad habitum ; sed credere naturaliter prius est quam diligere. Unde Augustinus in libro de Trinitat. Invisa possumus diligere ; incognita nequaquam. Ergo fides est prior quam caritas.
marg.| Solutio Fides prima est origine ; humilitas conservatione. Unde Gregorius Qui virtutes ceteras sine humilitate congregat, quasi pulverem in ventum portat. Modestia, prima est virtutum, operatione ; Caritas, informatione secundum quosdam : secundum alios dicitur prima sicut mater augmentatione et impinguatione : quia non valent alia opera bona sine ea per que augmentantur virtutes alie. Item dignitate, 1Cor. 13.d. Non reputabuntur esse virtutes. Argumentum quod ea informat omnes virtutes formatas. Primatum intellige quantum ad delectationem. Universa bona opera, membra ex isto capite exorta. Sed hec membra sunt alie virtutes : ergo alie virtutes oriuntur ex caritate : ergo fides.
marg.| Solutio : Fides non in quantum est virtus, oritur ex caritate : sed in quantum est virtutis fructus, quod est secundum suum motum.
marg.| Diabolus enim credit Deum esse : sed quia non diligit, non fruitur eo. Qui non diligit bonum dilectione caritatis. Quasi sola sit precipienda, Ergo caritas est in precepto. Contra. Supra humanam naturam est : quia virtus est, quam Deus efficit in nobis sine nobis : ergo non debet nobis precipi, sicut nec ceco quod videat quod impossibile est. Ergo nulla virtus est in precepto, sed tantum virtutis actus ; et hoc ipsum cum modo habenti caritatem, et non habenti caritatem solus actus est in precepto.
marg.| Solutio : Quod ergo hic dicitur, Quasi sola est in precepto, id est preceptum est cuilibet quod faciat quod in se est ad habendum caritatem, quo facto infundetur caritas. Hic queritur utrum sint duodecim tantum fructus Spiritus et non plures vel pauciores ? Cum videantur secundum diversitatem materie, ut patet per descriptionem in Glossa, plures esse materie quam duodecim, et plures fructus. Item videtur quod superflue enumeret Apostolus, vel Petrus diminute, 2Pt. 1. ubi tantum octo enumerat. Ministrare in fide virtutem ; in virtute scientiam ; in scientia abstinentiam ; in abstinentia patientiam ; in patientia pietatem ; in pietate fraternitatis amorem ; in amore autem fraternitatis caritatem. Et preterea ibi enumerat scientiam : Paulus autem non. Et videtur quod alter male. Item Iacob. 4.d. similiter tantum octo, Sapientia primum quidem pudica est, etc. Item videtur male dicere patientiam esse fructum, quia [ut dicitur hic in Glossa] patientia est tolerantia adversorum. Similiter benignitas est largitas rerum ut dicit Augustinus in dialogo ad Orosium. Quia fructus dicitur a fruendo. In primo libro de doctrina Christiana dicit, quod res quibus fruendum est, sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus. Ergo secundum hoc, tantum ille virtutes quibus movemur immediate in Deum, debent dici fructus, videlicet, fides, spes et sapientia.
marg.| Solutio Fructus dicitur a fruendo ; fruimur autem tantum bono : bonum autem dividitur in delectabile, expediens, et honestum.
marg.| Delectabile autem dividitur in quatuor, Deum, nos, et proximum, hic autem est amicus aut inimicus. Caritate autem fruimur Deo ; gaudio, nobismetipsis, pace, proximo amico : patientia, proximo inimico. Et hoc patet per descriptiones horum in Glossa Similiter bonum expediens est Deus, nos, proximus amicus et inimicus. Et his respondent per ordinem quatuor fructus sequentes. Similiter bonum honestum dividitur in hec quatuor, quibus respondent alii quatuor fructus per ordinem. Et hoc melius patebit in descriptionibus in Glossa Ad primum ergo dicitur quod non est hec divisio secundum materiam, sed magis secundum divisionem finis. Ad contrarietatem de Petro, dicendum quod Apostolus enumerat fructus prout habentur in presenti : Petrus autem et Iacobus prout erunt in patria. Ibi autem mutabitur expediens in honestum et delectabile ; et ideo tantum unius erunt secundum divisiones delectabilis et honesti. Quod obiicitur quod non enumerat hic scientiam, quam Petrus enumerat, dicendum quod datur intelligi per patientiam, mansuetudinem, castitatem, que sunt ad proximum inimicum. Λ Scientia autem docet conversari per hec tria in medio prave huius et perverse nationis. Ad illud, Fructus dicitur a fruendo, dicendum quod etiam ibi sumitur fructus large ut comprehendat usum fructum. Unde dicit ibidem Augustinus Ab omni ligno possumus habere aliquod adiutorium : Unde in re nullum lignum infructuosum. Et constat quod ligno non fruimur proprie. Propter hoc patet quod frui ibi sumitur large. Sed potest dici quod Deo fruimur in se, vel creatura prout ipsa est via ad Deum, et virtus est. Secundum quod dicit Apostolus ad Phil. d. Fruar te in Domino. Caritas ergo, bonitas, et fides sunt virtutes quibus fruimur Domino in se : alie autem octo quibus fruimur eo in creatura. Imposita est crux in exemplum in Christo. Reprimendam malitiam antonomastice. Sap. 1.a. In malevolam animam non introibit sapientia. Cum alia scelera finiantur. Ergo illi qui sunt in Inferno peccant. Hec solutio habita est supra. Livoris ignibus. Iob. 5.a. Virum stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia. Gregorius. Parvulus invidia occiditur : quia nisi inferior esset, de bono alterius non doleret. Hinc Glossa Fulgen. Ex invidia sequuntur hi effectus. Vultus minax, torvus aspectus, pallor in facie, in labiis tremor et stridor in dentibus, verba rapida, et effrenata convitia, et manus ad violentiam prompta, etsi gladio interim vacua, odio tamen furiate mentis.
Numérotation du verset Gal. 5,23 
marg.| {c} Modestia] Prv. 22.a. Finis modestie timor Domini. Fructus duodecim sunt. Apc. 22.a. Ex utraque parte fluminis lignum vite afferens fructus duodecim per menses singulos. Ez. 47.c. Per singulos menses afferens primitiva. In eodem, Et erunt fructus eius in cibum, et folia in medicinam.
marg.| Et nota quod fructus sunt terre ut proferentis ; arboris ut producentis, hominis ut possidentis : sic opus bonum est Dei, virtutis, et hominis.
marg.| {7.166ra} Δ {a} Adversus huiusmodi non est Lex] Imo est pro iustis, sed contra vitia.
Numérotation du verset Gal. 5,24 
marg.| {b} Qui autem sunt Christi] Ostendit quod si volumus esse arbores istos fructus portantes, non debemus nosmetipsos in deliciis plantare, sed cum Christo in cruce in qua magnum fructum faciemus.
marg.| {c} Carnem suam crucifixerunt cum vitiis, et concupiscentiis] id est mortificaverunt in se per prudentiam vitia.
marg.| {d} Et concupiscentiis] id est mala desideria, id est preciderunt opera peccatorum quasi malas arbores, et herbas, et desideria horum sunt quasi radices. Hoc modo potest terra vestra fructus istos portare : (si spiritu.) Adhuc docet quid debent fugere omnes generaliter. Et continua sic : Dico quod   [qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis] ut non moveantur ad mala opera, nec ad mala desideria, et vivant spiritualiter. Vivendo autem spiritualiter non sufficit quiescere a malo, nisi et bonum faciant.
Numérotation du verset Gal. 5,24 
moraliter
marg.| {a} Qui autem sunt Christi] Hi sunt specialiter Religiosi, qui crucifigunt carnem suam cum vitiis et concupiscentiis. Sed sunt quidam ieiunantes, et vigilantes qui crucifigunt se morbis, quia hoc faciunt ut non infirmentur. Avarus crucifigit se paupertati, ne sit pauper. Alii infamie. Qui autem crucifigunt se, ne in eis oriantur vitia et concupiscentie, crucifigunt se sicut dicit Apost. 2Rg. 22.b. Dentur nobis septem viri de filiis Saul ut crucifigamus eos Domino. Saul interpretatur abutens vel petitio : hec est caro cuius filii sunt desideria. Nota. Quidam nolunt omnino crucifigi, ut Christus : tantum manus, non pedes ; crucifigentes se vitiis, sed non concupiscentiis. Sed nota quod Christus duas manus duobus clavis habuit affixas ; pedes tantum uno. Quod significat, quia mala opera et verba omittenda sunt propter Deum et propter homines ; et cor solum crucifigendum est propter Deum qui solus illud videt.
marg.| Item nota quod quatuor milites crucifixerunt Dominum principaliter ; multi tamen alii fuerunt cum eis : quia propter quatuor causas principaliter debet quis se crucifigere in cruce Religionis ; et tamen propter multa alia. Primus miles, opportunitas benefaciendi, secundus, necessitas benefaciendi ; tertius, promotio ad bonum : quartus, cautela. De primo dixit Pharao Ex. 8.g. Ite et sacrificate Domino Deo vestro in terra hac. Sic multi dicunt, Bene vivatis in hoc seculo, et sufficit. Sed respondet Moyses, Non potest ita fieri ; sed in deserto, id est in Claustro. Item propter necessitatem benefaciendi, quia remissi et tepidi sumus in seculo, debemus nos ponere in arcto Religionis ; ut sic quasi necessitate cogamur benefacere. Lc. 10.g. Porro unum est necessarium. Item propter promotionem ad bonum ; per bonum exemplum quod invenitur in Claustro. Ferrum enim inter carbones vivos calescit. Sed tu es inter frigidos lapides in seculo, quomodo ergo calefieri poteris ? Qui autem inter ignitos est in Claustro, et tamen cor habet frigidum, similis est Diabolo, cui improperat Dominus. Ez. 28.d. Posui te in monte sancto meo in medio lapidum ignitorum. Hoc autem maxime coaggravavit peccatum Diaboli, quia inter bonos Angelos cum ipse esset in se etiam innocens : tamen factus est ibi Diabolus. Sic qui inter viros sanctos fuerunt mali, et maxime quibus Dominus conservavit innocentiam suam. Quartus miles per quem crucifigi debemus in cruce Claustri, est cautela et in bono et in malo. Quia si aliquis faceret dimidium bonorum in seculo que facit in Religione, pro magno et sancto reputaretur ; et sic bona sua essent ei occasio superbiendi : sed in Religione non sic, quia multi meliores sunt ibi : Item ibi est cautela a malo, quia ibi fit homo animal oculatum ex omni parte, sicut dicitur Apc. 4.c. Cum enim prius non haberet nisi duos oculos, et de illis male se videret ; modo quot sunt fratres, tot habet oculos qui eum inspiciunt, et corrigunt viam gressuum eius. Sed nota quod non invenitur quod aliquis se positum in cruce occiderit : sed qui occidit se nimis affligendo, peior videtur omnibus crucifixoribus.
marg.| Et nota ubi dicitur Io. 19.f. de duobus latronibus, quod invenerunt eos vivos, et fregerunt eis crura ut citius morerentur. Per crura sustentatio : quod facit qui sustentationem cibi vel potus vel somni vel huiusmodi sibi subtrahit.
Numérotation du verset Gal. 5,25 
marg.| {7.166va} Δ Unde subdit. {a} Si Spiritu vivimus] secundum quod docet Spiritus.
marg.| {b} Spiritu ambulemus] id est secundum doctrinam Spiritus sancti. Vita deprehenditur in animali ex motu et sensu : id est si movearis operando bona, et sentias audiendo vera. Et subdit quomodo est ambulandum.
Numérotation du verset Gal. 5,25 
moraliter
marg.| {7.166va} * {a} Si Spiritu vivimus : Spiritu ambulemus] Bone enim operationes signa sunt, quod vivimus spiritualiter, et quod Spiritus sanctus vivat in nobis : sicut motus exterior corporis signum est quod adhuc sit anima in corpore. Sed per contrarium dicit Gregorius Motus exterior indicat quod interior nulla stabilitate subsistat.
marg.| {b} Ambulemus] Io. 12.e. Dum lucem habetis, ambulate in luce.
Numérotation du verset Gal. 5,26 
marg.| {c} Non efficiamur inanis glorie cupidi] que frequenter sequitur spiritualiter viventes.
marg.| {d} Provocantes] ad illicita.
marg.| {e} Invidentes] bonis operibus aliorum, quando non audemus eos ad malum provocare. Hoc sequitur ex inani gloria.
Numérotation du verset Gal. 5,26 
moraliter
marg.| {7.166va} {c} Non efficiamur inanis glorie cupidi] Vere inanis, quia tales pascunt se vento. Unde significantur per onagros. Ier. 14.a. Onagri steterunt in rupibus, traxerunt ventum amoris sui. Onager quando non potest habere sociam suam, ascendit rupem et vertit se ex parte ex qua ipsa est ; et ipsa ventum odorans sociat se illi. Phil. 2.a. Nihil per contentionem, nec per inanem gloriam ; sed in humilitate, superiores sibi invicem arbitrantes. 2Cor. 10.d. Qui gloriatur, in Domino glorietur. Et ex hoc.
marg.| {d} Invicem provocantes] ad iram, quod vident alios laudari, Ipsi sunt incendiarii Diaboli. Dicitur enim. 1Cor. 3.d. Templum Dei sanctum est, quod estis vos. Et ipsi incendunt eos ad iram ; unde sunt excommunicati a Deo. Sir. 28.b. Certamen festinatum incendit ignem. Et ibidem, Si sufflaveris, quasi ignis exardescet. Provocare enim iram est exsufflare ignem. Eph. 6.a. Patres id est Prelati, nolite ad iracundiam provocare filios vestros. 2. Paral. 25.f. Cur malum provocas adversum te, ut cadas tu et Iudas tecum ?
marg.| {e} Invidentes] Nullus adeo socius est fidelis sicut Invidus : condividit enim lucrum et damnum cum Diabolo. Lucratur enim Diabolus quando homines malefaciunt : et Invidus similiter, quod patet ; quia inde gaudet. Quando bona faciunt, perdit Diabolus : et Invidus similiter, cuius signum quia tristatur inde. Nota. Invidia occidit Abel vendidit Ioseph, tradidit morti Christum, Adam eiecit de Paradiso.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gal. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=63&chapitre=63_5)

Notes :